(Grady velis animadvertere)
Nec obscure significabatur oportuisse Grady siquando veram cuiusque
rei gravioris momenti requireret notitiam, ad Record se convertere
debuisse.
Hæc tamen obiter fiebant, ipsa enim geminæ tragœdiæ historia, fuse
illustrata, per antes plures effusa erat, satisque constabat summa
diei nova censeri.
Sub itinere deorsum in urbem plura inspexi diurna. Eventus hos
tragicos cuncta horum magna imaginum profluvione — imaginibus
d’Aurelle, Vantine, Grady (vegrandi), Simmonds, Goldberger,
Freylinghuisen, ædium Vantine, collustrarunt; diagrammata exhibebant
conclave cum situ ubi cadavera reperta sint; lineamenta anatomica
exhibebant indolem vulnerum; accedebant effigies veneficorum
vetustatis cum fabulis admodum turgidis de rebus gestis eorum, — sed
ubi ad explicandam ipsam huius tragœdiæ historiam perventum est,
reperi ea magis ieiuna et minus intima narrare quam relata ipsius
Record.
Pleraque horum mera erat farrago theorematum, hariolationum,
suggestionum, quibus sanguis rigescere possit, item, clam innuere
gestiebant profundas notitias relatoribus confisas, non tamen in
publicum evulgandas, donec sicarii oppressi fuisset. Id autem mox
factum iri nulli diurno erat dubium, siquidem nonne Grady, magnus
ille Grady, in persona suscepisset res administrandas? (Hic deinde
gloriosa sequebatur historia rerum a Grady gestarum).
Satis ex his perspicuum erat omnes hos relatores ad suas notitias
obtinendas ad Grady recurrere debuisse, et facile mihi fingere queo
quí hi relatores dum hæc panegyrica inviti scriptitabant, secum eum
in mala devoverint. Etiam commode mihi fingere queo quemadmodum
concinnatores diurni hæc vaga figmenta cum admirabili sibique
consistenti descriptione eventuum a Record editorum conferentes eadem
damnaverint, proinde et suspicabar triumphum Record in causa esse
quare copiæ relatorum ædes Vantine obsedissent.
Interim simulac herus Royce in officinam advenerat, totum hunc rerum
statum cum eo pertractavi, reliquum autem diei tempus documentis, ad
bona Vantine facientibus inquirendis et a Tabulario probandis
insumpsi. Parks interim semel aut bis me quæsitum quid de certis
minutiis statuissem, appellavit, aliquis autem e propinquis
potioribus, patruelis aut consobrinus tertii vel quarti gradús
alicunde ex occidente telegraphemate me docuit se versus Neo Eboracum
iter suscepisse. Tum autem circa dimidium postmeridiem Parisiis
remulcale, a me iam pæne oblitum, huius tenoris pervenit:
“Royce & Lester, Neo Eboraci.
“Erroris in arca transmittenda nos admodum pœnitet. Delectus
\ noster explicatum veniet.
“Armand et Fils.”
Sic itaque finem accepit fabula poetica quam Godfrey texerat, et quam
credere ego pæne eram paratus — fabula de consilio conscio, de
insidiis et molimento de industria concoctis, deque aliis idgenus.
Hæc igitur casu tantum inciderant. Ad hæc et ipse de me et ob meam
credulitatem risi. Haud dubium quin et mea figmenta poetica de
occultis forulis deque venenatis cuspidibus æque fabulosa esse
comprobentur. In meo animi statu nocte hesterna hæc satis credibilia
mihi videbantur, sed nunc, plena diei luce id omne perquam absurdum
mihi parebat. Quam Grady et Goldberger ista risissent!
Totam proinde hanc rem impatiens a me amandavi, mentemque ad alia
converti; tamen profundam quandam nervorum tensionem deponere me haud
posse sensi; itaque obseratá scriptoría meá, ministellum edocui me
non rediturum, atque accitá rhedá meritoriá Nemus Urbanum percursare
statui. Aura recens, fragrantia arborum, aspectus puerorum iuxta vias
colludentium me haud parum recrearunt, et sic par eram Godfrey, horá
septimá me convenientem, risu excipere.
“Mensam conduxi in popinula prope a cornu vici,” fatur is, ad me
ingressus. “Institor popinulæ amicus meus est, speroque locum tibi
placiturum fore.”
Et placuit. Prandium profecto adeo placuit, ut totos nos devinciret,
nec usque eo negotium, quod nos huc allexerat, memoravimus, donec
caffa allata, convolvulique accensi fuissent.
“Quidquamne novi?” sciscitabar ab eo, dum sellas nostras parumper a
mensa amoliebamur.
“Nihil, ullius momenti. Cadaver in conditorio declaratum non est. Præ
omnibus, lictores Parisiaci mensuras Bertillonianas eius nullas
sumpserunt.”
“Proinde malefactor non fuit.”
“Nunquam fuit captus,” interpretatur Godfrey. “Magis etiam mirum hic
eum non fuisse cognitum. Verosimile est binas hominum milliones
effigiem eius in diurnis vidisse. Aliqui putaverunt quidem se eum
novisse, et hi conditorium quoque adiverunt; id tamen incassum fuit.
Nemo disperiisse lictoribus relatus est.”
“Hoc certe insolitum est, nonne ita?” interpretor ego.
“Valde, profecto, insolitum. Id alterutrum significat: sive suos
amicos se consulto occuluisse, sive vero, saltem Neo Eboraci, prorsus
nullos habuisse. Verum etiam tum, saltem is qui cubiculum ei
locavisset, mirans quid de eo factum esset, prodiret, et de eius
fatis sciscitaretur.
“Fortasse nullum cubiculum conduxit,” memoro ego. “Neo Eboracum
fortasse modo pervenit, rectaque ad Vantine perrexit.”
Vultus Godfrey clarescere cœpit.
“A vaporaria,[1] utique! Tantum profecto vel de sua inducere poteram
tonsura. Vel inde patet eum vix denos dies a Francia abfuisse.
Ignosce interim paulisper.”
His dictis cito discessit, sed quinis circiter minutis iterum rediit.
“Officio nostro telephonavi ut ad vaporarias, quæ heri appulerant,
sciscitatum aliquem mitterent. Nam si ipse vector fuerit, aliquis
nauticorum effigiem eius agnoscet. Tres fuerunt naves quibus advehi
poterat — Adriatica atque Cœcilia, a Cherbourg, atque La Touraine, ex
Havre. Nihil aliud est quod sciam,” cogitabundus subiunxit, “nisi
quod Freylinghuisen putat se indolem veneni agnovisse. Id speciem
quandam acidi Borussici esse ait.”
“Ita, sane,” respondi, “tale quid eum heri vesperi memoravisse
audivi.”
“Hoc postmeridiem de ea re cum eo collocutus eram, et se doctissimum
comprobavit,” prosequitur Godfrey. “Grandis ipsi sane isthæc est
occasio auram popularem captandi, usumque eius capiet quam potest
maximum. E verbis eius collegi acidum Borussicum, quod Dii norunt
satis lethale est, duas solum centesimas veneni complecti; solutionem
autem hactenus factarum virulentissimam quaternas centesimas
efficere. Freylinghuisen asserit eum, quicunque hoc venenum
concoxerit, novam certe eius miscendi rationem invenisse — aut certe
rationem antiquam parandi denuo reperisse — ita ut hoc quinquagenum
centesimarum esset virulentiæ. Aliis verbis: si vel particulam guttæ
eius in sanguinem hominis vivi intuleris, celerius eum occides quam
si glande[2] eum in corde feriisses.”
“Nihilne ergo hominem servare posset?” quæro ego.
“Nihil omnino. At ego non dixerim prorsus fieri non posse ut siquis
tibi securi adstet, atque intra momentum, postquam venenum manui tuæ
infusum fuerit, brachium humero tenus decusserit, nullam spem vitæ
superesse; verum id citissime fieri deberet, quin et tunc quæstio
esset fortunæ. Freylinghuisen existimat id inventionem esse novam.
Ego nego. Potius aliquis mihi videtur præscriptum Mediceum vetus
reperisse. Fortasse hæc formula in occulto forulo erat recondita, ut
semper esset unde mechanisma ali posset.”
“Mi Godfrey,” quæro eum, “usquene desiderio eius rei experiendæ
teneris?”
“Nunquam magis; forulum illum occultum explorare pergam. Atque si
dentes illi feriant — esto, ero paratus. Vide sis quid hodie
fecerim.”
His dictis e sacculo aliquid produxit, quod manutium[3] chalybeium
esse videbatur, veluti quæ in sutis[4] videmus veterum. Id manui
induxit dextræ.
“Ut vides, manutium totam manús tegit superficiem,” inquit, “ad
medietatem articulorum usque digitorum. Factum e rigidissima chalybe
est, atque glandem repercuteret. Atque videsne mi Lester, quí in
medio cavatum sit?”
“Video,” inquam, “mirorque cur id ita feceris.”
“Aliquantulum illius veneni, exempli instar, accipere volo. Ex mea
enim sententia, quum dentes manum percutiunt, ictus guttulam, vel
duas, eius veneni inde elicit. Nolo ut guttulæ eæ depereant, sed
potius ut in ista cava decurrant, collectasque summá curá phialæ
committam. Finge modo quid id sit, mi Lester! — venenum Mediceorum!”
Sedens paulipser partim hilaris eum aspectabam, partim miserescens.
Miserum enim erat futurum novisse ut sua theoremata utpote
pulchritudinis plena, mox in nihilum recidant, quum ipse iis adeo
delectatus ac beatus fuerit. Insuper quam egregiam ea præbitura erant
historiolam! Obtutu meo oculis capto, manutium chalybeium in sacculum
recondidit.
“Hem, quid nunc est rei?” quærit placide.
In responsum produxi remulcale, eique tradidi. Superciliis caperatis
id legit.
“Nonne istud nostra bella somnia paululum acu terebrat?” quæro tandem
ex eo.
Cogitabundus capite annuit.
“Ita equidem,” et nuntium iterum ad verbum legit. “Delectus Armand
necdum te visit?”
“Necdum; nuntium enim non multo ante circiter horam tertiam accepi.
Fortasse cras aderit.”
“Arcam illi utique tradere debebis?”
“Prorsus ita, sua enim est. Saltem non Vantine est.”
Nuntium in involucrum recondit, mihique reddit. Quam fuerit animo
turbatus atque confusus, e rubore vultus facile perspexi.
“Nihilo secius,” fatur denique, “arca illa mihi tamen cordi est,
Lester, optoque ut eam tam diu quam possis, detineas. Ego saltem
usque eo non dederem, donec alteram, a Vantine emptam ille tibi
traderet.”
“Ut id agat utique dabo operam,” annui protinus. “Absque dubio id
aliquot exiget dies — si vero arca Vantine usque Parisiis sit, etiam
plus.”
Godfrey digito pincernam accersit, petit rationale,[5] solvit.
“Nunc vero, age, procedamus inspiciamusque istam arcam,” inquit, “ut
fuit in votis. Me insanire putabis, Lester, verum ne illud remulcale
quidem fidem meam, occultum illum forulum existere, concussit.”
“Cæteraque omnia?” quæro.
“Prorsus omnia,” tractim respondet. Interim dum ædes Vantine
attigeramus nullum verbum protulit. E torsis tamen superciliis satis
perspexi quanto nisu conaretur arcanum eius foruli explicare.
“Obsidio videtur iam soluta,” dixi ego, nobis e vehiculo
descendentibus.
“Obsidio?”
“Parks mihi per telephonum nuntiabat consortes tuos locum hunc
obsedisse. Ego autem obsidentibus resistendum iussi.”
“Miselli iuvenci!” ait subridens. “Ægrum cogitatu est hos id solum
scire quod Grady eos docere possit!” His dictis ad ædes accessit
easque undique circumspexit.
“Quonam in cubiculo est arca sita?” quærit.
“Cubiculum anticum illic, a lævo est, ubi duas fenestras cernis
obtabulatas. Arca in cubiculo angulari est — cis una est fenestra,
citra sunt duæ.”
“Exspecta modo dum accuratius perspiciam,” me monet, humilique
sepimento superato, celeri gressu præterivit ædium frontem et latera,
angulum prætergressus. Haud plus uno minuto abfuit. “Salva omnia,”
submissa voce, allevatus animo renuntiabat.
“Utique sunt salva et tuta. Certe tibi visum non est —”
“Si arca id quod putavi celat, Lester — quin,” subiungit acrius, meo
obtutu animadverso, “quod et nunc credo eam celare — tuta et salva
sub robustissimo fornice Argentariæ Nationalis Urbanæ non esset,”
quibus dictis ut pulsarem innuit.
Parui silens.
Parks fere momento ipse adaperuit, cuius e lineamentis facile
divinavi quam nos videndo gavisus sit.
“Heus, mi Parks,” alloquor eum dum intro, “spero hic cuncta prospere
geri.”
“Prospera omnia, mi Here,” respondit. “Sed tamen nervos nostros
tentant.”
Interea dum lænam pendendam Parks trado, motum pone me percipio, et
conversus video Rogers in camula sedentem.
“Heus te,” alloquor eum, “iamne circuire vales?”
“Valeo, Here,” respondit, nec me aspiciendo. “Satius existimavi
descendere et in societate Parks versari.”
Parks paulisper amariuscule subrisit.
“Quod ego id expetivi, Here Lester,” ait. “Hic enim adeo solum me
sensi ut aliquem vel solius collocutionis causa adsciscendum
existimarem. Præsertim quum suscitabulum prædonium sonare cœpisset.”
“Suscitabulum prædonium?” cito exclamat Godfrey. “Quid ais?”
“Habemus enim in fenestris suscitabula contra prædones. Id quidem
interdiu avertere solemus, hodie tamen satius duxi adversum servare,
itaque medio postmeridiem revera tinniit. Primum aliquem domesticorum
fenestram aperire tentare putabam, sed nullus id temeravit. Certe
puto aliquid infausti evenisse.”
“Visumne ivisti fenestram?” quæro ex eo.
“Ivi visum equidem; nam et lictor advenit sciscitatum quid
accidisset, et una circuivimus fenestras exploratum, sed clausas
omnes reperimus. Inde quodammodo meticulosus paululum factus sum.”
“Suscitabulum usquene operatur?”
“Non operatur; lictor me docebat circinationem alicubi ruptam esse,
seque fabros, qui apparatum instituerant, extemplo edocturum; sed
hactenus nemo advenit.”
“Satius arbitror, ut ipsi fenestras exploremus,” suadet Godfrey. “Tu,
Parks, hic manebis. Nos eas ipsi reperiemus; nolo ostium vel pro
momento temporis sine custodia relinqui.”
Nos interim unam fenestram post alteram exploravimus, quocirca
minutissima cura, qua Godfrey singula inspexerat, me stupore
perculit; nam ne somniare quidem valebam quonam ista sedulitas
tenderet. Circuivimus pedeplanum[6] indagando quin aliquid momenti
reperissemus.
“Inspiciamus nunc carpusculum,” invitat ille, deorsumque per gradus
viam flectit ita paratus, ut inde intellexissem eum iam antea domum
perscrutatum esse.
In culina offendimus cocam atque ancillam uná sedentes et submissa
voce colloquentes. Sollicitæ nos exspectabant, sed ego ad animos
earum permulcendos constiti, dum Godfrey rimabundus processit. Mox
eum me vocantem audivi.
Eum in camera quadam veluti ruderaria, ante singulam eius fenstram,
laternula electrica in manu, stantem reperi.
“Specta modo eo,” voce motu animi tremula radiis luminis eo flexis
commisuras[7] quadraturæ unius fenestræ superiores et inferiores
indicat.
“Quidnam id est?” quæro momento post. “Nihil mali cerno.”
“Nihilne? Nonne vides paratas insidias domum istam hac nocte
invadendi? Quidnam hoc aliud indicat?”
Ungue igitur unius digiti extrema tortilis intexti[8] revulsit. Iam
nunc et ego perspexi tortile rescissum fuisse.
1. Subaudi navi.
2. Glans, -dis, f., proprie fructus quercuum; linguá tamen
\ militari est argilla, sæpissime plumbum, in speciem glandis
\ fictum, cuius magnam copiam funditores Romani in hostes fundis
\ iaculari consueverunt. Glandes plumbæ huiusmodi repertæ sunt
\ sic inscriptæ (O, Dea) ROMA FERI, nempe hostem. Proinde etiam
\ globuli, quos milites moderni e sclopetis sclopellisque
\ eiaculantur, quum et specie vix differant, glandes
\ appellantur.
3. Est operculum, sive vestis manuum; Romanum est.
4. Súta, -orum, thorax, cataphracta, tegumentum metallicum
\ pectoris, aut totius corporis, ad avertendos ictus telorum.
5. Rationalis, -e: linguá negotiali Romaná litteræ rationales
\ significant pretia rerum scripta, quia rationem reddere est
\ numeris ostendere quid quæque res valeat, aut quid actum vel
\ gestum sit; rationarius itaque est scriba, qui sumptus
\ computat; litteræ, chartæ in quibus sumptus, erogatio pecuniæ,
\ aut debita numeris exprimuntur rationales, vel, per
\ substantivum, rationalia audiunt.
6. Pedeplánum, -i, est ea pars cuiusque ædificii, quæ in plano
\ est cum pedibus in via ambulantium; est supra carpusculum,
\ contignatio prima.
7. Commisura, -æ, linguá fabrorum technicá contagionem, sive eum
\ locum significat, ubi oræ, latera, duarum tabularum sese
\ contingunt, et plerumque glute vel glutine, compinguntur. Hic
\ contagionem indicat superioris et inferioris quadraturæ
\ fenestrarum, ut ea in America fiunt.
8. Tortile intextum est filum æreum, plerumque cupreum vel
\ ferreum, quod tela quadam, potissimum sericea, ita obtegitur,
\ ut armatura quædam inter manum attrectantis atque metallum
\ intersit, alioquin manus ictu electrico feriretur.
Caput XI.
Oculi Ardentes.
Pro momento temporis gravitatem rescissi tortilis totam haud
intellexi. At — mox perspexi.
“Illa mea somnia,” minime motus Godfrey ait, “iterum revivescunt.
Aliquis etenim viam sibi in hanc domum ista vespera invadendam
parabat — aliquis, utique, cui arca illa ex re est.”
“Certe ille nullum tempus trivit,” interpretor ego.
“Sciebat nempe nullum ei suppetere. Quum tu foros eos pendendos
curasti, ille intellexit te eum monuisse, propositaque perspexisse.
Non ignoravit ipse suscitabulum, se tortile scissuro, tinniturum,
nisi esset seiunctum; sed ipse æque novit pacisci posse futurum ut
nulli in domo innotescat, si ipse tortile ruperit, nec ante crastinum
diem rupturam reparatum iri.”
“Numquid eum insidiis capere non possumus?” quæro ego.
“Tentare quidem possemus, sed cœptum id, Lester, perquam est
lubricum.”
“Unum cœptum temerarium sufficiet pro die,” respondi ego cum
suspirio, quandoquidem mihi fides occulti, veneni, cæterarumque rerum
cum impetu redire cœpit. Fere pœnitentem me erga Godfrey gessi, quod
unquam ausus sim circa eum dubitare. “Satius erit dubitare, sed
exspectare ac videre utrum primum vitá evadere queamus, quam alterum
paremus.”
“Recte mones,” ait Godfrey ridens. “Rupturam hanc tamen reparabo.”
Cultellum itaque exprompsit, binos aut ternos uncos, qui tortile
destinatum tenebant, laxavit, tortile utrimque propius contraxit,
velaturam deglupsit, extremos fines tortilium in laqueos inflexit,
copulavit ac revinxit.
“En,” inquit, “totum refectum. Si perfractor fenestram attrectaverit,
suscitatorium in motum aget. At non puto eum id facturum. Quin
existimo eum suas machinationes patefactas esse iam sentire.”
“Quí id sciat?” dubitans quæro.
“Si oculis hanc fenestram prosequitur, quod eum facere credibile est,
lumen meum vidit. Fortasse et nunc vigilat.”
Opacum fenestræ quadrum haud sine quodam tremore contuebar. Iam
negotium istud nervos meos iterum afficere cœpit. Sed Godfrey humeros
exagitans se avertit.
“Nunc tandem ad arcam,” fatur, mihique in ascensu postico præivit.
Rogers usque in camula desolatus sedebat, et propius eum aspiciendo
percipere poteram quam pallidus deiectusque esset. Quæque eius
sollicitudo fuerit, imo eius animo insidere satis constabat.
“Quidquamne habes, Rogers, hac vespera?” mite ab eo peto, “quod nobis
edisserere velis?” At ille nihil nisi caput agitat.
“Iam quæ scivi, mi Here, omnia tibi narravi,” voce respondit
submissa.
“Vexare te non pergam, Rogers,” prosequor sermonem, “vellem tamen ut
rem tecum reputares. Opem meam, siquando egeas, tibi adfuturam
scito.”
Oculos suos cito in me sublevavit, sed protinus se recepit et obtutum
avertit.
“Gratiam tibi habeo,” respondit, nec quidquam plus.
“Nunc vero,” moneo asperius, “te surgere iubeo. Velis, Parks camulam
a foribus amoliri.”
Parks vultu stupenti obsequitur.
“Eo certe non intrabitis, mei Heri!” obtestatur me Parks ansam forium
tenentem.
“Intrabimus vero,” respondi, foresque pandi. “Estne — est . . .”
“Non est,” interpellat Parks, divinando. “Libitinarii capulum
attulerunt, cadaver imposuerunt, et hoc postmeridiem in exedram[1]
dimoverunt.”
“Valde placet. Nunc cuncta lumina accensa habere volo, mi Parks,
prorsus ut vesperá hesterná.”
Parks manu intra ianuam porrecta deflectorium electricum advertit.
Tum discedens, sed cerá[2] iterum reversus, lumina spiritús
lithantracini accendit. Intra momentum lumina interioris quoque
cubiculi exarserunt.
“En, Here mi, habes tua lumina,” inquit Parks versus ianuam recedens.
“Quidquamne me vis?”
“Modo non. Exspecta tamen intra ambitum. Fortasse opus te habebimus.”
Monere eum volebam ut securim in promptu haberet, nisi quod Godfrey
subridentem vidi.
“Bene, mi Here,” respondit Parks, haud dubie lætus discedens clausit
ianuam.
Post hæc in interius cubiculum præcessi.
“Ecce hic ea est,” inquam, capitis nutu indicans arcam Boulé, in
pleno stantem luminum fulgore, quaque particula intestini operis
basilisci oculorum instar micante. “Haud sero est, mi Godfrey, eam
missam facere.”
“Imo vero est,” frigidiuscule ipse refert dum tunicam exuit. “Iam eo
momento quo mihi historiam eius narraveras sero fuit. Quid? Lester,
si eam nunc mitterem, nunquam amplius dormirem!”
“Sin vero minus, nunquam amplius evigilabis,” subiunxi.
Leni risu respondit.
“Quam asper tu vates es! Admove sis sellam, meque observa.”
Interim manicas subuculæ suæ sursum volvit, laternulam autem
electricam iuxta arcam deposuit. Dein brachiis plexis paulisper
oculos in eximio opere heri Boulé pavit.
“Est hæc revera pulchritudo ipsa,” tandem fatur, tum forulos
pusillos, unum post alterum, evulsit, inspexit singulos, tum magná
cura singulos in sellam deposuit. “Decernendum nunc puto utrum alia,
occulta, spatia hic non delitescant,” ait.
Tum mensuram eburneam plicatilem e sacculo produxit, eam explicuit,
mensurasque tam minutas et abstrusas in omnes partes instituere
cœpit, ut fere per dimidiam horam nullum verbum edidisset. Dein aliam
admovit sellam et iuxta me consedit.
“Certe in ambages incurri,” fatur denique, “quod ut eveniret, absque
dubio mens artificis huius arcæ fuit. Totus fundus scriptoriæ
occlusus est, hi autem tres foruli exiguum tantum spatium explent.
Tum tergum arcæ geminatum esse videtur — ni plus, estque illic
spatium trium digitorum, de quo rationem reddere nequeo. Est ergo
facile credibile spatium illic satis interesse etiam duodenis forulis
occultis, si Matronæ de Montespan ita visum sit. Nunc vero speculemur
technam eius.”
Manum itaque dextram cum chalybeio manutio inseruit, et ante arcam in
solum desedit.
“A fundo igitur exordiar,” inquit. “Siquod præterivero punctum, ad id
me revoces, velim.”
Digitis suis superficiem æreorum ornamentorum pedum delicatorum arcæ
asperitatesque summa pernicitate percursat. Præsertim in singulis
umbonibus bullisque hæsit partim introrsum premendo, partim sursum
deorsumque tentando, si cederent, at non cesserunt. Deinde ad fundum
processit, adhibitaque suá laternulá, cunctas rimas collustravit, sed
incassum.
Alterum dimidium horæ ita explevit, et quum denique ex imo arcæ fundo
sese subduxit, totus vultus sudore manabat.
“Opus arduum est,” inquit demum residens, frontemque tersitans.
“Tamen, nonne, Lester, magnæ pulchritudinis ista est? Quanto plus eam
speculor, tanto videtur admirabilior.”
“Explicui et Vantine me eius rei iudicem parem haud esse,” respondi,
“neque modo sum.”
“Ne ego quidem, tamen quantum in me est, æqui bonique facio.
Pulchritudo ista obryssa est ætatis Ludovici Quatuordecimi — artis
splendor ad — issimum gradum sublatus. Cerne modo opus musivum in
fronte — quidquamne elegantius tibi fingere potes? Et quid de
cælaturis — nihil in iis frigidi et ieiuni. Cælo ea ornamenta erant
exsculpta, qui manibus obediebat principis cuiusdam artificis —
ipsius fortasse heri Boulé. Nec mirum si Vantine ob eam rem furebat.
Foriculum tamen eum necdum reperimus,” et his verbis sellam suam
propius arcæ admovit.
“Unum te monitum esse vellem, Godfrey,” alloquor eum: “si tu digitis
ambarum manuum scalpitare perrexeris, ut adhuc fecisti, fieri tam
facile poterit ut læva, quam ut recta manu feriaris.”
“Vera memoras,” probat ille. “Si me id iterum facientem videris
admone me sis!”
In fronte arcæ tres erant foruli; hos Godfrey evulsit. In locum unde
hos exemerat, manum rectam ingessit, eumque caute exploravit.
Deinceps digitis percurrit umbones rugasque musivi operis, quo latera
planumque arcæ incrustata erant, et hæc digitatim et unciatim. E
sententia saltem mea, si usquam occulti foruli latuerint, hac
circiter in parte latere eos oportebat; hinc eum spiritu suspenso
prosequebar. Semel dumtaxat existimabam eum reperisse forulum,
particula enim crusti a latere arcæ paucillum digitis cedere
videbatur; nullum tamen occultum choragium attrectatum est; nullus
forulus proruit apertus; nulli dentes venenati proruperunt.
“Hem,” fatur denique Godfrey residens in sua sella, frontemque iterum
tersitans, “tantum itaque effeci. Si ullus in ima arca forulus
occultus est, is certe efficacissime est abditus. Nunc superiorem
tentabo.”
Pars arcæ superior ordines continebat forulorum per series, ordo erat
super ordinem, quos fastigium triquetrum claudebat, cuius tympanum
pulcherrimis ornamentis aeneis nitebat. Forulos hos ianua claudebat
duarum valvarum, in medio convergentium, quas opus musivum miris
ambagibus decorum in ornatum tegebat.
“Si forulus occultus uspiam hic delitescat,” hariolatur Godfrey,
“alicubi a tergo occultatur, quod illic spatium videtur esse inane.
At vero de detegenda techna . . .”
Digitos igitur crusto iterum applicat, tum subita perculsus
cogitatione, parvulas figuras aeneas in tympano tentat, reperit tamen
eas solidas et immobiles esse.
“Untum tamen certum est,” fatur iterum, “technam, qualiscunque ea
cæteroquin sit, eiusmodi esse indolis ut casu inveniri — uti siquis
stans, verbi causa, latus ei applicet, nullo modo possit. Nec satis
est ut choragium tantum premas; quin necesse videtur esse seriem
vectium certo ordine tractari et operari certo ordine oportere,
alioquin forulus nunquam aperietur. Vereor ne repulsam feramus.”
“Graviter rem me ferre asserere haud queo,” retuli ego animo
allevatus. “Ego quidem ex mea parte æquo feram animo si forulus in
sempiternum delituerit.”
“Ego non item,” paucis refert Godfrey, strictis superciliis residens
arcamque aspectans. Mox iterum surrexit arcamque a tergo palpare
cœpit.
Nescio quid id fuerit — nullius enim conscius fui strepitús — vis
tamen quædam arcana oculos meos ad fenestram posterioris partis
cubiculi allicuit. Prope ad summitatem foriculi quem ego et Parks in
locum apposueramus, exiguum erat foramen lunare aliquantum, lucis
gratia fortasse excisum, per quod par oculorum — oculorum ardentium —
speculari videbatur.
Oculi hi in Godfrey tanto ardore erant defixi, ut meum obtutum nec
observare parerent, et sic caput protinus deflexi.
“Godfrey,” alloquor eum, “noli suspicere; cave vertas caput; est
nempe aliquis, qui per foramen fori fenestræ, e regione nobis, nos
speculatur.”
Godfrey prope solidum minutum non respondit, sed opus arcam
explorandi commode prosequebatur.
“Tene se aspectantem videt?” quærit denique.
“Non videt; omnis te speculatur oculis e fronte pæne procidentibus.
Nunquam tales vidi oculos!”
“Ullamne vultús eius partem vidisti?”
“Non vidi; foramen exile est. Digitos unius manús eius videor
vidisse, dum se loco continere conatus in foramine tenebat.”
“Qua in altitudine est foramen?”
“Prope ad summitatem fenestræ.”
Pauca post momenta Godfrey ad sellam suam revertit, consedit, atque
mucinium[3] sensim in vultum induxit. Dein proclinatus pedes arcæ
aspectare affectabat.
“Vidi eum,” inquit. “Sive potius oculos eius vidi. Nonne quam sunt
sævi.”
“Oculi tigridis sunt,” ex animo persuasus respondi.
“Enimvero, dum iste nos ex extrinseco speculatur, usui haud erit opus
nostrum prosequi. Nam si etiam forulum occultum reperiremus, eodem
fere momento uterque nostrum moreretur.”
“Aisne fore ut iste nos occisurus esset?”
“Eodem momento nos traiiceret. Finge tibi, Lester, quanta ista esset
consternatio! Parks audiret duos ictus sclopelli, irrueret, nosque
hic mortuos reperiret. Grady in convulsiones raperetur — ac per
aliquot dies ambo celebres essemus.”
“Ego vero celebritatem alio quodam modo quæram,” inquam immotus.
“Ecquid hac de re statues?”
“Capere eum tentandum puto; quod si efficeremus — tum sane
celebraremur! At cœptum eiusmodi est quasi scorpionem capere — certum
esset nos detrimentum laturos. Si ille homullus est, quem esse puto,
omnium mortalium ille maxime periculosus est.”
Interim superficiem arcæ palpare perrexit. Quod ad me attinet, nescio
quid non pactus essem, si eosdem oculos micantes iterum conspicere
mihi datum esset. Ii enim inussi esse videbantur; urentes radios in
tergo meo sursum deorsumque mihi cursare persuadebam.
“Quid non prodeam acsi aliquid prosequerer?” suasi ego. “Tum ego et
Parks circumcurrentes cornu eum haberemus.”
“Quin non tu eum, sed ipse te haberet. Tibi nulla pateret occasio. Si
est in superiori contignatione fenestra supra illam, aliquid in eum
demittere posses, aut vero nostro Parks liceret eum sclopello
traiicere —”
“At nonne id ignavo admodum modo fieret?” sciscitabar.
“Mi amice, Lester,” obtestatur Godfrey, “si aspidem aggrederis, nonne
id nuda manu haud tentabis?”
Prorsus invitus — oculos iterum ad fenestram converto . . .
“Decessit!” exclamo.
Godfrey binis saltibus fenestram attigit.
“Cerne modo istud!” ait, “tum fatere utrum ipse non summo sit
ingenio!”
Oculis secutus digitorum indicium, vidi e regione foraminis tabulæ
simile foramen vitro esse incisum.
“Lurco ille omnia prævidet,” cum admiratione fatur Godfrey. “Existimo
eum illud foramen instantibus tenebris excidisse. Oportet eum
prævidisse futurum ut nos arcam hac vespera exploremus — ipse vero
non modo videre, verum etiam audire volebat. Quidquid diximus, mi
Lester, ipse audivit.”
“Prosequamur eum!” clamito ego, et quin responsum exspectassem,
anticum conclave persultavi, foresque in ambitum ducentes cito
aperui.
Parks et Rogers foris, in camula, in ambitu, sedebant; nunquam antea
vidi duos homines adeo perterritos.
“Per Deorum fidem, Here Lester!” halitabat Rogers, qui manibus gulam
stringens stabat.
“Herus Godfreyne is est?” clamat Parks.
“Aliquis est hic foris. Ad manum habesne sclopellum, Parks?”
“Ita habeo,” idemque e sacculo evulsit.
E manibus eius id eripui, aperui ostium, cancellos transilii,
iuxtaque murum ad angulum usque prorepsi.
Dein omni mea audacia evocata, circum cornu assultum molior.
Nemo in conspectu erat; sed e quodam loco propinquo cachinnus
derisorius ad aures meas pervenit.
1. Exedra, -æ, est cubiculum amplius et ornatius, ubi peregrinos
\ excipimus, aut ubi familia congregatur; diversa est ab œco,
\ (-us, -i) qui ostio contiguus est.
2. Cera, -æ, est candela e cera tenuis, quá lampades altius
\ pendentes succendimus.
3. Est tela, quam in sacculo gerimus, ad mungendum nasum
\ adhibita.
Caput XII.
Godfrey Exterritus.
Oculis usque fixis stabam, cachinnus usque in auribus resonabat, quum
Godfrey ad me accessit.
“Ipse utique evasit,” fatur frigide.
“Prorsus ita; cachinnantem eum audivi!” inquam.
Godfrey me subitaneo obtutu aspexit.
“Age, mi Lester,” fatur solabundus, “cave nervis tuis cedas.”
“At hic non de nervis quæritur,” obtestor ego fere æstuans,
“distincte audivi. Nec ab hinc procul abesse videtur.”
“Procul admodum quominus nos eum capiamus,” regerit Godfrey, atque
laternulam gerens ad limen fenestræ atque solum circum, inspectum
accessit. “Hicce est locus ubi ille stetit,” fatur, nam vestigia
satis erant clara. “Viam qua se reciperet utique paravit,” subiungit,
dum laternulam huc et illuc versans, plagam eius per cæspitem
indagabat, herbæ tamen adeo erant densæ ut nulla species vestigiorum
reperiri posset.
Lentis gressibus itaque in domum redivimus, quo facto, Godfrey ad
arcam ulterius explorandam consedit.
“Vires meas omnino excedit,” tandem fatetur; “nec alio me modo
confido forulum reperire posse quam securi. Non tamen lubet istam rem
comminuere —”
“Nec miror! Id enim esset quasi Venerem Miloniam contundere.”
“Vix tantum esset nefas. Tamen in præsenti eam haud confringemus.
Enchiridia de occultis forulis prius evolvam — aliquid fortasse quod
mihi usui esse possit reperiam.”
“Ac tandem,” spe deiectus respondi, “idgenus forulos plane non
exstare reperies.”
Sed Godfrey nutu capitis id negavit.
“Ego vero, mi Lester, hac in re tibi minime assentior. Paciscor tecum
lurconem eum, qui nos speculabatur, hos sine labore momento temporis
posse reperire.”
“Certe ipse perquam verebatur ne tu quoque id posses.”
“Non sine causa,” acriter refert Godfrey. “Cras iterum agrediar. Unum
tamen videndum, ne amicus noster, qui oculis illis ardentibus est,
nos antevertat.”
“Tabulæ illæ satis firmæ sunt,” respondi, “nec Parks stultus est.”
“Vera memoras,” probat Godfrey, “fori illi satis sunt firmi — denis
minutis eum arcebunt — vix diutius. Quod ad Parks attinet, is vix
dena minuta secunda duraret. Tu quidem singularem huius nebulonis
indolem capere non videris.”
“Vesperi hesterno,” inquam, verborum eius recordatus, “admiratione
illius ductus, tamquam maximum nostrorum temporum malefactorem eum
memoravisti.”
“Equidem non diffiteor,” ait Godfrey in me renidens, “rem paullo plus
iusto exaggerasse mihi contigit. Quid si eum unum dixerim maximorum —
certe satis magnum qui nos, nisi admodum caveamus, circumvenire
possit. Interim consultum duco Simmonds per nuntium rogare, ut ad
custodiendam domum binos submittat lictores. His foris, Parks autem
intus, vigilantibus res satis tutæ existimari poterunt.”
“Ita et mihi videtur,” respondi. “Horum præsidio totum exercitum
repellere parare videberis. Cæterum quis tandem iste hirquitallio[1]
est, Godfrey? Nam tu eum formidare videris.”
“Timeo eum profecto, si ille is sit quem esse arbitror — quod quidem
modo mera est hariolatio. Exspecta tamen diem unum vel alterum. Nunc
Simmonds evocabo.”
Dum hic ad telephonum secessit, ego iterum ante arcam speculabundus
consedi, eamque stupens mirabar. Quænam insidiæ illæ erant, meditabar
mecum, quæ circa hanc arcam veluti centrum, texebantur? Quisnam ille
erat quem Godfrey tam formidolosum sibi fingebat? Curnam ille Vantine
victimam sibi selegit?
Godfrey interea dum ego in his arcanorum ambagibus cœcutiebam,
revertit.
“Factum est,” ait. “Simmonds duos ex optimis suis delegit ad hanc
domum custodiendam.” Pauca momenta stans demirabatur arcam. “Cras
mane redibo ad iterum tentandum,” prosequitur; “interim manutium
cataphractum in sella reliqui, si fortasse tu ipse, Lester, tentare
velles . . .”
“Dii meliora!” obtestabar. “Interim satius erit Parks de tuo adventu
edocere, ut te intromittat. Futurum spero ut te, Godfrey, non cadaver
hic postratum inveniam!”
“Idem et ego! Non tamen id futurum exspecto. Recte mones; dic Parks,
sodes, ut me, quandocunque venero, intromittat. Nunc vero de Rogers.”
“Quid de eo?”
“Rem mecum perpendendo reperi expedire ut eum hac vespera
quæstionibus urgeam. Sed fortasse præstabit donec plura congessero
exspectare.” Post brevem ad cogitandum moram, “id faciam,” inquit,
“exspectabo. Ne errem, perperam nihil faciam.”
Deinde una in ambitum prodivimus, monuique Parks ut Godfrey,
quandocunque domum intrare vellet, admitteret. Rogers usque in camula
sedebat adeo mœstus ac deiectus, ut eius miserescerem. Interim
reputando mecum perspicere cœpi et exspectare futurum, ut Rogers,
quidquid ab eo rescire vellemus, si modo unius diei aut duorum moram
interponeremus, quin cogamus sua sponte fassurus esset, siquid a
nobis celasset.
Hanc meam sententiam per gradus descendens Godfrey aperui.
“Recte fortasse ea de re sentis,” putabat ipse. “Nec ille misellus
mihi pravus videtur. Aliquid illi evenit — aliquid circa illam
mulierem — quod ipse nunquam sit eluctatus. Experiendum nobis erit
quid id fuerit. Eho, ecce hic sunt homines Simmonds nostri,” ait ipse
dum Lictores duo ante domum constiterunt.
“Tune herus Godfrey es?” alter quærit lictorum.
“Is sum,” respondit Godfrey.
“Herus Simmonds adventum nostrum tibi, si hic esses, significare nos
iussit.”
“Consilium nostrum est,” ait Godfrey, “ut vos domum custodiatis —
custodiatis undique — circuite eam penitus, dateque operam nequis eam
appropinquet.”
“Tenemus, mi Here,” quo dicto digitos ad galeam levaverunt, tum unus
circuivit ad posticam domum, alter vero a fronte stetit.
“Si hi se fortasse occulerent,” suasi ego, “nebulo ille auderet
reverti, et sic intercipi posset.”
Godfrey tamen capitis nutu negavit.
“Reditum eius experiri nolo,” inquit, “satius habeo eum absterreri.
Consultius est ut nos cavisse intelligat.” His dictis præterlabens
pilentum gestu accersens, scamellum eius uno pede ascendit, tum, “Iam
te, mi Lester,” inquit, “antea docui me eum formidare. Tu fortasse me
iocari putavisti, at id non ex ioco dixi. Nunquam in vita mea magis
serio locutus sum. Ad officinam Record,” ait pilentario,
strepentibusque rotis avectus est me post eum diutius spectante.
Ut domum versus progrediebar, agere, quin de isto arcano homine, qui
animum Godfrey tantopere affecerat, serio cogitarem, non poteram.
Nunquam memini eum de se cum ullo adversario conferendo dubitare; at
nunc congressum fugiebat, aut certe reformidabat — ne scilicet
superaretur aut eluderetur! Quantus sic honor huic arcano ignoto
tributus sit nemo nisi ego divinare potui.
Tum vero cachinnum illum derisorium recolendo aliquantum et
trepidavi. Dein per humerum respectans gressus meos acceleravi, nam
si Godfrey sibi timendum putavit, quanto magis id mihi conveniebat!
Pudore quodam agnovi me allevari quum ad contubernium meum perveni
Marathon, ianuamque meam obseravi.
Antequam tamen decubuissem, a Godfrey iterum nuntium accepi, per
telephonum enim evocatus, vocem eius agnovi.
“Nihil nisi te docere cupivi, Lester,” inquit, “recte te divinasse.
Mysteriosus ille Francus navi La Touraine huc pervenit, egressus
autem est heri meridie, vectus vero erat interstegio; cæterum
institoribus de eo nihil constabat. Quo circiter tempore ad Vantine
pervenit?”
“Circa horam secundam, ut puto.”
“Itaque a navi rectá eo ivit, ut tu putavisti. Hinc palam fit quare
ignotus omnibus fuerit. Societas navigatoria sacciperium quondam suum
possidet. Faciam ut id cras aperiant, tum quis fuerit fortasse
cognoscemus.”
“Verum, Godfrey,” interpello ego, “quid de isto altero catulastro —
de homine oculorum ardentium? Mihi iam medullam ustulat!”
“Noli id pati, mi Lester!” ait ridens. “Nullo in discrimine versamur,
nisi dum ad arcam prope sumus! Tempestas circum eam sævit. Nihil plus
modo dicere queo. Sospitem tibi noctem! Vale multum!” quibus dictis
auscultatorium pependit.
1. Hirquitallio, -nis, sive hircitallio, iuvenis hircus, hœdus,
\ hœdulus, ephebus, catulaster, adolescens virilitatem
\ affectans.
Caput XIII.
Egregius quidam Salutator.
Postero die, paullo post meum in officinam adventum, ministellus,
solemni quodam agendi modo, a cuius moribus perquam alieno, schedulam
mihi offerebat, quam ego non parum stupens aspexi. Visá eá, fateor,
et mihi verecundus reverentiæ timor subrepsit, quandoquidem tessella
nomen ferebat Sereni Hornblower.
Cæterum nomen satis ignotum præterquam legumdoctis grandium orientis
trium urbium, Neo Eboracenæ, Philadelphenæ atque Bostonciæ; nam
Serenus Hornblower nunquam est functus publico munere, nunquam verba
publice fecit, nunquam respondit allocutioni epulari, inter delectos
publice nunquam sedit quantum constat, dicam[1] in curia publice
nunquam pertractavit, nunquam causam coram iuratis dixit — uno verbo,
nomen eius in diurnis nunquam, ullo modo, iactatum est, et tamen
proventus sui proventus cuiuscunque advocati huius regni ita
superaverunt, ut hi triginta libellæ[2] tantum esse viderentur.
Etenim Serenus Hornblower iuriumconsultum optimatum nostrorum
fiduciarium egit. Id munus ipse multos annos gessit, atque fama fert
nullum unquam in publicum probrum devenisse. Clientes summá curá
selegit; negotia millionariorum Pittsburgicorum, tametsi perquam
fructuosa, nunquam non recusavit; sed magnopere sibi cordi esse
videtur, eoque superbit, ut opinio famaque vetustiorum familiarum,
etiamsi progenies earum quandoque in turpissima inciderint probra,
sarta tecta servarentur. Siquis e prosapia sit “Pilgrims,”[3] aut
“Patroons,”[4] herus Hornblower nullam amplius commendationem ab eo
exigit.
Prudentiá et sagacitate in clientes incredibili cluet; et tamen
quibus contigit adversas sibi partes eum tueri, post haud multum
temporis senserunt sub involucris mollibus byssinis pugnum maxime
formidabilem loricatum delitescere. In summa, ipse vir erat omni
numero mirabilis, qui si permoveri posset ut commentarios vitæ actæ
scriberet — quod quidem extra limites rerum possibilium positum est —
lectoribus delitias præberent vere mirificas. Mihi antea nunquam
contigit sive privatim, sive per negotium, eum convenisse, proinde
cum aviditate quadam ac zelo ministellum sine mora in officinam meam
eum invitare iussi.
Verumtamen Serenus Hornblower aspectu nihil horum prodidit. Fama eius
facile suscitare poterat opinionem alicuiusmodi hominis medii inter
Uriah Heep atque Sherlock Holmes, atqui huius in aspectu nihil
dissimulantis, nihil insimulantis discernebatur. Quin vir ipse erat
mediæ ætatis, bono animo vigoreque turgens, paullo corpulentior,
vultu vegeto ac raso, oculis admodum cæsiis, cæteroquin bene pastus,
morsibusque mentis mali consciæ solutus. Si illi in Latavia obviam
factus fuissem, eum pro mimo, vel histrione perito ac maturo
habuissem. Aliquid in eius intuitu Iosephum Jefferson in memoriam
aspicientis revocabat — fortasse clari et cæsii eius oculi. Iste ipse
aspectus in causa esse poterat cum indole aperta et audaci quare in
suis cœptis tanto successu floreret.
Manibus ultro citroque porrectis, sede capta, protinus in medias res,
ob quas venerat, pedibus ivit. Si nunc, ubi iam perspectam habeo
delicatam rei naturam, hanc rem mecum reputo, etiam magis admiror
paratum patulumque eius animum; quo tamen plus hæc recolo eo magis
mihi persuasum est eum omnia in antecessum minutatim excogitavisse
quid mihi dicturus esset. Quicunque propositum in antecessum
elaboratum mente serena, acsi nihil præparatum esset, animo placido
exsequi valet, suis æmulis necessario longe antecellit.
“Mi Here Lester,” fatur ille, “ex auditu teneo te bonorum Philippi
Vantine administratorem esse.”
“Nostrum consortium est,” correxi eum.
“Sed tu, in persona, negotiis eius attendisti?”
“Vera memoras.”
“Ipse, ni fallor, veteratæ supellectilis exstitit coactor.”
“Ita fuit.”
“Novissimoque suo in Europa itinere, unde nuper rediverat ab Armand
et Fils, Parisiis, arcam Boulé præstinavit.”
Quendam sensum stuporis reprimere haud poteram.
“Remne agis Armand et Fils?” quærito.
“Minime. Rem cuiusdam matronæ ago, quam pro re nata Matronam X
appellabimus.”
Cogitatio animum mihi subiit Matronam X, mysteriosamque mulierem
Francicam unam fortasse eamdemque esse. Dein ut absonam respui.
Serenus Hornblower clientem idgenus non acciperet.
“Herus Vantine arcam eiusmodi revera emit,” respondi.
“Estne ea in tua possessione?”
“Est in suis ædibus quædam arca Boulé Parisiis submissa, sed paucis
ante suum decessum horis me docuit herus Vantine non eam esse quam
ipse præstinavisset.”
“Aisne errorem in transmittendo factum?”
“Sic rem existimavimus, atque remulcale ab Armand et Fils id
confirmavit.”
Herus Hornblower parumper deliberabat.
“Ubinam est arca quam herus Vantine revera præstinavit?” quærit
denique.
“Omnino nescio. Fortasse adhuc Parisiis est. Verum delectum quemdam
eorum exspecto me brevi visitaturum, qui rem nobiscum componat.”
Salutator meus iterum conticuit, et obliviosus frontem fricabat.
“Valde est curiosum,” fatur tandem. “Si arca usque Parisiis esset,
putandum foret errorem agnitum fuisse antequam mea cliens de ea
sciscitata esset.”
“Complura alia circa hanc rem plane sunt curiosa,” dixi.
“Quidquamne obstabit quominus mea cliens arcam aspiciat, Here
Lester?”
Nunc meum erat dubitare.
“Here Hornblower,” denique respondi, “nihil te celari velim. Est
quoddam mysterium circa istam arcam, quod solvere pares non fuimus.
Fortasse legisti relata de mysteriosa morte heri Vantine, alteriusque
cuiusdam Franci; uterque mortuus est in eodem cubiculo domús Vantine,
uterque, ut videtur, ex eadem causa.”
Ipse annuit.
“Existimasne hanc arcam ullo modo ad causam accessisse?” cito quærit.
“Ita credimus; licet hucusque nihil probare potuerimus. Sed nunc
arcam solertissime custodimus. Per me nihil quidem obstat quominus
cliens tua eam videat, indulgere tamen ut tangat non possum — aut
saltem quin sciat cur id agere velit. Memineris nihil te mihi
revelasse quare ipsa eam videre vellet.”
“Atqui ego, Here Lester, paratissimus sum causam tibi revelare,”
inquit. “Nihil nisi æquum fecero si te id docuero. Relata quum
audiveris, si tibi ita visum fuerit, Matronam X ad arcam visendam
acciemus.”
“Esto,” adstipulor illi.
Ipse in sella reclinatus, vultu gravi,
“Cliens mea,” inquit, “est prosapia clara cuiusdam familiæ Americanæ
— perquam illustris. Tribus annis ab hinc nupsit cuidam nobili
Franco. Divinare fortasse poteris nomen, ego tamen multo malim ut
neuter nostrum proferat.”
Capite annui.
“Nobilis iste tam prodigus quam infidus exstitit. Fortunas meæ
clientis larga manu solebat diffundere. Pellices suas coram ea
publice ostentare consuevit. Quin et tentare audebat hanc adigere ut
unam earum apud se exciperet. Fateri audeo me eam, quod hunc non iam
dudum reliquisset, stultam iudicavisse. Fiduciarii denique fortunarum
matronæ se ingesserunt, nam pater mulieris, pro sua prudentia, partem
fortunarum filiæ in fiduciam tradidit. Hi debita mariti dissolverunt,
stipendium ei statuerunt, eiusque debitores monuerunt futura eius
debita solutum non iri.”
Per hoc tempus nomen suæ clientis utique iam divinavi, siquidem
singularia hæc ore omnium iam diu longe lateque ferebantur, nec est
cur moneam historiam hanc me attentione etiam augescente auscultasse.
“Stipendium principe dignum est,” pergebat herus Hornblower, “at hero
X id nequaquam suffecit.” Nullum stipendium sufficeret — quo maiorem
acciperet pecuniam, eo plures comminisceretur modos ad eam
disperdendam. Itaque, tandem fur evasit. Eo denique devenit ut
producta artis, venderet, quibus suæ domus affluunt, quæ quidem
reapse meæ sunt clientis, empta enim eius pecuniá fuerunt. Binis
circiter ante septimanis cliens mea, post aliquantum moræ in castello
suo in Normandia reversa, suas urbanas ædes prope denudatas reperit.
Tapetæ, tabulæ pictæ, statuæ — omnia divendita erant. Inter res
cæteras ab eo direptas fuit arca Boulé, qua cliens mea velut
scriptoria uti consuevit. Arca erat pretiosissima; attamen non valor
pecuniarius meam clientem sollicitudine angit, et ad eam recuperandam
urget.”
Hic paulisper conticuit, clarandæque voci studebat, unde probe
intellexi delicatissimam historiæ suæ partem eum attigisse.
“Herus X, memor decoris dumtaxat,” tractim prosequitur, “ut saltem
ipse sibi persuaserat, consilium cepit epistolarum suæ uxoris
servandarum. Hoc propositio contenta forulorum in sellam quamdam
profundi iussit. Erat tamen ibi forulus ipsi prorsus ignotus —
forulus occultus, clienti tantum meæ cognitus. Iste forulus manipulum
occultabat epistolarum clientis meæ, quas ipsa summa sollicitudine
recuperare conatur. De indole harum nihil memorabo — ego, profecto,
vix quidquam de iis scio, siquidem revera nec ad rem meam faciunt.
Ipsa tamen me certiorem fieri voluit, tranquillitate animi, nisi ea
recuperentur, se prorsus nullá frui posse.”
Iterum annui. Nihil profecto erat quare adhuc plus diceret. Etiam ego
mecum reputavi infido marito si par pari rependat, revera nullum ius
ad conquerendum competere.
“Cliens proin mea,” prosequitur herus Hornblower sensim lætus viarum
maxime ardua se feliciter superasse, “ad recuperandam arcam opus
confestim aggressa est. Reperit eam Armand et Fils venditam esse. Eos
quum sine mora adivisset, responsum tulit arcam iam hero Vantine
venditam, et etiam huc transmissam esse. Proinde, sub specie suam
familiam visendi, proxima navi se itineri committit eo vero proposito
ut ab hero Vantine facultatem forulos aperiendi, litterisque potiundi
impetraret. Mors eius suam spem frustravit, et sic destituta, speque
deiecta, ad me refugit. Vix est cur addam neminem ex sua familia
quidquam de his rebus scire, atque plurimum referre ut maritus suus
de iisdem nunquam vel suspicetur quidem. Suo itaque nomine te
appello, veluti testamenti heri Vantine exsecutorem, ut eas litteras
propriæ dominæ restituere ne graveris.”
Miram hanc historiam momento temporis mecum volvens sedebam,
tentabamque eventus novissimi bidui, utrum inter se conveniant,
componere. Non quadrarunt autem — saltem non cum mea theoria de causa
horum eventuum. Non enim profecto Matrona X sua secreta veneno
vindicatura erat!
“Numquis præter tuam clientem novit quidquam de istis litteris?”
quæsivi denique.
“Haud ita puto,” respondit herus Hornblower, languide in me renidens.
“Non enim eius tenoris hæ sunt ut mea cliens eas cuique confidat. Nam
hæ, ut tu, mi Here Leste, iam suspicari poteras, revera infamatoriæ
sunt. Necesse est ut eas quocunque demum pretio recuperemus.”
“Ut plane constare oportet,” monui ego, “minimum duos semper necesse
est quibus litteræ cognitæ sint — auctorem nempe atque cui missæ
sunt.”
“Id non me præterivit, auctor tamen harum litterarum mortuus est.”
“Mortuusne?” repetivi.
“In duello paucis ante mensibus cæsus est,” explicat gravi vultu
herus Hornblower.
“Ab hero X?” rogavi statim.
“Ab hero X,” refert herus Hornblower, pressis labiis residens, quasi
nihil amplius de ea re memoraturus.
Nec profecto erat quare plus diceret. Satis enim de legibus, deque
moribus ac rationibus Francorum cogitandi intellexi ad perspiciendum,
siquando litteræ illæ in manus heri X incidissent, futurum esse ut
ipse prorsum rerum potiretur. Uxor sua omnino in sua esset potestate.
Atque cogitatio mihi animum extemplo subiit eum quodam modo certiorem
factum has litteras exstare, omnibus igitur viribus, ut iis
potiretur, satagere. Hoc cogitatum satis esse argumenti arbitrabar,
quare in partes uxoris eius flecterer.
“Certo scio,” tandem respondi, “herum Vantine sine dubitatione
indulturum fuisse ut cliens tua forulos aperiret, suasque litteras
tolleret. Ut testamenti sui exsecutor ego quoque indulgeo, nam
cuiuscunque sit arca, litteræ sine dubio Matronæ X sunt. Hæc utique
ea conditione nituntur ut arca vera et genuina sit. Verumtamen, Here
Hornblower, monitum te esse volo mihi persuasum esse duos viros, eos
forulos aperire conatos, occisos fuisse,” explicui illi adversum me
sedenti, auditisque eventibus obstupefacto theoriam meam de morte
Philippi Vantine, Francique ignoti. Denique his verbis finivi:
“Verosimile mihi videtur Vantine, dum arcam exploraret, casu in
forulum incidisse; at vero alterum eum hominem foruli ignarum non
fuisse perinde atque contentorum, nullum intercedere dubium.”
“Hem!” interpellat salutator, “multas et miras in vita mea audivi
recitari fabulas, parem huius nunquam. Nihilne tibi de isto Franco
constat?”
“Nihil, nisi quod ab Havre per La Touraine, superiore die Iovis huc
appulit, et quod a crepidine rectá huc vectus est.”
“Mea quoque cliens per La Touraine advenit — quod tamen casu ita
factum est.”
“Fieri potest,” inquam, “sed vix casu factum est ut et ipse et cliens
tua gratia contentorum foruli venissent.”
“Aisne tu . . .,”
“Aio equidem fieri potuisse ut mysteriosus ille Francus ab hero X
missus veniret, Matrona X nempe casu quodam improviso arcanum de
litteris poterat marito suo prodidisse.”
Herus Hornblower subito surrexit. Animo admodum turbatus esse
videbatur.
“Fortasse vera mones,” inquit. “Ego clientem meam confestim edocebo.
Concessum nuntiabo illi licere arcam inspicere; atque si hæc vera
esse comprobabitur, licere forulos aperire litterarumque fasciculum
tollere.”
“Si discrimen subire voluerit,” assentior ego.
“Conventum est; simul atque eam convenero, te evocabo,” inquit.
“Utcunque tamen, gratiam tibi ob urbanitatem tuam habeo,” quibus
dictis discessit.
Verosimile est eum hinc recta via ad ædes familiæ in Platea iter
direxisse; aut vero Matronam in sua officina præstolatam esse; nam
intra dimidiam horam me evocavit.
“Cliens mea,” inquit, “arcam sine mora visum ire cupit. Ipsa animo
tota est concitata, præsertim ex quo intellexit alium quempiam
forulum temerasse. Quandonam tibi commodum est nobiscum venire?”
“Licebit illico,” respondi.
“Proinde ad devehendum te confestim tibi aderimus. Quindenis aut
vicenis minutis plus haud sumemus.”
“Placet,” respondi, “adventum vestrum opperiar. Utique testem mecum
accersam.”
“Æquum facies,” assentitur herus Hornblower. “Nihil ex nostra parte
oberit. Ergo in vicenis minutis.”
Primum quam poteram officinam Record appellavi, sed Godfrey aberat.
Eum, more suo, aliquis respondit, usque ad dimidium postmeridiem
venire non solere. Evocavi domicilium eius, sed nullum tuli
responsum. Tandem ædes Vantine evocavi.
“Parks,” appello eum, “in societate aliquorum mox apud vos adero, qui
arcam inspicere velint. Consultum esset camulam e via amoliri et
cuncta lumina accendere.”
“Lumina iam sunt accensa, mi Here,” respondit.
“Iam accensa? Quidnam rei est?”
“Herus Godfrey aliquantum hic est moratus, re illa, arcá, fatuando.”
“Itane, revera?” tum mihi in mentem venit facile potuisse me divinare
ubi ipse moraretur. “Fac eum Parks, certiorem me cum aliquibus arcam
visum mox adventurum, meque velle eum rerum gerendarum testem habere,
roga itaque eum ut maneat.”
“Faciam, mi Here,” respondit Parks.
“Tranquillane omnia?”
“Sunt; duo lictores totam noctem circum domum degerunt, ego autem et
Rogers intus vigilavimus.”
“Rheda heri Hornblower ad ostium adstat, mi Here,” pansa ianuá
ministellus significat.
“Factum bene,” respondi. “Protinus aderimus, Parks. Vale interea!” et
penso auscultatorio, lænam celeriter indui.
Tum, ut pileum deprompsi, cogitatio subitanea mihi incurrit:
Si ignotus ille Francus revera emissarius heri X fuerit, Matrona eum
facile agnoscet. Vaga quidem hariolatio, digna tamen quæ tentetur!
Accessi igitur ad scriptoriam, exprompsi effigiem mihi a Godfrey
datam, in sacculum recondidi. Hoc peracto, ad tollenonem properavi.
1. Dica, -æ, est lis coram iudice, dicam inferre, vel impingere,
\ aliquem lite prosequi; Græcum est, sed Romanis iurisconsultis
\ usitatum.
2. Phrasis Americana, quæ idem fere valet quod si Romano more
\ diceremus: Proventus eius teruncio censendus est, loco
\ talentorum.
3. Vocabulum Latinum corruptum, e Latinitate Medii Ævi, quum
\ peregrinator, et peregrinus, vocabatur viator, qui zelo
\ religionis ductus, Hierosolyma, aut quemlibet locum fama
\ miraculorum cluentem longis itineribus visum, et ad sacra
\ exercenda adiit. Itali inde cuderunt pellegrino, ex hoc
\ Germani pilger, pilgram, pilgrim, unde Angli suum
\ desumpserunt, modo tamen eo vocabulo Anglos designant, qui
\ primi in eam partem Civitatum Fœderatarum demigrarunt, quæ Neo
\ Anglia appellatur. Horum soboles antiquitate nobilitateque
\ generis clarescere vulgo existimantur.
4. Vocabulum Latinum Germano-Batavorum orthographia exscriptum,
\ quo domini latifundiorum in Civitate modo Neo Eboracena,
\ quondam Neo Amstelodamensi, certis privilegiis fruentes
\ indicabantur.
Caput XIV.
Matrona Velata.
Tres in rheda erant. Herus Hornblower tergo ad equos verso sedebat,
duæ autem mulieres sibi e regione sedes occupabant. Harum utraque
nigro erat induta, spisseque velata, indicium tamen inerrabile, quo
matrona et ancilla dignoscuntur, non defuit. Hoc quidem discrimen
declaratu difficillimum esset, tamen exstitit.
Herus Hornblower rhedam intrantrem retro in me spectabat.
“Testem,” inquit, “quemdam memoravisti.”
“Ipse iam domi Vantine est,” explicui, iuxtaque eum consedi.
“Hic herus Lester est,” me sistens fatur Hornblower, et matrona ad
hæc, quam illi ex adverso sedentem, ut dominam statim agnoveram, nutu
capitis respondit.
Nulla alia verba fuerunt prolata. Rheda versus Latamviam vecta, iter
in eadem tali prosequebatur celeritate, quali in tanta frequentia
provehi poterat. Subinde oculos in mulieres nobis adversas conieci,
earumque disparitatem morum facile observare poteram. Altera prorsus
tacita sedebat manibus in gremio, capiteque pendulo, admodum
composita; altera vero inquieta et mobilis, haud par quæ digitorum
nervosam agitationem contineat. Non parum mirabar quare ancilla magis
quam sua domina agitaretur, ac tandem morum diversitatem neglectui
institutionis attribuendam iudicavi. Contrarietas tamen mihi haud
ignoranda erat.
Viá denique Decimá rheda iterum ad occasum iter flectit; inde prope
attigit Compitum Washington, pervenit in Plateam, ac denique ante
ædes Vantine constitit. Herus Hornblower mulieribus descendentibus
adstitit, ego autem per gradus ducem me præbui. Sed ubi ad fastigium
graduum attigimus, et in conspectum sertorum funebrium ex ostio
pendentium perveneramus, matrona velata leni exclamatione substitit:
“At ego nescivi,” inquit. “Tamen fortasse exspectare satius esset.
Ignara eram . . .”
“Nulli sunt propinqui, mea Hera, quos offendamus,” interpello ego.
“Quod vero ad mortuum attinet quid illi refert?” et tinnii.
Parks ostium adaperuit, quo per nutum consalutato, præivi, advenasque
in conclave induxi. Godfrey me ibi præstolabatur, cuius animum ex
oculis conspicuum, et ex ingressu heri Hornblower mulierumque
excitatum perspexi.
“Hic meus testis est, herus Godfrey,” inquam, sistens hunc, illi
autem: “herum tibi sisto Hornblower.”
Godfrey se proclinavit, Hornblower autem suaviter in eum renidens
illum excepit.
“Nisi prudentia heri Godfrey mihi probatissima esset, eum ut testem
recusarem,” fatur Hornblower, “sed ea mihi iam experientiá constat,
nec me falsum iri probe novi.”
“Unus nonnisi est cui ratione prudentiæ et constantiæ libenter
cedam,” respondit Godfrey in eum renidens, “is autem est Hornblower.
Ipse classem per se sibi propriam efficit.”
“Multas tibi refero gratias,” advocatus respondet graviter
proclinatus.
Interim dum hæ civilitates ultro citroque miscebantur, mulier, quam
ancillam indicaveram, consedit, ac si pedes eam sustinere recusarent,
manusque nervose torsitabat; vel ipsa adeo hera sua eius rei tædio
affici videbatur.
“Arca hic intus est,” eloquor ego, atque matrona velata duoque viri
eo me sequebantur.
Arca in medio cubiculo stabat prorsus eodem modo ut fatali ea nocte,
omniaque lumina ardebant. Mihi intranti manutium chalybeium Godfrey
sub oculos cecidit.
“Estne ista vera illa arca, mea Hera?” quæro ego.
Momentum temporis contemplabatur eam, manibus ad pectus pressis et
strictis.
“Est!” respondit halitans, pæneque cum singultu.
Fateor me stupefactum esse. Nunquam credidi eam ipsam veram esse; imo
ne modo quidem mihi persuadere poteram quemadmodum ipsa eadem esset.
“Certene tibi constat?” incredulus quæsivi.
“Existimasne me in eiusmodi re falli?” obtestatur ea, “mihi crede
hanc arcam quondam meam fuisse. Indulgebisne?” subiungit, unoque
gressu propius ad eam accessit.
“Exspecta parumper, mea Hera,” interpello eam. “Antequam arcam
contrectes monitam te esse volo perniciem te tibi invocaturam.”
“Perniciem, ais tu?” meque stupens contuebatur.
“Extremam perniciem, ut iam hero Hornblower explicui. Causis fretus
sufficientibus credo iam duos viros temerare occultum illum forulum
audentes factum vita luisse.”
“Ni fallor herus Hornblower aliquid eius generis mihi memoravit,”
secum mutiebat; “at hæc omnia utique errores sunt.”
“Forulum ergo nullum venenum tuetur?” sciscitor.
“Venenum?” repetit ipsa prorsus ignara, mucinio ad labia levato. “Non
capio.”
Iam sentiebam theoriam meam funditus collabi et radicitus everti.
Godfrey intueri ausus non sum.
“Non ergo mechanismate forulus nititur, mechanismate, quod quum
forulus evellitur duos dentes venenatos in manus aperientis
eiaculetur?”
“Nullo modo, Here Lester,” ipsa respondit stupens. “Mihi crede
mechanisma idgenus hic nullum esse.”
Iam et ultimam salutis tabulam, et hanc exilem apprehendi.
“Mechanisma interponi poterat ex quo ex tua excessit potestate,”
suggessi.
“Id fieri potuisse non negaverim,” assentitur ipsa, quamquam vidi eam
persuasam non esse.
“Nihilo tamen secius, mea Hera,” appello eam, “evulsura forulum,
adhibendo isto manutio propriæ consules saluti,” quibus dictis
manutium Godfrey, in sella depositum illi porrexi. “Nihil attinet
ullum, etiam minimum, incurrere periculum. Sine obsecro,” et his
verbis rectæ manui eius manutium induxi.
Ea re occupatus oculos meos in Godfrey conieci. Ipse tali obtutu
pascebat oculos in matrona velata stupefactus, ut ego voluptate fere
suffocarer. Raro admodum mihi contigit Iacobellum Godfrey ambagibus
captum cernere, sed nunc certe fuit captus!
Matrona velata manutium non sine risu excepit.
“Nuncne licet mihi forulum aperire?” quærit.
“Licet, mea Hera.”
Ad arcam accessit, me et Godfrey adstantibus. Tandem denique
mysterium, quod nos hactenus ludificaverat, solvetur. Atque hoc
mysterio patefacto, ad finem vergent nostra poetica aeriaque somnia,
quæ nos tantis laboribus moliti eramus.
Quasi per instinctum fenestram tabulatam aspectabam, sed lunulam
lucis in ea nihil obumbrabat.
Interea matrona velata in arcam proclinata digitos suæ dextræ super
aeneum opus musivum lateris lævi ad tangendum disposuit.
“Aliquantum male dextrum mihi est,” ait illa, “siquidem semper læva
manu uti consuevi. Animadvertite me tribus in locis digitis premere;
ad forulum tamen aperiendum ista loca certo in ordine sunt premenda —
primus iste, dein iste, ac tandem iste.”
Protinus acutum sonum æris tinnientis audivimus, et a lævo latere
arcæ crustum metallicum recidere.
“Ansa est,” fatur matrona velata, et nihil dubitans, dum mihi cor
hærebat, ansam apprehendit, parvulumque forulum evellit.
“A!” reiectoque ridiculo manutio, fasciculum litterarum schedarumque
in forulo occultum prehendit et tollit. Dein nisu quodam se
continebat, vittulam, quæ fasciculum litterarum ligatum tenebat,
resolvit, anteque oculos nostros dena duodenaque litterarum involucra
stravit. “Uti videbis, Here Lester,” submissa ait voce, “hæ meræ
litteræ sunt, tibique persuadere velim easdem meas esse.”
“Nihil dubito, mea Hera,” respondi. Illa autem allevati cordis
suspirio, et quasi cum singultu, fasciculum religavit cauteque in
sinu pallæ suæ abdidit. “Est quædam res,” nunc ego subiunxi, “quam
tu, Hera mea, pro me forte perficere posses.”
“Libentissime faciam,” susurro respondit.
“Ut iam hero Hornblower explicui,” prosequor ego, “nudius tertius hoc
in conclavi duo occisi sunt. Sive potius in cubiculo contiguo fuerunt
occisi; sed nos putavimus eos vulnera lethalia hic accepisse. In hoc
nos errasse videmur.”
“Sine dubio,” confirmat ipsa. “Præsidio mechanismatis tam fabulosi
quam tu memoravisti, here Lester, forulus ille munitus et fretus
nunquam fuit. Saltem non ex eo tempore quo ego eam possederam.
Traditum, ut scis, tenemus hanc arcam pro Matrona quondam de
Montespan confectam fuisse.”
Liberius nunc iam verba faciebat, ut videtur magno onere levata — nec
profecto mihi constabat quam magno!
“Herus Vantine ipse haud minus suspicabatur,” inquam. “Ipse in re
supellectili perquam erat versatus, fuitque aliquid insoliti circa
hanc arcam, quod eam heræ Montespan quondam fuisse propriam, suadere
videbatur. Huic rimandæ erat intentus quum mors eum supervenit. Quid
ille alius tum fecerit, nescimus, sed si declarare possumus quis ille
fuerit multum iuvabit.”
“Necdum declaravistis?”
“Nihil quidquam de eo scimus, præterquam quod Francus fuit, aut sic
nobis visum est, et quod per La Touraine biduo ante huc pervenit.”
“Eadem ipsa fuit navis qua ego vecta sum.”
“Mihi proinde in mentem venit te fortasse, mea Hera, eum visu novisse
— aut fuisse tibi alio quodam modo notum.”
“Quid ei nomen fuit?”
“Pagella quam ipse hero Vantine submiserat nomen Theophili d’Aurelle
ferebat.”
Capite abnuit.
“Nomen hoc, mi Here Lester, nunquam antehac audivi.”
“Nomen et nos mutuatum credidimus,” respondi, “sed fortasse hanc
effigiem agnosces,” quibus verbis effigiem e sacculo productam illi
porrexi.
Hac accepta, accuratius eam aspexit, sed iterum caput quatiebat. Tum
ad latus conversa ricaque levata, uberiori luce inspectabat.
“Est aliquid in vultu quod mihi minus ignotum videtur,” ait denique,
“acsi hominem quondam alicubi vidissem.”
“In navi, fortasse,” suasi ego, quamvis probe noverim id in navi non
contigisse, siquidem hic in interstegio locatus fuisset.
“Haud ita; non in navi. Casteriá meá nunquam sum egressa. Et tamen
certe memini eum vidisse — at vero ubi, dicere non queo.” “Forte,”
submissa suggessi voce, “aliquis amicorum mariti tui esse poterat.”
Non me præterivit manum eius hoc ictu tremere, sed ictum hunc
emittendum censui. Ipsa tamen forti tulit animo.
“Eadem cogitatio, Here Lester, meum quoque animum subiit,” respondit
ipsa, “verum ego amicorum mariti mei paucissimos novi; certe non
istum. Et tamen — . . . Si quo casu ancilla nobis subvenire posset.”
Effigiem manu ferens conclave ingressa est. Ancilla in sella, ubi eam
reliqueramus, usque sedebat; manus suæ in gremio arcte erant
constrictæ, quasi maximo solum conatu se compositam continere posset.
“Iulia,” affatur eam matrona velata celeri Francicitate, “hic teneo
effigiem cuiusdam, qui nuper arcano quodam modo in isto conclavi
occisus est. Viri hi, quis ille fuerit, declarari cupiunt. Vultus
eius mihi quodammodo notus videtur, verum dirimere nequeo. Cerne,
amabo.”
Iulia protendit tremulam manum, accepit effigiem, aspexit; tum
suspirio longiusculo in solum exsanguis prolabitur, priusquam sive
ego, sive Godfrey succurrere potuissemus.
Labenti rica, in fulcro sellæ capta hærens, rupta et avulsa est; ac
dum prostratam eam aspicio, magnopere sum animo commotus,
quandoquidem mulierem agnovi mysteriosam eam fuisse, cuius effigiem
d’Aurelle in interiori sui horologioli gestarat.
Caput XV.
Arcanum Franci Ignoti.
Aliquantisper adstiti elinguis, deorsumque in vultum mulieris exoletæ
enervatæque spectavi; denique Godfrey accessit, eamque intermortuam
in grabatum levavit.
“Aliquantulum aquæ afferto,” fatur ad me conversus, vidique e vultu
eius quantopere animo facieque concitatus fuerit.
Ad fores cucurri, raptim aperui. Rogers reperi in ambitu stantem,
eumque protinus aquam ferre iussi, ipse in conclave regressus.
Godfrey manus puellæ fricabat, dum matrona velata fibulas uncinasque
subarmalis eius solvitabat. Ut patet, satis clare haud videre
valebat, quamobrem celeri motu manus velum suum sublevavit. Corde
accendi cœpi quum eam ita humaniter agentem conspexi; ac post
singulum obtutum aliorsum me converti.
Etiam animadverti Godfrey ex agnita muliere admodum stupentem ut eam
intuitus erat; post quæ et ipse oculos avertit.
“En aqua, mi Here,” fatur Rogers urceo aquæ poculoque mihi præbitis.
Proximo momento oculi eius in mulierem, in grabato prostratam
inciderunt. Stupens hærebat, vultusque suus sensim in purpureum
mutabatur; dein gutture proprio prehenso, dimidio se divertens
concidit prorsus ita ut eum antea egisse videram.
Hornblower, qui mulierem spectabat prostratam, frontemque nervose
tersitabat, audito cadentis strepitu se circumvertit:
“Quid, malum!” rauca exclamat voce, ubi videbat Rogers ante suos
pedes in solo prostratum, “Quid mali, denique, istam domum agitat?”
Nervorum interim meorum iam tanta erat tensio ut cachinno mihi haud
temperare possem. Nisum hunc in clamorem ad accersendum Parks
converti; at vultus istius, quum in limine comparuit talis erat, ut
in sellam delapsus in cachinnum morbidum solverer.
“Dii vestram fidem!” Parks exclamat.
“Nihil mali,” acriter refert Godfrey, “Rogers nostrum alios habet
impetus. Afferto ammoniam!”
Parks titubans prodit, Hornblower autem omnium pertæsus consedit.
“Mihi equidem iocus minime liquet,” acri in me obtutu mihi obgannit,
vultu rubore suffuso.
“Collige te, Lester,” me inclamat voce acerba Godfrey, interim urceum
mihi eripiens, eoque ad matronam properans.
Ego interea me satis recepi, et quum Parks paullo post ammoniam
afferens redivit, ad sublevandum caput Rogers par eram, dum Parks
phialam naribus eius adhibebat.
“Præbe sis Parks mihi quoque olfactum,” rogo eum male firmus, et
oculi mei confestim lacrymis manare cœperunt, sed ne in furorem
raperer, evitavi. “Exporrige sis prostratum Rogers, ut distentus
iaceret,” mandavi Parks halitans, et ipse vertiginosus in solum
desedi. Aspicere tamen Hornblower ausus non sum, timebam enim ne
stupentem eum videns, iterum in cachinnum morbidum solverer.
Matrona interim aquam in vultum Iuliæ inspersit — non parum
detrimento faciei eius! — pauxillum exspectabat, tum se erexit,
velumque demisit.
“Mox ad se redibit,” inquit, ac profecto, pauca intra momenta puella
oculos aperuit, et stupens circumspexit. Dein tremor violentus eam
obsedit.
“Quidnam rei est, Iulia?” hera sciscitatur, manu eius prehensa. “Tune
eum virum novisti?”
Raucus singultus solum erat responsum.
“Rem mihi narrabis!” pergit hera voce tranquilla, sed firma. “Forte
scelus quoddam est perpetratum. Cuncta fatearis oportet. Prudentiæ
horum virorum secura te confides. Novistine istum virum?”
Puella capitis nutu probavit, oculosque clausit, sed guttæ tepidarum
lacrymarum per genas eius decurrebant.
“Parisiisne?”
Puella iterum annuit.
“Tuusne fuit amasius?”
Tertium annuit; tertium lacrymæ manant.
“Nunc iam memini,” inquit matrona subito. “Semel eum cum ista vidi.
Quod negotii ipsi hac in domo fuit?” pergit illa asperius.
“Eloquere!”
“Hera mihi nunquam condonabit!” singultabat puella, unde ego
coniectavi puellam de se magis quam de amico sollicitari. Heræ quoque
idem occurrisse verosimile erat, nam vox eius asperior fieri cœpit.
“Tenta modo,” respondit. “Fac probe intellexeris, fatendum tibi esse
— si hic minus, tum coram officiali lictorio.”
“Væ, absit!” clamitat Iulia, subito se erigens. “Dii meliora! id viva
non sustinerem! Hera nunquam tam foret crudelis!”
“Ergo fatere nunc!” mandat matrona velata immisericors.
“Esto ut vis, Hera!” clamat puella, mucinio tersitans oculos, linguá
locuta, quæ partim Francica, partim Anglica, utpote quam minus
accurate calleret. “Narrabo ergo quando ita vis omnia. Proprie enim
non mea fuit culpa. Ille is fuit. Non amavi — timui eum. Potestate
super me pollebat. Efficere poterat ut omnia patrarem. Ipse etiam
verberavit me! Ego tamen ad eum usque redivi!”
“Quí vocabatur?” quærit matrona velata.
“Vocabatur Georgius Drouet — habitabat Via de la Huchette, haud
procul a Via Sancti Iacobi — contignatione suprema, in subtegulino.
Ipse nequam fuit — nequam fuit — e quæstu mulierum vixit. Primum ante
sex menses eum conveni. Mulieres fascinare novit; eum me magni facere
putavi. Dein pecuniam a me mutuam petere incepit, donec omnem quam
comparcavi elicuit; tum annulos meos — omnes et singulos!” Sublatis
tum manibus ostentavit digitos vacuos. “Mox . . .”
Hic substitit heramque aspectavit.
Ea “prosequere!” inquit; “narra quidquid ad narrandum habeas.”
“Novi scilicet Heram quoque . . .”
Iterum substitit. Interim ego ad fenestram perambulavi, ibique, valde
commotus, forum ligneum spectans steti.
“Eccur non?” quæsivit aspere, ego autem scire putabam eam revera
tergum meum alloqui. “Eccur non? Numquid amari mulieri nefas est? Num
mulieri tolerandum est quod Hera toleravit? . . .”
“De ea re satis, Iulia,” interpellat matrona velata, voce glaciali.
“Tuam rem fare.”
“De forulo occulto novi; vidi Heram aperire, quid celaret, novi.
Verum ego erga Heram fida fui; eam amavi; gavisa sum eam reperisse
aliquem . . . Hera reminiscetur suam desperationem, suum horrorem,
quum ingressa conclave reperit arcam evanuisse, subductam, venditam
per illum . . . non secus et ego desperavi — ex omni corde conabar
Heræ usui esse. Ea nocte conveni istum,” nutu effigiem indicans in
solo iacentem. “Eum edocui.”
Hera sua, quasi in saxum mutata, stetit. Suspicabar eius angorem et
humiliationem.
“Ipse a me sciscitabatur — intellexit omnia — forulum, quí sit
aperiendus — cuncta. At ego consilia sua nequaquam suspicabar —
prorsus nihil suspicationis habui. Verum in navi vidi eum, tum demum
intellexi. Eheu, accepit quod meruit!”
Ipsa tota tremebat, manibusque oculos operiebat.
“Nihil plus, Hera, existimo superesse,” addidit rauce.
“Nihil ex ista superest historia,” fatur Godfrey voce firma, “sed est
et altera.”
“Quid? et altera?” respiciens in eum quærit matrona velata.
“Quære ex ea, Hera, quonam proposito ipsa in hanc domum venerit
nudius tertius vesperi, locutaque in isto conclavi cum Philippo
Vantine fuerit.”
“Non feci!” quiritat puella, vultu flagranti. Mendacium est.
“Esto haud, opus est ut dicat!” immitis pergit Godfrey. “Quisque
stultissimus facile divinabit. Venit pro litteris! Consilium ceperat
te, Hera, diffamandi!”
“Mendacium est!” iterum quiritat puella. “Veni spe ducta eam
servandi, ad . . .”
Impetus singultuum furentem pæne suffocarunt.
Matronam velatam contremiscere animadverti, sellam illi supposui, in
quam se gratiis per murmur redditis demisit.
“Præterea testem eius rei habemus,” subiungit Godfrey. “Accersamne
lictores Hera?”
“Noli, noli!” clamat puella vultu fere cadaveroso. “Edisseram; omnia
edisseram. Vel spatium temporis concede!”
Interea ad se possidendum secum colluctans sedebat, cuius rei
indicium erat vultus torvus, maculisque striatus. Tum vidi oculos
eius pandi, et circumspiciens animadverti Rogers se ad sedendum
collegisse, lividaque facie oculos in puellam defixos tenere.
Ipsa, eo viso, fere in furorem acta est.
“Tu is fuisti!” quiritat puella, pugnis eum minitata. “Tu me
prodidisti! Tu, ignave! Ignave!”
At Godfrey, facie admodum severa, manus firmas brachio puellæ
iniecit.
“Tace!” clamat, “ille nihil nobis prodidit! Imo te tueri conabatur —
quamquam cur id tentaverit. . .”
Rogers inani ac sepulcrali risu se ingessit:
“Naturæ satis consentaneum feci, mi Here,” inquit raucus, “uxor mea
est!”
Caput XVI.
Philippi Vantine Salutator.
Historia, quam nobis Rogers halitando prodidit, sordida profecto
erat, quam tamen, quoniam nostram rem obiter tantum attingit, per
summa tantum capita carpam.
Octonis aut denis ante annis venustula Iulia — tunc dumtaxat ipsa
certe quam nunc venustior fuit! — se ad familiam quamdam, quæ vitam
sine ancilla Francica vix tolerandam sibi persuaserat, famulatui
auctoratum Neo Eboracum venit. Rogers eam convenerat, eiusque ocellis
atris labellisque rubris captus, eam deperibat, ac, postremo, eam in
honorificum connubium postulavit — haud necessario, præter dubium! —
et in maritum acceptus, ut maritus huius sirenis, cum ea vitam degit
per plures menses eventuum plenam. Quodam denique die reperit eam
aufugisse.
Ipse, ut fere fit, suam ei concrediderat omnem pecuniam comparcatam —
una enim hæc fuit conditionum connubii! comparcatum quoque evanuit.
Iulia, ut credibile est, desiderio bituminis viarum urbis Parisiorum
abrepta fuit; nec præterea dubitandum Iuliam vitæ cum Rogers
nuptialis, poesis prorsus vacuæ, admodum pertæsam fuisse; et ob id in
Franciam aufugisse. Rogers primum sibi eam sequi oportere persuasit;
at mox a cœpto eam Parisiis reperiendi, nec certus quid et si
reperiret eam facturus esset, destitit, fato suo eam reliquit,
mœstusque se vitæ officiis memoriá eius servatá, se accinxit. Genus
affectionis erga eam clam in animo usque superstitabat, et quum
ostium ædium Vantine pandens eam in limine conspexisset, se tamquam
ceram in manibus eius præbuit.
Iulia cuncta hæc, parum pensi habita, vel etiam contemptim
auscultabat, nihil quidquam negando, nihil se excusando. Cogitatio,
quasi se excusari necesse esset, ne in mentem quidem venit. Historia
finitá, ipsa prorsus iterum se possedit, quin et paullo elatior facta
est, ni fallor, quum cuncta circum se versari sirenem videret et
audiret. Erat hoc totum veluti iuvenescere, proinde grato quodammodo
ad Rogers se vertit animo.
“Hæc omnia, ut opinor, vera sunt?” matrona velata quærit.
“Vera, profecto, omnia, mea Hera,” respondit Iulia humeri vulsu.
“Tunc fui iuvenis, amorque vitæ citatioris me rapiebat. Iam sum
adultior, facta prudentior — præterea iam non, ut antea appetor.”
“Proinde,” inquit hera cum ironia, “nunc iam parata es ad maritum
tuum reverti.”
“Ea de re iam cogitavi, mea Hera,” refert Iulia stupenda
simplicitate, “inde ex quo eum hic conspexi, vidique eum in me usque
bono esse animo. Refugio pro senecta indigemus.”
Furtim observabam Rogers, stupensque cognovi eum hanc mulierem usque
animi affectione fovere. Refugium paratum esse videbatur, si Iuliæ
visum esset salutem suam hic quærere.
“Aliquantum dubitavi,” dein subiunxit, “gratia tui, mea Hera, ubinam
ancillam, mei similem, Hera repererit. Nulla præter me crines suos ut
ego concinnare sciens est — nulla nisi ego balneum apparare valet . .
.”
“Ea quum solæ fuerimus dirimemus,” respondit matrona velata. “Verum
nunc, eris fortasse tam bono in me animo, ut mihi, quid antea huc
veneris, explices.”
“Æquum, Hera mea, postulas,” seque in sella commodius disposita,
Iulia pergit: “Die quodam in navi evenit, ut quum in vectores tertiæ
classis despectarem, animadverterem Georgium — herum Drouet — solum
oberrantem. Me, ut ita dicam, omnino eversam et confusam sensi
necopinato eum conspiciendo; deinde ipso sursum spectante intuitus
nostri concurrerunt, quo facto, ipse accessit et ex imo me eadem
vespera se convenire iussit. Illic denique consilia sua mihi primum
aperuit. Secundum hæc ipse pro se litteris ad evendendum potiri
conabatur.”
“Cuinam?” quærit Godfrey.
“Cuicunque, utique qui maximo pretio eas redimere voluisset,”
respondit Iulia, multum mirata ut res tam plana etiam quæstione egere
posse cuiquam videretur. “Litterarum quæque ipsi heræ denis millibus
francorum primum erant offerendæ; si ipsa abnuisset, Duci — qui certe
cupidissimus earum habendarum censendus erat, offerendæ fuissent!”
Matrona velata aliquantum tremebat, manusque nisu quodam naturali ad
pectus, expertura utrum manipulus litterarum, ut pretiosissimus
thesaurus, revera in tuto esset, attollit.
“Nocte ea in casteria mea,” perrexit Iulia, “insomnis volutabar
meditabunda, si quo modo eum frustrare possem; quod et iam dudum
senseram eum haud multum me curare — et quod satis perspexi pecuniam
eam in aliam quondam mulierem insumptum iri. Statui igitur primo
quoque momento ad hanc domum properare, rem integram hero Vantine
patefacere, petereque ab eo ut litteras mihi concrederet, quibus ego
ad heram advolarem; mihi enim gratus eius animus probe notus erat,”
subiunxit puella. “Etenim quemque sibi providum esse, naturæ
præceptum est.”
Hic paulisper cessavit, in conclavi circumspexit nostrisque vultibus
ad se audiendum conversis mirifice delectari videbatur.
“Una dumtaxat virtute tu certe polles, sinceritatis, scilicet,” fatur
matrona velata. “Prosequere!”
“Facultate discedendi vesperi tantum ab hera nacta,” pergit Iulia,
“huc properavi, et huc perveniens pulsavi tintinnabulum; fateor tamen
frustra me acturam, nec fore ingressuram, nisi ostium maritus
aperuisset. Quin etiam postquam ingressa sum, etiam ipse mihi
ingressum ad suum herum negavit; verumtamen quum de accessu
disceptassemus, herus Vantine ipse in ambitum venit, tum ego ad eum
confugi, et ut me exaudiret ab eo flagitavi. Tum demum is me ad huc
intrandum invitavit.”
Hic ipsa iterum conticuit dum me tremor ex ipsa exspectatione
perculit. Denique mox eramus audituri quemadmodum Philippus Vantine
morte affectus sit.
“Igitur ego consedi,” pergit Iulia. “Totam istam rem illi patefeci
inde ab exordio. Ipse me intentissimus auscultavit; sed quum ab eo
petivissem ut facultatem litterarum tollendarum mihi faceret,
dubitare cœpit. Inde sursum deorsumque in conclavi ambulans rem
meditabatur; deinde me per ianuam in illud cubiculum deduxit. Arca in
medio stabat tabulato, omniaque lumina ardebant.
“ ‘Istane illa arca est?’ ipse quæsivit a me, et quum verbis
confirmassem, mirari videbatur.
“ ‘Res probatu facilis est,’ dixi ego, tum ad arcam progressa tria
pusilla choragia imprimere cœpi, ut heram facientem videram. Ansula
in latere recidit, verum ipse me prohibuit.
“ ‘Revera hæc illa ipsa arca est,’ ait ille. ‘Hoc iam video. Et
absque dubio forulus eas quas memorasti celat litteras. Ast hæ
litteræ non tuæ sunt. Eæ heræ tuæ sunt propriæ. Ut eas auferas
concedere non possum, quoniam, profecto, non te novi. Fieri potest ut
iis abuti tibi in animo sit.’
“Omni modo obtestabar iniuste id mihi imputari, optima me esse
indole, heræ meæ ex animo bene velle, meque eam tueri. Denique me in
hoc reduxit conclave. Præ furore pæne flevi.”
“ ‘Revertere’ inquit tandem, ‘ad tuam heram, nuntia illi me ad suas
sibi reddendas litteras paratissimum esse. Dedere tamen eas suis
tantum ipsius manibus vellem. Litteræ sunt hic, quandocunque sibi
libuerit, a me eas repetere poterit.’
“Ex his intellexi omnia mea argumenta esse incassum, ipse adamantinum
se præbuit. Itaque e domo excessi, ipso mihi ostium aperiente. Atque
in his, Hera mea, cuncta quæ scivi edisserui.”
Post hæc breve silentium factum est; tum audivi Godfrey e profundo
suspirantem. Facile intellexi sibi æque ac mihi persuasum esse
puellam vera narrasse.
Tum ipse occepit fari: “Quamprimum domum perveneras, utique ergo
quæque experta es, heræ tuæ narravisti?”
Iulia haud parum erubuit.
“Non feci, Here mi,” respondit ipsa, “nihil illi narravi.”
“At ego putarem te tuam fidem factis comprobare voluisse,” pergit
Godfrey suo modo suavissimo.
“Ego vero sine litteris verebar, ne mea consilia ipsa in malam
interpretaretur partem,” ait Iulia contumax.
“Præterea sine litteris utique nullum præmium,” explet Godfrey.
Iulia nihil respondit, sed parum commode se habere videbatur.
Denique matrona velata surrexit.
“Ullasne amplius habes quæstiones, quas illi proponere velis?”
quærebat ipsa.
“Nullas amplius, mea Hera,” refert Godfrey. “Historia ex omni numero
est perfecta.”