Vultus erat Philippi Vantine.
Minutum temporis elabi oportebat dum ego ibi stabam attonitus et
tremens. Conscius quodammodo fui Godfrey examen instituere. Tum vocem
eius audivi:
“Mortuus ipse est!” inquit.
Tum pro momento silentium est factum.
“Cerne hoc, Lester!” acrem audivi vocem Godfrey et mandatoriam. “Per
omnes Deos Deasque, aspice hoc!”
Godfrey genibus insistens aliquid sublatum tenebat.
“Cernedum istud!” iterum me inclamat.
Manum mortui sublatam ostentans tenebat; manus erat dextra; manus
tumida et decolor. Eius in obverso, paullo supra digitorum iuncturas,
duo minuta erant vulnera, e quibus paucæ guttæ sanguinis manabant.
Ut vero stupens contemplabar, spectaculum cadaverosum, vix propriis
fisus oculis, vocem audivi semi-suffocatam pone me, iterum iterumque
repetentem:
“Illa mulier est quæ hoc patravit! Illa mulier patravit. Dii eam
perdant! Illa mulier hoc fecit!”
1. Convolvulus, præter sensum consuetum apud Latinos modernos
\ nicotianam significat in modum digiti convolutam, cuius
\ accensi fumum exsugimus, sive fumamus.
2. Albula, charta, cui nihil inscriptum est, sed ad inscribendum
\ parata. Album Romanis notum.
3. Fumam vocant Latini moderni vasculum, quod nicotianá
\ referciunt, accendunt, fumumque per sugibulum exsugunt.
4. Pileus tegumentum est capitis, plerumque e coactili factum.
5. Natinari, satagere, esse negotiosum; est Romanum.
6. Læna, tunica superior, levior.
7. Tolleno, machinamentum, quod homines, vel onera, in sublime
\ tollit, aut demittit; est Romanum.
8. Romani duos equos iunctos bigam, tres, trigam, quatuor
\ quadrigam appellarunt; ego currum, cui nulli equi iuncti sunt,
\ ideoque quasi _de_iuncti existimantur, digam voco. —
\ Meritoriam, hoc in sensu, est Romanum.
9. Tessella argentaria vel tessera, ut supra (Cap. iii), est
\ pecunia chartacea, quam argentariæ evulgant. — Argentaria est
\ taberna, cui pecunias nostras concredimus; Romanum est.
Caput V.
Grady Operam Confert.
Quæ dehinc gesta sint haud clare memini. Tanto me stringore afflictum
sensi, ut vix satis virium colligere possem quo vel ad sellam
propinquam me referre, ibique considere valerem, ubi sedendo oculis
vagis atram rem in stragulo prostratam contemplabar. Persuadere mihi
conabar me victimam esse larvæ cuiusdam et ab incubone opprimi; hæc
omnia a propriis nervis meis, laboribus perstrictis induci, ac brevi
me allevatum iri. Nullus revera dubito quin nimium laboris
pertulerim; otio me egere ac recreatione; esto, iam dabo operam . . .
Et tamen per omne id tempus satis intellexi non larvam, non incubonem
me premere, sed patentem claramque veritatem; Philippum Vantine esse
extinctum — a muliere cæsum. Quisnam id mihi dixit? Tum etiam memini
vocem singultantem . . .
Bini aut terni aliqui in conclave venerunt — Parks et alii famuli, ni
fallor; audivi vocem Godfrey mandata varia edentem; denique aliquis
sublato ad labia mea poculo me bibere iussit. Eram tamquam automaton;
inde tussire ac sputare, beneficum calorem percipere; tum iterum
amplius bibi. Postea iterum vidi Godfrey mihi imminentem stare.
“Meliusne nunc te habes?” sciscitabatur.
Nutu capitis respondi.
“Nec miror te esse excussum tanto infortunio,” pergit, “et ego ægre
pedibus sto. Interim famulos medicum Vantine accersere iussi — sed
ille nihil prodesse poterit.”
“Reverane ipse mortuus est?” quæro mussans, oculis meis super
contractam ac prostratam rem quiescentibus, quæ paullo ante Philippus
erat Vantine.
“Prorsus ita uti ille alter.”
Tum cœpi meminisse; prehenso igitur eius brachio, eum ad me detraxi.
“Godfrey mi,” susurro ei, “cuiusnam vox illa fuit — aut somniavine —
de quadam muliere?”
“Non somniavisti — is Rogers fuit — ipse fere insanit. Simul atque ad
se rediverit, historiam eius eliciemus.”
Interim aliquis eum prope ad ianuam sevocavit, dum ego solus
relictus, oculis in inani vagabar. Fuitne ergo mulier in vitam
Vantine implexa! Ea fortasse in causa fuit quare uxorem non duxisset.
Miror quæ fœda arcana in lucem protractanda sint!
Verum si mulier occiderit Vantine, eandem ipsam necesse est et
d’Aurelle occidisse. Ubinam ipsa latuit? E quibusnam insidiis ictum
intulit?
Circumspexi conclave, ut tremor me incesserat. Trepidus surrexi de
sella, palpansque ad fores accessi. Godfrey me venientem audivit,
circumvertit se, vultuque meo conspecto ad me venit, et brachio meo
prehenso me fulsit.
“Quidnam te angit, Lester?” quærit.
“Sustinere hic non possum,” halitavi. “Nimium est horridum.”
“Relaxa tuum animum! Prodi huc, sume alterum pocillum.”
Eduxit me igitur in ambitum, atque oblatum alterum pocillum brisæi[1]
me quodammodo mihi restituit. Pudebat me ignaviæ meæ, verum ubi
vultum Godfrey conspexi, vidi quam et ille palleret.
“Fac et tu pocillo sumpto tibi consulas,” eum monui.
Mox audivi obbam[2] super pocillo clangere.
“Non memini quo unquam tempore ipse ego sic efflictus fuerim,” ait
deposito pocillo inani. “Adeo ista res fuit tætra ita improvisa — et
tum Rogers partem furentis agit. A, denique hic est medicus,”
subiungit, quum ostium panditur, et Parks medicum intromittit.
Doctorem Hughes utique novi, salutem illi nutu reddidi, atque cum eo
et Godfrey in anterius intravi cubiculum. Verum ego necdum satis ad
me redii, nec plus quam considere valebam eumque intueri, dum ipse
genibus insistens cadaver inspexit, seque de morte hominis certiorem
facere conabatur. Deinde audivi Godfrey ei cuncta quæ sciebat
narrare, dum Hughes dubitabundus auscultabat.
“At vero hoc absurdum est, ut satis scis,” obtestatur medicus,
postquam Godfrey conticuit. “Res istiusmodi hic, Neo Eboraci, non
fiunt. Florentiæ, Medio Ævo, fortasse; sed non hic, sæculo vicesimo!”
“Vix vel ego meis sensibus fidem habeo,” assentitur Godfrey. “Verum
hic vidi hodie postmeridiem Francum iacentem, nunc vero hic est
Vantine.”
“Eodem loco?”
“Ipso sane eodem, tam accurata quam discernere queo.”
“Cæsus eodem modo?”
“Prorsus eodem modo cæsus.”
Reversus Hughes ad corpus, manum sauciam iterum magna cura
contemplatus est.
“Quod genus ferramenti, te iudice, Here Godfrey, videtur hoc vulnus
inflixisse?” cœpit medicus quæstiones instituere.
“Ferramentum acutum cum duobus dentibus. Meo quidem iudicio denticuli
tubulorum instar vacui sunt, velut acus subcutanea, atque in fundo
vulnerum guttam, vel duas, reliquerunt veneni. Ut vides, vena est
scissa.
“Video,” ait Hughes. “Manus hic loci vix posset perfodi quin aliqua
vena incideretur. Una vel altera denticulorum id certe faceret.”
“Inde colligo quare duo sint denticuli instituti; nec me falli puto.”
“At tu certe satis nosti nullum exsistere venenum quod tam cito
necet?” quærit Hughes.
Godfrey eum curiose contuetur.
“Vix pauca momenta ante ipse tu memoravisti Florentiam,” monet eum.
“Te innuisse existimo idgenus venenum illic olim exstitisse?”
“Aliquid eiusmodi, fortasse,” assentitur Hughes. “Verba mea solum
spontanea fuerunt, tamen cogitationes istiusmodi mentem meam
percurrisse non negaverim.”
“Aio igitur venenum, quod Florentiæ quinque ex his sæculis
exstiterat, hodie hic exstare. En eius rei argumentum;” et Godfrey
cadaver manu indicavit.
Hughes profundum traxit spiritum e stupore horroreque genitum.
“Verum quod tartareum genus instrumentum illud vulnus intulit?” voce
fere petili, nervisque pæne solutis clamavit. “Præsertim autem
quisnam id librat?”
His dictis circumspectabat conclave ac si explorare posse speraret
magnam ac potentem manum ad feriendum levatam. Tandem tremens se
composuit.
“Ignoscite,” denique fatur, sudorem e fronte manantem extergens,
“equidem rebus istiusmodi assuetus non sum; quin et metuo — revera,
me perterritum sentio,” leni risu, non plane hilari, subiunxit.
“Ita et ego,” addit Godfrey; “ita et Lester; ita quisque alius. Nec
te pudeat oportet.”
“Arcanum rei est,” pergit Hughes, qui suos animi affectus tentabat
explicare, “quod mihi terrorem incutit — aliquid in ista re præter
naturam est — aliquo modo quod capere nequeam. Nam quí evenit ut
victimarum uterque in manu recta ictus sit? Cur non in manu læva? Cur
in manu vel maxime?”
Godfrey desperans, vulsu humerorum respondit.
“Id potissimum est quod nobis solvendum erit,” inquit.
“Necesse erit nobis lictores invocare,” suadet Hughes. “Fortasse ii
solvere valebunt.”
Godfrey leni dubitantis risu represso respondit:
“Opportunitas saltem illis tribuenda est; visne id fieri curem?”
“Volo,” inquit Hughes, “et hoc statim fieri iuvabit. Quo citius huc
pervenerint, eo erit melius.”
“Faciam sine mora,” et his verbis e conclavi excessit.
Hughes in grabato, prope ad fenestram, gravi pondere consedit,
frontemque sudantem manu tremula iterum detersit. Mortuis tractandis
ipse tam erat assuetus — sed morte decora sublatis, morte in lecto,
aut vero e quacunque causa iusta et probe intellecta provenienti.
Verum mors, hac in terrifica et arcana specie, trepidatione eum
perculit; causam mortis idgenus capere non poterat, et ob id
attonitus stupuit. Ipse medicus erat, suumque fuit res tales
intelligere; et tamen ecce casum mortis, qui ipsius peritiam ratione
causæ ita elusit, quam cuiuscunque e trivio. Eventum tam præter
ordinem eum ad propriam scientiam addubitandam, examinique
substernendam adegit — quod quidem optimum quemque nostrum
confunderet.
Dimidia ista hora certe erat acerba. Hughes usque in grabato sedebat
graviter spirans, oculis in solum fixis, fortasse propriam inscitiam
meditatus, fortasse dubiis vexatus, utrum rectene hactenus semper an
perperam hoc vel illud ægris præscripsisset. Quod quidem ad me
attinet, ego de amico meo morte sublato meditabar. Memoriá tenebam
Philippum Vantine, ut mihi semper fuit cognitus — virum nempe comem,
lepidum, vere Christianum. Reputabam mecum suaves eius oculos, ut me,
etiam paucis ab hinc horis, amice contueri consueverint; audire mihi
videbar vocem eius, palpare manus mihi porrectas. Ut vir tantus et
talis hunc in modum interimi, feriri a secreto sicario, armato telo
venenato.
Mulier! Mens mea continuo ad hanc rem recurrit. Mulier! Venenum
semper mulierum fuit telum. Sed quænam illa? Et quí evasit? Ubinam
delituit? Quonam modo valuit tam accurate ferire? Ac præprimis
quamnam ob rem Philippum Vantine præ omnibus suam victimam selegerit
— Philippum Vantine, qui nullam unquam mulierem vilipenderat — tum
pausam feci. Perspexi enim me revera, præterquam quod ipsi placuit
mihi enuntiare, de Vantine nihil novi. Parks sciet. Tum iterum
cogitati me pudere cœpit. Num illud secretum nobis eruendum erit? Num
ille ad prodendum suum herum adigendus erit?
Vultus meus rubore flagrabat. Nullo pacto; id non faciemus — id
turpissimum esset.
Foribus apertis Godfrey intrabat. Nunc iam non erat solus. Simmonds
et Goldberger eum comitabantur, quorum vultus prodebant eos haud
minus quam me agitatos ac dubios esse. Etiam tertius quis cum iis
erat, quem ego non noram; sed mox intellexi eum Freylinghuisen,
medicum mortuarii esse.
Hi omnes cadaver inspexerunt, Freylinghuisen autem genibus fultus
manum sauciam inspiciebat; tum iuxta doctorem Hughes consedit, et
paullo post eos submissa voce colloqui audivimus cuius disceptationis
materiam substratam facile coniectare poteramus. Ego et id facile
hariolari poteram de qua re Godfrey et Goldberger in ulteriori angulo
disseruerint; attamen minus hariolari quibam quare Goldberger, loco
aliquid agendi, sursum deorsumque in conclavi ambularet, mystacesque
torsitaret sollicite, et horologiolum semel iterumque aspectaret.
Aliquem exspectare videbatur, sed non ante intellexi quam viginti
minuta post, quis is esset. Foribus tunc apertis vir quidam
intromissus est humilioris staturæ, vultu rubente, spissis
strictimque putatis mystacibus, oculis residentibus, præterque
consuetudinem micantibus. Ingressus conclave circumspexit et capitis
nutu Goldberger consalutato, quærebundus me aspexit.
“En hic tibi sisto Herum Lester; Delectus Lictorius Grady,” fatur
Goldberger, quum denique intellexi administrum ipsum a decuria
agentum advenisse, ut casum totum sua in persona administraret.
“Herus Lester, consultor iuris heri Vantine,” subiunxit in
explicationem mortuarius.
“Te, mi Here Lester, novisse gaudeo,” dixit paucis Grady.
“Nunc autem,” fatur mortuarius, “ad rem occipiendam parati sumus.”
“Necdum,” negat minus civiliter Grady. “Primum relatoribus facultatem
faciemus recedendi,” fatur Grady, transpectando in Godfrey, e regione
sedentem, cuius vultus obnubilare cœpit.
Ipse et ego rubore perfundebar, iamiamque obtestabar, sed Godfrey
gestu ut silerem me permovit.
“Valet, mi Lester,” inquit Godfrey, “Herus Grady iure utitur suo.
Discedam — usque dum ipse me invocaverit.”
“Diu tum exspectabis,” risu sarcastico regerit Grady.
“Quo diutius exspectavero, hoc erit pro te, Here Grady, deterius,”
quiete refert Godfrey, tum pandit ostium, excedit, clauditque pone
se.
Grady coccineo rubore stupens post eum respectabat paululum, dein se
composito haud facili nisu, se denique ad mortuarium convertit.
“Omnia rite constituta sunt, Here Goldberger,” fatur, tandem, et ad
processum observandum consedit.
Mihi, doctoribusque Hughes et Freylinghuisen pauca suffecerunt minuta
ad cuncta quæ de hac priorique tragœdia scivimus evolvenda. Grady iam
ad minuta tenere videbatur omnia quæ ad mortem d’Aurelle spectabant,
nam, nisi quod subinde capite annuit, relata excepit quin nos
interpellaret.
“Nonne, Here Simmonds, habes elenchum omnium in hac domo famulorum?”
quærit ab eo post relata finita.
“Habeo,” refert ille, et elenchum illi tradidit.
“Hem,” mussat ipse elencho viso. “Quini eorum. Quidquamne tibi de iis
notum?”
“Hi cuncti multos annos apud herum Vantine exegerunt, mi Here,”
respondit Simmonds. “Quantum mihi constat, omnes sunt bene morati.”
“Quisnam eorum reperit cadaver Vantine?”
“Parks, ut puto,” respondi ego; “etiam ipse me accersivit.”
“Satius erit eum citare,” inquit Grady, dum interea elenchum plicatum
in sacculum condidit.
Parks intravit non parum hæsitabundus; sed quæstionibus Grady clare
et compositus respondit. Primum quæ post meridiem evenerant narravit,
dein ad eventus vespertinos evolvendos perrexit.
“Herus Vantine cœnam domi sumpsit, mi Here,” narrat Parks. “Si recte
memini, dapinatum est horá septimá. Finivit paullo post horam
septimam cum dimidio. Ego eum non vidi, quoniam in cubiculo eius eram
occupatus res varias, uti et vestes eius disponendo. Sed ipse iubebat
Rogers —”
“Nihil ad te quid ipse Rogers iusserat,” incidit Grady. “Id tantum
narra quod tu scis.”
“Etiam bene, mi Here,” refert Parks mansuete. “Copiosis detinebar
agendis — quod, ut scis, heri ex Europa redivimus — itaque
prosequebar opus res recondendi, et quæque ad sua loca disponendi,
donec iam octavam cum dimidio præterivisse oportebat, quum Rogers me
vocantem audivi. Domum flagrare autumabam, proin celeriter descendi.
Illic stabat Rogers in ambitu, velut qui spectrum viderat. Ipse
gravius spirabat, et versus hunc locum digitum porrigebat, ego
introspexi, vidique herum Vantine hic iacentem —”
Vox eius in fauce hærebat, tamen post pausam effecit ut paulatim
prosequi posset.
“Tunc per telephonum accersivi herum Lester,” subdidit, “et hæc est
summa omnium quæ scio.”
“Satis est,” ait Grady. “Hæc pro præsenti sufficient. Mitte Rogers
intro.”
Vultus Rogers conclave intrantis stringore quodam me affecit, quod
hominem fere efflictum prodebat. Homo ipse erat annorum circiter
quinquagenúm, iam canester, vultu raso, plerumque e bona valetudine
rubicundo. At nunc facies sua erat livida, genæ sulcatæ ac depressæ,
oculi sanguine suffusi et hæsitantes. Intra conclave potius
volvebatur quam itabat, atque una manu, acsi suffocari timeret, gulam
premebat.
“Præbe illi sellam!” iubet Grady, atque Simmonds protulit unam, illi
supposuit, ipseque iuxta eam constitit. “Nunc, mi homo,” pergit
Grady, “fac ut te componas. Interim tamen, quid rei sit eloquere!
Numquamne antea hominem mortuum vidisti?”
“Id nequaquam refert,” halitat Rogers. “Id nihil est — quamquam
hominem cæsum antehac vidi nunquam.”
“Quid?” acriter quærit Grady. “Num illum alium hoc postmeridiem non
vidisti?”
“Ea alia res est,” gemit Rogers. “Eum non novi. Cæterum et iam putavi
eum sese occidisse. Omnes ita putavimus.”
“Atqui Vantine idem fecisse non putas?”
“Scio eum id non fecisse,” ait Rogers, dum vox sua in petilem
exsurgebat vagitum. “Illa mulier id fecit. Dii eam perdant. Ipsa id
patravit! Sciebam eam tale quid scelesti moliri quum eam
intromiseram!”
1. Brisæum voco temetum, e brisa, destillatum. Brisa autem est
\ id, quod ex uvis expressis superest. Vapores brisæ igni
\ subictæ, in retortis tubis sub aqua refrigerati vasculis
\ guttatim excipiuntur, vocanturque spiritus; qui si e brisa
\ sit, vocabitur brisæus; si e vino, vel potius e fæce vini,
\ vinaceus; si e secali, secálinus, potus Anglis gratissimus, et
\ sic deinceps. Medici Anglici spiritum frumenti inepte
\ appellant, Germani autem æque inepte vinum ustum, nisi Germani
\ vinum urant, nos coquimus, aut destillamus. Vinaceum Franci de
\ nomine urbis suæ Conaci appellant.
2. Est lagena aquaria vitrea.
Caput VI.
Mulier in Causa.
Iam cœpit prodire; secretum quamlibet sordidum, quamvis turpe,
revelandum erat. Vidi vultum Grady torvis lineamentis compositum;
audire erat fremitus cæterorum, ut audirent prorsum enitentium.
Grady e sacculo lagenulam protulit, eamque aperuit.
“Sume sis haustum ex hoc,” affatur Rogers, eamque illi in manus
tradit.
Satis clare audivi lagenulam dentibus eius allidi, ut eam ori suo
avide applicuit, atque ternos aut quaternos sumpsit haustus.
“Gratias, mi Here,” retulit Rogers dum lagenulam domino restituit.
Vultus aliquantum coloris induere cœpit; animadvertere tamen putabam
alium modo in oculis eius esse obtutum — nam in locum horroris timor
successit.
Interim Grady capsulam orificii lagenulæ non sine magna cura
cochleatim intorsit, ipsamque sacculo recondidit. Rogers tamen toto
hoc tempore eum furtim observabat, subinde os suum, automati instar,
tremula manu tersitabat.
“Nunc itaque, Rogers,” incipit Grady, “sumere tibi otium te volo, et
cuncta minutatim edisserere quæ hic hac vespera evenerunt. Tu enim
asseruisti mulierem istam rem patravisse. Perge igitur, memento tamen
satis otii tibi suppetere.”
“Itaque, mi Here,” fari pergit Rogers tractim, veluti qui verba sua
caute ponderat, “herus Vantine post cœnam, circa horam septimam cum
dimidio prodivit — fortasse etiam paullo tardius — meque hic et in
cubiculo contiguo cuncta lumina accendere iussit. Ut vides hic lumina
sunt spiritus anthracini[1] et electrica; ego cuncta accendi. Ipse
interea in musicarium,[2] ad adversum ambitús intravit. Post lumina
accensa et ego intravi significavique lumina esse accensa. Eum
imaginem, quam modo emerat, spectantem reperi, sed ea protinus missa,
huc in ambitum prodivit.
“ ‘Nolo turbari, Rogers,’ ” mihi dixit, ac protinus huc intravit,
foresque post se clausit.
“Fortasse vicena minuta post nola ostii continnivit, ego ostium
aperui, vidique mulierem in fastigio gradús stantem.”
Rogers paululum conticuit, ac semel iterumque glutivit, acsi faux
illi arida esset, vidique digitos eius nervose convelli.
“Novistine eam?” quærit Grady.
Rogers collare suum vellicando solvere nervose satagebat.
“Non ego, mi Here, nunquam eam antea vidi,” rauce respondit.
“Describe sis eam.”
Rogers clausit oculos acsi memoriam recolligere vellet.
“Ipsa spissam ricam[3] gerebat, mi Here, ideo nec satis accurate eam
vidi; primum tamen quod mihi præsertim innotuit, oculi erant — et hi
ardere, meque plane penetrare parebant. Facies pone velum candicabat,
satisque vidi labia rubere — aspectum eius, mi Here, inde ab initio
aspernabar.”
“Quí erat induta?”
“Atrá stolá, tam parum quadratá[4] ut illico animadverterem antequam
locuta esset Francam eam esse.”
“A,” miratus ait Grady, “ipsa igitur Franca erat!”
“Ita, sane; tamen paululum etiam Anglice callebat. Herum Vantine
paucis volebat. Docui eam herum Vantine negotiis detineri. Tum
aliquid celeri lingua de necessitate dictitabat herum Vantine
conveniendi, interea tamen non cessavit se per ostium me invito
insinuare, donec stupens animadverti eam iam intra vestibulum esse,
quum demum uno pulsu valvam[5] mihi eripuit, eamque clausit. Num,
Here, hunc agendi modum matronæ esse arbitraris?”
“Minimeque equidem ita dixerim,” assentitur Grady. “Verum, perge,
scitoque tempus nos non urgere.”
Rogers interim in sua rediit, et iam fere volubili sermone
disserebat.
“ ‘Attende, rogo, mea matrona,’ inquam, ‘satis nos hic discrimine
hodie distracti eramus Franciculis, proin si non confestim te hinc
auferes pacate, iam faxo ut eiiciare.’
“ ‘Oportet me herom Vangtine convenire,’ instat illa celeri lingua.
‘Herom Vangtine necessario convenire debeo. Omnino eum convenire
debeo.’
“ ‘Ego vero te hinc necessario exigam,’ dixi illi, brachiumque eius
prehendi. Ad hæc ipsa eiulare, seque mihi e manibus eripere cœpit;
sed ego eam iterum prehendi, sed eodem momento herus Vantine pandit
fores, et in ambitum egressus est.
“ ‘Quid hæc omnia sibi volunt, Rogers?’ quærit herus. ‘Quid mulieris
ista est?’
“Priusquam tamen ego respondere poteram, fera illa felis iam ad eum
convolavit, longamque loquelæ Francicæ scatebram profundere cœpit, ut
mirarer, quí vel spiritum ducere potuisset. Atque herus Vantine
primum stupens loquelam eius excipit, tum favore quodam audivit, et
denique huc eam intro invitavit, foresque post se clausit, ac nihil
amplius de ipsis vidi.”
“Num significare vis te mulierem non foras emisisse?” quærit Grady.
“Hoc ipsum significo. Si hero Vantine placuit cum illa colloqui, erat
bene; suam rem agebat, non meam; proinde redivi in penuariam,[6] ut
cocæ in repurgandis instrumentis cibariis auxilio essem, quoque
momento tintinnabulo audiendo paratus. At non tinniit, itaque
circiter dimidia hora post iterum exivi in ambitum ut testis
discedentis mulieris essem; atque præterivi fores huius conclavis,
sed audivi nihil; tum processi ad ostium, quod magno meo stupore
pessulatum non esse reperi.”
“Tu fortasse pessulum obdere ipse neglexisti,” ait Grady.
“Ostium será recidivá est instructum, mi Here; quum mulier impulsu
adegit valvam, sera clausa est, audivi recidere.”
“Certusne de ea re es?”
“De nihilo certior, mi Here.”
“Quid postmodum egisti?”
“Obseravi ostium, pessulum obdidi, ac per ambitum retro ambulare
cœpi. Quodam tamen modo sollicitum anxiumque me sensi, prohinc ante
fores constiti et auscultare cœpi, sed nihil audivi; tum leniter
pulsavi, sed responsum nullum tuli; dein elatius pulsavi, dum cor
mihi surrigi et in faucem subsultare minitabatur. Ast usque nullum
accepi responsum, ac tum demum nihil pensi faciens fores aperui et
introspexi — ac primum quod mihi sub oculos cecidit, ipse erat —”
Rogers subito conticuit, iterumque gulam suam palpavit.
“Iam brevi valebo, Here,” ait gravi halitu. “Id me subinde opprimit.”
“Nihil urget,” solatur eum Grady, et quum meatus spiritús allevatus
est, “Narra, sodes, quid tum fecisti?”
“Tantopere pavitavi, mi Here, ut vix pedibus consistere valerem;
tamen ad imum gradum magno conatu perveni, et Parks inclamavi, qui
protinus currens descendit — et hoc totum est quantum memini, mi
Here.”
“Mulier non hic interfuit?”
“Minime.”
“Perquisivistine penetralia?”
“Non feci; quandoquidem ostium non obpessulatum reperi, satis scivi
eam discessisse. Ostium ipsa non impulit, verita ne ego audirem.”
“Hoc quidem verosimile sonat,” probat Grady. “At quid te inducit ad
credendum eam heri Vantine necem intulisse?”
“Hem, mi Here,” Rogers tractim respondet, “iam fateor me non
oportuisse id asseverare; verum ostio ita reperto, dein sic invento
hero Vantine, me quodammodo supplantatum sensi — non revera sciebam
quid tum loquerer.
“Iamne non idem nunc sentis?” acriter quærit Grady.
“Nescio, mi Here, quid cogitem.”
“Tu asseverasti te eam mulierem antea nunquam vidisse?”
“Nunquam vidi.”
“Unquamne ea hic antea fuit?”
“Non, quantum ego sciam. Primum enim quæsivit utrum herus Vantine hac
in domo habitaret.”
Grady capite annuit.
“Optime factum, Rogers,” inquit. “Proxime locum tibi in cohorte
nostra lictoria assignabo. Agnosceresne mulierem si eam iterum
videres?”
Rogers respondere dubitabat.
“Nollem pro certo affirmare, Here,” respondit denique. “Fortasse
possem, fortasse non.”
“Rubra labella, facies candida, micantesque oculi haud tuta sunt
indicia sequenda,” monet Grady. “Numquid accuratius eam describere
non posses?”
“Vereor ut possim, Here. Nihil nisi generalia indicia de lineamentis
mulieris perspicere poteram.”
“Tu etiam fateris te ista cubicula non exploravisse?”
“Non feci, non enim intravi ianuam.”
“Cur non?”
“Metui.”
“Metuisti?”
“Sane, mi Here, etiamnum metuo hic esse.”
“Parksne huc intravit?”
“Non fecit; eum haud aliter quam me sentire puto.”
“Quínam tum scivisti Vantine mortuum esse? Cur non tentavisti illi
succurrere?”
“Intuitus satis sufficiebat ad intelligendum opem nulli fore usui,”
respondit Rogers, respiciens in rem convulsam in solo iacentem, non
sine manifesto horrore.
Grady eum pro momento acri obtutu conspexit, sed nulla subesse causa
videbatur quare narrationem hominis in dubium vocaret. Dein Delectus
Lictorius in conclavi circumspexit.
“Est hic aliquid quod capere nequeo,” dein fatur, “et hoc est, quid
Vantine cunctis his luminibus indiguerit. Quidnam ipse hic agitabat.”
“Pro certe scire, mi Here, utique non possum; attamen existimo eum
congeriem variarum quas ex Europa importaverat supellectilium
aspectabat. Ut tibi cognitum, ipse conquisitor callens harum rerum
fuit. Sunt quinque aut sex eiusmodi res in cubiculo proximo.”
Sine verbo Grady surrexit, transivitque in cubiculum contiguum, nos
vero post eum; Rogers tantum remansit ubi sederat. Memini me per
humerum respexisse vidisseque quam ipse sese in sella conglobaverit,
acsi grande quoddam onus eum oppressisset quamprimum nos terga
verteramus.
Memoria Rogers tamen mihi in conspectu rerum ante nos positarum cito
excidit.
Cubiculum interius splendore luminum erat perfusum, supellex autem
sine ordine erat disiecta, prorsus ut ego antea hodie videram. Una
tantum res erat loco suo dimota, ea autem erat arca Boulé.
Hæc ad medium usque cubiculum erat promota, et in plenissimum
fulgorem luminum candelabri collocata. Illic ea stabat radians sua
arroganti pulchritudine, prorsus res per se sola.
Quisnam adiuvit Vantine in eum locum arcam movendo? quærebam ab ipso
me miratus. Nec Parks nec Rogers memorarunt se id fecisse. Hinc me
retro in conclave converti.
Rogers usque in sella sedebat contractus et prorsum inclinans, vultu
palmis obtecto, et quum eum in humero attrectavi nervoso motu eum
contremuisse sensi.
“O, tune is es, mi Here Lester?” quærit profundo spiritu. “Ignosce
mihi, iam nec sum ipse ego.”
“Perspicio,” respondi illi leniter, animum eius demulcens, “nec
miror. Quærere tantum volebam — tune ullam supellectilem in eo
cubiculo movere iuvisti?”
“Anne movere iuverim, mi Here?”
“Mutare scillicet locum hoc postmeridiem ullius supellectilis?”
“Non ego; ne ullam quidem earum rerum, mi Here, attrectavi.”
“Bene igitur est,” respondi, retroque in alterum vertor cubiculum.
Vantine mihi ipse memoravit se primo quoque tempore opportuno arcam
exploraturum ad minutas partes; memini etiam quemadmodum oculi sibi
arcam aspectando refulsissent; quemadmodum manus sibi opus musivum
mulcendo tremuissent. Nullum igitur esse potest dubium quin huic
explorationi fuerit intentus quum clamorem mulieris audiverit, et in
ambitum, quid ibi ageretur compertum, exiverit.
Tum ipse cum muliere anticum intravit cubiculum; ipse fores clausit,
ac tum . . .
Animum meum, causam cædis atque explicationem quærentem extemplo
subiit, sed ut ineptam et absurdam dimisi.
In acerrimo ad me compescendum mecum luctamine manibus a tergo
strictis, et, ceu fascinio venenosi colubri rigens, steti, oculis
patulis in arcam defixis; etenim certum existimavi aditum ad
mysterium illic delitescere.
1. Anthrax, -acis, m., adiectivum, anthrácinus, -a, -um, vocabula
\ Græco-Latina a Romanis (Varro, Vitruvius) paullo diverso sensu
\ usurpata Græcis tamen carbonem et carbonaceum significant.
\ Quum tamen carbo lignum ustum sit Græco vocabulo Latini
\ moderni lapides fossiles nigros significant, quibus in furnis
\ fornacibusque urendis ad calefaciendum utimur. Multi, etiam
\ accuratius lithanthracem eandem rem vocant. Ea eadem materia
\ excocta spiritus prodit, qui accensus, lumen profundit. Hunc
\ spiritum vocamus anthrácinum, vel lithantrácinum.
2. Subaudi cubiculum.
3. Est genus veli, quo mulieres vultum tegunt.
4. Quadrare, proprie, est efficere ut aliquid quatuor angulos
\ habeat; ulterius dicitur de quacunque re, præsertim de veste,
\ quæ nec largior, nec arctior est quam esse convenit.
5. Ostia (portæ, ianuæ) nonnunquam e duobus dimidiis constant;
\ utrumque dimidium vocatur valva.
6. Subaudi cameram.
Caput VII.
Rogers Percellitur.
Grady, Simmonds et Goldberger interea cubiculum isthoc accuratius
exploraverunt, animos enim eorum suspitio subire cœpit secretum huius
tragœdiæ alicubi intra quatuor huius muros delitescere; verum ego eos
minus sollicite observavi, quod animus mihi circa eam rem languescere
cœpit. Persuasum etiam mihi erat eos ad revelandum arcanum
necquidquam reperturos. Etiam audivi Grady dicentem nullam aliam esse
ianuam nisi eam quæ hoc cubiculum cum altero iungat, et etiam uncos
fenestrarum eos vestigare vidi.
“Has fenestras nemo levaverit quin totam concitet domum,” ait Grady,
digito indicans tortilia,[1] postes fenestrarum comitantia.
“Suscitabula sunt prædonia.”[2]
Sic itaque certior factus se ibi nihil amplius reperire posse,
Simmonds cum cæteris in anticum recessit cubiculum.
“Nunc vero,” Grady allocutus Rogers, “cæteram domum vellemus
explorare.” Hic interea in sella iterum erectus, sibique restitutus,
sedebat. Proinde omnes hi viri simul in ambitum prodiverunt. Ipse ego
cum medicis Hughes et Freylinghuisen in conclavi permansi. Hi duo
interim cadaver sublevarunt, et in grabatum collocarunt, navo et
accuratiori instituto examine. Ego corde gravi consedi eosque
consultantes observavi.
Ludibrio fortunæ attribuendum putavi ut Philippus Vantine victima
moreretur ardoris sui erga has res flagrantis, e quibus tantam animi
voluptatem percipere solebat; et tamen hanc fuisse veram suæ mortis
causam mihi sensim persuadere cœpi. Negandum quidem non erat varios
incidisse eventus qui huic conceptui ac theoriæ repugnare viderentur,
atque theoria ipsa pæne efferata et absurda iudicari posset; tamen ea
ceu radius luminis claritatem in tenebris diffundere quis negaverit?
Hanc cogitationem in animo meo iterum iterumque revolvitavi eo
consilio ut eventus diei in concordiam conciliarem — fateor tamen
haud cum uberrimo fructu. Denique vox Freylinghuisen me e somniis
meis evocavit.
“Uterque casus,” inquit, “prorsus est idem. Indicia omnino sunt
eadem. Certo scio futurum ut paralysin cordis medullæque spinæ dorsi
hoc in casu reperturi simus, ut in altero reperimus. Uterque eodem
veneno est extinctus.”
“Vellesne circa naturam veneni opinionem periclitari?” collega Hughes
quærebat.
“Quædam species acidi hydrocyanici est, ut puto — id enim odor
prodit; sed quinquagies virulentior existimanda quam acidum
hydrocyanicum.”
Deinceps in disceptationem de probabilibus eius acidi speciebus
descenderunt, sermo tamen eorum terminis technicis ita abstrusis
scatere cœpit, ut sensum colloquii eorum assequi non possem.
Freylinghuisen has res utique in promptu habebat — examina siquidem
‘post mortem’ victus eius erat quotidianus, nec dubitandum est quin
exinde a novissimo casu suo in hanc inquisitionem se accingens,
quippe in quo enitére satagebat, si etiam e rubigine memoriæ
laboravisset, se exterserit. Licebat mihi animadvertere eum ex
ostentatione suæ coram Hughes peritiæ haud parum oblectamenti
percepisse, qui quidem ex exercitanda apud familias locupletum
mediciná illustris proventum sibi comparare solebat longe
fructuosiorem quam quo Freylinghuisen par erat, toxicologiæ
haudquaquam esse poterat ita peritus ut medicus mortuarii.
Medicis usque disceptantibus duo speculatores et mortuarius reversi
sunt, atque Doctoris Freylinghuisen explicationem casús silentes
auscultaverunt. Vultus Grady fuscus prorsus nihil prodebat quid sibi
in animo versaretur, sed Simmonds plane conturbatus esse videbatur.
Satis etiam clare ex aspectu eius constabat nihil repertum fuisse
quod arcano lumen affundere posset; atque nunc, ubi sua de suicidio
coniectura concussa iacéret, in invia se deductum sensit. Idem de
Grady existimavi, verum ipse ita sibi temperare par erat, ut nihil
omnino proderet.
Mortuarius duos medicos paucis sevocavit, et cum iis voce submissa
colloquebatur. Tum ad Grady se convertit:
“Doctor Freylinghuisen asserit examine ‘post mortem’ opus non esse,”
inquit. “Indicia mortis omni numero eadem esse cum indiciis mortis
alterius hominis, qui post meridiem hic occisus est. Utrumque eodem
genere mortis sublatum esse in dubium revocari non posse. Item ad
relationem eiusdem tenoris perscribendam se paratum esse ait.”
“Bene res se habet,” probat Grady. “Poterit itaque cadaver cognatis
tradi.”
“Nulli sunt cognati,” interpello ego; “saltem consanguinei nulli.
Vantine suæ prosapiæ fuit ultimus. Casu teneo nostrum consortium
exsecutorem sui esse testamenti, proinde, si nihil obstet, bonorum
omnium administrationem suscipiam.”
“Placet, Here Lester,” iterum probat Grady, ac me contuitus, “Notæne
tibi sunt leges testamenti?” quærit.
“Sunt notæ.”
“Ex obtutu harum conditionum quemquamne cognovisti cui Vantine mors
beneficio esse posset?”
“Licere mihi arbitror tibi has leges revelare,” respondi illi post
pauca momenta. “Demptis paucis legatis pro suis famulis, cuncta sua
bona Museo Metropolitano relicta sunt.”
“Per longiusne tempus illi consultor fuisti?”
“Per multos annos iurium consultores ei fuimus.”
“Unquamne audivisti illi quemquam infensum fuisse?”
“Nunquam,” absque mora illi respondi; “quantum ego sciam, nemo
quisquam inter mortales illi infensus fuit.”
“Ut credo, ipse uxorem nunquam duxit?”
“Nunquam.”
“Quantum tibi cognitum, fuitne unquam cum muliere implicatus?”
“Nunquam,” repetivi. “Mirabar admodum quum fabulam Rogers audivi.”
“Tu ergo, quæ illa mulier fuerit ne suspicari quidem potes?”
“Utinam possem, peropto,” respondi e corde.
“Habeo tibi gratiam, Here Lester,” quibus dictis Grady se ad Simmonds
convertit. “Equidem,” inquit, “nihil amplius hic percipio quod agere
possimus.” Tum subiunxit: “Unum tamen est, mi Here Lester, quod te
rogatum esse vellem. Velis nempe famulos cunctos hic servare usque
post finitam inquisitionem. Si putares aliquid obesse quo id minus
facere posses, ius utique nobis est eos detinere —”
“Id minime expedire puto,” refero ego. “Eorum ad inquisitionem
sistendorum ipse me vadem præstabo.”
“Inquisitionem oportebit me unum diem prorogare,” ait Goldberger.
“Consultum etenim duxi ut Doctor Freylinghuisen cras eius rei
experimenta institueret. Præterea et ostendendum nobis erit quis
d’Aurelle fuerit, his autem viris munus præstitutum esse videtur
mulierem illam reperiendi —”
Grady oculos suos in Goldberger coniecit velut qui sibi nimium
garrire videbatur, quo perspecto mortuarius protinus conticuit. Post
hæc isti quatuor parum in domo morati, illinc discesserunt.
Doctor Hughes ad pauca dicenda superstitavit.
“Satius erit libitinarium[3] confestim advocare,” inquit, “ratum non
est rem diu differre.”
Statim intellexi quo hæc facerent. Iam enim vultus maculas decolores
ac fœdas exhibere cœpit.
“Si ita libeat” inquit, “ego sub itinere domum huc eum mittere
potero.” Pro ista eius humanitate ei gratias egi.
Ostio post eum clauso sonitum pedum in gradibus audivi, conspexique
Godfrey æquo animo descendentem.
“Pauca ante minuta huc intravi,” fatur Godfrey in explicationem, quum
me mirantem conspexit, “atque in diæta circumspexi. Ibi nihil est.
Quam scite administravit res noster Grady?”
“Satis scite; sed si quidquam divinavit, vultus eius certe non
prodidit.”
“Vultus eius nunquam quidquam prodit, quia quod prodat habet nihil.
Hunc contuitum Sibyllinum diu exercuit, usque dum vulgus mirum eum
iudicaret. Revera tamen ipse bucco bardus et inscius est.”
“O, tu, Godfrey, nugaris,” obtestabar, “tu eum præiudicas. Ipse certe
ad rerum radices penetravit. Age, scisne fabulam Rogers?”
“De illa muliere? Profecto. Rogers mihi eam ante adventum Grady
retulit.”
“Te, Hercle, nullum amisisse tempus puto,” iocor cum eo.
“Id nunquam facere solitus sum,” ait blande. “Nunc autem probabo tibi
Grady bucconem et obesæ esse naris. Ipse iam totum audivit
testimonium; numquid tamen scit quæ ea mulier fuerit?”
“Utique nescit,” respondi ei oculis in eum levatis. “Num tu id scire
innuere vis? Tum et ego bucco sum!”
“Mi bone Lester,” obtestatur Godfrey, “tu agens non es — id non tui
negotii est; at Grady est; aut saltem ita putatur; atque securitas
huius urbis, ut loci habitationis, magna ex parte e veritate huius
propositi pendet. Virtute huius opinionis factus ipse est vicarius
delectus decuriæ lictoriæ, itaque præfectus officii.”
“Tu itaque innuere vis te scire quæ illa fuerit?”
“Satis certe me scire mihi videor — et ad id probandum redii. Ubi est
Rogers?”
“Si vis, nolam pulsabo, eumque advocabo,” inquam, quod et feci, et
ipse mox advenit.
“Pulsavistine nolam, mi Here?” quærit ipse.
Rogers usque e nervis laborabat, plus tamen sui compos erat quam
antea, tempore postmeridiano.
“Pulsavi,” illi respondi, “herus Godfrey tecum colloqui cupit.”
Animadvertere arbitrabar eum sensim expalluisse; certe metus in
contuitu suo quo amicum meum aspiciebat discerni poterat. Sed
Godfrey, de sua re certus, leniter subridebat.
“Satius fortasse esset sua erga relatores munia edocere, nonne putas,
mi Lester?”
“Erga quos relatores?” quæro ego.
“Omnes cæteros, utique. Mox enim istam domum obsidebunt. Itaque
Rogers, ad ostium eos excipies, accessum cunctis negabis; dices eos
hic nihil novi comperire posse, oportereque eos nova a decuria
lictoria sibi comparare. Doce eos Delectum Grady has res
administrare, nec dubium esse quin ille cum iis libenter acturus sit.
Probasne hæc, Lester?”
“Probo, mi Ulysses,” subridens respondi.
“Nunc autem,” pergit Godfrey accuratius Rogers observans, “habeo hic
effigiem quam te aspicere velim. Unquamne hanc personam antea
vidisti?” quibus verbis effigiem impressam Rogers tradit.
Hic primum anceps dubitabat, denique tamen effigiem tremula accepit
manu. Iterum formido eum occupavit; tum effigiem ad lucem sublevat,
advertit oculos . . .
“Prehende eum, Lester!” inclamat me Godfrey prorsumque ad Rogers
ruit.
Rogers enim efferate iterum suum prehendit collare, dimidio se
circumvertit, gravique sonitu corruit. Brachia Godfrey casum
leniverunt, at ego nimium stupefactus rigui.
“Cito afferto aquam!” acri voce mandat Godfrey Parks modo sursum
currenti. “Rogers necopinato æger factus est.”
Tum autem, interea dum Parks in ambitu retro currit, video Godfrey
distringere collare hominis intermortui, temporaque eius utrimque
acriter defricare.
“Sperare iuvat hunc non apoplexia tactum,” mussat secum, “revera non
oportebat me eum ita perstringere.”
Verba hæc me quoque ad proprios sensus revocarunt; dein proclinans,
effigiem e manu Rogers prolapsam sustuli. Tum et ego quasi mecum
mussando leniter exclamavi ut oculos aquilos, labia pleniora, faciem
ovariam — eandem quam d’Aurelle secum in horologiolo suo gesserat —
conspexi.
1. Tórtile, -is, n., filum vocamus metallicum quodlibet.
2. Apparatus electricus, qui incolas domús clangore aut tinnitu
\ suscitat et evocat, si prædones fenestras aut ianuas témerent.
3. Cuius negotium est mortuos sepelire.
Caput VIII.
Cautelæ.
At non apoplexia eum prostravit. Parks, quum pauca momenta post cum
poculo aquæ phialaque in altera manu propere reversus erat, nos id
docuit.
“Impetus hi non sunt illi insueti,” inquit. “Est ista res genus
vertiginis. Præbe illi paucas guttas ex hoc.”
Dein exturata[1] phiala, eam Godfrey porrexit. E vaporibus sensi eam
rem speciem ammoniæ esse. Momento post Rogers, quasi spasmo laborans,
auram captare cœpit.
“Mox satis valebit,” monet Parks optima sperans. “Tamen eum tam male
se habere nunquam antea vidi.”
“Haud æquum est eum in constrato linquere,” monet Godfrey.
“Est sella pulvinata[2] in conclavi musicario,” suggerit Parks, nos
itaque tres hominem inconscium eo detulimus.
Tum ego et Godfrey considentes vigilavimus dum ad vitam halitando
eluctabatur.
“Revera ipse nobis haud multum poterit prodesse,” putabat Godfrey.
“Quin, profecto, dubito fore ut nobis quidquam revelare possit aut
velit. Cæterum vultus eius quum effigiem primum aspexit, quantum nos
scire iuvabat, satis prodidit.”
Sic commonefactus effigiem e sacculo, quo immiseram, exprompsi
iterumque aspexi.
“Undenam id comparavisti?” ab eo quæro.
“Photographus lictorius plura eius fecit exempla. Istud unum eorum
est.”
“Sed unde suspicatus es duas has mulieres unam eandemque esse?”
“Vix scio,” respondit meditabundus. “Utraque est Franca — Rogers
memorabat labia rubra; verosimile quodammodo videbatur. Herus Grady
cras quædam in Record reperiet quæ ipse ignorat. Verum id illi fere
contingere solet. Id tamen modo fiet cum vindicta. Eho,” sibi nunc
interloquitur, “amicus noster sensim ad se redit.”
Rogers contuitus animadverti oculos eius patere. Miratus nos
intuebatur acsi quæreret qui nos essemus. Godfrey brachium suum
capiti eius subiecit, poculumque aquæ labiis eius admovit.
“Accipe haustum huius,” ait illi, et Rogers sponte sua iussum fecit,
per labrum poculi miratus eum aspectans. “Quinam tute habes?”
“Æquo debilius,” refert Rogers pæne susurrans. “Fuine impetu
correptus?”
“Aliquid idgenus factum,” mite refert Godfrey; “at noli angi. Mox
bene te habebis.”
“Quidnam me eo impulit?” quærit Rogers eodem stupore eum intuitus.
Tum vultus eius in purpureum versus est, et eum iterum relapsurum
putavi. Post pauca tamen momenta halitationis quietus iacebat. “Nunc
memini,” inquit, “sine ut effigiem eam iterum contuear.”
Porrexi illi. Manus eius ita tremebant, ut et effigiem vix tenere
posset, vidi tamen ad se sustinendum omnibus viribus eum enisum
fuisse, proin eam satis prospero eventu ad oculos levavit, ac sine
motu animi aspexit.
“Novistine eam?” quærit Godfrey.
Rogers summo meo stupore nutu capitis negavit.
“Nunquam eam antehac vidi,” mutiit. “Primum quum effigiem aspexi
novisse me eam existimavi; at hæc non eadem mulier est.”
“Num tu revera asseverare vis,” acriter quærit Godfrey, “istam non
eandem esse mulierem quæ hac vespera herum Vantine visum venerat?”
Rogers iterum nutu negavit.
“Minime omnino,” obtestatur ille; “hæc nequaquam eadem mulier est.
Ista enim ætate minor est.”
Godfrey nihil respondit; sed consedit oculisque prosequebatur Rogers,
dum hic iacens effigiem spectabat, quum interim vultus ei mollescere
cœpit quasi teneræ cuiusdam memoriæ afflatu.
“Agedum, Rogers,” denique hortabar eum. “Satius tibi erit cuncta quæ
scis prodere. Si ista mulier eadem est, fatere.”
“Iam, mi Here Lester, quæ scivi fassus sum,” respondit Rogers, sed
obtutu oculos meos devitavit. “Et perquam me male habeo. Satius
existimo me in lectum conferre.”
“Id sane præstabit,” statim assentitur Godfrey. “Parks tibi aderit;”
et manum ad recipiendam effigiem protendit.
Rogers eam satis invitus reddidit. Interim labia aperuit, acsi quid
dicere haberet; sed iterum clausit, ac pedetentim se Parks opitulante
erexit.
“Valete, mei Heri, faustamque vobis precor noctem,” fatur mansuete,
seque opera Parks e medio sustulit.
“Ecce!” dico Godfrey, “quid tibi hac de re videtur?”
“Utique mentitur. Iuvabit nos comperire quare mentiatur, facereque ut
resipiscat. Cæterum sera iam est nox — officina me præstolatur. Unum,
verbum mi Lester — cave Rogers evadat.”
“Faciam ut sub oculis sit,” illi promisi. “Ego vero haud puto eum
effugere audere. Quin et fieri potest eum verum dixisse. Nec profecto
credo ullam mulierem quidquam commune cum utralibet morte habuisse.”
Godfrey, ut iam erat discessurus, se vertit, meque intuetur.
“Quis ergo id patravit?” quærit.
“Nemo.”
“Quid? ergone putas utrumque sibi tam absono modo mortem adscivisse?”
“Non puto; non erant suicidia — cæsi sunt — sed non manu humana —
saltem non datá operá.” Hic conticui concius me sine spe fluctuare.
“Tibi nunc, Godfrey, explicare nequeo,” dixi, me quasi purgans.
“Necdum mihi hactenus ad penitus excogitandum otium suppetivit.
Tantulum tibi pro uno die sufficiet.”
“Recte mones,” ait in me renidens, “habeo satis pro uno die. Nunc iam
vale. Sub itinere versus domum circa mediam noctem, si res tunc
finivero, te visam.”
Suspirio respondi. Sollertia Godfrey mihi subinde tædium afferebat.
Iam cupidissimus quietis eram, et tamen multa supererant curanda.
Ille, tametsi sciebam eum laboribus plenum diem exegisse, munusque ei
historiæ plurium antium[3] diurni exscribendæ usque imminere, tamen
erat viribus recens.
“Recte statuis,” respondi. “Si lumen in fenestra mea videris,
ascende. Sin minus, me decubuisse scito; si vero me suscitaveris, te
occidam.”
“Leges pacti probo,” ridens respondit, dum illi ostium pandi.
Ut in ambitu revertor, Parks mihi occurrit.
“Rogers in lectum condidi,” mihi retulit. “Cras mane ille iterum
valebit. Ipse tamen homo curiosus est.”
“Quam diu eum novisti, Parks?”
“Quinque annos ipse apud Vantine exegit. Haud multum de eo scio; est
ipse homo taciturnus; non multa propalat, cuncta secum sollicitus
meditatur. Cæterum munia sua probe persolvit, nisi subinde, ut modo,
fit ut intermoriatur nescio quo impetu.”
“Parks,” dixi subito, “aliquid ex te quæram. Herum Vantine amicum
meum fuisse, meque eum semper summi fecisse, nosti. Fac edissere,
quid de ista quam Rogers de muliere narravit fabula, quid porro de
una alteraque eiusmodi re, ubi de muliere sermo est, quid de his
cunctis tibi videatur? Num tota ista res aliquo vero fundamento
nititur?”
“Prosus null, mi Here,” ait Parks graviter. “Pro hero Vantine octo et
ultra annos caculam[4] egi, et per omne id tempus inter illum
mulierculasque ullas nihil prosus intercessit. Mihi quodammodo
fingebam eum aliquam quondam heram dilexisse, illa tamen mortua est —
nec scio unde mihi hoc finxerim; verumtamen, ex quo ego eum noveram,
mulierem nunquam conspexit — saltem non eo modo.”
“Gratiam tibi habeo, Parks,” dixi illi magno pondere levatus. “Tot et
tanta hodie sustinui, sed hoc me sustinere non posse sensi; nunc vero
—”
“Ignosce, Here,” fatur vox a cubito meo; “iam cuncta apparata
habemus.”
Fere conterritus me verti vidique homunculum vultu rasum illic
stantem, ut manus molliter confricabat, meque blande aspiciebat.
“Vespillo,[5] mi Here,” explicat Parks, quum me stupentem videt.
“Ipse interea advenit dum tu et herus Godfrey in musicario
morabimini. Doctor Hughes eum misit.”
“Sic res se habet,” confirmat homullus; “nosque cadaver pro capulo
paratum habemus. Id et aspectu pulchrum est, opus tamen arduo labore
perfecimus. Venenone, obsecro, fuit ille interemptus?”
“Ita fuit,” respondi quodam tædio, “veneno extinctus.”
“Genus vírulentissimi veneni id fuit profecto; nec dixerim nos nimis
mature advenisse. Quonam vis cadaver collocemus?”
“Cur non ibi ubi modo est relinquatur?” quæro impatiens.
“Esto ut iubes, mi Here,” assensus fatur homo, quum ipse cæterique,
magno meo levamine, cum libitinario discesserunt.
“Nunc vero,” alloquor Parks, “est aliquid quod tibi dicere velim.
Eamus aliquo et consideamus.”
“Quid si in studium ascenderimus, mi Here? Tu non parum videris esse
confectus, si fas sit ita loqui. Licebitne mihi aliquid ad gustandum
afferre?”
“Brisæum acidulatum,”[6] inquam, “si ita placet, etiam pro te.”
“Libenter faciam, Here mi,” et pauca minuta post eodem in cubiculo e
regione invicem sedebamus, ubi non multis horis ante herus Vantine
eodem potu me recreaverat. Dum Parks mihi exadversum residebat, ego
mecum reputavi quid ei dicturus essem. Hominem magni feci, scivi enim
me illi confidere posse. Utcunque periculum rei me facere oportuit.
“Nunc denique, Parks,” iterum orsus, seposito pocillo, “quod tibi
dicere habeo res grandis ac seria est, nec ulli prodideris. Scio te
hero Vantine perquam fuisse devotum — iam et libet fateri eum in suo
testamento tui memorem fuisse — nec ullo pacto dubito quin tu paratus
sis ad eruendam arcanum suæ mortis omnem tuam operam conferre.”
“Nihil quidquam mihi adeo cordi est,” ait Parks avide. “E corde eum
dilexi. Interitum eius gravius fert nemo.”
Facile perspexi quæ iactura mors ista pro Parks fuisset, quæ quidem
eum etiam magis quam me affecit, nam ille non modo amicum, verum
etiam victum amisit, unde eum iam maiori cum sympathia prosecutus
sum.
“Qui tui sensus sit, accurate perspicio,” inquam, “unde et tuam
operam magis expeto. Causam suæ mortis vago quodam modo suspicor; at
hoc nimis vagum est,” subiunxi, quod animadverti oculos eius
exspectatione dilatari; “tam profecto vagum et ambiguum ut verbis
concredere vix audeam. Hoc unum tamen haud vereor dicere — arcanum,
quidquid id sit, in antico cubiculo, ubi cadavera reperta sunt, aut
vero in contiguo, ubi supellex condita est, originem habet. Ea
cubicula será occludam, teque operam dare volo videre nequis te
ignaro eo penetret.”
“Non admodum videtur verosimile quemquam eo penetrare velle, mi
Here,” ait Parks amare subridens.
“At mihi non tam certe constat,” inquam ego serio, ac dissentiens.
“Quin ego in ea sum sententia ut aliquem eo intrare admodum cupidum
esse putem. Quis ille sit, aut quid ibi velit, minime scio; sed ego
curam tibi committo ut eum arceas, atque si te teste eo penetrare
velit, eum capias.”
“Confide mihi de ea re, mi Here,” protinus respondet Parks. “Quid me
vis facere?”
“Ante fores conclavis camam[7] te collocare, et hac nocte illic te
dormire volo. Dein cras videro quas ulteriores cautelas instituere
necessarium putem.”
“Bene est, mi Here,” assentitur Parks. “Camam sine mora eo statuam.”
“Una amplius res superest,” pergo ego. “Mortuariuo mea propria fide
spopondi neminem domesticorum hinc ante inquisitionem factam
discessurum. Ni fallor, licebit illis fidere?”
“Licebit, Here. Dabo operam ut rei gravitatem perspiciant.”
“Præsertim Rogers,” subiunxi eum contuitus.
“Teneo, mi Here,” refert Parks tranquille.
“Factum recte. Nunc ergo descendamus eaque cubicula occludamus.”
Cubicula usque luminibus splendebant; ad limen tamen uterque nostrum
paucillum hæsitabat. Nam in medio feretrum[8] stabat in constrato
tegete opertum aliquid celans, cuius lineamenta horridi quid
suadebant. Verum ego me composui et intravi. Et Parks secutus fores
clausit.
Anticum cubiculum duas habebat fenestras, posticum autem, cornu
domús, habebat tres. Cunctæ erant obseratæ; verumtamen tabellulæ
vitreæ absurdissime fragiles obices mihi videbantur adversum
quemlibet qui revera intrare vellet.
“Num nulli foruli lignei ad tegendas has fenestras usquam exstant?”
quæro.
“Quin exstant; heri tantum sublati et in carpusculum[9] reconditi
sunt. Visne eos referam?”
“Satius puto,” respondi. “Egesne ullius operá?”
“Non egeo; haud sunt graves. Si hic præstolaberis dum ego foris eos
pependero, tu intrinsece uncos instringes.”
“Recte statuis,” probavi eius propositum, et Parks prodiit.
Interea ego posticum cubiculum intravi, et ante arcam Boulé constiti.
Mihi quidem hæc petulantia quadam se ostentare videbatur tanto
fulgore luminum perfusa, singula frustula operis intestinarii mille
radiis luminum reverberatis corusca. Species ea erat iactabunda,
species vanæ ostentatricis, aliorum observationis cupidæ — prorsus ut
hera quondam Montespan animo fingi possit, ut in ambitu speculario
Versalibus solita sit sese iactans vestium susurro comitata,
corporeque, conscia venustatis, nutans decursare. Sed et aliquid
minax, sinistrum ac pestiferum —
Audivi interea strepitum circa fenestram, vidique simul Parks
forulorum unum in locum sublevare. Statim et ego, quadro[10] fenestræ
levato, pessula gravia forulorum in vaginas suas impressi, quadra
demisi atque obseravi. Reliquæ quoque duæ fenestræ pari modo clausæ
sunt, ac postea ultimum circumspectans, lumina deverti. Fenestræ
quoque antici cubiculi ad eundem modum forulis obditæ et obseratæ
sunt, et hac curá solutus suspiravi plane conscius neminem iam hic
invadere posse. Parks, denique, ante unicas fores cubante locum ab
omni ingressu tutum fere iudicavi.
Denique antequam lumina deverteram ad staturam in feretro accessi
prostratam, levavi velamen, atque vultum amici mei demortui ultimum
aspexi. Vultus iam non amplius fuit fixis oculis terribilis, sed
placidus et tranquillus tamquam dormientis pæne renidens. Oculis
humectatis fauceque arctata faciem iterum contexi, lumina restinxi,
conclavique excessi. Parks camam baiulans in ambitu me convenit,
eamque ante foras transversum collocavit.
“Ecce, sic,” ait, “certe nemo me inscio et invito in istud conclave
intrabit.”
“Factum bene,” respondi; tum cogitatum subito mihi incidit. “Heus,
Parks,” alloquor eum, “verumne est hic in singulis fenestris
suscitabula prædonia[11] esse?”
“Verum est. Nola una tinnit in cubiculo heri Vantine, altera in meo,
tertia autem in decuria lictoria.”
“Operanturne?”
“Operantur; herus Vantine ipse tentavit hac vespera ante cœnam.”
“Cur vero non sonabat quum ego fenestram levavi?” quæro.
Parks risit.
“Quia diverticulum[12] seiunxi,” respondit, “quum ad efferendos
forulos prodii. Diverticulum est in ferrea pyxide in muro, pone
gradus. Muneris mei est nexuram quaque vespera, antequam cubitum eam,
provertere.”
Allevatus susperavi.
“Estne nexura proversa nunc?”
“Est, sane, mi Here. Post ea quæ narraveras haud erat verosimile id
oblitum me iri.”
“Ratum etiam esset te armare,” suasi.
“Habeo mecum sclopellum.”[13]
“Egregie est. Nec eo uti dubites. Nunc domum me conferam lassus
præter modum.”
“Visne pilentum meritorium accersam?”
“Noli; ambulatio salubris erit. Cras te conveniam.”
Adiuvante Parks lænam indui, ipse vero ostium pro me pandit. Paucis
post momentis quum respexi vidi eum usque in fastigio graduum
stantem, atque post me prospectantem. Probe intellexi eius animum,
quam noluerit in eam morte infestam domum regredi; ego contra
spiritum liberum ductavi conscius ex ea egressum me esse.
1. Apertá, subere extracto.
2. Sella cum pulvillo, aut pulvinari; ille tolli potest, hoc non
\ potest; utrumque genus setá, vel alio tomento efferctum est ad
\ molliter sedendum.
3. Columellas diurnorum (ephemeridum) sic rectius vocari
\ arbitror; antes, ántium ordines, strias, strigas Latine,
\ sonant.
4. Cácula, -æ, m., pedisequus, famulus a látere.
5. Vespillo, -nis, m., est adiutor Libitinarii in adornandis ac
\ sepeliendis mortuis.
6. Aquam fossilem, vel metallicam, acidulam, sive per adiectivum
\ -us, -a, -um, sive per nomen acidula, -æ, vocamus; itaque
\ acidulare et acidulatum adhibeo ad indicandum actum quodlibet
\ temetum acidulá temperandi, ut Europæi diluunt vinum apud
\ Anglos brisæum et secálinum.
7. Est lectulus, hic, portátilis.
8. Est supellex, cui cadaver, aut capulus, in quo cadaver iacet,
\ imponitur, aut quo idem in humeris fertur.
9. Carpusculus, -i, ea pars domus quæ sub terra est.
10. Quadrum, -i, hic loci, opus ligneum fenestræ est.
11. Suscitabulum prædonium voco apparatum electricum, qui, si
\ prædones, infractores, aut quislibet rei ignarus fenestras,
\ vel ianuam, ita munitam temeret, tinnitu, vel clangore alacri
\ incolas evocat, e somno suscitat, et decuriam quoque lictorum
\ simili strepore evocat.
12. Per diverticulum hic intelligo tabulam in qua claves fixæ
\ sunt electricæ, quarum ope fluxus, sive meatus electricus
\ inducitur et ad arbitrium sistitur.
13. Arma manualia igniaria sunt duorum generum: alterum
\ sclopetum, quod est maius, sclopellum est alterum, minus,
\ cuiusmodi in saccis aut vaginis coriaceis geritur.
Caput IX.
Hariolationes circa Ænigma.
Ambulatio sursum versum mihi profuit. Pluvia iam cessavit, atque aura
ita sensus afficiebat acsi in recentem saporem purumque odorem
fuisset elutrita.[1] Magnos eius haustus respiravi, unde sensus
fatigii, pressuræ, viriumque iacturæ pedetentim dissipatus est. Nihil
properavi — quin etiam de itinere me in Compitum Madison diverti, et
in molem ædificii Lævigatorii Ferri[2] respexi, quod radiis lunæ
collustratum speciem eboris cæsi referebat albicans et purum — atque
media nox iam pridem præterivit quum ego ad Marathonem perveni.
Higgins ostiarius iam ostium exterius sera occludere parabat, ac post
pauca minuta me in tollenone convenit.
“Est vir quidam qui te præstolatur,” affatur me, ubi vectaculum[3]
sursum ruere cœpit. “Herus Godfrey is est. Vix dena minuta ante hic
attigit. Memorabat te eum exspectare, proin in tua cubicula eum
admisi.”
“Fecisti amice,” respondi, et iam iterum de indefessis viribus
Godfrey cogitavi.
Eum in artisellio volutantem et in me renidentem intrans reperi.
“Higgins me docuit te necdum revenisse,” fatur velut in
explicationem, “itaque hic te aliquantum exspectare ratum duxi ea
lege, ut, si admodum lassus non esses, aliquantum verbigeraremur. Sin
vero aliter, dic sodes, et ego me e medio tollam protinus.”
“Lassus non sum,” respondi lænam meam pendens. “Quin valentiorem me
sentio quam una hora ante.”
“Non me latebat tunc te tantum non confectum esse.”
“Quínam tu sospes perduravisti, Godfrey?” quæro ex eo, dum e regione
sibi sedem capiebam. “Tu defessus minime videris.”
“Sum tamen,” ait, “paucillum. Sed fultus sum cerebro stulto, quod
corpus usque eo dum quid ad agendum supersit, sopiri non sinit. Quum
vero hæc perfecta sunt, corpus relaxat, quod instar vacerræ somno
mergitur. Modo accurate novi me hac nocte somno probe frui usque eo
non posse, donec scitum theorema tuum mihi concredideris. Præterea et
ego habeo pauca tibi quæ tradam.”
“Perge igitur!” hortor eum.
“Remulcale paullo ante meum ex officina discessum Parisiis accepimus.
Herus ille Theophilus d’Aurelle fidicen est Caffariæ[4] Parisiacæ.
Hac vespera more solito suis fidibus cecinit, fieri itaque nullo
pacto potest ut ipse cadaver iaceat in conditorio Neo Eboraci.
Insuper, quanto ipsi notum, nullus amicorum eius in America est.
Absque dubio posse eum per effigiem mortui, quis ille fuerit,
declarare censeo, cuius exemplar iam viæ commisimus, sed nova ante
senos aut octonos dies percipere haud possumus. Sed ego recte
hariolatus sum — nomen hominis non est d’Aurelle.”
“Ais tu effigiem eius te habere?”
“Habeo, hoc postmeridiem aliquot fieri iussi. En unam. Tibi serves;
aliquando usui tibi esse poterit.”
Accepi pagellam, et ut speculabar vultum in ea depictum cœpi
intelligere torva lineamenta, quæ postmeridiem videram, nullum mihi
præbuisse verum hominis eiusque aspectús conceptum. Nunc oculi
clausi, lineamentaque composita erant atque placida, verum etiam ipsa
mors haud illi commodavit certam dignitatem. Vultus erat hominis
levis et licentiosi, cauponarum asseclæ, ut Parks dixerat —
gyrovagi[5] platearum, hominis indolentis, qui in nulla non
turpitudinis fraudisque ima descendere paratus esse videretur. Ego
saltem sic existimavi.
“Is mihi certe imæ sortis homo esse videtur,” me observans ait
Godfrey. “Aliquis parasitorum sine labore et quæstu, qui Parisiis
haud rari sunt. Tabernariæ et ancillæ proclives in eos sunt.”
“Recte te æstimare censeo,” affirmo ego: “verumtamen, si eius fuit
sortis, perspicere haud queo quid negotii ei cum Philippo Vantine
esse poteruit.”
“Nec ego; verum et aliæ res complures sunt quas haud plus capio.
Omnes nos cœcutimus, mi Lester; hæc reputastine? Prorsus cœcutimus.”
“Cogitavi de ea re,” respondi tractim.
“Quis ille homullus fuerit, sine dubio, suo tempore declarabimus —
fortasse citius quam exspectamus, cuncta enim diurna matutina
effigiem eius divulgabunt, atque si hic, Neo Eboraci, notus fuerit
vel maxime, aliquis eum agnoscet. Quum noverimus quis fuerit,
verosimile erit et negotium eius cum Vantine nos divinare posse.
Perinde reperiemus quæ mulier illa sit quæ hac vespera Vantine
viserit — quod nihil est nisi amplior Rogers vexatio donec fateatur,
quum haud erit difficile eam exquirere, suaque secreta elicere.
Insuper et cognoscemus quare Rogers eam tegat et tueatur. Hæc omnia
parum erunt ardua. Sed quum hæc omnia perfecerimus, omniaque facta ad
manus erunt, vereor ne ista omnia haud sint ullius momenti.”
“Ullius momenti?” repeto ego. “At vero certe — quondam.”
“Nullius momenti, siquidem has res non quærimus. Id rescire volumus
quemadmodum Vantine et hic Francus ignotus cæsi fuerint. Atque hoc
ipsum est, certo scio, quod nec vir, nec mulier, neque Rogers, nec
quisquam cui obviam facti sumus, declaraverit. Omni huic rei humana
sublatet persona, quam ne suspicari quidem novimus, et quæ quo demum
modo eruenda sit, prorsus ignoro. Ænigma mihi est, pæne terret me;
est tamquam umbra minax, quam nemo prehendere queat.”
Momentum temporis silebamus; dein tempus esse arbitrabar ut et ego
eloquerer.
“Godfrey,” fari cœpi, “quod modo tibi dicturus sum, per fidem dictum
existimes velim, nec nisi facultate a me concessa edixeris.
Spondesne?”
“Quin prosequere!” ait me contuitus.
“Enimvero me scire arbitror quemadmodum hi duo viri cæsi sint.
Audidum.”
Narravi illi deinceps historiam arcæ Boulé; recolui sententiam
Vantine cuius ea primum fuerit; memoravi pretium quod ipse pro ea
solvere paratus fuerit; explicui longiuscule discrimen inter
primarium et redditivum, ac repetivi eius assertum hanc esse
primigeniam et artificium indubitatum. Longe ante quam ego finiveram
Godfrey exta artisellium fuit, vultus eius rubore perfusus, oculi
ardebant, atque in cubiculo sursum ac deorsum ambulabat.
“Præclarum!” mussitabat interdum. “Ingens! Quem et qualem efficeret
casum, Lester!” clamabat ante sellam meam consistens, meque veluti
lumine gloriæ irradiabat iam narrationem absolventem. “Unicum quoque
est et hinc præclarum. Tam est unica fabula quam ista arca Boulé!”
“Iamne nunc tu quoque perspicis?” quæsivi ægre aliquantum quod
coniectura mea tam esset perspicua.
“Num perspiciam?” quærit in sellam recidens. “Quis nisi cœcus non
videat? Utut tamen sit, ob res sic collatas fidem auctoris tibi
tribuo. Tot enim nostrum — uti Grady! — ita ratiocinari nequeunt, nec
quæ negligi queant internoscere valent. Sic, secundum Grady, quod
Vantine in possessionem arcæ Boulé casu venit, verosimile esset
factum negligendum, atque hoc ipsum factum est omnium cæterorum
essentia. Et tu solus id perspexisti.”
“At tu quoque id cito intellexisti,” inquam, “primum quam tibi
innui.”
“Ita quidem, sed tu sic retulisti ut rei gravitas esset manifesta.
Non capere haud poteram. Puto etiam utrumque nostrum pæne idem de ea
re sentire. Nempe,” hic digitis cœpit numerare. “Arca occultum
forulum continet. Si enim ea revera Matronæ de Montespan fuerit,
carere eo non poterat — ipsa ea re egebat prorsus ita ut ipsa
reticula egebat in supparis, aut gemmatis nodulis in manutiis.
Forulus is, quoniam fortasse documenta pretio haud æstimanda
contenturus erat, veluti litteras regias amatorias — quin etiam plus
si idgenus litteræ ab alio viro erant! — condigne custodiendus erat,
ideoque mechanisma effingendum erat ad compungendum quemlibet aperire
tentantem et ad venenum tam lethale illi instillandum, ut præsentem
inferret mortem. Rectene hactenus sentio?”
“Rectius nemo,” annui, “tam clare ne ipse quidem mihi anteposui.
Perge!”
“Convenit ergo inter nos,” prosequitur Godfrey, “negotium illius
Franci ignoti cum Vantine aliquem nexum cum ista arca habuisse.”
“Ipse Vantine ita putavit,” interpono ego. “Ipse enim mihi postea
dixit ob hanc ipsam rem se hunc convenire non recusasse.”
“Quadrat! Recta hinc illatio est nos a vero haud abesse. Negotium
ergo Franci ad arcam forulumque occultum attinebat. Solus relictus,
arcam in contiguo cubiculo conclavi conspicatus, forulum aperire
tentavit, fuitque occisus.”
“Prorsus ita,” approbo ego; “quid vero de Vantine?”
“Mors Vantine vix tam facile explicabitur. Haud absurde suspicabimur
et mulierem eodem negotio arcæ ductam venisse. Ipsa quoque occultum
forulum volebat aperire, et re ibidem celatá potiri — quod quidem
certum videtur ex eius cum priori advena familiaritate.
“Usquene credis eius fuisse effigiem quam ille in horologiolo
gessit?”
“Id pro certo scio. Sed quí accidit ut Vantine occideretur? Num
mulier fato prioris monita Vantine ad tentandum forulum consulto
induxerit, ne sibi periclitandum esset? An vero ipsa quoque ignara
mechanismatis fuit? Præsertim vero cum successune ipsa res in arca
clausas subduxerit?”
“Miror quid arca celet,” curiosus quærito ego.
“A, utinam id sciremus!”
“Fortasse mulier id ne curavit quidem. Vantine ipse mihi dixit se
arcam accuratissime exploraturum. Nec dubito quin ipse hoc ipsum
agitasset, quum interventu mulieris turbatus esset. Fieri quoque
potest ipsum se hanc e domo emisisse, tum vero ad arcam regressum,
postquam ipsa discessisset, in forulum occultum incidisse.”
“Ita, sane; id quoque fieri poterat. Verumtamen mecum fateberis
utrumque hunc fere in modum, ut modo descripseram, occisum fuisse.”
“Recte mones. Nihil prorsus puto dubitandum.”
“Obstant quidem nonnulla — nec parum gravia. Sententia hæc declarat
quidem modum utriusque necis, perinde explicat similitudinem
vulnerum; ostendit porro quare utraque plaga in recta manu, paullo
infra iuncturas, inflicta sit; explicat denique quare cadavera eodem
reperta sint loco, siquidem uterque eorum opem quæsitum iverat.
Verum, primo loco, si Francus forulum evulserit, quisnam eundem
clausit?”
“Fortasse manu remota forulus ipse se clausit.”
“Et iterum sese clausit postquam Vantine aperuerit?”
“Etiam.”
“Mechanisma scitissimum id esse oportet.”
“At id fieri saltem potest.”
“Quid id fieri posse neget? Meminisse nos convenit veneficos eius ævi
ingeniosissimos fuisse. Ea fuerunt tempora gloriæ La Voisin atque
Marquise Brinvilliers ab Elixi, et Orcus noverit quot aliorum artis
huius peritorum, qui Catharinam de Medicis in Franciam secuti sint.
Hæc ergo omnia fieri certe poterant. Unum tamen est quod fieri non
possit, atque hoc est venenum, quod si ita ingestum est ut hic
ingestum esse credimus, liquidum esse oportet, recens esse, semperque
ad adhibendum paratum in ea arca servari per plus quam tercentos
annos. Atqui id ante sæcula exsiccatum esse oportebat. Nec mechanisma
tam diu integrum perduraret, admodum enim argutum ac delicatum id
esse oportet. Proinde oleo subinde oblini repararique deberet. Si
choragium[6] id impellit — nec capio quid aliud id impulerit —
choragium debebat subinde renovari et intendi.”
“Tum?” quæro, silentio ab eo facto.
“Tum clarum est forulum aliquid recentioris celare quam litteras
Ludovici Quartidecimi amatorias. Mechanisma arcæ novissime debebat in
ordinem redigi. Sed a quo, et quamobrem? Istud est arcanum quod se
nobis ad solvendum offert — est autem propositio præstantissima. Dein
est aliud quod obstat,” pergit ille. “Francus ille novit aliquid de
illo forulo occulto, quia, ut nostra fert sententia, aperuit eum, et
occisus est. Cur fuit ille ignarus veneni?”
Hoc vere poterat obverti, et quo plus de ea re cogitavi, eo gravius
videbatur obstaculum.
“Fortasse,” ait denique Godfrey, “d’Aurelle solus erat acturus, a
turba segregatus —”
“Turba?”
“Certe hic turba subest. Hoc molimentum certe opus est complurium.
Dux autem istius turbæ magno est ingenio! Miror utrum capias quanti
ingenii ipse sit! Reputa modo: Ipse perspectum habet secretum foruli
arcæ Matronæ de Montespan, sed præprimis ipse novit secretum veneni —
veneni Mediceorum! Capisne, mi Lester, quanti hoc sit?”
“Quid, tandem?” quæsivi, quod Godfrey me iam superabat.
“Hoc indicatur insignem eum esse malefactorem — revera egregium
malefactorem — talem, qualem scelera nulla latent. Animadverte sis.
Is solus novit secretum huius veneni; unus suorum gregem deserit,
proditionem suam vitá luit. Ille est mens, cæteri instrumenta
tantum!”
“Ergo tu non credis arcam casu ad Vantine missam esse?”
“Casune? Minime gentium! Quin pars fuit integrans propositi — eximii
propositi!”
“Etiamne id potes mihi declarare?” quæro ex eo quadam ironia, nam
haud diffiteor mihi visum esse Godfrey se phantasia suá abripi passum
esse.
Bono animo subridens me conspexit.
“Hæc omnia utique fabulas texere est,” ingenue fassus est. “Ego
primus id agnosco. Nihil nisi enim rationem theorematis nostri ad
naturalem finem sum prosecutus. At fieri etiam potest nos a recto
tramite prorsus aberrasse. Fortasse d’Aurelle, aut quidquid aliud
nomen eius fuerit, casu tantum fortuito, tamquam blatta in flammam
candelæ, eo incidit. — Quod ad molimen ipsum attinet — coniectura mea
nonnisi est. Quid tandem si ego et tu indicia deteximus audacis
latrocinii —”
Subito conticuit, expalluit, mox iterum erubuit.
“Quidnam rei, Godfrey?” quæsivi, quod aspectus eius me exterruit.
Reclinatus in sella, oculos palmis obtexit. Vidi quam hi tremerent,
quam ipse toto corpore tremeret.
“Exspectadum!” ait raucus. “Exspecta modo!” Mox se erigens, dum
vultus angore rigebat, “Lester mi!” clamat voce petili præ pavore:
“Arca non custoditur!”
“Imo custoditur,” respondi. “De ea dumtaxat re cogitavi!”
Narravi illi dein quibus cautelis eam custodiri providissem. Non sine
suspirio allevatus me audivit.
“Factum optime,” inquit. “Parks haud magno esset præsidio, ex mea
sententia, si res in contrarium currerent; existimo tamen arcam tutam
esse — hac nocte. Antequam tamen proxima nox obrepat, Lester mi, ipsi
nos inspiciemus.”
“Inspiciemus?”
“Sic, Hercle, forulum occultum exploraturi!”
Quasi fascinio tactus illum contueor, sed animo recellens.
“Et reperiemus,” subiunxit.
“D’Aurelle et Vantine repererunt eum,” musso ego spissius.
“Et tum?”
“Uterque est mortuus!”
“Nos non occidet. Nos eam rem muniti obibimus, mi Lester. Dens ille
venenatus incassum feriet —”
“Noli!” clamo ego in sellam me revulso. “Ego — ego, inquam, id facere
nequeo, Godfrey. Me ignavum non esse Diis notum — at non illud!”
“Tum tu me facientem spectabis,” inquit.
“Id etiam deterius esset.”
“At ego paratus ero, Lester. Nullum erit periculum. Sume animum! Quin
res idgenus vix ulli in vita semel contingit — evertere occultum
forulum matronæ de Montespan! Sic profecto!” subiungit oculis
micantibus, “et ut insimul malefactori nostri ævi audacissimo nos
ipsos æquas præbeamus obices!”
Risus eius petilis index suæ erat concitationis.
“Dein, scisne, mi Lester, quid in eo forulo reperturi simus? At hoc —
est profecto mera coniectura — coniectura cœcissima, sed si sit vera
— si vera sit!”
E sella sua exsiliit labra mandens, toto tremens corpore. Intra pauca
tamen momenta requievit.
“Utut sit, Lester, nonne mihi non deeris? Veniesne?”
Mori eius quasi magico obluctari haud poteram. Præterea — occultus
forulus Matronæ de Montespan erat evertendus! Obices ipsos nos eramus
ævi nostri summo malefactori posituri! Quanta discrimina!
“Adero,” respondi celeri haustu æris; “veniam!”
Vultu hilari me in humero conpalpavit.
“Id te facturum novi! Ergo vesperi crastino. — Te accersurus horá
septimá tibi adero. Cœnabimus una — ac tum, euge, grande illud
arcanum! Conventumne?”
“Conventum!” respondi.
Sumptis læna pileoque ad ianuam accessit.
“Quædam quæ fieri debeant supersunt,” inquit; “lorica illa parari
debebit — atque ratio procedendi, ut scis, excogitanda. Vale, igitur,
faustam tibi precor noctem — ad hodiernam usque vesperam!”
Eo denique digresso mox ianuam pone se claudi strepitumque gressuum
pedetentim evanescere audivi. Horologiolum tum aspexi: hora fere erat
secunda.
Pæne vertiginosus decubui. Quies tamen mea horridis somniis erat
turbata, somniis — de colubro qui fulgidis oculis, dentibusque veneno
stillantibus ad feriendum mihi imminens se erigebat.
1. Lavata.
2. Ferrum lævigatorium vocamus triquetram, vel triangulum ferreum
\ solidum, quo lotrices ac vestiplicæ lineas vestes elutas,
\ amylo tinctas, parumque aqua, ne nimis rigidæ essent,
\ conspersas, ad ustulandum calido, planant ac lævigant. Est Neo
\ Eboraci in compito, ubi Via Tertia et Vigesima Plateam Quintam
\ et Latamviam intersecat, ac per iocum, ob vagam similitudinem,
\ eo nomine vocitatur.
3. Vectaculum quidquid vehitur, rite appellamus: hic loci cavea
\ est, quæ cum cætero machinamento tolleno appellatur post
\ Vitruvium.
4. Popinæ in urbibus Europæis, quo otiosi cyathos caffæ nigræ aut
\ flore lactis temperatæ sorbillatum, fumatum, diurnaque lectum
\ commeant.
5. Qui sine negotio, proinde sine certo proventu ac domicilio
\ vias pererrat, vitam incertam ac parasiticam ducens.
6. Est chalybs, in spiram tortus, qui horologia impellit.
Caput X.
Præparationes.
Postero mane evigilanti mihi prima incidit cogitatio de Parks, quod e
dictis actisque Godfrey quædam sollicitudo animum mihi incessit ne
Parks in graviori versaretur discrimine quam sive ipsi sive mihi
visum esset. Quamobrem haud parum levaminis mihi attulit, quum
appellanti per telephonum vox Parks mihi respondisset.
“Hic herus Lester est,” inquam eum allocutus. “Prosperene omnia?”
“Omnia salva, mi Here,” ipse respondit. “Perfractor egregius ille
sit, qui nunc hic invadere tentet.”
“Quínam?” quæro.
“Relatores domum undique obsident. Persuasum sibi habere videntur
alium quem hodie hic occisum iri.”
Hæc quidem ridendo protulit, mihi tamen hic conceptus non tam iocosus
esse videbatur.
“Id futurum haud spero,” statim respondi. “Cave quemquam relatorum
intromiseris, aut cum iis colloquaris. Responde illis se ad decuriam
lictoriam sciscitatum conferre oportere. Si vero te nimis vexent, fac
me certiorem, et ego statim lictorem submittam.”
“Teneo, mi Here!”
“Insuper, Parks.”
“Audio, Here.”
“Neminem omnino in domum admiseris — quidquid demum velit — nisi ab
heris Grady, Simmonds, aut Goldberger comitatus veniat. Neminem tibi
ignotum intromiseris. Siquid insoliti evenerit, me edocueris. Cautem
te hac in re esse velim.”
“Calleo, Here mi.”
“Qui valet Rogers?” quæro.
“Multo melius. Volebat quidem surgere, sed ego monendum eum putavi
satius sibi esse in lecto perseverare, neque res administrare velle.
Eum locum sibi potiorem esse existimavi.”
“Recte factum,” assentior ei. “Illic eum dum potes continebis. Si
fieri poterit succedente die et ego veniam; sub vesperum tamen ego et
Godfrey pro certo aderimus. Interim siquid me velis, hic in officina
me evocabis.”
“Statutum bene, mi Here,” respondit suspenso auscultatorio.
Relata de eventibus a Godfrey facta in diurno nunc demum ientans
lectitavi, probeque animadverti clandestinas in Delectum Grady
allusiones: