M. THÉOPHILE D’AURELLE

“Nisi quod Francus est, ut Parks prodidit,” inquit Godfrey. “Id vel

de vestimenti lineamentis clarum est.”

“Æque ac de modo tonsuræ crinium,” subiungit Goldberger. “Aisne tu,

mi Here Vantine, te eum non novisse?”

“Eum, quantum sciam,” respondit Vantine, “nunquam antehac conspexi.

Nomen mihi penitus ignotum est.”

“Tum, igitur,” fatur Goldberger, iterum recepta, sacculoque commissá

chartulá, “iuvabit fortasse cadaver in grabatum sublevare prope ad

fenestram, contentaque sacculorum videre.”

Homo gracilioris erat staturæ, ita ut Simmonds et Goldberger soli,

sine labore, tollerent, et grabato imponerent. Vidi interea Godfrey

per locum in tapeta vacuefactum circumspectare.

“Unum præsertim scire cuperem,” ait post moram, “si homullus hic

venenum sumpsit, quonam e vasculo id fecerit? Ubinam est theca, aut

phiala, aut quid aliud?”

“Est fortasse in palmo,” putat Simmonds, dextramque eius sublevat,

quæ ad latus grabati dependebat.

Ubi vero hanc in iubar solis tollit, acriter exclamat:

“Cernitedum!” quo dicto manum sic vertit ut eam omnes videre

possemus.

Erat autem ea tumida et fusco suffusa.

“Vide hoc,” ait Simmonds, “eum aliquid percussit,” et duas graviores

puncturas in manu conversa, paullo supra digitorum iuncturas

ostendit, unde aliquot guttulæ sanguinis manaverant quæ iam siccatæ

erant.

Stupore concitatus Godfrey leni voce mutit, et ad accuratius

inspiciendum vulnus prorsum proclinavit. Tum serio vultu ad nos

conversus,

“Homo iste,” inquit voce submissa, “non hausit venenum, sed cæsus

fuit!”

1. Decuria est locus et officina, ubi decurio, sive præfectus

\ lictorum, negotium securitatis civium administrat. Lictores

\ sunt servi publici, custodes pacis publicæ.

2. Agentes sunt speculatores, vel curiosi, quorum est secreta

\ malefacta indagare, retegere atque compéscere.

Caput III.

Manus Vulnerata.

“Cæsus fuit!” repetit verba Godfrey certitudinis quadam conscientiá,

ad quæ verba paullo arctius nos conglobávimus, præ detestatione

facinoris trementes. Mors nunquam non est horrenda, suicidium

horrorem auget; homicidium coronidem imponit. Omnes itaque silentio

obruti stetimus, oculis patulis, quasi fascinio manús, quam Simmonds

nobis prætendebat, constricti, atque minutis illis vulneribus,

decolore carne, maleque ominantibus maculis coagulati sanguinis in

circuitu decurrentis, cinctis. Tum Goldberger, profundo spiritu

ducto, eandem quæ meum animum subiverat cogitationem his reddidit

verbis:

“Hem, res ista morsui colubri est similis!” fatur voce per stuporem

exacutá.

Ac revera ita parebat. Duæ illæ minutulæ puncturæ, vix dimidio

pollice seiunctæ, a colubro certe poterant infligi.

Quod in conclavi celeri contuitu circumspectavimus, et quod algidus

horror per media dorsa nostra sursum repebat, nobis invitis fiebant;

ego tamen et Godfrey atque Simmonds — excusari poteramus quodam

lethali colubro, qui memoriá nostrá certe nunquam abolebitur. Nos

itaque alter in alterum contra stimulum renidebamus, alter alterum

intuentes.

“Equidem ego anguem fuisse non censeo,” fatur Godfrey, iterum supra

vulnus inclinatus. “Age modo, Here Goldberger, olfacta,” suadet.

Mortuarius nasum propius ad vulneratam manum applicat et olfactat.

“Amygdala amara olet!” pronuntiat.

“Quod acidum Borussicum sonat,” interpretatur Godfrey, “non autem

virus anguineum.” Tum paullo conticuit oculis in vulnus tumidæ manus

defixis. Et nos luminibus deiectis stetimus, nec dubito quin et

cæteri, ut ipse ego, animos discruciarent, quo nempe modo viam ex his

ambagibus reperire possent. “Licet et coniectare vulnus ab ipso se

illatum esse,” mussat secum Godfrey.

Goldberger opinionem derisit. Sine dubio ænigma insolubile nervos

suos irritavit.

“Haud est moris apud plerosque fuscinulam manui propriæ infigere,

sicque sibi mortem consciscere,” cum ironia respondit.

“Nec id assero,” blande refert Godfrey, “arguere tamen iuvat ex mea

parte nos necdum scire utrum hic de suicidio agatur; perspicuum tamem

mihi est, quidquid sit, esse præter morem.”

Ludibrio etiam severiori redarguit Goldberger:

“Num ullus relatorum Record unquam reperit casum qui more consueto

acciderit?” quæritabat.

Petitio hæc satis erat gravis sub qua licebat Godfrey ad otium

ingemiscere. Secundum sententiam enim Record nulla erant nova nisi

insolita atque stupenda, unde per se sequebatur relatores Record

semper enisos fuisse ut omnia in insueta ac stupenda, detrimento

reliquæ partis dicendorum, inflarent; cæterum, nec hoc raro, ut

vereor, quum particularia deessent, ea prorsus e nihilo

comminiscerentur.

Ipse adeo Godfrey, nec semel, reus existimabatur ingenio exuberanti

suo figmenta comminiscendi. Nec abest suspitio eum, deposito munere,

copias agentum reliquisse, seque diurno Record in servitium

dedidisse. Quod enim in priori munere in numero defectús haberi

poterat, in posteriori maximo merito adscribi licebat; certe constat

eum summum successum esse assecutum.

Cæterum lectores monitos esse volo me hæc non censuræ causa memorare.

Cum Godfrey etenim mihi intimá contigit familiaritate uti, quod casu

coniunctissimi inter nos facti sumus inde a temporibus soluti

Holladay arcani, indeque eius sagacitatem nunquam non ex corde maximi

feci, æque ac fiduciam sui inconcussam, celeremque res perspiciendi

facultatem. Ita ipse sua imaginandi facultate uti consuevit, ut ego

sæpe mecum reputarem quanto plus lictores nostri acumine possent, si

quadam parte huius ingenii præditi essent; sæpius etiam comperi huius

ope eos multum delectari; cæteroquin sua cum iis prisca coniunctio,

fidaque in amicitiis perseverantia, quas tunc temporis conciliaverat,

accessum ad ea loca sibi comparaverunt, quæ aliis, minus fortunatis

relatoribus haud patérent. Actum quemlibet minus probandum nunquam

eum commisisse memini, nunquam enim causam sibi iniustam visam

propugnavit, facta sibi confisa nunquam evulgavit, nec quod ementitum

cognovit unquam loco veri venditavit. Insuper quidam sensus lepóris

sodalem eum reddidit optatissimum, atque hæc eius indoles in causa

esse videbatur quare telum Mortuarii Goldberger tam bono animo

subridens excepisset.

“Victum nos mereri oportere tu satis nosti,” ipse respondit. “Hunc

probissime quam possumus meremur. Quidnam tibi, Simmonds, videtur?”

“Ego quidem,” ait Simmonds, qui si facultate imaginandi vel maxime

pollebat, nunquam prodidit, “puncturas illas pusillas in manu casu

tantum factas esse censeo. Effici autem diversissimis modis poterant.

Fortasse cadens manum rei alicui illisit; fortasse in fibula quadam

eam scariphavit; denique forte pustulas ibi cultello aperuit.”

“Quid tum eum morte affecit?” quærit Godfrey.

“Venenum — et hoc in stomacho eius est. Ibi id reperiemus.”

“Quid de odore?” Godfrey instat.

“Aliquantulum eius, phialam ad labia attollendo, in vestes suas casu

dispersit. Poterat puncturas eas iam antea in manu habuisse, quas

dein venenum inflammavit. Aut vero e malo sanguinis laboravit.”

Goldberger nutu hæc probavit, quæ Godfrey iuxta stans leni risu

excepit.

“Nonne ænigmata facile solvuntur?” quæsivit tandem.

“Oppido facilius est causam simplicem naturæque congruam reperire

quam repugnantem, longeque petitam — uti si quæratur, quí unus

alterum, manus eius scariphando, occidere possit,” regerit

Goldberger. “Tu existimare videris hunc casum fuisse. Hoc enim paullo

ante asseveravisti.”

“Fortasse paullo nimis præceps fui,” fatetur Godfrey; ego vero

suspicabar eum, quæque sua sententia fuisset, in ea perstaturum.

“Nulla equidem ego theoremata, usquedum quid certi habeam cui

insistam, conflabo. Facta suicidium suadent; verum si acidum

Borussicum hauserit, ubi est phiala? Annon etiam eam deglutivit?”

“Fortasse eam in aliquo sacculorum reperiemus,” putat Simmonds.

Sic admonitus Goldberger ad perquirendos mortui sacculos perrexit.

Indumenta e viliori materia facta, nec admodum nova fuerunt, ita ut

vivus parumper tenuiorem parebat aspectum præ se tulisse. Interior

sacculus tunicæ crumenam celabat cum duabus tesseris argentariis, una

decentussium,[1] quincentussium altera, in alia vero crumenula, quam

in sacculo braccarum gerebat, inventi sunt duo vel tres centusses in

nummis argenteis, atque quatuor quinari, Francici. Præterea, in

maiori crumena quinæ senæque in uno loculo eiusdem conditæ pagellæ

nomenclatoriæ varia nomina ferentes, nulla tamen ferebat suum,

reperiebantur. Uni earum titulus Vantine inscriptus fuit graphide.

Nullæ litteræ, nullæ schedæ, nullum scriptum documentum cuiuscunque

generis in sacculis inventæ sunt; cæteræ res erant eiusmodi, quas

quiscunque in sacculis gestare posset — horologiolum nullius pretii,

cultellus, semivacuus sacciculus nicotianæ[2] Francicæ, pugillus

chartularum pro volvellis,[3] quaternæ aut quinæ claves in annulo,

mucinium sericeum, ac fortasse aliæ nugæ, quarum memoria mihi iam

excidit — sed prorsus nulla res, quis ipse fuisset, nos docere

posset.

“Remulcandum[4] itaque nobis Parisios erit,” monet Simmonds. “Nam

ille Francus est citra dubium — id enim vel mucinium sericeum probat.

“Sic, sane — quin et sua amica idem demonstrat,” ait Godfrey.

“Quid? sua amica?”

In responsum Godfrey ostentat horologiolum, quod rimabatur. Aperuerat

etenim illud, et in facie capsulæ interiori effigiem reperit

photographicam — effigiem mulierculæ, nigris patulisque oculis,

labellis spissioribus, vultuque ovato — et vultus naturá adeo

Franciscus erat, ut nulli errori daretus locus.

“Ancillam dixerim alicuius matronæ,” interpretatur Godfrey, effigie

iterum inspecta. “Scitula et venustula quondam, sed primam iuventutem

longe egressa, consultum videtur iudicasse aliquem virum beare, statu

se inferiorem — quin et e re sua familiari eundem suffulcire, ut eum

sibi devinciret. Esse igitur videtur muliercula cum vita multiplici

anteacta, futurá nullá.”

“O, siste ea,” impatiens rumpit loquelam Goldberger; “fac comparcas

tua epigrammata pro Record. Nos facta quærimus.”

Rubore his verbis suffusus Godfrey horologiolum deposuit.

“Est sane unum factum quod tu præterivisse videris,” quiete ipse

refert, “id tamen præter omne dubium probat hunc nullo casu fortuito

huc errasse. Quin is consulto huc venit, nec proin mortem sibi

inferre in animo habere potuit.”

“Quinam hoc tibi notum?” dubius postulat eum Goldberger.

Godfrey tollit crumenam, aperit, pagellamque sublevat. “Iam tenes

quid in dorso huius scriptum sit — nomen heri Vantine, numerusque

domus eius. Nonne hoc evincit misellum hunc Neo Eboracum, herum

Vantine visum consulto venisse?”

“Fortasse herum Vantine eum occidisse innuere vis,” fatur Goldberger

per sarcasmum.

“Id minime,” refert Godfrey; “ipsi ne tempus quidem suppetebat. Tu,

mi Here Vantine, utique intelliges,” renidens in eum fatur, qui hæc

omnia præsens non sine conturbatione animi auscultabat, “nos ea nunc

pertractare quæ evenire poterant. Te hunc nullo pacto interimere

potuisse iam Lester satis comprobavit, quum nos docuisset, inde a

primo huius in tuam domum ingressu usque ad tempus inventi cadaveris

tecum una fuisse, demptis iis paucis momentis, quæ inter tuum in

hocce conclave ingressum, atque clamorem, quo eum appellaveras,

intercesserunt. Tu ergo extra quæstionem es.”

“Habeo tibi gratiam,” paullo frigidius respondit Vantine.

“Tum, ut opinor, Parks id fecisse putas,” ait Goldberger.

“Parks id facere potuisse haud negaverim,” seriuscule assentitur

Godfrey.

“Ineptiæ!” interpellat Vantine impatiens. “Nihil nostro Parks est

rectius — is comitem per octennium mihi se præstitit.”

“Certe sunt ineptiæ,” approbat Goldberger. “Ineptiari etenim est

asseverare hunc a quocunque homine fuisse occisum. Ipse se occidit.

Intelligemus ænigma quum sciverimus quis iste ipse fuerit — zelotypia

fortasse, fortasse nihil nisi mala fortuna — non enim speciem fert

hominis opulenti.”

“Remulcabo Parisios,” ait Simmonds. “Si iste illinc est, mox

experiemur.”

“Satius esset arceram[5] si accerseres curaresque ut cadaver in

conditorium[6] deferretur,” monet Goldberger. “Illic enim aliquis eum

certe agnoscet. Nam cras magna illic erit turba, siquidem diurna cras

hac re affluent —”

“Record dumtaxat rem hanc affatim pertractabit,” Godfrey confirmat.

“Ego autem inquisitionem in posterum diem indicam,” pergit

Goldberger. “Interim ad medicum examen instituendum medicum meum

extemplo submittam. Si stomachus huius ullo veneno infectus sit,

protinus comperiemus.”

Godfrey siluit, quid tamen secum in mente volverit satis perspexi.

Sic ipse ratiocinabatur: si iste mortuus veneno interiit, vasculum

unde id sumere poterat, nullum erat repertum. Eadem cogitatio sine

dubio Simmonds quoque mentem occupabat, nam postquam lictorem arceram

accersere iusserat, ex ambitu in conclave redivit, adhibitá suá

faculá electricá, omnem opaciorem conclavis angulum explorare cœpit.

Godfrey eadem re se occupabat, nullo tamen fructu. Tum Godfrey manum

sauciam minutissimá curá inspiciebat, dum Goldberger hæc videns vix

celare poterat quam impatienter rem ferret, ac tandem ad ianuam

accessit.

“Ego vero iam abeundum esse censeo,” fatur ille. “At ego perquam

cupio scire, mi Here Mortuarie, quid medicus tuus reperturus sit.”

“Ille venenum reperiet sine dubio,” asserit Goldberger omni

certitudine.

“Fortasse reperiet,” concedit Godfrey. “Res miræ hoc in mundo

eveniunt. Erisne domi tuæ hac vespera, Lester?”

“Ita spero,” respondi.

“Usquene in Marathon habitas?”

“Usque ibi habito, contubernio quartodecimo.”

“Te visum fortasse decurram,” inquit, et pauca post momenta audivimus

sonitum ostii a Parks, qui eum emiserat, clausi.

“Godfrey vir bonus est,” monet Goldberger, “sed non parum poeticus.

Nullum est scelus in quo ipse non mysteria rimetur, quum tamen

crimina nihil nisi acta bellualia sint. Vel hunc licet casum

contempleris. Vides hominem sese occidisse; Godfrey nobis persuadere

vult mortem e scariphatione manús provenisse. Non, Hercle, in orbe

terrarum est venenum quod hominem tam cito enecet — quoniam eum

mortuum concidisse oportebat antequam ex conclavi ad opem invocandam

excessisset. Si id acidum Borussicum fuerit, oportet eum id

deglutivisse. Memineris hunc in isto conclavi haud plus quindenis aut

vicenis minutis exegisse, et ab hero Vantine iam penitus mortuum esse

inventum. Homines non tam facile moriuntur — non e scariphicatione

manús. Quin nequaquam facile moriuntur. Mirum plane est quam

difficile sit hominem necare — quantopere anima, aut quidquid id tibi

vocare placeat, corpori inhærescat, vitaque perduret.”

“Quinam interpretaberis titulum in pagella, Here Goldberger?” quæro

ab eo.

“Mihi persuasum est hunc misellum cum hero Vantine revera aliquod

negotium habuisse; fortasse pecuniam mutuam volebat petere, aut opem

ab eo impetrare, ac dum exspectabat, rem missam fecisse, mortemque

conscivisse. Titulus ille cum suicidio prorsus nihil habet commune,

ut mea fert opinio. Addam præterea si hoc non suicidium est, casum

esse maxime insolitum omnium qui unquam mihi sub oculos ceciderunt.”

“Sic, sane,” inquam. “Si non suicidium est, protinus inter saxum et

mare hæremus.”

“Prorsus ita,” nutu impense assentitur Goldberger. “En arceram!”

subiungit, ut nola personuit.

Vespillones cum feretro intrant, cadaver imponunt et evehunt.

Goldberger tantum moratus est dum res cadaveri detractas collegit.

“Vos autem,” inquit ad nos conversus, “in inquisitione testimonia

perhibebitis: ita et Parks atque Rogers. Servabitur autem ea

perendie, verosimiliter hora decima; sed de hora iam certiores vos

faciam.”

“Statues bene,” respondi, “aderimus;” quibus dictis Goldberger nobis

valedixit, domoque discessit. “Ego autem,” hero Vantine dixi, “æquum

censeo ut ad officinam regrediar; alioquin vicissim nostri ad

decuriam recurrent ut me eruant. Hui!” exclamo horologiolo inspecto,

“iam est post horam quartam.”

“Ergo pro officina iam sero es,” monet Vantine. “Rectius igitur

feceris si mecum in diætam ad libandum pocillum ascendes. Præterea

est etiam de quo tecum agere velim.”

“Tamen nostros in officina certiores fieri cupio me usque in vivis

esse,” respondi illi, dein, appellatis meis officii sociis, nequid

adversi mihi accidisse timerent, eos docui. Fateor tamen eorum

sollicitudinem haud fuisse admodum gravem.

“Post tantas diei vicissitudines me quodam fulcimento egere sentio,”

fatur Vantine, dum interea cameram penuariam aperit. “Fac tibi

prospice, sume quidquid velis, non enim vereor idgenus res tibi esse

prorsus insuetas —”

“Nempe homines mortuos circum nos iacere?” leni quæro risu. “Non hoc

— tamen ea res non est tam consueta ut opinari videris.”

“Dic mihi, Lester,” fatur serio me vultu contuitus, “tune revera

putas misellum illum huc intrasse eo solo consilio ut se hic

clanculum occideret?”

“Equidem id minime credo,” respondi.

“Quid ergo huc venit?”

“Sententiam Goldberger enixe probo — famá tuæ liberalitatis eum

allectum, tuam opem flagitatum ad te venisse, et dum te præstolabatur

spem eum deseruisse —”

“Sibique mortem adscivisse?” explet Vantine.

Cœpi dubitare. Interea miratus reperi animum mihi sensim dubium

irrepere.

“Ausculta modo, mi Lester,” fatur Vantine serio, “fac eum non sese

occidisse, quid tum ei accidit?”

“Dii soli norunt,” spe relictus respondi. “Id a me ipso iterum

iterumque quæsivi, quin responsum proprium reddere potuissem. Hoc

idem respondi Goldberger, esse nos inter saxum et mare. Sed si

quisquam par sit id perspiciendo, certe is Godfrey est.”

Vantine ex imo videbatur motus animo. Semel iterumque perambulavit

cubiculum, tum ante me constitit oculis in me defixis.

“Dic, sodes, mi Lester,” inquit, “num sententiæ Godfrey assentiris,

fieri posse ut minutum illud in manu vulnus causa mortis esse

possit?”

“Nonne absurdum esse videtur? At Godfrey ad divinandas istiusmodi res

ingenio pollet.”

“Ergo tu credis?”

Idem a me ipse quæsivi priusquam respondissem.

“Ita, sane, et ego credo,” tandem fassus sum.

Dein Vantine fronte rugata, oculis demissis, iterum obambulare cœpit.

“Lester mi,” tandem fatur, “quædam me suspitio tenet illum aliquo

negotio, quod arcam Boulé respicere poterat, ad me visum venisse,

nempe quam tibi iam memoravi. Hæc fortasse eius erat.”

“Id vix probabile putandum,” negavi ego, “multo enim tenuioris

videbatur sortis.”

“Tamen nunc memini pagellam eius quum aspexeram cogitationem eius

generis animo mihi obrepisse, et Vantine eum ob id per Parks

exspectare iussisse.”

“Fieri certe potest,” fatebar. “Id tamen haud tolleret causam, quare

animo concitatus fuisset. Et hac re admoneor,” subiunxi, “remulcale

me necdum misisse.”

“Poteris vesperi commode. Cras mane id reddetur. Verum tu arcam

nondum vidisti. Veni, descendamus visum.”

Deorsum gradus se ducem præstitit. Parks nobis in fauce ima occurrit,

et,

“Delecti relatorum foris te exspectant,” inquit. “Nuntiant se te

necessario convenire debere.”

Vantine motu prodidit se invitum esse.

“Dic illis me omnino negare sive me, sive famulos meos, convenire eos

velle,” Vantine respondit. “Siquid scire velint, a decuria lictorum

requirant.”

“Ut iubes, mi Here,” respondit Parks, aversusque dentibus albis

ridebat.

Vantine progressus in conclave, in quo cadaver infortunati Franci

repereramus, inde ingressus est cubiculum huic contiguum. Varia ibi

erat supellex numero quinæ aut senæ, et ut aspectus rerum prodebat,

modo tantum evasatæ, atque, ignarus ut rerum istius generis eram,

opus haud fuit ut me doceret quæ arca Boulé esset, nam hæc ita

cæteras excellebat, ut Matrona quondam Montespan in aula Versalibus

eminere, cunctisque dominari necesse erat.

Per aliquot momenta eam contemplabar, nam sine dubitatione opus id

erat artis consummatæ, opere intestinario infinito, crustoque

testaceo ita tectum ac decoratum, ut pæne fidem excederet. Tamen iam

nunc ingenue fateri mihi licebit me id non tanti, quanti par erat,

fecisse. Ratio ornandi florida ævi Ludovici Quartidecimi atque

Quindecimi mihi nequaquam arridebat; præterea etiam parum sum rerum

callens ad ea admiranda, quæ animum meum haud attingunt. Vereor

itaque ne Vantine me æquo frigidiorem expertus sit.

Nihil vicissim frigoris in modo erat quo ipse arcam contemplabatur.

Nam oculi eius insueto ac peregrino quodam fulgore admirantis

micabant; digitis sursum deorsumque superficiem operis intestini ac

testudinacei palpans, reverentia quadam pertractabat; forulos minutos

gratia mei prorsus eadem vultús solemnitate eductabat, qua amicus

quidam meus suum Kilmarnock Burns de pegmate depromere solet;

clariores eius curvaturas manu mihi indicabat eadem curá qua uti

solemus in disserendo de opere, idque interpretando, artificis

immortalis. Denique quum videret nulla a me responsa se elicere

posse, substitit.

“Tu non magnopere videris hac re teneri,” fatur me adspectans.

“Id meá, non arcæ culpá fit,” fateor ei. “Non sum ea re imbutus; et

parum de artibus calleo, fortasse.”

Vultu erubuit ut quispiam posset, cuius uxori aliquis se præsente

malediceret, atque e cubili, me comitante, protinus excessit.

“Memineris, mi Lester,” tandem severiori fatur voce, dum ansam ostii

tenens paulisper morabatur, “nullam circa præstinandam illam pro me

arcam tergiversationem intercedere debere. Mihi eam eripi ne siveris.

Omnium maxime serio loquor.”

“Eam tibi eripi non sinam,” pollicebar illi. “Fortasse etiam proderit

me non adeo captum ea re fuisse.”

“Primum quam quidquam novi circa hanc rem resciveris, fac me illico

certiorem,” quibus dictis ostium pro me pandit.

Primum pedibus mihi domum ire in animo fuit; sed quum in Plateam

diversus sursum ambulare inciperem, grex mihi obviam factus est

puellarum ex officinis fabrilibus effusarum, quæ in vicinia sitæ

erant. Aliquantum obluctari tentavi, postremo tamen nutu pilentum

meritorium accersivi, et mox suspirio allevationis ducto, in

pulvinari reclinavi. Iam gaudio mihi fuit vel e domo Vantine

evasisse: aliquid enim ibi animum mihi obrutum tenebat, et universim

male me habui. Miror utrum Vantine penitus apud se fuerit. Potestne

quisquam sui esse compos, qui centum millia centussium ad

præstinandum frustulum supellectilis erogare non dubitet? Præsertim

homo qui tantum dispendium æquo animo vix ferre possit. Statum et

magnitudinem rei familiaris Vantine prorsus perspectam habui; at

centum millia reditum eius annuum superaverunt. Tum etiam mecum

subrisi. Utique Vantine, quum eos extremos limites erogationi

statuit, iocabatur solum. Arca una decimá eius summæ præstinari

poterat, ad summum. Et usque ridebam quum pilento egressus aurigam

exsolvi, et ad cubiculum meum ascendi.

1. Decentussus = $10; tessera argentaria, pecunia chartacea;

\ quincentusses = $5; quinarius Francicus = 1c, monetá

\ Americaná.

2. Id quod vulgo tabaccum vocatur.

3. Volvella convolutum chartaceum est, quod nicotianá cæsá

\ referctum, fumatorum, præsertim iuvenilium, delectamentum est.

4. Remulcum, rectius, rymulcum, idem atque óra, hoc est, funis

\ vectorius navalis, hic autem, funis telegraphicus subaquaneus;

\ remulcare, verbum inde deductum, sub mari telegraphema

\ mittere. Institutum Romanis ignotum, verbum notum.

5. Est currus ad vectandos ægrotos et mortuos.

6. Locus est ubi cadavera pro tempore conduntur.

Caput IV.

Fulmen.

Hora circiter octava demum evenit ut Godfrey ianuam meam leniter

pulsaret, et quum eum admisissem e micantibus eius oculis facile

hariolari poteram eum quædam nova attulisse.

“Diu haud queo morari,” fatur ipse. “Oportebit me in officinam

properare, novaque perscripta parumper expolire.” Attamen

convolvulum[1] a me prolatum non recusavit, locumque in artisellio e

regione mihi occupavit.

Habitus Godfrey novi, itaque moram patienter tuli dum convolvulum

probe accensum adaptatumque sensi, tum —

“Ergo?” quæro eum.

“Nonne nunc, uti olim, mi Lester?” et in me renidebat. “Quotiesnam

hoc in cubiculo ad consultandum convenimus? Quot convolvulorum

iacturam tibi intuli?”

“Novissime ne dimidium quidem satis,” respondi. “Hinc per menses

abfuisti.”

“Pro certo scivi me huc serius aut tardius recursurum, tibi enim

fortuna favet, casusque optimi semper ad te confluunt. Atque, Lester

mi, non dubito asseverare nullum prorsus omnium tam præclare ominatum

esse quam est iste novissimus. Modo is perduret — nimium tamen

sperare haud decet.”

“Nullus dubito te huic eventui describendo fuisse intentum.”

“Otiatus minime sum, et nunc iam incipio mecum contentus esse.

Medicus mortuarii vix ante dimidiam horam examen medicum absolvit.”

“Ergo?” verbum repeto.

“Stomachus omnibus numeris perfectus et illæsus repertus est. Prorsus

nullum vestigium ullius veneni prodidit.”

Tum pandiculans in sella reclinavit, fumum gyrantem versus lacunar

efflavit, animoque vagus, subridens oculis fumum exsurgentem

sequebatur.

“Bellum pro amico nostro Goldberger spectaculum,” inquit post

aliquantum moræ.

“Quidnam rei est cum Goldberger? Nonne hoc postmeridiem ægre se erga

te gessit?”

“Mirum non est. Ipse homo Grady est, nos autem Grady infensi sumus.

Grady ad regendam decuriam agentum non valet — munere velut nepos

Tammany potitus est — ipse bardus est, et ut suspicor, haud sincerus.

Record edixit eum facessere oportere.”

“Ergo absque dubio, et facesset,” interpretatus sum ego.

“Nihil certius,” probat Godfrey prorsus serio, “et hoc etiam mox.

Interea tamen arduum opus mihi imminet, sui enim patroni nesciunt

quorsum se vertant. Quum tamen semel elisus fuerit, cuncta iterum

prosperabunt.”

Quod de Grady nihil me attinebat, ad institutum nostrum reverti.

“Quin, Godfrey,” eum appello, “Si venenum in causa non fuit, quid

fuit?”

“At fuit venenum.”

“Manuine iniectum?”

Capite annuit.

“At Goldberger ait nullum dari venenum quod ita adhiberi, tamque cito

effectum sortiri queat.”

“Recte quidem Goldberger,” probat Godfrey; “est tamen venenum ignotum

quod queat — factum probat.”

“Ergo non morsus anguineus?”

“Nullo pacto; venenum anguineum non tam cito necat — ne

trigonocephalus quidem. Misellus ille fere eodem loco ubi ictus erat

concidit.”

“Ecquid tum fuit?”

Godfrey iterum erectus sedebat. Iam non ridebat. Vultu erat admodum

serio.

“Hoc ipsum est quod explorare pergo, mi Lester,” inquit; “atque hoc

est problema quod mihi ad solvendum præposui — et bellum quidem. Unum

dumtaxat est certum — homullus ille cæsus est interventu extraneo,

non suo. Gutta una, vel plus, veneni fuit ingesta sanguini eius ope

ferramenti cuiusdam tamquam acus subcutaneæ; atque venenum fuit tam

virulentum, ut fere ictu oculi paralysin cordis induceret. Tamen hoc

non adeo mirum est quam videri potest. Sanguis enim e manu in cor

quaternis quinisque minutis secundis recurrit.”

“At tu iam dixisti venenum idgenus nullum dari, quod tam celeriter

necaret.”

“Nullum nobis notum esse dixi. Verum non tam certo mihi constat utrum

Catharinæ de Medicis non fuerit.”

“Quidnam habet Catharina de Medicis commune cum re ista?”

“Nihil — nisi quod antea quod factum est, fieri iterum possit,”

respondit ille. “Antiquæ illæ fabulæ absque dubio fuerunt exaggeratæ;

tamen pæne certum est reginam Navarræ manutiis venenatis fuisse

exstinctam, Ducem Andinum odore rosæ, Principem denique Portianum

fumo venenatæ lampadis. Casus vero hic nequaquam tantopere extra

rerum ordinem putandus est.”

“Sic profecto,” probo ego in silentium relapsus tremens; est enim

quid horribile ac reformidabile circa veneficos.

“Denique,” prosequitur Godfrey, “est in hac re quod nec ego, nec tu,

nec quisquam rationis compos credet, hunc nempe Francum, Diis notum

unde — Parisiis fortasse — titulo Vantine obtento, domum eius

exquisivisse, eo viam reperisse eo solo consilio ut illic sese

occideret. Ipse aliud quid negotii habebat, et in eo exsequendo morte

est affectus.”

“Reperistine quis ipse fuerit?”

“Non reperi; nullo in diversorio nomen eius relatum est; consul

Francicus ne fando quidem unquam de eo audivit; nullæ societates

Francicæ sodalem eum agnoscunt; in centuria Francica fuit ignotus.

Quasi e nubibus delapsus esse videtur. Remulcavimus officinæ nostræ

Parisiacæ, ut illi indagarent; hac vespera responsum exspectamus. Sed

etiam siquis Theophilus d’Aurelle fuisset reperiremus nihil nobis

prodesset.”

“Eccur?” quæro ab eo.

“Manifestum siquidem est id non suum nomen fuisse.”

“Perge, mi Godfrey, narra ex ordine,” dixi ei in me renidenti; “mihi

enim non est clarum.”

“Atqui satis liquet. Quinque pagellas in sacculo habebat, nullas

pares. Sextam, nullo fortasse delectu submisit Vantine.”

Tum, utique, perspexi, nec aliter sensi quam doctus Hispanus videtur

sensisse quum Columbus ovum in fundum statuisset. Hoc exemplo meo

Godfrey iterum ridere cœpit.

“Verus ille d’Aurelle, quiscunque is reperietur fuisse,” subiungit

ipse, “poterit nos iuvare. Sin aliter, decuria lictoria Parisiaca

nobis succurret. Mensuræ Bertillonianæ hominis mortui remulco ei

missæ sunt. At ne hoc quidem iuvabit, si nunquam captus fuerit. Sed

consilia eius ne tum quidem eruemus, donec aliquid de eo clare

constiterit.

“At, mi Godfrey,” rogo eum, “demus te scire quis is fuerit, quid

negotii cum Vantine ei intercesserit — demus denique te recte

divinare quis et cur occiderit eum — dic, sodes, quínam id factum

sit. Hoc est quod me ludit. Quínam id factum est?”

“A!” refert Godfrey. “Hic est nervus rei! Quí id factum sit? Iam te

monui bellum hunc esse casum, mi Lester. Exspecta paulisper dum

Parisii eloquantur!”

“Hoc admoneor,” inquam me erigens, “mihi quoque Parisios remulcandum

esse negotio quodam ipsius Vantine.”

“Eodemne isto negotio?”

“Non isto; institores eius illinc supellectilem ei, quæ non sua est,

permiserunt. Hunc errorem cum iis me componere iussit.”

Pulso nolæ puerum atriensem accersivi, albulam[2] remulcalem petivi,

atque nuntium ad Armand & Filium misi eos de errore edocturus,

nomenque domini arcæ, quæ modo apud Vantine est, ab iis postulavi.

Dum ego huic rei operam dabam, Godfrey meditabundus fumansque sedebat

oculis nihil cernentibus, et in inane fixis; sed quum ego iterum

consederam, fumamque[3] ad colloquium prosequendum accenderam, somnia

sua excussit, pileoque[4] sumpto in pedes se erexit.

“Me iterum natinari[5] oportet,” fatur. “Hic sedere, theoremataque

texere plane nihil proderit donec tuta iaciamus fundamenta, quibus

aliquid instruere possimus.”

“Una saltem in re Goldberger non erravit,” inquam. “Post tuum

discessum ostendit nobis cuncta scelera non esse poesin, sed mera

acta bellualia. Fortasse hoc —”

Telephonus me appellavit.

“Heus,” respondi sublato auscultatorio.

“Tune is es, Here Lester?” quærit vox.

“Ego sum.”

“Hic Parks est,” protinusque sensi vocem eius, quæ tremula et rauca

erat quodam animi impulsu, me non agnovisse. “Here mi, possesne huc,

in domum, extemplo venire?”

“Possum,” respondi miratus, “si id magni referat. Herusne Vantine me

vult?”

“Omnes te volumus!” refert vox, et in singultum erumpit. “Per Deos

immortales, Here Lester, veni confestim.”

“Bene,” respondi sine ulteriori verbigeratione, intellexi enim eum

iam nullo modo esse sui compotem. “Aliquid apud Vantine accidisse

videtur,” docebam Godfrey, ut auscultatorium appendi. “Parks pæne

extra se est, meque illico advenire flagitat,” et sine mora sumo

pileum lænamque[6] discessurus.

“Visne etiam ego tecum eam?” rogat Godfrey.

Pressus quidem ut eram rerum gravitate, risui temperare, audita

quæstione, et modo eam ponendi, non poteram.

“Satius fortasse feceris,” respondi. “Invitatio prorsus serio

sonabat.”

Tollenone[7] uná descendimus, ac tria minuta post digam[8] meritoriam

intercepimus, et ortum versus, sub itinere, versus Plateam,

ferebamur. Interea rorare cœpit, ac bitumen pavimenti speculi nigri

more micabat, luminibus in eo depictis huc et illuc vacillantibus.

Viæ prope erant inanes, quod theatrorum frequentiæ iam dissipatæ

erant, sicque Plateam nacti, in eaque deorsum versi, digarius

scintillarium suum adegit, nosque versus Quartamdecimam Viam ita

ferebamur, ut celeritas mihi canonum urbis conditiones in mentem

revocaret. Sed nullus lictor se ingessit, et sic quinque minutis post

ante ædes Vantine appulsi constitimus.

Parks videbatur in fastigio graduum me opperiens stetisse, nam pæne

antequam diga nostra constitisset, ipse halitans decucurrit. Ope

luminum Plateæ vultum eius animadverti, dum digario tessellam[9]

argentariam tradebam, ac fere me obstupefecit.

“Tune is es, mi Here Lester?” halitat ipse. “Dii te ament! Quam me

delectat hic te videre — !”

Brachium eius contrectavi.

“Erige sis te mi homo!” solor eum. “Noli dilabi. Fare nunc — quid

accidit?”

Omnium nervorum contentione se composuit.

“Iam tibi ostendam, mi Here,” quibus verbis sursum gradus cucurrit,

et per vestibulum ad fores conclavis, ubi cadaver Franci inveneramus,

antecessit.

“En, illic, mi Here!” ait singultans. “Intra illic!” ipse autem

parieti se applicuit, dum ego conclave ingressus sum.

Conclave luminibus erat collustratum, meique oculi pro momento

occœcati splendore, primum nihil fere discernere poterant. Cœcutiens

vidi Godfrey proruere, seque in genua prosternere.

Tunc oculi mei claruerunt, vidique in ipso puncto loci, ubi d’Aurelle

exspiraverat, alterum corpus — anne fuit idem, eodem quodam arcano

modo repositum, ut tragœdiam, postmeridiem ante oculos nostros actam,

repræsentaremus?

Mysterium Arcae Boulé · 第 3 / 12 题