Semel dumtaxat Godfrey spe sua deceptus erat iudicandus, siquidem
plures dies, quin quidquam accidisset, præteriverunt — hoc est, nihil
quod ad arcam referri posset. Inquisitio in novissimæ victimæ mortem
utique instituta erat, et mihi iterum obtigit munus testimonii ante
iuratos mortuarii perhibendi. Nunc denique fatendum mihi est me
perquam fatui vicem agere paruisse, quum et diurna scommata in
advocatum iactabant, qui muscipulam,[1] quum quæ nunc iam liquido
constaret, tam perspicua erat, imprudens incidisset.
Mensuris Bertillon de mortuo institutis ac per remulcale Parisios
nuntiatis, inde sine mora relatum est cæsum hunc quemdam Morel,
decuriæ illic ut desperatum malefactorem notissimum fuisse; quin
herus Lepine rem tantæ gravitatis esse putabat, ut postridie
remulcaret se Inspectorem Pigot, qui in totam rem funditus
inspiceret, Neo Eboracum delegaturum, quique hic cum decuria ad
comprehendendum sicarium de efficacissimis rationibus tractaret.
Inspector Pigot ab Havre per La Savoie erat soluturus.
Interea satellites Grady, Simmonds duce, omnibus enisi viribus,
latebram profugi reperire conabantur; unde veluti everriculo totam
urbem irretiverunt, quo quidem aliqui capti sunt pisciculi, sed ille
quem decuria præprimis concupiverat, inter eos repertus non est. Ne
pauxillum quidem profugi vestigium enucleatum est; is penitissime
evanuit, unde Grady post paucos dies edicere, eum Neo Eboraco
excessisse, non dubitavit.
Scilicet Grady a diurnis multum vexatus, ad premendum casum iterum
rediit, præsertim lacessente Record, qui casus sibi supra vires
humanas esse videbatur. Singularis huius mysterii natura, eventuumque
circa eundem, tamquam ludus parebant phantasiæ, porro quod tres
prorsus eodem insolito modo cæsi fuissent, et quod omnis aberat
hypothesis quæ tres cædes rationi perspicuas reddere potuisset — haud
mirum erat quod animi omnium fere in hunc casum fuerunt defixi.
Omnium pæne civitatum agentes feriatici[2] sua habebant theoremata
alicui usui apta — quorum pleraque utique a longissimo erant petita!
Ea tempestate Grady grandia ac fusa edidit effata de suis consiliis
molimentisque malefactorem capiendi; factum tamen quam verba
facundius probabat tres fuisse cæsos, nec quemquam punitum; scelera
commissa plura, sicarium usque frui libertate, liberumque futurum
videri; unde per se fluebat quod diurna extritis omnibus casús
vicissitatibus, sententiam communitatis passim agitare cœperunt,
aliquid alicubi male geri, decuriamque agentum ventilari ac
repurgari, at hoc inde a capite, oportere.
Arca Boulé in statione decuriali Viæ Vigesimæ Tertiæ occlusa et
obserata mansit; clavimque cellæ Simmonds in sacculo gestabat. Nunc
iam scio eum circa arcam tantá quantá cæteram plebem fuisse caligine
mersum; et populus quidem certe in summis tenebris cœcutiebat,
siquidem in relatis de duobus cæsis prioribus, arcæ prorsus nulla
fiebat mentio, in novissimo autem casu vix per incidens. Ut ex his
relatis colligi poterat, relatoribus unum circa arcam clarum esse
videbatur, de surreptitia importatione eius, tamquam artis thesauri
hic agi. Eventus istius generis tanto solent esse numero, ut animum
fere neminis devinciant.
Verum Simmonds usque eo pervenit ut intelligeret solium Grady nutare;
fortasse iam etiam perspexit suum quoque caput in tuto haud esse,
proinde sua fata fatis Grady iungenda esse duxit, quem unicum
existimabat se ex ambagibus educere posse. Godfrey plurimum attinere
censuit ut arca in cella occlusa contineretur, et est contenta. Quod
vero ad Grady attinet, haud puto eum, etiam quum ad ultima ventum
est, satis intellexisse quam partem arca in cunctis his eventibus
sortita esset.
Interim tamen dum arca vulgi attentionem haudquaquam devinciebat, ac
dum plerique relatorum eam iam pridem oblivioni tradiderunt, non
parum mirabar quum viderem quanta sollertia Godfrey elaboraret ut
fugitivum per diurnum edocere satageret ubi arca esset, et
quemadmodum custodiretur. Interea dum cætera diurna mirarentur suam
stupiditatem, Godfrey iterum iterumque descripsit arcam in
munitissimam cellam stationis Viæ Vigessimæ Tertiæ esse reconditam;
cellam esse talem, cuius clathra e chalybe chromo-nicolino esset
facta, quæ nulla serra eroderet; cellam talem, cuius sera non solum
clavi, sed et pessulo calculato,[3] uni tantum cognito, teneatur;
cellam a cæteris esse seiunctam solamque in tertio ambitu esse sitam
ante oculos lictoris excubantis, ita ut nec die nec nocte, quin
statim deprehendatur, accedere quisquam possit; cellam esse, cuius
ianua suscitatorio automatico in decurionis scriptoria, in officina
antica, iuncta sit; uno verbo, cellam esse, unde nemo effugere, quo
nemo intrare, quin deprehendatur, possit.
De ipsa arca Boulé Godfrey parum disserebat, cuius historiam usque eo
continendam censuit, donec eventus ad ultum finem vergeret, quod
certo futurum credidit; at singularia, ut ego modo narravi, in Record
continuo recolebantur, quum casu quodam mihi Godfrey in via occurrere
contigisset, quum eum commonui unum tantum id agendo effecturum,
nempe ut fugitivum omnino absterreret, etiamsi consilia arcá potiundi
usque non deposuisset, de qua re ego vehementer dubitarem. At Godfrey
risit tantum.
“Nihil prorsus verendum quominus is a proposito deterreatur,”
respondit. “Non enim lurco is ea ex farina est. Si recte eum iudico,
ita temere audens is est, ut molimentum insuperabile eum magis
allectet. Quo cœptum magis arduum sit, eo plus eum allicit. Eá
sententiá ductus hoc cœptum tam arduum describo.”
“At nemo sanus eam arcam temerare susciperet,” obverto ego. “Id enim
omnino fieri nequit.”
“Ita quidem paret, nec infitias ibo,” assentitur ipse. “Nihilo tamen
secius, quovis mane sollicitudine trepidans expergiscor, accurroque
ad telephonum quæsitum utrum arca adhuc salva sit. Si de ullis
insuper præsidiis cogitare possem, adhibere non dubitarem.”
His auditis anceps contueor Godfrey, iocari enim eum putavi. Consilio
meo perspecto leni risu in me respexit.
“Equidem, mi Lester,” respondit, “nunquam in vita mea magis fui in
serio. Hunc tu, ut ego, non videris ex æquo æstimare. Insigni ille
pollet ingenio; nihil eum exsuperat. Cœpta levia is aspernatur;
siquid ipsi leve videtur, indurat, quasi sit ludicrum. Proditum de eo
accepi eum aliquos suas gemmas ac pretiosa non satis in tuto habere
admonuisse, quum autem hi suos thesauros in tutiorem condidissent
locum, eos hunc eripuisse.”
“Nonne hoc in absurdis habendum est?” quæro ego.
“Non quidem ex obtutu suo. Ipse enim non furatur ex egestate, animo
vult concitari.”
“Tu itaque nosti quis ipse sit?” quæro.
“Ita puto — existimo me scire; verum ne tibi quidem revelabo donec
certo sciam. Libet tamen unum hoc fateri, — si iste is sit quem eum
esse putem ingenium meum cum ingenio eius conserere voluptati mihi
esset. His in regionibus, cis oceanum, eius similem non habemus — hoc
autem miserum est!”
Mihi quidem hac de re dubitare licere videbatur, non enim is sum qui
prædones ingenuos, etiam in poesi, admirandos esse putem.
Quantumcunque decorus ac pictorius quisque fur sit, tamen est fur.
Fortasse est mea, ut advocati, experientia, aut forte modo ego sum
angusti animi, tamen maleficium, quamcunque egregie exerceatur, in
causa est quare id rem sordidam et turpem censeam. Haud ignoro esse
qui has res ex alio obtutu æstimanda putent. Godfrey unus horum est.
Docui eum, si suæ valeant suspitiones, futurum esse ut suum ingenium
cum ingenio Grandis Ignoti ei mox conserere liceret.
“Sane quidem,” annuit, “sed terror lethalis me agitat — uti hactenus
semper ex quo quis ipse esset, suspicari cœperim. Non aliter sentio
quam novitius qui latrunculos lusum cum magistro congredi exspectabat
— intra senos motus calculorum in incitas[4] redagendus.
“Equidem merum novitium haud te censuerim,” refero aridule.
“Longe aliter Grandis Ignotus,” regerit Godfrey, mihique valedicit.
Præterquam quod eum nunc casu conveneram, alias nunquam illi occurri,
et hoc haud profuit, quoniam complura circa hoc negotium necdum
intellexi. Quadam profecto vespera, quum fumá meá accensá hæc omnia
mecum in animo pertractaturus consederam, nihil omnino e cunctis his
rebus me intelligere reperi. Sententia quidem Godfrey ad amussim sibi
consistebat, sed ad nullum exitum ducebat. Ecquo demum modo sunt
Drouet atque Vantine occisi? Cur fuerunt occisi? Quod fuit mysterium
arcæ? Uno verbo, quid totum istud mysterium sibi volebat? Nullis his
quæstionibus respondere quibam; responsa vero quæ effingeram ipsa
adeo erant absurda et nulla, ut cum tædio ea respuerem. Postremo
etiam reperi istam rem ipsis meis laboribus officere, proin ex animo
meo eam elisi, et quoties mihi in animum irrepere tentabat, firma
voluntate eam excussi et repuli.
Verum enim vero, quamquam vigil eam arcere satis commode poteram,
idem per quietem facere nequivi, unde somnia sensim deteriora
fiebant. Namque non deerat coluber mihi somnianti, qui dentibus
veneno stillantibus mihi insidiaretur, subinde cum capite Armand,
alias cum vultu mihi ignoto, semper tamen ultra fidem turpis;
viscosum eius corpus opere musivo micabat; pedes eius squammosi in
similitudinem arcæ Boulé erant incurvi; nonnunquam sol in fronte eius
splendebat, adinstar oculi immanis. Monstrum hoc iterum iterumque
vidi tres victimas suas interimere; postea vero caput attollere,
oculis in me defixis mihi imminere ceu victimæ suæ quartæ . . . At
non ulterius tentabo ista hic somnia describere; quæ ne nunc quidem
sine trepidatione recolere queo.
Vespera quadam, quum mœstus animique pendens in cubiculo sederem,
mecumque utrum non satius esset cubitum ire deliberarem, viribus
fluxus et enervatus, tamen sopori me credere, ex quo sciebam me cum
vagitu evigilaturum, recusans, evenit ut ianuam meam pulsare aliquem
audirem — pulsu mihi noto; lætus surrexi, ut intromitterem Godfrey.
Ex fulgore oculorum eius facile divinavi eum aliquid insoliti, quod
mihi narraret, habere; ut tamen me aspexit, facies eius mutata est.
“Quidnam rei est, Lester?” quæsitabat. “Adeo mihi deiectus esse
videris. Laboribusne es confectus tuis?”
“Nihil eius rei,” respondi. “Dormire nequeo. Ista res mihi nervos
prorsus convulsit, Godfrey. Iam somniis meis se immiscet; incubonibus
opprimor.”
Interim e regione mihi consedit vultu sollicitudinem prodente.
“Id rei prorsus absit!” arguit ipse. “Fac aliquo secedas, quiete
vires resarcias — et hoc uberrime.”
“Quies usque eo nihil mihi prodesset dum hocce mysterium irresolutum
manserit; respondi. “Nihil nisi assiduus labor animum meum ab eo
avocare poti est.”
“Esto ergo bono animo,” inquit renidens, “tui igitur gratia id primum
resolvemus.”
“Visne significare te id scire?”
“Scio iam quis Grandis ille Ignotus sit, tibique id statim aperiam.
Perendie — die Mercurii — reliqua cuncta sciam. Tota tunc historia in
diurno nostro matutino, die Iovis evulgabitur. Quid si iter pro eius
diei postmeridiem parares?”
Nihil nisi emiratus eum contueri quivi. Ipse vero cum risu in me
respexit.
“Vel nunc iam melius valere videris,” iocatur, “acsi vitam iam pluris
æstimandam putares,” quibus dictis, nec rogatus, convolvulum sibi
sumpsit.
“Godfrey,” obtestor ego, “satius haberem si quem alium ad
ludificandum tibi eligeres. Tu enim ad me intras, bombam[5] proiicis,
ut videas quantam in altitudinem subsilire valeam. Tibi hoc lusui
est, nec dubito, aut etiam utile ut doctrina; at nervi mei id haud
ferunt.”
“Mi Lester,” appellat ille, “hæc ne bomba quidem fuit, sed assertio
facti.”
“Serione id ais?”
“Ut maxime.”
“Quídum, Hercle, scis . . .?”
“Antequam tibi respondeam, ego ponam quæstionem. Numquid tu nomen
meum illi, quem tu ut herum Armand cognoveras, casu quodam
memoravisti?”
“Memoravi,” post momenti moram respondi; “ita credo. Narravi enim
illi quemadmodum forulum occultum quæsissemus — et nomen tuum protuli
— ipse vero sciscitabatur tu quis esses, respondique te miro ad
solvenda mysteria pollere ingenio.”
Godfrey capite annuit.
“Tum hoc,” ait, “unum id quod non intellexi palam facit. Perge
igitur, propone quæstiones.”
“Paullo ante asserebas futurum ut totum istud negotium perendie
scias.”
“Sciam equidem.”
“Quí tibi constat id futurum?”
“Quod litteras accepi, quibus id termini ponitur,” et his dictis
schedulam e sacculo promit, eamque mihi porrigit. “Lege.”
Epistolium graphide erat scriptum manu tenerá fereque muliebri, in
charta plana, non lineata. Cum sensim increscente stupore epistolium
sequens insolitissimum legi:
“Humanissime mi Here Godfrey:
“Singularibus iis officiis quibus arcam Boulé prosequebaris, abs
\ te mihi ferme adulatum esse gaudeo; acumen vero tui ingenii,
\ quo veram eius indolem prope ad amussim evolvisti, maximi
\ certe facio. Officii quoque mei esse duco gratiam tibi referre
\ ob notitias quibus me docuisti instituta ac præsidia, quæ
\ quidem mihi summa et absoluta videntur, quibus arca in tuto
\ servetur. Ego quoque ipse stationem visum ivi, cellam inspexi,
\ cunctaque etiam singularia ita ut tu docueras reperi.
“Quoniam te ut generosum adversarium summi facio, confidere tibi
\ non dubito futurum ut id quod meum sit, die Mercurii proximo
\ recuperare pergam, quo facto rogabo te, ut in memoriam eius
\ rei munusculum proprium accipere velis. “Cum omni humanitatis
\ officio persevero tuus
“Iacobus Crochard, Ille Invincibilis.”
Quum lectis litteris in Godfrey respexi, vidi eum curiose me
contuentem.
“Certe hic iocus est,” illi respondi. Tum iterum eum aspexi. “Hoc
profecto, Godfrey haud verum et genuinum esse putas!”
“Licebit id nobis fortasse probare,” immotus respondit. “Et hæc una
est rationum quare te visum venerim. Num Armand non apud te reliquit
notulam quum te domi non offenderat?”
“Sic sane, reliquit, sua in pagella; ad manum eam habeo!” Tum digitis
tremulis pugillare meum produxi, notulamque e plicatura, in qua eam
condideram, exprompsi.
Vel unus obtutus satis erat. Versiculus in tergo satis prodebat hunc
eadem manu quæ epistolium scripserat, esse scriptam.
“Nunc ergo nomen eius cognoscis,” Godfrey subiunxit, digito
attrectans nomen subscriptum. “Inde a principio pro certo scivi hunc
ipsum eum esse!”
Signaculum sine responso aspectabam. Nam de rebus gestis Gargantuanis
huius Crochard in diurnis relatis sæpenumero legi — de “Invincibili,”
ut se libenter vocare consuevit, nec sine iusta causa. Verumtamen suæ
res gestæ, saltem in quantum eæ in diurnis recitabantur, ita inflatæ
et ementitæ parebant, ut nullam fidem mererentur. Ego saltem iam
dudum suspicabar eum nihil nisi figmentum esse scripturientium
Parisiacorum lacunas explentium veluti quoddam penu, pro siccitate
præservatum; aut vero eum genus esse hirci emissarii, cui decuria
lictoria Parisiaca cuncta facinora, quibus eruendis ipsa impar esset,
veluti sarcinam congestam illigare solita sit. At nunc iam Crochard
ille revera exsistere videbatur; litteras eius meis tenebam manibus;
quin et cum eo collocutus eram — et ut nunc miram civilis ac politi
Felicis Armand conversandi suavitatem in mentem revocavi, aliquam
partem insolitissimæ eius famæ denique intelligere cœpi.
“Nihil de eo ambigi potest,” inquit Godfrey, manum ad recipiendas
litteras porrigens, et ad contemplandas eas in sella reclinans.
“Crochard unus est famosissimorum qui unquam vixerunt malefactorum,
phantasiæ adiumentorumque referctissimus, qui et lepóre cluet
acutissimo. Per annos non destiti eius vitæ rationem, ut litteris
prodebatur, lectitando prosequi — atque inde primam suspitionem
ansamque sum nactus. Ipse iam antea hominem occidit, ita ut hunc
occiderat. Is eum decuriæ prodiderat. Nunquam iterum proditus est.”
“Quantum dæmonem eum esse necesse est!” contremiscens exclamavi.
At Godfrey capite cito renuit.
“Noli de eo sic iudicare,” serio obtestatur. “Usque ad suum Neo
Eboraci adventum præter eum proditorem ipse occidit neminem. Illum
iure quodam — saltem legibus morum furibus propriis — occidit. Sua
ipsius vita sæpenumero in discrimine versabatur, sed ad servandum se
nunquam alium interemit. Hoc ei in acceptis referto.”
“Præter Drouet et Vantine,” noto ego.
“Casu fortuito, ob quod ipse nullo pacto in culpa est,” respondit
Godfrey.
“Visne innuere hunc eos non occidisse?”
“Nullo pacto. Iste novissimus quem occiderat, fuit, ut primus,
proditor. Ut ego opinor, Crochard hunc in modum ratiocinatur:
adversarium occidere facile est; estque bestiale; caret omni animi
subtilitate. Insuper et tollit adversarium. Vita autem ipsi Crochard
sine adversariis omni prorsus sale careret. Nam ultimo etiam
adversario sublato, ipsum sibi vitam adimere oporteret.”
“Hominem istius generis omnino non intelligo,” aio ego.
“At vide modo,” arguit Godfrey, litteris iterum attrectatis. “Ipse
mihi, velut adversario, honorem præstat. Num me ad perdendum
postulat? Plane contra, munerari me vult. Tollit reginam suam e
latrunculis, quo difficilius sit me in incitas agere.”
“At vero, Godfrey, tu eas litteras certe non in seriis habes!”
obtestor ego. “Si vel maxime ipse eas scripserit, id ad te ludendum
fecit. Si diem statuit Mercurii, revera cras tentabit arca potiri.”
“Id ego minime puto. Nonne dixi tibi eum me novitiorum numero habere?
Scisne, Lester, ubinam has litteras ipse scripserit? In ipsa adeo
officina Record. Charta ista est e maculatura[6] nostra. Ipse ibi
consedit, ab ipso meo naso, ut ita dicam, haud procul, litteras has
exscripsit, in pyxidem iniecit meam, forasque ambulavit. Et cuncta
hæc aliquando ista vespera fecit, officina nostra hominum turba
scatente.”
“Verum si revera sentit quod scribit, absurdum est idgenus litteras
scribere. Tu modo decuriam edoceas . . .”
“Animadverte modo eum mihi in fiducia scribere.”
“Tu vero fidem erga eum servabis?”
“Servabo, profecto; quin eum mihi maximum honorem tribuisse existimo.
Nec ulli has litteras nisi tibi exhibui, vel per fiduciam.”
“Nullam eiusmodi fiduciam Iurisprudentia agnoscit,” docui eum. “Fidem
idgenus servare perinde est ac maleficio patrocinari.”
“Et tu eam tamen servabis,” fatur Godfrey suaviter. “Tene modo, ego,
pro viribus enitar omnibus ut flagitium illud præpediam. Iam et
experiemur utrum Crochard vere invincibilis sit.”
“Ego quoque servabo,” adstipulabar, “quandoquidem istas litteras
nihil nisi verba dare existimo. Atque, præterea,” subiunxi, “etiam
habeo litteras ab Armand et Fils factum confirmantes fide librorum
suorum constare arcam Boulé Philippo Vantine venditam fuisse. Quando
sic res se habent, eam mihi vindicabo, Museoque tradam.”
“Spero tamen,” cito interpellat Godfrey, “hanc rem te ante diem
Mercurii non turbaturum. Post eum diem his rebus prorsus ero
solutus.”
“Tunc revera credis Crochard die Mercurii tentaturum arca potiri?”
“Omnino credo.”
Nihil nisi humeros in responsum quassavi. Quid enim attinebat cum
homine tali argumentis disceptare?
“Esto ergo, usque post diem Mercurii,” assentior; Godfrey vero, de
fide litterarum per collationem utrarumque certior factus, duobusque
promissis quæ quæsiverat a me elicitis, sospitem mihi precatus
noctem, valedixit.
1. Muscipula, -æ, capsa, tendicula, qua mures capi solent.
2. Feriaticus, -a, -um, quod feriis, h. e. non quotidie fit,
\ agitur, adhibetur; homines, lictores, satellites, quicunque
\ alii, quorum nomina in elenche servitii retinentur, invocantur
\ autem quum eorum opera egent.
3. Pessulus calculatus: sic vocare lubet pagmentum, vel
\ machinationem rationatam, cuius usus fit in arcis fortibus
\ argentariarum, ubi thesauri, quæcumque pretiosa in tuto haberi
\ creduntur, quarum quædam ad indicium horologii, statis
\ temporibus, secundum certum calculum, cuius notitia uni tantum
\ concredi solet, certa versatione plinthidum reserari queat,
\ nisi, ut assolet, dynami displodatur.
4. In incitas redigi: in ludo latrunculorum, qui agitur in tabula
\ lignea, duobus coloribus in parva quadrata distincta, duo
\ lusores figuras reginæ, turris, latrunculorum osseas, eburneas
\ aut ligneas in suo quisque scutulato secundum regulas
\ prorsum-retrorsumque motat, donec alter in angulum, sive in
\ incitas agatur; is dicitur in incitas redactus. Hinc lingua
\ negotiali qui solvendo non est, i. e. qui sua debita impar est
\ solvendo, perinde in incitas dicitur reductus esse.
5. Bomba, -æ: globus ferreus solidus aut cavus, quem e tormentis
\ milites pyrotechnici eiaculari solent. Verbum est _bombio,_4
\ quod sonum refert insectorum volitantium; sonus ipse est
\ bombus, vel bombos, est enim Græcum; id autem quod sonum hunc
\ efficit est bomba, a Latinis sæculi quartidecimi, post
\ inventum pulverem pyrium, atque tormentum igniarium effictum.
\ Quam probum sit vel inde patet quod nullæ linguæ modernæ aliud
\ vocabulum cognoscant.
6. Maculatura, -æ, vocatur charta, in qua exercitia, vel alias
\ compositiones, sæpe cum multis maculis et emendationibus
\ scriptitamus.
Caput XXIII.
Hero Pigot Obviam Imus.
Postridie tempore pomeridiano iam ex officina prodire parabam, quum
Godfrey me per telephonum provocavit.
“Quonam hodie vales modo, Lester?” quærit ille.
“Non ex omni numero ut vellem,” respondi.
“Iamne paravisti quæ ad profectionem tuam die Iovis feriatam spectant
omnia?”
“Id quidem, Godfrey mi, haud lepidissimum iocum esse arbitror.”
“Equidem nullo modo iocor. Volo te ea apparare. Interea tamen quid
tibi de haustu modicæ auræ salsæ, hac ipsa vespera, videtur?”
“Quam optimum. Ecquí id eveniet?”
“La Savoie circa horam sextam ad moratoriam appellet. Ego nostra
celoce[1] ei obviam ibo. Inspectorem Pigot — agentem Francicum —
paucis convenire volo. Visne interesse?”
“Quidni velim!” respondeo illi. “Ubi vis te conveniam?”
“Hora quinta in exitu Viæ Libertatis.”
“Adero,” illi promisi. Et adfui.
Simul atque celocem ingressi sumus, soluta est, puppi in flumine
retro acta, edito acuto sibilo, proraque prorsum versa, iter secundo
flumine ingressa est. Celox navigium erat expeditum — Record, quod
alia diurna plerumque superare hactenus gloriabatur, idem et nunc
præstiturum erat — et quum se in cursum elaboravit, machinæque eius
ad numeros halitabant, ripæ utrimque celeriter retrorsum labi
parebant.
Definientia lineamenta urbis Neo Eboracenæ, ut e flumine visuntur,
mundi miraculorum unum efficiunt, quæ ego stans contemplabar, donec
in portum inferiorem iter flexissemus. Duo alii erant in stega —
relatores navales ordinarii, ut puto — quibuscum Godfrey ad
deliberandum de muneribus operis vespertini in diætam descenderat;
itaque ego ad proram haustum quantum poteram auræ salsæ, cuius
saporem iam in labris meis perceperam, progressus sum. Statua
Libertatis paullo ante nos erat, ingensque facis suæ lumen
speculatorium aquas persultabat. Navigia innumera huc et illuc
circitabant, luminibus in aquis trementibus, longe autem prorsum,
aliquanto ad lævum, ab aura reverberatum lumen videbam, quod situm
Insulæ Coney indicabat.
Mox et Godfrey accessit, unaque stantes silentio spectaculum
intuebamur.
“Nonne hæc grata sunt visui?” cœpit tandem fari. “Hem! cerne illam
naviculam!” pergit ille, conspecta quadam celoce, in sinu deorsum
festinante, nosque pedetentim assequente, ac sensim superante. “Hæc
certe novit quæ celeritudo sit. Ista celox nostra haud limax est, ut
nosti; at vide sis quam illa nos prætereat. Miror oppido quænam illa
sit. Quæ illa est navicula, navarche?” inclamat præfectum in ponte.
“Non novi eam, mi Here,” respondit navarchus, telescopio seposito.
“Celox privata — nomen non liquet — genus aplustris operit puppim.
Vexillum fert Francicum. A tergo nobis cæteræ naviculæ preli[2]
vehuntur,” ait navarchus. “Atque illic stat La Savoie, sive ad
moratoriam[3] lentescens.”
E longinquo satis clare discerni poterat ingens cortex classiariæ[4]
in horizonte tenebricantis, cum ordinibus luminum emicantium.
“Haud satis solemus intelligere quam ingentes hæ naves sint, donec
eas e superficie aquæ cernamus,” noto ego. “Cernedum quam immanis
illa sit.”
“Et tamen ista non est e maximis quidem,” refert Godfrey. “Unam e
maximis subire — veluti Olympica — est eventus, quem memoriá non
facile deleas.”
La Savoie iam ita conquievit ut fluitando tantum se contra æstum
sustineret, quum porta unius inferiorum adituum propandebatur. Eodem
fere momento navicula pulsitans eo accessit, deligatur, quatuor viri
conscendunt, ac mox intra portam evanuerunt.
“En, medici ascenderunt,” inquit Godfrey. “Illic autem est celox
Francica ad latus progrediens.”
Helciaria[5] moratoriæ ad puppim recessit, eiusque locum celox
Francica cepit. Post breve colloquium unus ex ea in portam levatus
intravit Sabaudiam. Nostram denique vicem secuti, post ingentem
aquarum turbationem ac tumultum, unde ego illisionem verebar, nos
subivimus apertam portam, celoceque nostra, orá[6] ad nos traiecta,
destinata, sistimus, et paucis minutis post ego et Godfrey, cum
alteris duobus in constrato grandis vectoriæ eramus.
Salute inter comites meos præfectumque portæ apertæ utrimque data ac
reddita, per angustiorem ageam[7] gummi ac fervidi metalli nidore
redolentem progrediebamur, tum sursum per plures cursus graduum,
donec in principe stega per scalare[8] medianum pervenimus. Duo
nostri comites hic a nobis discesserunt ad videndos, ut puto,
eminentiores quosdam vectores, quorum sententias circa questiones
diei (ut credi licet) ex consensu vulgi cognoscere et expetere
videbantur. Godfrey constitit ante officinam ærarii, pagellamque suam
nomenclatoriam per fenestellam homini in septo porrexit.
“Herum Pigot, præfectum Servitii Securitatis Parisiaci vellem paucis
convenire,” inquit. “Fortasse pro tua humanitate curabis ut aliquis
mediastinorum[9] nomenclatoriam meam ad eum deferat.”
“Haud erit necesse, mi Here,” urbane ille respondet. “Herus Pigot
illic stat — vir ille canis capillis, tergo ad nos versus.
Exspectandum tamen tibi erit modicum; is enim qui cum eo modo agit a
consulatu Francico est, paucisque ante momentis advenit.”
Vultum Inspectoris Pigot videre non poteram; animadverti tamen eius
staturam admodum erectam, quæ eum militari disciplina institutum
prodebat. Nuntius consulatús Francici vir erat iuvenilis, mystacibus
ceratis et extersis, oculariaque gerens. Eodem tempore salutabat
herum Pigot, et post aliquot verba, ex interioribus sacculis produxit
involucrum[10] officialis formæ, vittá rubrá circumligatum, magnoque
sigillo munitum.
Herus Pigot paucis aspexit, interea dum salutator suus aliquid in
aurem eius susurravit; tum nutu assensus in proximam ageam diversus
est, salutatore comitante.
“Negotium officiosum, sine dubio,” interpretatur ærarius, qui
eventulum etiam observabat. “Herus Pigot ex optimis nostræ decuriæ
lictorum est, et conversationem cum eo iucundissimum comperies. Haud
dubium quin negotiis mox solutus prodeat.”
“Credo quidem, nisi quod interea dignissimi quoque æmuli mei adfuturi
sint,” respondit Godfery gestu iocoso. “Hi vestigia mea premunt —
quin et iam adsunt!”
Vicenis circiter minutis proximis relatores cæterorum diurnorum non
cessarunt affluere, et mox tota eorum turba officinam ærarii
circumfudit. Nam fere ab omnibus diurnis aliquis specialis relator ad
intervisendum herum Pigot delectus erat. Manifestum enim parebat
cuncta diurna hunc eventum summi fecisse. Interim ioca bono animo
iactabantur, dein aliquis mediastinorum pecunia corrumpebatur ad
nomenclatorias congestæ turbæ ad herum Pigot deferendas, et
exauditionem petentes.
Mediastinus ridens discessit, mox tamen reversus nuntiabat herum
Pigot paucis minutis ad eos excipiendos paratum fore. Sed quum
quinque minuta præterivissent, nec ipse comparuisset, hi impatientes
iterum tumultuari cœperunt. Isti enim reguli preli ad exspectandum
invito assueti non sunt.
“Suadeo ut in castra eius impetus fiat,” relator Mundi dicit.
Eodem fere tempore herus Pigot egressus est in ageam. Momento
temporis relatores eum circumfluxerunt.
“Æstimatissimi amici a prelo,” tractim, et vix ullo vestigio
peregrinæ enuntiationis fari cœpit, simul in vultus se
circumfluentium dispiciens. “Ignoscetis mihi si mei causa tam diu
vobis exspectandum erat, sed rebus detinebar maximæ gravitatis; quin
etiam vidulo[11] meo convasando. Mediastine,” subiungit, “vidulum
meum ante ianuam reperies. Velis huc eum afferre, ut ad excedendum
statim paratus esse possim.” Mediastinus propere digressus est, herus
autem Pigot se ad nos vertit: “Itaque mei amici,” prosequitur, “quí
potero me vobis utilem præstare.”
Ex rei natura vice oratoris Godfrey fungi debebat.
“Primum, mi Here Pigot, te, in Americam advenientem, salvere
iubemus,” ait ille, “dein sperare libet moram, quam in patria nostra
exiges, prosperrimam ac iucundissimam futuram.”
“Dicis amicissime,” iucundo risu respondit Francus. “Persuasum mihi
est hic me omnia iucundissima experturum — præsertim urbem vestram
miram, de qua iam tanta audivi iucunda, stupenda ac mira.”
“Deinde,” prosequitur Godfrey, “speramus, te adiuvante, fieri posse
ut decuria lictorum nostra mysterium nuper hic cæsorum trium
retegere, reumque apprehendere valeat. Sibi enim relicti nihil
proficere posse videntur.”
Herus Pigot velut in deprecationem manus protendit.
“Ego quoque spero labores nostros effectu non carituros,” ipse
respondit; “verum si lictores vestri efficere nihil poterant, vereor
ut exili meá operá possint. Ego profecto magna decuriæ vestræ
admiratione teneor; labores eius miris eventibus iure gloriantur,
præsertim si rerum statum sibi obversantem ex æquo ponderemus.”
Sermo autem eius voce tam ex corde genuina prolatus mihi videbatur,
ut vix verbum eius dubitare auderem; Godfrey tamen subridebat tantum.
“Lictorum decuriam Francicam in orbe efficacissimam esse,” inquit
ille, “iam in proverbium abiit. Certe tu habes quod de horum morte
sentias?”
“Vereor admodum,” respondit herus Pigot veluti dolenter, “ut hic
quæstioni isti modo respondere possim, aut ut eam tecum pertractem.
Primum oportebit me præfecto vestrorum agentum quædam referre. Cras
cuncta quæ potero cum voluptate tibi enarrabo. Verum pro ista vespera
labia mea constricta manere decet, quamcunque doleam me minus civilem
præbere oportere.”
Satis clare licebat mihi audire a tergo quemadmodum relatores leni
retrorsum spiramine tracto improbarent negatum directæ quæstioni
responsum. At nullum profecto dubium esse poterat, quin herus Pigot
officio suo rite stetisset; tamen Godfrey assultum a latere tentavit.
“Futurumne est ut hac vespera in terram descendas?” quærit.
“Equidem aliquem, qui vicem decuriæ agentum gerat, me hic conventurum
paravi,” explicat herus Pigot. “Cum eo in urbem ire exspectavi;
tempus enim urget. Præterea, quo citius opus nostrum aggrediemur, eo
existimo verosimilius cum fructu nos elaboraturos. A, fortasse is
ille est!” subiungit quum vocem sciscitantem elatam de “Musir
Piggott” audivisset.
Vocem ego agnovi, ut et Godfrey, probeque animadverti umbram
tristitiæ in eius vultu.
Momento post Grady, cuius calcibus Simmonds insistebat, viam sibi
cubitis per turbam parabat.
“Here Piggott!” clamitabat Grady, manumque gracilem Franci vastis
suis ungulis compressit ea quidem vi, quæ sine dubitatione dolorem
incussit. “Delectat me videre te posse, mi Here. Salvus esto in urbe
nostra, ut nos hic in America dicere solemus. Enixe spero te Anglice
scire, nam ego linguaculam tuam prorsus non calleo. Ego Delectus
Grady sum, præfectus decuriæ agentum; hic autem Simmonds est, unus
meorum hominum.”
Suavis heri Pigot morum tranquillitas ne minimum quidem erat turbata.
“Pergratum mihi est te, mi Here, convenisse; et te, mi Here Simòn,”
fatur ille. “Ita sane, scio Anglice — tamen, ut vides, non sine arduo
conatu loquor.”
“Isti relatores, ut mihi videtur, ad exitium te molestant,” quibus
dictis per turbam circumspexit, frontemque rugavit, quum Godfrey
animadvertit. “Iam deceret vos iuvenculos hinc facessere. Hac enim
vespera nihil e nobis elicietis, nonne, Here Piggott?”
“Ex mea parte paullo ante palam feci me oportere ut primum acta ad
referrem,” assentitur Pigot.
“Tum secedamus aliquo, bibamusque aliquid,” suggerit Grady.
“Ego vero,” mite respondet Pigot, “sperabam sine mora nos in terram
descensuros. Acta enim pro te habeo parata . . .”
“Placet,” excipit Grady, “postea autem quam acta perspexero Latamviam
tibi ostentabo, tecumque paciscar nullá tali re hilareos Parisios
gloriari posse. Celox nostra nos præstolatur, ac statim licebit nos
discedere. Tuane ista bulga est? Itane? Apprehende eam, Simmonds,
ferque tecum,” et sic Grady præivit gradus descensurus.
At mediastinus attentissimus Simmonds antevertit.
Herus Pigot leni risu ad nos conversus,
“Ad crastinum ergo usque diem, amici,” inquit. “Hospes ero Diversorii
Astor, libenterque ibi vos excipiam, horá undecimá? Hac vespera vobis
me nihil edisserere posse revera perquam doleo.”
His dictis ærario manum porrexit, nosque sublata manu salutans, se
socium Grady adiunxit, qui satis impatiens has amœnitates observabat.
Denique per gradus oculis nostris iunctim se subduxerunt.
“En, amici, exemplum, quam sint mores contrarii!” affatur nos Godfrey
circa se dispiciens. “Non vos pudet Americæ?”
Adstantes riserunt, probe enim tenebant hæc ad Grady referre, tamen
etiam palam constabat inter illos assensum negari nequire.
“Veni, Lester,” de discessu cogitans me affatur, “iam et redire
convenit. Ad cæteros revehendos celocem iterum mittam,” quibus dictis
gradus descendere cœpit.
1. Celox, -cis, genus est navis celerioris, plerumque privatorum,
\ ad navigandum animi causa.
2. Prelum, -i, sensu proprio ac primo est torcular ad premendum,
\ quo exprimimus succum plantarum, uti uvæ, olivæ, cannarum;
\ latiori sensu prelum typographorum, denique producta
\ typographiæ, præsertim diurna. Idiomata moderna pleraque, quum
\ proprio vocabulo careant, Participium Præteriti verbi Latini
\ premo (pressus, -a, -um) usurpant.
3. Moratoria, -æ: subaudi statio, ubi medici officiosi vectores
\ in valetudinem eorum inquirentes navim demorantur.
4. Non tantum bellicæ, sed etiam mercatoriæ naves cuiusque
\ consortii classis appellantur.
5. Helciaria, -æ, navis est quæ aliam, veluti helcio, vectat.
6. Ora, -æ, est funis, quo navis deligatur, destinatur vel
\ tractatur.
7. Agea, -æ, est ambitus, sive faux, vel via inter casterias,
\ cubicula.
8. Pars navis in medio, ubi mediæ scalæ, sive gradus, sursum
\ ducunt.
9. Mediastinus, -i, est homo in locis publicis ad servitia omnis
\ generis præstanda conductus.
10. Involucrum, -i, est cui litteræ includuntur, quod a fronte
\ titulum, vel insignaculum (nomen, locumque cui et quo
\ reddantur), a tergo autem — nonnunquam — sigillum fert.
11. Vidulus, -i: genus bulgæ, vel sacciperii, quod viatores manu
\ secum gerunt, in quo res exiguæ ad commiditatem necessariæ
\ continentur.
Caput XXIV.
Secretum Arcæ.
Godfrey mihi in crepidine valedixit, et ad suam officinam properavit,
ut eventus diei in tractatu comprehenderet, quocirca mihi iam in
antecessum constabat eum mores Americanos, præsertim quos Grady
exhibuerat, perstricturum. Cæterum, quod ad me attinet, iste vel
modicus aeris salsi haustus cibi appetentiam haud parum exacuisse
mihi parebat, unde pilento meritorio me ad Murray convehendum censui,
quod cæteram vesperæ partem cœnæ lautiori accumbens explendam statui.
Cæterum, nisi sim in certo statu animi, ganea Murray non me admodum
allectat. Templum in angulo pseudo-Græcum, cum aqua per gradus
decurrente, fictæ dein nubes quæ per laquear fluitare simulantur,
mensæ vitreæ ab imo illustratæ — cuncta hæc, quotidiano quidem more
vulgaria videntur ac trita; subinde tamen, quum animus in curiosa ac
peregrina inhiat, ganea Murray placet, quum lauta muliercularum
indumenta, nitentes humeri, venustique vultus in hac congerie
ineptiarum, satis valent quæ animo quid pictorii ac poetici suggerant
ac supportent. Insuper, utique, et culinaria ars accedit ponderanda,
quæ quidem nihil quod desideretur relinquit.
Animo hac vespera tali eram ut locum hunc æqui bonique facerem; nec
mirum si ordinem cœnæ tam otiose prosecutus sim, tantumque temporis
circa nigram caffam volvellasque triverim, ut iam decima esset hora
quum in viam Quadragesimam Secundam egressus essem. Vel momento
diremi satius esse pedibus domum ambulare, ideoque ad Latamviam
regressus sum, quæ iam turbis e theatris excedentium scatere cœpit.
Sæpissime ut eam videram, tamen Latavia noctu candentibus eius
signis, turbis variantibus, clangenti vehiculorum caterva, ac denique
tabernarum illustribus ostentariis,[1] miro modo me devincit. Recte
quidem Grady docuit “festivos Parisios” nihil cale quo gloriari
posset, habere; at ne alia quidem urbs, quantum ego sciam. Ista
prorsus unica est, vereque Americana; proin obambulavi eam omni quo
par eram otio, ut omnia eius oblectamenta perciperem; tamen subinde
stiti ad cernenda ostentamina,[2] atque ad Diversorium Hoffman —
eheu, iam nudatum suo Bouguereau — ad meum penu volvellarum
explendum.
Assecutus denique Compitum Madison sub arbores me diverti, quod moris
mei est, unde clarior est in Ædes Erugatorias[3] prospectus, adversum
cœlum albicantes. Illinc in Turrim Metropolitanæ Cautelæ[4] suspexi
multo altiorem, aspectu tamen minus poeticam, cuius ingens horologium
collustratum me commonuit iam fere decimam cum dimidia esse.
Tandem Lataviá iterum traiectá, iter meum deorsum in Viam Vigesimam
Tertiam, versus Marathonem iturus, flexi, quum cornu assecutus obviam
factus sum iis tribus qui paullo ante me eodem gressus suos
direxerunt. Protinus agnovi Grady atque Simmonds, in medio quorum
herus Pigot itabat. Manifestum erat Grady promissis stetisse,
Grandemque Viam Candentem a summo ad imum, cum omnibus suis
mirabilibus ostendere, muneris sui duxisse, et hoc maxime quidem
liberali modo — qui ritus sine dubio postulavit ut auctore se hospes
peregrinus cuncta temeta[5] Americanis propria degustaret — unde
factum est ut crura Grady sensim vacillarent. Ex mera comparatione
gentili etiam herum Pigot oculis perstrinxi, sed reperi eum prorsus
sine labe esse.
“Heus, Lester,” affatur me Simmonds voce quæ innuere videbatur
effectum celebrationis vespertinæ ne eum quidem prorsus effugisse;
quin et Grady dignatus est nutu capitis me agnoscere, unde colligere
mihi licebat eum præter morem contentum ac beatum se sentire.
“Heus, Simmonds,” reddidi ei salutem, quum ad me, iter pone eos
occidentem versus prosequentem, regressus, mecum pari passu itare
cœpit.
“Piggott verum prodigium est,” inquit ille. “Verus ludio[6] — cuncta
videre, cuncta degustare volebat. Parisios cum hac urbe in eodem loco
habendam non esse censuit.”
“Quonam nunc itis?” quæro ego.
“Modo ad stationem decuriæ itamus. Piggott ait se aliquid apud se
celare, quod nos omnes stupore percellat — aliquid aget circa arcam
illam.”
“Circa illam arcam?”
“Ita, sane — illam scilicet rem fulgidam, quam Godfrey suadente in
cellam occluseram.”
“Simmonds,” quæro ab eo serio, “scitne Godfrey quidquam de ea re?”
“Nescit,” respondet Simmonds non sine sollicitudine. “Monui Grady
consultum fore ut ille per telephonum invitaretur, sed præfectus
excanduit, meque ut propria negotia curarem, reprehendit. Godfrey
enim, ut meministi, iam pridem eum insectatur.”
“Quid si ego eum provocem?” suggero ego. “quidquamne obesset?”
“Nihil per me,” respondet Simmonds, “nec scio per quem alium,
quandoquidem res nemini nota est.”
“Placet. Fac interim ut res ista lente trahatur, sicque Godfrey
tempus ad huc perveniendum suppetat.”
Simmonds annuit.
“Faciam quidquid possim,” respondit, “non tamen perspicio quemadmodum
id profuturum sit. Præfectus non admittet eum etiam si adveniat.”
“Satius erit eam rem penes Godfrey relinquere. Æquum enim est ut ipse
edoceatur, quandoquidem ille auctor est quare arca ibi sit ubi est.”
“Id non me præterit, et ipse Piggott rem præclaram putat arcam illic
reconditam esse, etiamsi ipse ego peream si sciam cur. Fac urgeas
Godfrey ad quam celerrime adveniendum. Vale bene,” quibus dictis suos
comites, in stationem secutus est.
Prope in angulo reperi apothecam, stationem telephonicam, ac bina
minuta post cum urbana Record officina colloquebar.
“Nequaquam,” respondit vox alicuius superciliosi, “herus Godfrey non
est hic; paullo ante discessit.” Nec collocutor sciebat quo ille
ivisset, aut quando reversurus esset.
“Quin audi,” aio illi, “res ista gravis est. Oportet ut cum eo agam —
nec me demoreris quominus cum concinnatore urbano loquar.”
Silentium mirantis momentaneum secutum est.
“Quod nomen?” quærit vox.
“Lester, e consortio Royce et Lester — ac tu satius dixeris
concinnatori urbano, Godfrey meum esse necessarium.” Concinnator
capere videbatur, nam nexus me inter et illum sine mora effectus est.
Verum et cum eo vix plus profeci.
“Nos etenim, indicio nobis denuntiatio, quum id scitum et gravioris
momenti esse intellexissemus, eum protinus Cestriam Occiduam
dimisimus. Viam ingressus est simul atque historiam de Pigot
conscripserat, et eum reducem quoque momento exspectamus. Numquid
habes quod ei nuntiari velis?”
“Habeo; dic illi, sodes, Pigot in statione Viæ Vigesimæ Tertiæ esse,
consultumque videri ut eo, celerrime quam possit, decurrat.”
“Bene est. Primum quam intrabit nuntium illi tradam.”
“Gratiam tibi habeo,” respondi; sed nunc falli acerbissimum mihi
fatum esse sensi.
Digressus illinc in ora tramitis[7] anceps steti, oculis in rubra
lampade Stationis lictoriæ defixis. Quidnam nunc ibi fiet? Quonam
molimento studet Pigot eos in stuporem agere? Quidquamne ego ut
interesse possim prætexere queo?
Deinde, etiam memor Grady capite me salutantis, titubantiumque eius
crurum — æque recolendo eum nihil peius statuere posse nisi me
prohibere! — transgressus viam versus rubram lampadem, ianuam impuli
et intravi.
Nemo mihi obviam fuit nisi decurio ad scriptoriam sedens.
“Nomine vocor Lester,” alloquor eum. “Arcam hic habetis quæ ad bona
residua Philippi Vantine spectat.”
“Arcam quidem hic certe habemus, sed cuius sit ignoro.”
“Ad bona heri Vantine ea pertinet.”
“Et quid tum?” quærit me aspectans, utrum ebrius non sim. “Non
existimo te huc media nocte ad hoc me docendum venisse?”
“Non ideo veni; verum arcam paucis momentis videre vellem.”
“Hac nocte eam videre non poteris. Veni huc cras. Præterea nec te
novi.”
“En nomenclatoriam meam. Sive herus Simmonds, sive herus Grady me
agnoscent. Sed cras iam sero erit.”
Decurio acceptá pagellá, eam aspexit, tum me contuitus,
“Exspecta modicum,” inquit denique, ac per posticam ianuam discessit.
Tria aut quatuor minuta abfuit, et dum ibi stabam horologium
stationis duodecim sonuit. Sonoros ictus ac distinctos mecum
numeravi, et insecuto silentio exspectationeque manus meæ tremere
cœperunt. Quid si Grady mihi ingressum neget? Tamen decurio denique
rediit.
“Accede sis,” fatur, pansa cancellorum portá, et viam indicavit.
“Rectá per eam ianuam,” subdit, iterumque ad scriptoriam resedit.
Summo simulationis conatu, quasi nihil ad me attineret, ianuá apertá,
transivi. Dein invitus constiti. Nam illic, in medio solo, stabat
arca Boulé, hero Pigot ad unum latus adstante, e regione autem Grady
et Simmonds sedentibus, et in sellis pæne incurie prostratis,
nigrosque convolvulos fumantibus.
Omnium oculi in me intrantem conversi sunt, et Pigot quidem caperata
fronte, in indicium suæ urbanitatis ad ruptionem intentæ; Simmonds
affectata miratione, Grady, denique, blando lenique risu, alioquin
vacuus. Hoc risu animadverso animus mihi erigi cœpit.
“Ergo, Here Lester,” me affatur, “arcam hanc videre cupis?”
“Cupio, equidem,” respondi, “quandoquidem, ut nosti, ea revera ad
bona spectat Vantine; mihi in animo est eam vindicare — scilicet, si
quo casu sine lite restituere nolis.”
“Et hoc tibi modo, media nocte, casu in mentem venit?” per ironiam
quærit.
“Minime,” audacter illi regero, “sed vidi te et herum Simmonds, cum
isto ingenuo viro” — proclinans versus herum Pigot — “paucis momentis
ante huc intrare, unde mihi in animum venit cogitatio fieri posse ut
id gratia arcæ factum esset. Utique nos nolumus ut arca ullum
detrimentum ferat. Est enim magni pretii.”
“Id ne te angat,” refert Grady minus curius, “non ei officiemus.
Simul etiam puto eam nos tibi post hanc noctem quandocunque dedere
paratos futuros. Herus Piggott primum paucas technas circa eam nos
docere cupit. Equidem puto ius quoddam tibi competere ut hic intersis
— itaque si præstigiis delectaris, cape sis sedem.”
Propere igitur quæsivi sellam et consedi, corde meo quasi desidente.
Dein vultum simulavi fingere incurium, quod manifestum erat me
interesse hero Pigot displicere, verebarque ne eius suaves Francici
mores ad rupturam usque tenderentur. At Grady, si etiam noverit
hospiti suo meam præsentiam displicere, id neglexit; unde suspicari
cœpi mores Franci politos atque civilitatem talem esse nactum exitum,
ut herum Grady invitus adversis pilis mulsisset ingratum enim visui
erat quam mores huius agrestes moribus illius adversabantur. Quidquid
tamen causæ fuerit, risus eius, quo se ad Francum converterat,
malitia haud carebat.
“Atque nunc demum, Here Pigott,” in sella reclinatus aliquanto,
fatur, “iam pro ostentu parati sumus.”
“Id quod dicere habeo, mi Here,” cœpit fari, voce chalybeiæ duritiæ,
glacialique frigore, “probe intellectum volo a me cum fiducia dici.
Id nulli prodendum donec malefactor captus fuerit.”
Risus Grady ad hoc aliquantum riguit. Fortasse verbum, in quantum id
modum imperativum sonabat, illi minus placuit. Quidquid fuerit,
monitum flocci fecit.
“Intellexistine, Here Lester?” quærit me intuitus; ego annui.
Animadverti oculos Pigot excandescere, vultumque ira suffundi, vox
enim Grady fere insultum sonabat. Pro momento existimabam futurum ut
ipse opus suum prosequi recuset; sese tamen continuit.
Ut illic mihi e regione stabat lumine perfusus, licebat mihi modo
accuratius oculis perlustrare quam id in navi efficere potueram,
proin diligentius eum aspexi. Verum ipse typum Franci exhibebat —
vultu strictim raso, sulcatoque in alba cuti subtilissimis
lineamentis, oculi autem densissimo et uberrimo erant supercilio
obumbrati, capilli autem fere cuti tenus tonsi, candori vultús
albedine prope pares erant. Attentionem tamen meam præsertim species
oris sibi vindicavit — utpote subtile simul et lepidum, tametsi
paullo largius, labiisque plenioribus, fortitudinis indiciis, pro
venustate tamen non nimiis. Sexaginta annorum ætatis eum esse
coniectavi, et speciem præbebat hominis, qui centena expertus sit
discrimina, quin animi æquitatem exuisset. Id certe facturus nunc non
erat.
“Historia a me mox recitanda,” exorditur cauta Anglicitate, verbis
subinde carptis ac putatis, “arcte nexa est cum furto celeberrimorum
Michaelovitch adamantum. Eventum forte memoria tenetis.”
Ego profecto bene memini, nam furtum illud tanto acumine erat
conceptum et effectum tanta dexteritate, audacia ac pernicitate in
singularibus, ut animi attentionem mei prorsus devinciret — ut de ea
rerum circumstantia, quod congeries formosissima adamantum Magni
Ducis Michaelis Russiarum fuisset, plane taceam — qui, quod domi haud
magni fieret, et etiam quod caput Franciæ hominibus suæ indolis
apprime conveniret, Parisiis degebat vitam — quæ congeries haud
minoris quam octonum millionum æstimabatur francorum.
“Furtum illud,” prosequebatur herus Pigot, “tantá audaciá, simul et
tam singulari modo erat perpetratum, ut nos nihil dubitassemus opus
illud veluti unius tantum hominis agnoscere, nec ab alio fieri
potuisse, furciferi cuiusdam, nomine Crochard qui se et
‘Invincibilem’ prædicat — furciferi nempe, qui nobis iam innumeras
intulerat molestias, quem tamen convincere nunquam quivimus. Hoc in
casu evidentiam contra eum prorsus nullam habuimus; inquisitionem in
eum instituimus, reperimusque eum probe cavisse ut tempore furti se
omnino alibi fuisse sine dubitatione demonstraret; itaque eum
absolvere ac liberare nobis necesse fuit. Non nos præteribat capere
eum, quin aliquas gemmarum in sua reperiremus possessione, prorsus
esse inutile. Ipse interim pœnæ immunis, ut solitus erat, per vicos
et plateas, per ganeas, ubique, liber oberrabat. Nos derisit tantum.
Res nobis admodum erat ingrata; at leges nostræ severæ sunt. Grave
enim perquam esset delictum siquem caperemus, deinde agnoscere nos
errasse adactos nos esse videremus. Fecimus igitur quantum
potueramus. Istum Crochard nos perpetuo vigilibus oculis
prosequebamur; perscrutati sumus non modo suum, sed etiam suæ amicæ
domicilium, nec semel, sed sæpius. Aliquando, quum Vincentiæ
telonium[8] egressus esset, agentes nostri ei, sub specie latrocinii,
irruerunt, personam vestesque eius perquisiverunt.
“Ipse, bene memineritis, ne momento quidem temporis deceptus fuit.
Novit enim accuratissime quid nos agitaremus. Etiam perspectum
habebat se nulla in Europæ parte vel unum eorum adamantum venumdare
posse. Hinc suspicabamur futurum ut huc, in Americam, eos
translaturus esset, et ideo vestrum officium portorium de eo
edocuimus. Scivimus etenim posse eum hic omnes adamantes, dempto
maximo, etiam cariori quam in Europa pretio, ac pæne sine ullo
vendere periculo. Uti nobis persuaseramus, eum ab omni emporio
interclusimus — quum protinus oculis nostris se subduxit.
“Binis dein septimanis nihil de eo exaudiebatur — tum fama de isto
Drouet ad nos perlata est, puncturá in manu interempti. Extemplo
cognovimus id opus Crochard fuisse, nam ipse solus inter vivos
cognovit secretum veneni familiæ de Medicis. Est autem illud secretum
terribile, cuius usum in tota sua vita semel tantum cepit — et hoc
adversum hominem qui eum prodiderat.”
Herus Pigot hic paulisper constitit, manumque per frontem
præterduxit.
“Quid inter Crochard, Drouetque intercesserit, perspicere non
poteramus,” prosequitur herus Pigot. “Drouet quidem popinarum erat
assecla, non tamen malefactor. Tum fama mortis Morel, hominis nullius
frugis, percrebuit, in tentamine hac arca potiundi occisi, quum rem
perspicere cœpimus. Post hæc de ista arca sciscitari cœpimus;
audivimus eius historiam, deque eius structura secreta, unde licuit
nobis aliquid certi concludere. Ad hoc ergo explorandum, utrum
conclusio nostra valeret, firmoque niteretur fundamento, in causa
erat quare ego in Americam venissem.”
“Quænam ergo conclusio est?” quærit Grady, qui hæc omnia perquam
impatiens auribus excipiebat, quod adeo adversabatur probatis moribus
atque attentioni, qua ego narrationem prosequebar.
Nam ego conclusionem iam præsagivi, et venæ meæ animi concitatione
pulsabant.
“Secundum nostram itaque theoriam,” respondit herus Pigot, quin
orationem vel minimum acceleraret, “arca hæc adamantes Michaelovitch
celat. Omnia hoc suadent et mox comperiemus.”
Usque disserens e sacculo manutium produxit chalybeium, ad stupendum
par illi quod Godfrey paraverat, idque rectæ manui induxit.
“Siquis arcana illius ‘Invincibilis’ rimari velit,” subridens fatur,
“iuvat eum loricatum incedere; iam tres mulctati sunt ob suam
temeritatem.”
“Tres homines!” iterat verba Grady mirans.
“Tres,” numerabat extremis digitis Pigot. “Primum ille qui nomen
d’Aurelle simulavit, qui tamen revera extortor nomine Drouet fuit;
alter herus Vantine, peritus ille; ac tandem tertius, iste parasitus
Morel. Horum unus tantum in aliquo numero erat, herus Vantine; eius
mors admodum est dolenda, et ego certo scio Crochard eam gravissime
tulisse. Meam quoque mortem posset ille ægre ferre, sed ego nullo
pacto quartus fieri volo. Non ego.” Quibus dictis manutium dextræ suæ
singulari cura aptavit.
“Indulge, mi Here” eloquor ego, quippe qui iam diutius silere non
poteram. “Hæc omnia tam mira sunt — tam terribilia — num plus dicere
detrectabis? Quidnam, obsecro, hi tres quæsiverunt? Gemmasne?”
“Singularia, mi Here, tibi æque nota sunt ac mihi,” respondit non
sine sarcasmo. “Notum tibi est Drouet occisum fuisse dum fasciculum
quærebat litterarum, quæ matronam quamdam ex optimatibus summá
affecturæ erant infamiá; æque clarum tibi est herum Vantine occisum
fuisse quum forulum aperire tentasset, postquam ancilla eiusdem
matronæ illustris, quid occultus forulus celaret prodidisset, utpote
quæ præmium sibi mereri speravisset; Morel autem manu ipsius Crochard
morte plexus et quoniam proditor fuit, atque supplicium meruit.”
Admiratione magis magisque captus, oculis fixis eum intuebar. Quodnam
secretum præ isto homine miro tutum esse possit? quæro a me ipso. Aut
fortasse hanc suam historiam e fragmentis sibi notis consarcinavit?
“At ne nunc quidem,” balbutio ego, “res mihi in claro est. Nempe nos
occultum forulum aperuimus — nullum ibi erat venenum. Quí tum poterat
Drouet herumque Vantine perimere?”
“Facile,” frigide respondit herus Pigot. “Drouet atque herus Vantine
mortem oppetiverunt, quia ancilla matronæ Príncipis ex errore lævam
cum recta manu commiscuit. Forulus qui litteras celabat ad lævum arcæ
est — en,” quo dicto terna choragia pressit, ansulam prehendit,
forulumque evulsit. “Ut animadverti licet, litteræ ablatæ sunt,
quoniam ipsa matrona Princeps forulum aperuit, litterasque coram hero
Lester subduxit quum ea esset illius humanitas ut possessionem
litterarum illi indulsisset. Verum forulus, quem Drouet et herus
Vantine aperuerant,” et nunc vox eius præ summo animi motu, quum ad
istud culmen pervenerat, aliquantum stridere cœpit, “a recto latere
arcæ est, omnino ex adverso alteri, aperitur autem prorsus eodem modo
ac techná. Verumtamen aliquid magni interest. Circa priorem forulum
nihil est quod cuipiam noceat; alter autem veneno custoditur, maxime
omnium quæ unquam terricolæ viderant, mortifero. Attendite. Animo
attendite, obsecro!”
Animo adeo concitato eram ut pæne febricitarem, et de sella surgens
propius ad eum accessi. Usque verba serens in arcam inclinavit,
tribusque digitis ab ora dextra dispositis, choragia impressit.
Stridor acutus percrepuit, pars musivi ansulam proferens recidit, eo
prorsus modo quo in adversa arcæ parte compereram.
Herus Pigot paulisper anceps hærebat — in conspectu tanti, tamque
mortiferi discriminis nemo non anceps hæsisset! — dein ansá foruli
manu armata prehensá, forulum celeriter evellit.
Crepitus stridens chalybis super chalybem exaudiebatur, atque forulus
patuit.
1. Ostentaria, -æ: subaudi fenestra; licet tamen et nomine
\ substantivo ostentarium, -ii uti per se. Vocabulum istud
\ Romanis mira, monstra, prodigia, et scripta de his, atque de
\ vaticiniis significabat, non tamen per se, sed per
\ exaggerationem. Ostento enim est ostendo frequenter, atque
\ aspectum, visum, intuitum prætereuntium capto, ita ut nostro
\ usui aptius sit quam Romanorum usui longe petito.
2. Ostentamen, -inis: n., id quod ostentatur.
3. _Erugo,1 -vi, -tum: rugas tollo, vestes fervido ferro,
\ postquam eæ lotæ amyloque tinctæ fuerint, lævigo, explano.
\ Ferrum Erugatorium, idem quod pag. 90ma Levigatorium Ferrum
\ appellavi.
4. Quod nos Romano more cautelam, h. e., alicui aliqua re cavere
\ dicimus, idiomatibus modernis securare, insecurare, adsecurare
\ ineptissime exprimere tentant. Romano itaque more dicemus:
\ caveo pecuniá de, vel pro incendio, vita, vel rectius de
\ morte, pro morte, de, vel pro incendio, caveo mihi de morte,
\ pro morte, minime vero adsecuro vitam, insecuro incendium.
5. Temetum, -i: omnis potus ebrians.
6. Ludio, -nis: proprie mimus, actor scœnicus, sensu Romano; sed
\ quum et alii ludi, præsertim hac nostra tempestate, in usu
\ sint, et quum plerique homines nihil aliud in vita agant quam
\ ludant, et vix quidquam serio agatur, ludiones qui pilis,
\ follibus, equis, theatris, vorando ac potando pretiosam et
\ unicam vitam percurrant, merito appellabuntur.
7. Trames, -itis, m., est ambulacrum, sive ea pars viæ in urbibus
\ in qua homines eunt, ambulant, quæ contigua est domibus; inter
\ duos tramites est iter proprium equorum et curruum.
8. Telonium, -ii, est claustrum in ingressu urbium, pagorum,
\ portuum, ubi ab intrantibus vectigalia exiguntur.
Caput XXV.
Adamantes Michaelovitch.
Herus Pigot collectus, minimeque turbatus in nos renidens manum
sublatam, ne minime quidem tremulam nobis ostentabat — manum
manutiatam; in aversa parte cuius loricæ parvulas puncturas
animadverti. In quoque scrobiculo guttæ videbantur laticis[1] rubri —
sanguineo rubri, ut ipse admiratione captus oculisque defixis mihi
interpretabar. Et quanta huius hominis fortitudo et constantia est!
In venis meis præ admiratione huius hominis sanguis calescere cœpit.
“Latex iste, amici,” molli sua voce fatur, “venenum dirissimum est,
quod ab hominibus unquam sit concoctum. Guttulæ hæ duæ vicenos
homines perimeret, et ictu quidem oculi. Odor eius originis index
est” — ac revera tota aura amygdala amara redolebat — “at venenum
commune inde obtentum est veluti nihil, huic comparatum. Istud
venenum a Rémy quodam fertur inventum, eo nempe singulari homine qui
auctor mortis Ducis Andegavensis dicitur fuisse. Concoctio istius
veneni, ut proditum est, una habetur artium quæ neglectu
interciderunt, sed secretum eiusdem concoquendi ab isto Crochard
iterum inventum est. Nullum profecto secretum ab eo celari potest;
historia scelerum, commentarii malefactorum — mysteria, memorabilia
facinorum fœderis scelerum, e sæculis vigentis, et cuius existentiam
pauci etiam suspicati sunt — huic prorsus propatula hæc cuncta sunt.
Hunc ita formidabilem hæ cognitiones reddunt. Nemo ante eum
consistet. Quin et secretum huius foruli notum ei erat, et quum
opportunum ei videbatur, usus etiam eo fuit.”
Herus Pigot conquievit capite pendulo meditabundus, ego autem in
animo cum eo per longam criminum seriem in dissita tempora
recurrentem mihi respectare videbar — tristes ordines, tamquam strigæ
Père-Lachaise, ubi tumuli tumulos stipant; ubi singulis fere passibus
secretis, mysteriis, aut tragœdiis occurrimus. Hic tamen mysteria
cuncta erant resoluta, secreta patefacta, tragœdiæ perspectæ. Istæ
scelerum ambages electis tantum auctoribus scelerum revera magnis
patebant, cæteris omnibus clausæ erant. Fortasse ex omnibus vivis
nulli nisi Crochard datum est eas nemine lacessente perambulare.
Visiones istiusmodi, inquam, ante oculos mihi versabantur,
sentiebamque quodammodo herum Pigot mecum idem sensisse; sed post
pauca momenta ad institutum suum, arcam, animo rediit.
“Nunc, Here Simòn,” mutata denique voce hunc affatur, “si pro tua
humanitate hunc forulum hoc in situ tenere velis, ego dentes colubri
interea evellam. Nullum prorsus vereare periculum,” subiunxit quum
animadverteret Simmonds nisu quodam naturali dubitare.
Sic certior factus Simmonds ansulam foruli prehendit, ne per se
clauderetur continuit, interea autem Francus e sacculo suo phialam
crystallinam produxit.
“Paullo plusculum,” ait ille; ac Simmonds non sine maiori nisu
forulum ad plenitudinem evulsit, quum e fundo arcæ minuta taleola
chalybeia bidentata sese sursum pressit. “Ecce dentes,” ait herus
Pigot. Orificium phialæ primum uni, tum alteri supposuit manibus pone
ac supra magná cautelá illatis. “Venenum in loco adhæsione capillari
continetur; sed inde, immisso aere a tergo, id exigam — ecce,
cernite!”
Se inde erecto lagenulam luci advertit. Ad medietatem erat ea plena
lymphæ[2] rubræ.
“Satis ad decimandam Franciam,” ait, subereque[3] arcte intorto,
phialam in sacculum recondidit. “Dimitte nunc forulum, mi Here, si
placet,” monuit Simmonds.
Ansula relaxata confestim in locum recurrit, et clangens se
replicavit.
“Animadvertite argutum opus,” ait herus Pigot. “Revera perquam scitum
est. Namque siquando manus venenosis dentibus percussa in tenendo
forulo relaxatur, forulus in locum suum recidit, suaque se sponte
claudit, ut cernitis, omniaque in pristinum statum recedunt, nisi
quod aliquis alius hominum letho detur. Nunc ego eum aperiam. Dentes
iterum ferient; sed ictus manutio incidet, alioquin manum
scaripharent, sed mors non sequetur. Si nodulum hunc vertam,
choragium fræno, et forulus apertus manebit. Auctor huius
mechanismatis tantum sibi ob istam rem tribuit ut id in secreto
commentario ad oblectandum Ludovicum Magnum litteris mandavisset.
Transcriptum eius commentarii in Bibliotheca Nationali custoditur;
primigenium eiusdem Crochard obtinet. Ipse est qui illum commentarium
inter et hanc arcam nexum instituit, mechanisma e novo reperit,
choragium renovavit, atque venenum denuo invenit. Nullum est dubium
quin ictus venenatis iis, dentibus, quo proditores punire
consueverat, originem inde ab eo commentario ducat.”
“Croshar iste — vel quidquid nomen eius sit — lurco[4] videtur esse
admodum singularis,” notat Grady, convolvulo suo iterum accenso.
“Est profecto,” assentitur herus Pigot quiete, “admodum singularis.
Sed ne ipse quidem est falli nescius; equidem quum commentarius
alterum forulum occultum non memorasset — illum scilicet in quo
Matrona Princeps suas litteras occultasset amicas — ea res Crochard
fuit ignota. Atque ista inscitia eum in cæteris suis molimentis
frustravit. Nunc vero, amici, delectamento mihi erit aliquot
pulcherrimas vobis gemmas exhibere.”
Nunquam usque ad hoc momentum suspicabar quid ille forulus celaret;
hactenus enim captus eram tam historia istorum dentium venenatorum,
quam cætera narratione, quam agens Francicus tanta quietudine
tantoque effectu nobis tradiderat; verum nunc iam animadverti forulum
convolutis gossypinis[5] esse conferctum.[6]
Herus Pigot primum horum sumpsit, evolvit, et in scriptoriam arcæ
partem collocavit, quo facto splendorem fulgentium adamantum
percepimus — adamantum tam grandium, tam fulgidorum, tamque sine
macula candentium, ut præ admiratione ex imo traherem suspirium. Ipse
adeo herus Pigot, qui non facile moveri sibi virtuti habebat, haud
facile tales gemmas oculis lustrare valebat quin animo commoveretur;
in genas eius rubor sensim irrepsit, ut deorsum in gemmas oculos
figebat, unum alterumque e maioribus sustulit ut eas propius
aspectaret. Tum unum convolutum post alterum evolvit semel iterumque
sistens ut grandiusculas propius intueretur.
“Hæ gemmæ sunt partes monilis clarissimi quod Magnus Dux ab avia sua
in hæreditatem acceperat,” explicat herus Pigot, ostentans parvum
cumulum gemmarum mirabilium in postrema congerie. “Crochard has e
compagibus avulsit — id evitari haud poterat. Compages enim aureas
liquefacere, aurumque vendere facile potuit; sed gemmarum nullas in
tota Europa, per complures annos ei venumdare licuit. Unaquæque
etenim earum notas ferebat. Verum hic, in America, haud vivitur tam
arctis legibus et institutis lictoriis; tamen, ut opinor, etiam hicce
terrarum, saltem istam unam haud facile venumdare potuisset,” quibus
verbis ultimum solvit manipulum, et ad lumen extulit rosaceum
adamantem, qui magnitudine iuglandem æquare videbatur, pulcherrimoque
colore scintillabat.
“Fortasse in Apollinis Aula, in Louvre, aliquando ad intuendum ac
mirandum adamantem Mazarin constitistis,” ait herus Pigot. “Circa
illud specularium plerumque turba spectatorum moratur, ad quem
custodiendum specialis constitutus est excubitor, quod id merces
summi pretii celat. At earum mercium Mazarin nulla est, quoniam nec
ea res adamas est, quin potius mera pasta — imitamentum est ex pasta,
cuius archetypus hic ademas est. Cæteroquin res illa prorsus proba et
honesta est,” subdidit, quandoquidem Grady cum derisione exceperat
audita. “Paucis ab hinc annis rectores Louvre pecuniario egebant
fundo ad novas præstinandas tabulas pictas, et ad renovandas
antiquas. Visum illis est dementiæ simillimum esse trium millionum
francorum valorem in unica gemma veluti captivum illic teneri, dum
sui Michaeles Angeli, da Vincii, atque Murilli in diem mucescerent et
conficerentur. Emptorem itaque pro Mazarin quæsiverunt, et repererunt
emptricem, ipsam Russiarum Imperatricem, quæ cupiditate lapidum
pretiosorum flagrabat, quæ moritura congeriem hanc perquam singularem
filio suo prædilecto, qui et hæres eiusdem suæ cupiditatis erat,
testamento reliquit. In locum originarii, turbæ ad demirandum
imitamentum adamantis Mazarin suffectum in Louvre est, et mox quisque
oblitus erat se non verum demirari adamantem. Ex mea vero parte
rectores sapienter statuisse arbitror. Nunc vero,” subiungit gestu
fulgidos indicans cumulos, “quid de istis omnibus rebus statuendum
censetis?”
“Unum tantum ad agendum superest,” autumat Grady, dum quasi ex extasi
evigilabat, “nempe ut, citissime quam fieri possit, in tutum
depositorium deferantur. Lictoria autem arca fortis[7] nulla est, cui
eas gemmas concredere auderem! Pro, hæ ipsius Archangeli Gabrielis
fidem tentarent!” Et ex imo suspiravit.
“Num tam será noctis horá tutum depositorium apertum reperiemus?”
quærit herus Pigot horologiolo aspecto. “Iam fere hora prima est cum
dimidia.”
“Neo Eboraci hoc satis facile est,” inquit Grady. “Gemmas in
Argentariam Diurno-Nocturnam in Platea Quinta, utpote quæ die
noctuque patet, deferemus. Exspecta modo dum aliquid in quo eas
recondamus, comparem.”
His verbis discessit, sed paullo post cum vidulo rediit.
“Istud satis erit aptum,” fatur. “Reconde sis eas huc; ego interim
argentariam appellabo, forulumque fortem comparabo.”
Simmonds atque Pigot manipulos magna cura convolvitarunt et in vidulo
disposuerunt, dum ego fere obstupidus inspectabam. Animo mecum
irritamenta tantarum pulchritudinum, quæ fidem cuiuscunque tentare
possent, silens reputabam. Nec adeo pretium valorque gemmarum me
commoverunt — de ea enim re vix cogitavi; sed fulgida emicantia
allectans, quæ phantasiam in me suscitabat. Quid si meæ essent? Quam
possem eas digitis contrectare, et oculos in iis pascere ut sub
lumine tremerent et rutilarent!
“Certe Magnus Dux Michael admodum perturbatus sit oportet,” notat
Simmonds, qui, dum omnia hæc agerentur, ex serenitate animi nativoque
lepóre nihil amiserat.
“Furioso fere erat similis,” respondit herus Pigot leni risu super
sicca Simmonds verba. “Hæ gemmæ voluptas ac delitiæ animi eius
fuerunt; has fere adoravit, se ab his nunquam divelli sivit, nec die
nec nocte; quocunque se diverterat, has semper secum habere solebat.
Quum vel maximá premeretur pecuniæ penuriá — sic vero haud raro premi
consuevit — nunquam vel unicam gemmarum venumdedit. Imo, contra,
quandocunque numeratá abundat pecuniá, aut fide,[8] lapidesque
idgenus insolitæ pulchritudinis prostant, ipse, etiamsi debita
insoluta maneant, quin hos præstinet, obsistere nequit. Ex quo hos
lapides amiserat, furere nunquam destitit, nunquam maledicere
pedisequosque verberare — unum horum adeo quidem ut inde moreretur.
Super una vel altera re fere omnes insanimus, ut proditum audivit; in
summa, Magnus Dux Michael super adamantes præter modum insanit.”
“Cur furem ad restituendum præmio non allectavit?” quærit Simmonds.
“Tentavit,” refert herus Pigot. “Statim cunctas suas fortunas in
præmium obtulit. Sed fortunæ suæ ad allectandum Crochard haud erant
satis amplæ, nam Magnus Dux revera alia re quam reditu bonorum
familiæ nullá pollet, nec te fallet eum prorsus totum absumere.
Maximo illi certe erit delectamento has gemmas a nobis repertas
esse.”
Cogitatio tum mihi incidit herum Pigot, sine dubio, bellulum inde
præmium laturum.
“Ecce gemmas convasatas,” ait Simmonds, ut vidulum celeri impulsu
clausit, quum simul et Grady intravit.
“Rem itaque de forulo diremimus,” refert Grady, “atque clavulare[9]
decuriæ nostræ iam etiam adstat. Digæ meritoriæ non fidendum putavi —
subverti, aut in aliquam rem incurrere posset, nec decet nos pericula
consulto accire — saltem non hac vecturá. Tu, Simmonds, comitem te
præbebis Musir Piggott, specialemque lictorem iuxta aurigam
collocabis. Fieri enim poterit ut Crochard impetum in te tentet.”
Eadem cogitatio et mihi occurrit, quoniam Crochard aventús heri Pigot
certe ignarus non fuit; nec mihi persuadere poteram futurum eum
inertem testem, dum gemmæ ei clam subducerentur — ut sua gloriosa
promissa Godfrey facta plane taceam. Itaque quodammodo allevatum me
sensi quum Grady ad nihil periclitandum satis sapere comperi.
“Tu autem si sapis apocham[10] posces,” prosequitur Grady, “et ita
ages ut vidulum heri Piggott coram tecum dedas. Satisne, Here, sic
cautum esse putas?” quærit ad Francum versus.
“Prorsus satis, mi Here.”
“Factum bene; tum cras mane te conveniam. Cæterum gemmas reperisse
tibi gratulor. Certe opus insigne præstitisti.”
“Gratiam tibi habeo, mi Here,” graviter respondit herus Pigot.
“Propédiem![11] mi Here,” nutuque capitis mihi valedixit, dein
Simmonds in cubiculum anterius est secutus.
Grady, altero prolato convolvulo, consedit.
“Ehem, mi Here Lester,” quærit ex me dum ignitabulo infricto
convolvulum succendebat, “quid tandem tibi de istis Francis videtur?”
“Franci universum sunt homines miri,” respondi. “Ne vel nunc quidem
capio, quí hic tantum sciat.”
“Fortasse complura horum hariolatur tantum,” suadet Grady.
“Ita et ego coniectavi; at non credo quemquam tam accurate hariolari
posse. Sic verbi causa, quomodo illi quidquam de illis litteris
constare poterat?”
“Ne ego quidem, profecto,” interpellat Grady, “unquam de iis audivi.
Quænam ista est historia?”
Paucis verbis historiam eum docui, cunctis tamen summa cura evitatis
e quibus quæ ea velata matrona fuisset, palam fieret.
“Fuerunt in ea re quædam singularia,” subiunxi, “quæ præter duos
alios nulli alteri, ut putabam, nota fuerunt — et hero Pigot tamen
sunt cognita. Insuper quonam modo mechanismatis indoles sibi tanta
certitudine constabat? Porro, quí scivit quod volumen adamantem
Mazarin occultaret? Ut recordaberis, antequam id evolvisset explicuit
nobis quid id celaret.”
Grady bono animo, sed quodammodo deorsum, in me renidebat.
“Nonne id ultimum erat convolutum?” quærit. “Quandoquidem maximus
ille adamas in cæteris convolutis non inveniebatur, in ultimo
delitescere necesse fuit. Atque hic unus fuit eorum ludorum quos isti
Franculi tam libenter ostentare soleant.”
“Vera fortasse memoras,” retuli in assensum. “Attamen mechanisma
illud sic tractare videbatur acsi sibi summa cum eo fuisset
familiaritas. Fieri utique potest ut se ad id tractandum præparaverit
studiis prosequendo delineationes, quæ, procul dubio, subnexæ erant
secreto commentario. Quin etiam exemplar sibi parari curare poterat,
et operationem inde didicisse.”
Grady quadam cum toleratione annuit.
“Homines eiusmodi mirum quantum curæ sibi sumere solent in minutiis
idgenus,” interpretatur Grady. “Solemne apud eos est pagellas magna
ostentatione in mensam lusoriam deiicere, etiamsi pagellæ ne hilum
quidem valeant.”
“Hac tamen vice pagellas victrices tenuit,” monui ego. “Lusit autem
manu insigni. Certe ipse homo est præclarus.”
“Et histrio eximius,” Grady supplevit. “Hi enim semper ita agunt
quasi sint in scœna, ante lumina. Non raro me eorum tædet. Heus! Quis
is est?”
Ostium raptim aperitur; subitum ac breve colloquium cum decurione ad
scriptoriam exauditur, tum celeri gressu anterius cubiculum
percurritur, atque Godfrey ad nos irruit.
Celeri obtutu perspexit arcam Boulé, vidit forulum occultum patere
atque vacuum; dein oculos in Grady defixit.
“Ergone evasit cum iis?” quærit.
“Quem, malum, te esse arbitraris?” vultu suffuso inclamat eum Grady,
“sic huc intrare ausus? Apage sis hinc, alioquin faxo ut eiiciaris!”
“Quin ego mea sponte abibo,” compositus respondet Godfrey. “Iam vidi
quod videre volui. Unum tamen te monitum esse velim, Grady — hac
nocte tuam propriam supplicii sententiam tui subscripsisti!”
“Quid his verbis innuere vis?” submissiori voce quærit Grady.
“Significare volo te, post evulgatam historiam rerum hac nocte
gestarum, ne horam quidem perduraturum.”
Ut Grady oculis aspernantibus et e contemptu flagrantibus Godfrey
obtutui occurrerat, expalluit. Quod vero ad me attinet, et mihi
terror quidam animum meum obsederat.
“Num innuere vis hunc non Piggott fuisse?” tandem balbutivit Grady.
Godfrey cum derisione respondit:
“Va, bipedum stultissime, certe non fuit,” inquit. “Hic non Pigot
fuit. Quin ipse fuit Crochard!”
Quibus verbis foras itavit, ianuis pone se impulsu obditis.
1. Latex, -icis, m., poetis aquam, vel etiam alia liquida
\ significat, alias idem sonat atque liquor, liquidum, quibus
\ propter vulgarem sensum utendum non iudicavi.
2. Lympha, -æ: idem quod latex, sive aqua, liquidum, liquor,
\ etiam poetarum, sed recte adhibetur, quod et aliis formis
\ satis frequens est, uti lymphare, lymphaticus, cerritus,
\ fanaticus, furiosus, mente captus.
3. Suber, -is, n., est genus quercús, e cuius cortice obturacula
\ fiunt, ad orificia lagenarum occludenda.
4. Lurco, -nis: homo gulosus, edax, nullius pretii.
5. Gossypium, -ii, est id quod Germani lanam arboream vel ligneam
\ vocant, quam terræ meridianæ gignunt, et ex qua, tamquam ex
\ lino, telam albam, aliquando cum lino mixta, texunt, vulnera
\ obtegunt, ac quam multifariis modis adhibent.
6. Confercio,4 -fersi, -ferctum, vel, per affectationem,
\ confertum, omisso c, quæ omissio studiosis confusionem cum
\ verbo fero incutit.
7. Arca fortis: ferrea arca, ut in argentariis aut etiam in
\ privatis officinis reperiuntur, ad pecuniam, documenta,
\ aliaque pretiosa conservanda, quam veteres etiam thesaurum
\ vocaverunt.
8. Fides: scilicet mercatoria, qua siquis polleat, ei audemus
\ merces concredere, pecuniam mutuam dare.
9. Clavulare, -is, n., est currus ad devehendos, vel convectandos
\ milites; hic currus lictorius.
10. Apocha, -æ: vulgo quietantiæ (litteræ), h. e. quibus fidem
\ facimus nos aliquam rem rite accepisse.
11. Vocabulum Romanum non quidem salutationis formalis, uti
\ Francorum “ad te revidendum,” quod valde ineptum est, sed
\ tamen fere eodem sensu, uti Cic. Div. I, 23, 47, “Propédiem te
\ videbo.”
Caput XXVI.
Sors Heri Pigot.
Quocunque demum e defectu prospicientiæ et imaginationis Grady
laborare potuerit, satis concitatus animi alacritate non caruit. Fere
priusquam sonitus propulsæ ianuæ evanuerat, iam ad scriptoriam
decurionis adstitit.
“Evoca subsidiarios,” præcipit, “fac etiam ut alterum clavulare cito
adsit. Per telephonum prætorio nomine meo demandabis ut omnem quem
assequi possit satellitem celerrime ad Argentariam Diurno-Nocturnam
concurrere iubeat!”
Interea ipse adstans truculenter masticabat convolvulum, dum decurio
iussa faciebat. Vix momento temporis subsidiarii tunicis suis
induendis satagebant simul et sonitus ungularum, crepitusque rotarum
de platea exaudiebatur; subsidiarii in clavulare irruebant, ego
quoque me ingessi, Grady autem in sessibulo iuxta aurigam locum
cepit, ac momento temporis quadrupedantes ruebamus, campanula nostra
simul in viis silentibus et emortuis clangens resonabat.
Ego sustentaculo[1] hærebam dum clavulare ruendo persultandoque
orbitas[2] electrovagorum[3] huc et illuc nutabat, dumque oculos
tenebris noctis immergebam cogitandi studiosus. Anne Godfrey non
erravit? At certe ille non errat! Instinctus quidam naturalis id mihi
suadebat; et tamen qui valuit Crochard se agenti Francico sufficere?
Ubinam erat Pigot? Num alicubi convolutus cumulus iacebat cum
parvulis in dextra vulneribus? Hoc fieri certe non poterat — Grady
atque Simmonds totam vesperam cum eo egerunt! Fierine etiam posset ut
ætate provectus Francus, subtili, candida ac rugosa cuti, cum
virilique soleque usta persona, quam ego ut Felicem Armand
cognoveram, idem esset? Mens mea quasi vertigine gyrabat id quod
fieri haud posse videbatur reputando — et tamen, aliquo modo sensi
Godfrey non errare!
Clavulare nostrum ad metam perveniens tam subito constitit ut ego
convectori[4] illiderer, subsidiarii autem foras proruentes me secum
raperent. Ante fores Argentariæ Diurno-Nocturnæ stabamus, ubi
lictores iussu Grady ædificium circumfuderunt.
Alterum clavulare iam ante fores stabat, aurigá usque in sessibulo
sedente, sed ubi Grady eo verterat, aliquis in limine argentariæ
comparuit et ad nos clamitavit — ita tamen ut nullum eius verbum
intelligerem. At Grady probe videbatur ea excepisse, nam per gradus
accurrit, binis simul, eá pernicitate persultatis quæ in homine tam
ponderoso mira videri debebat, quem ego æmulari haud possem. Aliqui
ad unum latus vestibuli stabant deorsum in pulvinari prostratum
quempiam spectantes. Vix momento temporis animadverti Simmonds eum
esse supine iacentem, oculis autem laquear rigide intuentem.
Secundo tamen obtutu deprehendi oculos visu carere. Grady multum
concitatus cubitis sibi per turbam aditum silens paravit.
“Ubi est Kelly?” quærit.
Ad hæc verba quidam albida facie, synthesique[5] indutus, e sella
surrexit, quo viribus exhaustus corruere videbatur.
“Tune illic es?” clamat Grady, atroci eum contuitus vultu. “Narra
nunc, quid evenit? — Narra autem confestim!”
“Equidem, mi Here,” balbutit Kelly, “revera hic nihil accidisse scio.
Quum tamen illic ad incile[6] constiteramus, ego autem ad aperiendum
claustrum clavularis descenderam, præter Simmonds ibi quum neminem
reperi, hunc affatus sum, sed nullum tuli responsum — quum vero eum
attrectassem, ipse aliquo modo e sedili prorsum decidit — quo visu
huc irrui, ac per telephonum stationem appellavi, at responsum mihi
est te iam huc profectum esse; tunc hinc prodivimus eumque huc
inveximus — nec plus scio.”
“Nihilne audivisti — nullum sonum luctæ?”
“Nullum sonum audivi, Here; nihil prorsus.”
“Nec ullo modo meministi ubi ille alter excessisset?”
“Non memini.”
“Herus Simmonds vidulum parvum secum habebat — animadvertistine?”
“Animadverti; etiam quæsivi in curru, at non ibi est.”
Grady cum maledictis se avertit, quum quaterni quinique lictores e
via irruebant — ut mihi videbatur, ex decuria. Audivi eum cum his
submissa sed acuta voce colloqui, quo facto, subito, ut venerant,
discesserunt. Subsidiarii quoque simul discurrerunt, unde mihi certum
videbatur Grady everriculum[7] per totam regionem distendere, in qua
profugum occultari verosimile erat; at in præsentia magis de salute
Simmonds quam de consiliis lictoriis sollicitabar. Proinde dextram
eius prehendi, qua visa allevatus animo sum quum illæsam eam
deprehendissem.
“Quisquamne medicum accersivit?” quæsivi.
“Accersimus,” respondit aliquis actariorum[8] argentariæ. “Medicum
per telephonum evocavimus — iam etiam adest!” Eodem tempore homo
brevioris staturæ, nigro barbatus intravit, certum suæ artis
indicium, bulgam medicamentariam secum gestans.
Advena leviter lustrato corpore, manu nos recedere iussit, procubuit
in genua, indumenta resolvit in pectore, auremque cordi applicuit.
Dein in rigidos inspexit oculos, palpebras induxit, observavitque ut
illæ subito recellerent, tum demum bulgam suam pandit.
“Aliquantulum aquæ,” ipse petit.
“Itaque non est mortuus?” quæro ego, quum quis scribarum pro aqua
discurrit.
“Mortuus? Non quidem, sed inhalavit aliquid, quod ei cor omnino
stitit.”
Genus horroris sensi per cutim meam sursum repere, quum mihi in
mentem veniret memoria ad dimidium plenæ eius lagenulæ rubidi veneni,
quam Crochard in sacculo secum gerebat.
At ille modo mortem infligere nolebat; memini Godfrey dixisse eum
nunquam adversarium occidere solitum. Medicus interea acriter
elaboravit, ac pauca minuta post oculi Simmonds subito claudebantur,
tum longum duxit spiritum, denique etiam se ad sedendum erexit.
Paulatim aperuit oculos, sedebat titubans ac nutans, oculisque
errantibus circumspectabat.
“Satius erit tibi iterum decumbere,” ait medicus verbis lenibus.
“Necdum, ut scis, firmus es pedibus.”
“Ubinam sum?” halitans quærit Simmonds. Tum casu me animadvertit.
“Lester!” me affatur. “Ubi est ipse — Piggott? Non . . .”
Verba hæserunt, fulgida argentariæ marmora dispectabat, palpando
aliquid iuxta unum latus quæritabat, denique in pulvinar recidit.
Quí ea nocte domum in Marathon venerim, prorsus non memini.
Verosimile est pedibus memet domum contulisse; primum quod memini
erat me domi esse, et in artisellio maxime commodo sedentem fumare.
Quod fuma accensa erat argumento est me eam mechanice, fereque
alienum mente accendisse, perinde atque otiandi amictum induisse.
Respexi in horologiolum vidique horam prope iam quartam esse.
Verticem capitis mei tamquam febri ardere sensi, quamobrem
latrinam[9] ingressus, caput epistomio[10] aquæ gelidæ supposui. Hic
mihi stringor admodum profuit; quum autem me sabano[11] acerrime
perfricuissem, multo melius me habui. Itaque mox in artisellium
reversus, totius vesperæ eventus commodum recolere cœpi; reperi tamen
animum adeo languere ut ante oculos meos iterum atri circuli
gyrarent.
“Iam monui Godfrey me harum rerum nihil amplius sustinere posse,”
mecum mussabam, ac sine mora in lectuale[12] me recepi cubiculum, non
sine molestia me exui, lumenque exstinxi.
Dum in lecto cubabam insomnis tenebras intuens, aculeus unius
cogitationis ad erigendum me in lecto me compulit.
Godfrey — ubinam interea erat Godfrey? Nam ipse vestigia Crochard
insequi mihi parebat. Num insequebatur? Num cum eo manus conserere
ausus est? Fortasse etiam hoc ipso momento . . .
Vix mei compos palpando mihi viam ad telephonum quæsivi, ac numerum
Godfrey petivi — absurde et contra spem sperans, denique tamen, summo
stupore, et in magnam animi allevationem vocem eius audivi — non
admodum amicam . . .
“Heus!” refert ipse.
“Godfrey,” cœpi ego, “hic Lester. Ille evasit.”
“Utique evasit! Spero te non ob hoc me e lecto evocasse?”
“Ergo tibi hoc notum?”
“Novi eum evasurum.”
“Quum clavulare ad argentariam appulit, nemo nisi Simmonds in eo
repertus est. Simmonds enim, ut recte suspicaberis, comes eius fuit.”
“Ullumne tulit incommodum?”
“Extra se inventus est, sed iam ad se rediit.”
“Bene est — sed Crochard non eum læderet. Ipse tamen utique cum
gemmis effugit?”
“Utique,” repetivi verbum, non parum miratus Godfrey tam æquo animo
rem ferre. “Quum in eum modum erupisti,” subiunxi, “putabam fieri
posse ut ad insectandum eum ruisses.”
“Quídum? Quum ipse mihi vicenis minutis iam superior esset? Non adeo
insanio! Nuper vix dimidio minuti secundi superior mihi effugit.”
“Tentavi te assequi,” explicui illi, “quamprimum Simmonds me docuerat
ituros se ad arcam visendam; officinam vestram per telephonum
evocavi. Concinnator urbanarum nuntiavit te Westchester esse missum.”
Godfrey risu respondit.
“Ignes fatuos sum insectatus,” inquit, “auctore Crochard, amico
nostro. At vero etiam tum, nisi quinis milliariis ab omni prope loco
absentibus nobis apsis nostra foramen accepisset, tempori adfuissem.
Novi enim quid subesset — at sic fata voluere. O, Lester, quam ille
nobis cunctis ora sublevit! Ita futurum te monui!”
“Meum ergo nuntium non accepisti?”
“Tradiderunt mihi quum nuntiassem negotium Westchester meram fraudem
esse; tum celerrime quam poteram ad decuriam properavi, sed iam
sero.”
“Verum, mi Godfrey,” obverto, “ego ne modo quidem perspicio
quemadmodum ipse hæc perfecerit. Grady et Simmonds cum Pigot unà
terram petiverunt, nec ab eo memorabilia urbis visentes discesserunt.
Quemadmodum Crochard se ingessit? Quidnam ipse de Pigot fecit? Ubinam
est Pigot?”
“Ille in Savoie est. Simul atque ex decuria discessi nuntium aereum
navi misi. Officiales navis statim indagare cœperunt, repereruntque
Pigot vinctum oreque obturato sub cama suæ diætæ iacentem.”
Elinguis stupui.
“Quid quod ego id ne suspicatus quidem sim!” Godfrey se acerbe
reprehendit “Ibi stantes vidimus eam celocem cum vexillo Francico ut
nos præterivit; etiam vidimus hominem ex ea in Savoie transgressum;
denique etiam vidimus eundem cum Pigot colloquentem . . .”
“Ita vero,” probavi ego spiritu fere deficiente, “vidimus.”
“Ille ergo erat Crochard. Is igitur ipsum Pigot in diætam suam
illexit — eodem quo Simmonds odore eum sine dubio soporatum sub cama
seposuit; synthesin eius induit, vultum offucia[13] et fuco finxit,
capillamentum[14] sumpsit — cuncta autem hæc interea administravit
dum nos eum præstolantes fere calces detrivimus.”
“At vero ipse immani se discrimini obiecit,” obverto ego. “Tam multi
vectorum cognoverunt Pigot — proinde simulationem[15] oportebat
accuratissimam esse.”
“Crochard nostrum talia minime retardant. Nec discrimen erat tam
grave. Pigot nemo nostrum propius vidit; nihil nisi occipitium eius
conspeximus; vectores vero cuncti in medicum inspectorem erant
intenti. Et tamen simulamentum accuratissimum fuit. Crochard enim
eius rei peritissimus est artifex, nec dubitandum est eum habitum ac
speciem Pigot optime novisse.
“Quin et ærarium navis fefellit — nec ipse esset quidquam
suspicatus!”
“Sic ergo ipse hic Crochard fuit . . .”
“At nos decebat suspicari. Decebat nos omnes suspicari, omnia in
dubium revocare; decebat me hunc salutatorem arctius aspectare
videreque quo denique devenerit. Loco tamen huius, Crochard documenta
Pigot in saccum recondidit, bulgam eius extra ianuam collocavit
diætæ, tum compositus prodiit, amicos suos relatores convenit; ego
autem, ceu puellus scholaris cum eo colloquens illic steti — nec
mirum si me bardum ac bucconem esse iudicat!”
“Verum nec alius quisquam id suspicatus esset!” halitavi ego. “Est
Ædepol ille . . .”
“Ingenio insigni,” explet Godfrey. “Ingenio supremo, cui nemo sit
comparandus. Ego vero hæc toto eo tempore novi, proinde cavere me
decebat. Probe meministi eum mihi per litteras nuntiasse hodie se
venturum?”
“Memini.”
“Nec tu credidisti.”
“Ne nunc quidem credere queo.”
“Unum nobis solatio erit — id Grady nostrum labefactabit.”
“Verum, Godfrey,” interloquor ego, “si modo eos adamantes videre
potuisses — adamantes eos pulcherrimos — pro, nefas! quod nobis
inspectantibus eos eripere valuit!”
“Scelus nonne nefastum? Ast facta infecta fieri nequeunt, Lester;”
dein mutata voce subiunxit, “velis, rogo, cras, meridie, vel potius
hodie, in tua interesse officina.”
“Placet, interero,” spopondi.
“Cave mihi defueris. Usque unus comœdiæ actus ad agendum superest.”
“Interero,” dixi iterum. “Vereor tamen ne actus ille postremus
anticlimax futurus sit. Adverte modo Godfrey . . .”
“Iam licet decumbas,” interpellat ipse, “somnambuli instar loqueris.
Vide sis ut somnum capias. Iamne paratus pro feriis es?”
“Godfrey,” inquam, “dic mihi . . .”
“Nec quidquam dicam. Tamen usque unam habeo bombam quam displodam,
Lester, quæ quidem ingens est, quæ subsultare te coget!”
Percepi eum e stomacho ridere.
“Vale!” inquit, “faustam tibi noctem!” et auscultatorium pependit.
1. Sustentaculum, -ii, est capulus, in ingressu clavularis,
\ cuiuslibet alterius vehiculi, quem in gradu stantes, aut
\ conscendentes, manu prehendunt, ne elidantur.
2. Orbita, -æ: proprie vestigium rotarum in pulvere, luto, vel
\ molli terra; hic longurii ferrei, sive ferrovia, cui rotæ
\ vectabulorum insistunt.
3. Electrovagum, -i, sunt vectabula vi electrica acta, unde et
\ Germani suum wagen, (vagum), hinc vicissim Angli suum wagon
\ deprompserunt.
4. Convector, -is, socius itineris.
5. Synthesis, -is, f.: proprie omnes partes vestimenti, quæ unum
\ indumentum efficiunt; hic eo sensu accipio quo “uniformes
\ vestes” usurpare solemus.
6. Incile, -is, n., est locus infimus in via, secundum tramitem,
\ ubi aquæ decurrunt.
7. Everriculum, -i, est rete, sagenæ genus, quod piscatores in
\ fluvio trahunt, et vix ullus pisciculus evadere valet.
8. Actarius, -ii, est scriba, qui acta conficit aut transcribit,
\ moderna idioma perperam act_u_arium esse volunt, quo vocabulo
\ nos naves significamus.
9. Latrína, -æ: contractum e lavatrína, cubiculum, camera ubi nos
\ lavamus.
10. Epistomium, -ii: quo aquam e canaliculis, sive tubulis versa
\ cochlea, vel vecticula, elicimus.
11. Sábanum, -ii: mantele, mantela, mantelum, manutergium, quo
\ qui vultum, aut manus, laverit, deterget.
12. Lectuale, -is, n.: cubiculum, ubi lectus stat.
13. Offucia, -æ: omne genus pigmentum vultús, uti cerussa,
\ purpurissa, fucus, fraus, dolus, technæ, tricæ.
14. Capillamentum, -i: corymbion, falsa coma.
15. Simulatio proprie est similatio, quum quis suum vultum
\ alterius vultui fuco, falsá barbá, falsá comá aliisque modis,
\ similem reddit, eumque lineamentis imitatur.
Caput XXVII.
Actus Dramatis Ultimus.
Postridie mane perdormivi et, hoc ita misere, ut usque eo dum sedem
in tractu subterraneo cepissem, otium ad perlustranda diaria nactus
non essem. Unciales primum quæsivi litteras, quibus relata de furto
adamantum inscriberentur; sed mox intelligere cœpi diurna matutina id
referre haud potuisse, quod eventus vix paucas horas ante contigit —
et tamen ævum præterivisse parebat ex quo Godfrey ad me Gradyque
irruerat. Sic itaque res urbanæ modo solito fluebant, incolis beata
inscitia eventuum sua negotia prosequentibus, qui paullo post, per
proximas editiones pomeridianas evulgandi illorum mentes concussuri
essent, et quibus eventibus describendis, illustrandis, et adornandis
relatores, artifices photographique sine dubio etiamnum satagerent et
elaborarent. Itaque amœnum mihi dimidiæ horæ spatium legendis relatis
Godfrey pollicitabar.
Tum demum etiam mihi in mentem venit horam duodecimam statum nobis
tempus conveniendi esse. Ultimus dramatis actus usque edendus erat,
uti Godfrey dixerat, qui et bombam memoravit — et magnam quidem!
Mirabar quid id futurum esset. Unum certum esse scivi: si Godfrey id
apparavit stupendum id esse futurum.
Complura erant inter munera mea quæ curam meam efflagitarent, ego
autem tantá adveneram mora, horæque matutinæ tam cito labebantur, ut
quum ministellus ingressus heros Grady et Simmonds in atrio adesse
meque convenire velle nuntiasset, eorum adventum cum adventu
exspectato Godfrey nihil commune habere putarem. Tum horologium
aspicio videoque quinque tantum minuta ante duodecimam superesse, et
tunc demum intellexi auctores dramatis congregari.
“Introduc eos,” aio puero; illi mox intraverunt.
Grady admodum videbatur esse perturbatus. Vultus eius plerumque
floridus modo pallebat pendulus, genæ fœde sulcatæ, cutis sub oculis
rugata erat, oculi autem ipsi sanguine suffusi. Ex aspectu eius
colligebam eum somno caruisse; totam noctem Crochard quæsitando
exegisse — et satis clarum erat totum laborem in cassum fuisse.
Simmonds quoque fere confectus esse videbatur, nec dubium quin omnem
veneni olfacti noxam necdum penitus eluctatus sit.
“Gaudeo te melius habere, Simmonds,” manu porrecta eum alloquor.
“Nonne ‘facilis descensus Averni’?”
“Verum memoras,” probat Simmonds in sellam se demittens. “Paucillo
plus eius rei effecisset ut nunquam expergiscerer.”
“Quidquamne meministi quemadmodum id evenerit?”
“Nihil quidquam. Paulisper unà sederamus amicissime colloquentes —
inde nihil amplius memini usque dum in argentaria sensus recuperavi.”
“Ubinam ille homo Godfrey est?” interpellat Grady.
“Meridie se hic futurum promisit,” respondi ego, aspectando meum
horologiolum. “Iam est meridies. Hicne eum conventurus eras?”
Grady suspiciose me contuebatur.
“Nihilne tibi ea de re cognitum est?” quærit.
“Nihil nisi quod me ut hic præsto essem rogavit. Quid est?”
“Peream si scio,” Grady impatienter respondit. “Ipse etenim mihi
nuntiavit satius sibi videri si ego hic eum opperirer, ego autem
existimavi eum aliquid scire posse. Cæterum ita vertigine laboro e
rebus hesterna nocte actis, ut fere in gyrum verser. At vero adventum
eius non opperiar. Non me ad id cogere poterit! Veni, Simmonds,
abeamus.”
“Exspectandum parumper,” interpello ego interea dum ianuam
extrinsecam patescere audio. “Fortasse iste ipse Godfrey est.”
Et ita etiam res fuit. Ipse profecto intravit a viro comitatus, quem
Arcturum Shearrow, principem iurisperitum diurni Record esse cognovi.
Godfrey nutu capitis omnes nos consalutavit.
“Existimo te herum Shearrow novisse,” me affatur, deposita in
scriptoriam bulgá, quam secum ferebat. “En sisto tibi herum Lester,
mi Here Shearrow,” quibus dictis manus alter alteri tetendimus. “Ideo
vos hic ad congrediendum convocavi, ut quædam circa adamantes
Michaelovitch negotia dirimerentur — et, casu, etiam hac in re merito
Record recolerentur, et hoc tanta celebritate, quantá iam diu non
gloriata sit.”
“Ego quidem non ad augendam gloriam Record huc veni,” obtestatur
Grady. “Diurnum illud me nunquam ex æquo tractavit.”
“Modo quo meruisti te tractavit,” regerit Godfrey. “Iam ita ut sentio
tecum loquar, Grady. Tua iam fata statuta sunt. Post quam effugium
illud hesternum in vulgum efferetur, ne horam quidem perdurare
poteris.”
“De ea re alias!” Grady mutit, sed satis erat patulum pugnacem animum
illi exemptum esse.
“Relatum teneo te non sivisse nocte hesterna ut Simmonds me per
telephonum advocaret?” quærit Godfrey.
“Prorsus ita — nihil enim ad te attinebat.”
“Fortasse non attinebat. Et tamen, si ego interfuissem, scitissimus
Parisiorum, si non orbis terrarum, fur in Statione Viæ Vigesimæ
Tertiæ intra caveam e chromo-nicolino chalybe factam securus sederet,
loco libere grassandi, et alium quempiam compilandi.”
“Tu nimiopere tibi confidis,” regerit Grady. “Facile est post facta
sapere.”
“Ego vero tecum non disceptabo,” refert Godfrey. “Non negabo furem
optime se dissimulasse, rationem rem gerendi præclaram — nihil tamen
secius te ea perspicere decebat. Tuum erat id videre.”
Grady vultum suum tersitabat.
“Ita, sane, utique!” ludificabat Grady. “Me perspicere decebat!
Suspicari me decebat etiam quum tu eum intervisere satagebas; quum
ipse ego de navi devehebam; etiam quum eius documenta rata ac probata
repereram — quin etiam usque ad effigiem suam in syngrapho suo! Nonne
hæc iam clara sunt! Si modo homines æque bene prospicere, quam
respicere possent, quam essent cuncta prospera!”
“Ausculta modo, Grady,” amicius fatur Godfrey, “nihil habeo quare
tibi in persona infensus sim; nec diffiteor stulte me egisse quum
sollicitus ibi stetissem et cum Crochard collocutus essem, nec quis
ille esset suspicarer. At hæc omnia præter rem sunt. Tu decuriæ
speculatorum præes, proinde tuum est de rebus his cunctis respondere.
Nec tu fortitudine cares, hoc libenter do; verum tu muneri tuo impar
es — munus dotes tuas excedit, nec te id fallit. Sequere consilium
meum, adi sis illum telephonum propriisque verbis tuis te abdica.”
Grady, velut qui auribus diffidit suis, oculos in eum figit.
“Me per telephonum abdicare!” repetit verba. “Num me insanire putas?”
“Magis nunc quam hactenus putavi! Patroni tui nihil amplius tibi
proderunt, Grady.”
“Istane sunt ad quæ audienda me huc accersivisti?”
“Non ista sunt,” refert Godfrey, “hæc mera accidentalia existimes —
nonne tu hanc disceptationem induxisti? — Huc te accersivi ut
convenires . . .”
Ianua exterior iterum patefit, et Godfrey subridens eo oculos
convertit.
“Herus Piggott!” ministellus nuntiat.
Ego e sella mea pæne prosilii, enimvero qui in limine stabat adeo
idem cum eo qui occultum forulum aperuerat esse videbatur, ut id
adiurare haud dubitassem.
In medium progressus quemque in faciem contuitus est, quum denique
Godfrey conspexit, et in eum renidens:
“Ecce me hic, mi Here,” inquit; ego vero voce eius audita iterum
stupui, quippe quæ cum voce Crochard eadem erat. “Spero me causam
moræ vobis non præbuisse.”
“Nequaquam, Here Pigot,” Godfrey eum certiorem fecit, sellá ei simul
oblatá.
Grady atque Simmonds ancónes[1] suarum sellarum arctius prehendisse
mihi videbantur, oculisque fixis ac labiis apertis advenam
mirabantur; scire etiam putabam quæ cogitationes eorum animos
subivissent. Estne hic Pigot? An ille qui forulum occultum aperuerat
Pigot fuerit? Aut vero neuter sit Pigot? Fierine potest ut hic alius
ac diversus ab eo sit qui arcam aperuerat?
Equidem fateor mihi quoque idgenus cogitata et suspitionem quandam
Godfrey nostrum nos ludere, suborta esse Godfrey dispiciens versus
nos subridebat ut nostrum animadvertit aspectum.
“Hoc mane,” fatur Godfrey, “in portum descendi La Savoieque adivi.
Hero Pigot cuncta noctis hesternæ eventa evolvi, rogavique eum ut hic
congressui nostro interesset. Benigne assensum præbuit. Certiores
etiam vos esse volo,” viso Grady diffidenti obtutu, “herum hunc vere
Pigot esse, Servitii Securitatis Parisiorum, non autem Crochard.”
“Prorsus ita,” ait herus Pigot, gestu quodam deprecatorio. “Ego ipse
sum — quamvis conscius maximi dedecoris, quod in tendiculam a
Crochard mihi paratam incideram incautus. Is tamen homo est
vaferrimus.”
“Assimulatio illa certe mira fuit,” refero ego. “Imo et plus id
vocari fas est, nempe alienam personam simulare et ementiri.”
“Crochard occasione mea lineamenta discendi non caruit,” immotus
respondit herus Pigot. “Ipse autem in cunctis quæ suscipit artifex
est. Aliquando tamen capiam eum — urceus enim quisque puteum
aliquando uno plus æquo adit. Nullane est spes eum hic, Neo Eboraci,
capiendi?”
“Vix esse existimo” ait Godfrey.
“Cave tam sis certus!” incidit Grady suo pondere. “Res mea necdum est
absoluta — nullo prorsus pacto!”
“Ignosce, obsecro, Here Pigot, quod hero huic te non stiti,” fatur
Godfrey, “herus hic est Grady, qui præfectus nostræ decuriæ agentum
fuit; hic autem est herus Simmonds, e membris consilii eius; vir hic
herus Lester, advocatus, meusque amicus est; vir hic herus Shearrow
est, consultor meus proprius. Herus Grady, herus Simmonds, atque
herus Lester nocte hesterna,” blande subiunxit, “quum Crochard
forulum occultum aperuerat, simul interfuerunt.”
Grady sensim rubore est suffusus, quin et ego vultum excandescere
sensi meum. Herus Pigot non sine hilaritudine subridens nos aspexit.
“Eventus sine dubio perquam erat lætificus,” fatur, “cernere Crochard
operantem. Tam iucundi eventús testem me esse nunquam mihi contigit.
Doleo tamen eum securum effugisse.”
“Præsertim quod adamantes Michaelovitch secum rapuit,” subiunxi ego.
“Antequam ea pertractemus,” interpellat Godfrey paululum subridens,
“sunt una alteraque quæstiones, quas tibi, Here Pigot, proponere
velim, ut singularia quædam, quæ nobis necdum sunt in claro,
perspicuæ fierent. Estne verum consilium furti adamantum
Michaelovitch a Crochard commentum fuisse?”
“Absque dubio. Nemo furum Francicorum præter eum tanto molimento par
esset.”
“Æquene verum est nullas directas eius rei evidentias contra eum
repertas fuisse?”
“Æque verum. Negotium tam astute gessit, ut eum evincere nullo pacto
possemus, nisi surreptas gemmas in sua deprehendissemus possessione.”
“Et hoc vos facere nequivistis?”
“Nequivimus; gemmarum nulla vestigia reperimus, quamvis omnia ruspati
essemus.”
“At vos de arca Boulé deque forulis occultis nihil scistis?”
“De his nihil scivimus. Famosam eam arcam a me explorandam iam esse
arbitror.”
“Est operæ pretium. Et historia eius memorabilis est. Sed tibi
constabat Crochard hic in America adamantes eos venumdare
tentaturum?”
“Hoc probe scivimus, nec quidquam est quod ad cohibendum eum non
tentavimus. Plurimum vestris portitoribus confisi sumus,
speravimusque eos accuratissime exploraturos omnium sarcinas, qui
ipsis in persona cogniti non essent.”
“Portitores nostri,” in stomacho ridens fatur Godfrey, “officiis suis
utique non defuerunt. Illi certe totam Rempublicam everterunt! Et
adamantes tamen, iis invitis, irrepserunt; quandoquidem arca a cive
tam universim noto, tamque supra omnem suspitionem, ut erat herus
Vantine, immissa est prorsus sine quæstione!”
“Sane, profecto,” concessit herus Pigot rei veritatem non sine
amaritudine. “Cœptum fuit audacissimum, atque nunc, nullo dubio,
Crochard poterit gemmas per otium divenditare.”
“Non poterit, si modo contingat mihi accuratam earum descriptionem
comparare,” obvertit Grady. “Faciam etenim ut quisque hicce terrarum
gemmarius notititam rei capiat; cunctos meos satellites ad hoc
negotium delegabo; faxo ut Præfectus Wilkie aliquos suorum mihi
commodet . . .”
“Quin haud oportebit tanta moliri,” interpellat Godfrey incurie.
“Crochard gemmas venumdare non tentabit.”
“Non venumdare tentabit?” stupens quærit Grady. “Ut quid non?”
“Quia eas non habet,” refert Godfrey subridens, haud obscure lætatus
conspectum Grady confusum cernens.
“Cave iam verba dare!” increpat eum Delectus exasperatus. “Si non
ipse eas habet, quis, malum, habeat?”
“Ego,” inquit Godfrey, brachiique uno amplexu tollit de scriptoria
mea bulgam. “Age, Lester, prosterne mucinium tuum,” et ut ego
confusus morem gesseram, ipse tollit alutam,[2] aperit, eius contenta
ceu eluvium scintillans et coruscans effudit. “Ecce,” exclamans se ad
Grady vertit, “adamantes Michaelovitch!”
1. Ancón, -ónis, m., inter alia, est brachium sellæ.
2. Aluta, -æ: idem quod bulga, vidulus.
Caput XXVIII.
Crochard Epilogum Scribit.
Saltem pro momento oculis præstrictis contemplabamur fulgidum
cumulum; dein Grady verbis confusis in pedes consiliit, gemmarum
quantum manu capere poterat prehendit, velut qui oculis fidem non
habuerit.
“Ego vero hoc totum non intelligo!” exclamat. “Habesne et ipsum
Crochard?”
“Non sum tam fortunatus,” respondit Godfrey.
“Num tu significare vis eum hæc sine luctamine dedidisse?”
Eadem ipsa et meum animum percucurrit cogitatio. Si Godfrey
debellavit Crochard, illique adamantes ademit sine ad mortem
luctamine, nebulo ille urbanus minus quam videbatur habendus est
formidabilis.
“Amice Grady,” respondet illi Godfrey, “Crochard ex eo momento non
vidi quo tu eum e navi evexeras. Si tu modo sivisses ut Simmonds me
evocaret, eum modo tenerem. Hoc mihi fuit in votis. Ipse tamen nos
acumine superavit. Mihi enim persuasum erat hodie eum venturum . . .”
“Quid? Tune scivisti eum venturum?” stupens repetebat Grady. “Quí id
scivisti? — an vero os mihi sublinis?”
“Scivi eum venturum,” asserit Godfrey breviter, “quoniam ita mihi
scripto nuntiavit.”
Herus Pigot brevem risum edidit.
“Moris sui est id factitare,” inquit, “et promissis stare etiam
solet.”
“Eo sum deceptus,” prosequitur Godfrey, “quod eum non tam matura diei
parte exspectavi, unde factum est ut facile auctor fuisset quare ego
ad ignem fatuum insectandum, ad explorandum fictum eventum missus
essem. Istud me decepit. Verumtamen ego occultum forulum iam denis
ante diebus reperi et exploravi — dum arca usque in ædibus Vantine
servabatur — postridie vespera qua Matrona Velata suas litteras
recuperaverat. Et hoc factu satis facile erat. Miror, Lester, perquam
quod de ea re non tu etiam cogitavisti!”
“Qua de re non cogitavi?” quæro ego.
“De ianua harum ambagum. Forulus qui litteras celabat, fuit a lævo
latere arcæ; inde statim intellexi ab adverso latere alium forulum
delitescere oportere, quem et a dextro altere repertum aperui.”
“Ego quidem,” inquam, “non perspexi; ne modo quidem perspicio.”
“Agedum, perpende paucis. Cur fuit Drouet occisus? Quia erroneum
aperuit forulum. Is enim mechanisma a dextro arcæ attrectavit, loco a
lævo. Venusta illa Iulia necessario erravit, illi dextrum, loco lævi
lateris indicando. Error idgenus facillime incurritur, quod
verosimile est heram suam isti in aperiendo forulo tergo ad se verso
fuisse. Iuliam ipsam erravisse fit certum, quum molimentum hero
Vantine explicuit, et ob eum errorem hic quoque occisus est. Præterea
et Matrona Velata verbis claris prodidit rem sic se habere.”
“Ego id non animadverti,” explico ego æquo animo. “Quidnam id fuit?”
“Dixit scilicet ipsa se manu læva, loco rectæ, forulum aperire
solitam esse. Post dictum hoc nullus prorsus locus dubio superesse
poterat. Et sic forulum prorsus nullo labore reperi. Hunc enim ibi
esse necesse erat.”
“Esto,” respondi, “tum quid?”
“Tum gemmas sustuli, eas fabricatori imitamentorum exhibui, et
adulterinas quoad par erat accurate factas substitui. Arduum perquam
erat cœptum huic adamanti roseo maiusculo par comminisci simulacrum.”
His verbis eum e cumulo sustulit, duosque inter digitos ostentavit.
“Quidnam hoc pulchrius?” quæsivit.
Herus Pigot languide subrisit.
“Is Mazarin vocatur,” ait, “valetque francorum milliones tres. Eius
imitamentum in Louvre asservatur.”
“Est id itaque verum?” quæro ego. “Crochard historiam eius prodidit.”
“Est, sane, sine dubitatione,” asserit herus Pigot. “Nec hoc secretum
est — sed aliquid quod memoria omnium excidit.”
“Itaque,” pergit Godfrey, “postquam imitamenta acceperam, gossypio ea
involvi, et in locum horum in forulum supposui, non parum cautus ut
Mazarin in fundum, ubi eum repereram, ponerem.”
“Fortunatum admodum quod de ea re cogitasti,” dixi illi, “alioquin
Crochard aliquid suspicatus esset.”
Godfrey subridens in me respexit.
“Mi Lester,” respondet mihi, “simul ac primum evolverat convolutum,
confestim intellexit se emunctum esse. Num eum falli posse
arbitraris? Nulla, ne optima quidem gemma fucilis,[1] eum fallet.”
Et nunc reapse memini quemadmodum leni rubore suffusus fuerit primum
convolutum quum evolvisset.
“Non in animo mihi fuit eum decipere,” docet Godfrey. “Aliquid
improvisi volebam ei parare. Et ego, pro, scelus, ad hoc videndum
testis interesse non potui!”
“Sed si novit gemmas esse adulterinas,” obverto ego, “quid profuit
illi tanto conatu eas subducere?”
“Hoc ipsum hesterna vespera et mihi grave videbatur ænigma,” refert
Godfrey, “quin ne nunc quidem plane capio.”
“Fortasse ipse tamen veras et genuinas in sua habet potestate,”
suggerit Grady, qui cuncta hæc relata incredula quodammodo aure
exceperat. “Fabula mihi perquam fucosa sonat. Quid si istæ sint illæ
gemmæ adulterinæ?”
Herus Pigot in medium progressus, Mazarin manu attollit et caute
aspectat.
“Ista saltem gemma genuina est,” post momentum edixit. “Nec dubito
quin et reliquæ genuinæ sint,” fatur eas inter digitos versitans.
Grady usque dubius, sumpta una gemmá ad fenestram accessit eamque
vitro applicitam deorsum duxit, acri vestigio læsuræ in vitro
relicto.
“Est genuina,” inquit invitus. “Meo quidem arbitrio veri isti
adamantes sunt,” quibus dictis iterum consedit.
“Nunc vero amici,” pergit Godfrey, qui actum Grady ludicrum patienter
ac subridens ferebat, “hos adamantes in vestram ditionem dedere sum
paratus. Velitis eos itaque numerare, mihique de acceptis apocham
reddere.”
“Tum tu, utique, de eventu historiam scribes,” refert per sarcasmum
Grady, “tuoque cuncta attribues merito.”
“Ehem,” intuitus eum Godfrey quærit, “ullumne tu tibi meritum
vindicas?” Ad quæ verba Grady rubore suffusus nihil quod diceret
habebat. “Quod ad historiolam attinet ea iam scripta est. In denis
minutis ea iam in viis versabitur — et in stuporem omnes aget! Modo
velis adamantes numerare. Reperies eos ducenos esse et denos.
“Tot revera adamantes Magno Duci surrepti sunt,” monet herus Pigot,
ac numerare perrexit. Adamantes numerarunt ducentos et decem.
“Herus Shearrow substernet apocham,” Godfrey subiungit; post Shearrow
chartam e sacculo exprompsit, eam evolvit, textumque eius prælegit.
Repertum vero est chartam non modo apocham fuisse, sed plenam
narrationem singularium, nec celavit quidquam ex eventibus circa
furtum, meritaque Record circa repertos atque recuperatos adamantes.
Vultus Grady interim magis magisque rubescere cœpit dum documentum
prælegebatur.
“Ego vero testimonium idgenus nunquam subscribam,” obblaterat Grady.
“Nullo prorsus pacto id patrabo!”
“At vero tu, mi Here Pigot, nonne subsignabis?” quærit Godfrey.
“Libenter equidem,” respondet Francus, “eo enim res a te bene gestæ,
et bene de Republica te meruisse agnoscitur,” quo dicto in medium
progressus nomen cum coronide[2] subsignavit.
“Iam modo tu, Simmonds,” suadet Godfrey.
“Cave feceris,” interloquitur Grady. “Fac maneas ibi ubi es,
Simmonds. Prohibeo tibi quominus id subsignes. Memineris me tibi
officio præstare.”
“Noli credere, Simmonds,” quiete interloquitur Godfrey. “Horæ aut
pluris spatio ipse officialis esse desiit.”
Grady in pedes consiliit, oculisque inflammatis versus Godfrey
itabat.
“Quid tibi in animo est innuere?” boabat.
“Innuere volo,” refert Godfrey, “me atque herum Shearrow hoc mane
præfectum urbis adivisse, eique quædam in nostra potestate testimonia
submisisse — hunc casum inter reliqua — tuamque abdicationem hoc
meridie acceptam fuisse.”
“Meane abdicatio?” hirriebat Grady. “Nunquam eam exscripsi!”
“Licebit, si velis, hoc in vulgum prædicare,” frigide regessit
Godfrey. “Id tuum erit videre. Ut iam monui te, per telephonum
debebas officio tuo renuntiare. Nunc demum, Simmonds.”
Grady paulisper furentis tauri instar oculos circumferebat dum ego
eum fere in Godfrey se præcipitaturum exspectabam; attamen loco
huius, pileum capiti suo impegit, progressus ad ianuam, eam violenter
pandit, se proripuit eamque pone se impulit.
“Nunc demum, Simmonds,” repetit Godfrey sonitu emortuo, quum Simmonds
in medium progressus subscripsit. Ego testis fui subsignationis
factæ, quum Godfrey, multo etiam quam antea se avidiorem præbens,
chartam prehendit, eaque ad ianuam cucurrit.
“Fac istam rem celerrime quam poteris in officinam deferas,” dicit
cuidam ante ianuam adstanti. “Cætera per telephonum docebo. Istud,”
inquit ianuá clausá ad nos reversus, “meum est præmium — sive potius
præmium Record — ob omnes has res gestas. Atque nunc, amici, diga
heri Shearrow ante ostium præstolatur, et ego satius existimo ut hanc
prædam in aliquam tutam arcam depositariam devehamus.”
Circiter denos post dies Godfrey quadam vespera visum me venit. Modo
tantum a Promontorio Cod, ubi septimanam summo valetudinis meæ
beneficio exegeram, reversus sum; nec est cur asseram convenisse eum
maximo mihi fuisse delectamento.
“Denique aspectu iam iterum tui es similis,” me affatur totum oculis
lustrans. “Per aliquod tempus non parum de te sollicitus eram.”
“Nunquam melius valui. Sæpius te monui nihil ad valetudinem meam
desiderari, nisi ut mysterium illud tandem aliquando solvatur.”
“Et id solutum est ad tempus statum, nonne est verum?” quærit
subridens, “tametsi non eo quo exspectavi modo. Scito tamen, Lester,
futurum ut arcam eam mihi vindicem,” inquit renidens.
“Quanam lege?” quæro.
“Quod dominus eiusdem mihi eam donavit,” quibus verbis schedulam e
crumena sua exprompsit, mihique porrexit.
Evolutá schedulá scripturam subtilem ac fœmininam, quam semel iam
ante videram, agnovi.
“Here mi humanissime (erat epistolii textus)
“Comperi me æquo minoris te fecisse, et ob id me purgatum tibi
\ esse velim. Confido ita mihi aliquando a fortuna fautum iri ut
\ in cœpto quodam tecum in vices iuncti simus — exitus cuius
\ profecto vicissitudinibus miris haud cariturus sit. At nunc in
\ Europam me redire per La Bretagne necesse est; fieri enim
\ posse non arbitror, post discrimina quæ subiveram, ut Suæ
\ Celsitudinis Magni Ducis adamantes deseram. Confido sperare
\ mihi licere ut tu, veluti pignus meæ erga te summæ
\ æstimationis, arcam Boulé accipere a me non gravére, quam,
\ persuasum habeo, optimum nostrum herum Lester, si has ei
\ litteras exhibueris, tibi dedere non negaturum. Arca enim non
\ modo præclara res per se est, sed et in maiori tu eam pretio
\ habebis propter partem quæ ei in nostra minutula comœdia
\ obvenerat. Hanc aliquem domicilii tui angulum ornare, scitu
\ mihi delectabile esset.
“Usque eo dum tibi iterum mihi occurrere detur, mi Here
\ humanissime,
“Tuus cum admiratione persevero
Crochard, Ille Invincibilis.”
“Nonne hic æquus est ludio?” quærit Godfrey, dum epistolium illi
reddo. “Quid ergo de arca statuendum putas?”
“Crochard eam præstinasse in dubium vocari posse haud puto,”
respondi.
“Itaque ea modo mea est?”
“Tua profecto est; at quadam re abs te corrumpi postulo.”
“Agedum, postula.”
“Et ego strenam quoque exigo,” inquam. “Illas litterulas quoque
admodum concupivi — insuper,” subdidi, “vice velim, putes apochæ, si
quisquam me ob tibi donatam arcam postularet.”
Godfrey in risum erupit, schedulamque trans mensam ad me traiecit.
“Habeas, tua est,” inquit. “Ego autem cras, qui arcam devehat,
mittam.
Ut puto, ea usque in statione est?”
“Ibi est, quod ad vindicandam eam otium mihi necdum suppetivit. Sed,
Godfrey,” subdidi, “quandonam solvit La Bretagne?”
“Hodie octo.[3] Cras Havre appellet.”
“Annuntiavistine illis?”
“Quidnam vis me annuntiasse?”
“Crochard adamantes insectari. Hos per La Bretagne vectos esse
verosimile arbitror.
“Ita sane — et Pigot vectus est cum iis uná. Cur ergo eos moneam?
Ipsi certe sciunt Crochard ad potiundum iis adamantibus enisurum. Id
tentare apud eum fere officium honoris est, me iudice. Eorum ergo est
cavere.”
“Nec hoc nimis arduum videri deberet,” noto ego. “Cubiculum enim
forte navis vectoriæ locus in omni orbe maxime securus habendus est.”
“Ita et mihi videtur,” probat Godfrey, fumo emisso gyranti.
Brevi post ipse sine ulterioribus verbis a me discessit.
Verumtamen quo accuratius dicta perpenderam, eo clarius perspicere
cœpi e retorto sono verba eius non adeo responsum quam quæstionem
fuisse.
Quum itaque postridie diurnum meum evolveram, litteras unciales
quodammodo me conspecturum exspectavi, quibus nova perfractæ casteriæ
fortis La Bretagne nuntiarentur. Eiusmodo tamen inscriptio abfuit,
unde suspirio partim gaudii, partim exspectationis frustratæ, ad
cætera nova me converti.
Attamen binis post septimanis litteræ inscriptionis unciales mihi
revera sub oculos ceciderunt: