De quibusdam miris per regiones Indiæ.
Licèt plurima mira habeantur in terra Imperij Presbyteri Ioannis, ne
materia operis nimiùm proteletur, multa tego silentio: et solùm de
quibusdam in principalibus Insulis narro. [Sidenote: Magnum mare arenosum]
Ergò in primis dico vidisse me magnum mare arenosum, quod de solùm minuta
arena sine vlla aqua cum lapillorum granellis currit, et fluit per altas
eleuationes, et depressiones ad similitudinem maris aquæ, nec vnquam
quiescit: et quòd ipse non cesso stupere, inueniuntur pisces ad littus
proiecti, qui cum sint alterius formæ et speciei, quàm de nostro mari,
videntur tamen gustui in edendo delicatiores. [Sidenote: In orientali India
vsque hodie venti anniuersarij arenis ostia fluminum suffocant.] Nullo
tamen humano ingenio videtur hoc mare transuadari, aut nauigari, aut illo
piscari, sed nec propter sui longitudinem, et plura impedimenta de propè
circuiri.
Item ab hoc latere maris per tres dietas habentur magnæ montium alpes,
inter quas venit quasi oriens de Paradiso fluuius decurrentibus petris,
nihil penitùs habens aquæ, in quibus æstimandæ sunt plurimum magnarum esse
virtutum, quamuis de singulis humanæ scientiæ constare non potest.
Hîc petrarum fluuius currit ad intercisum tempus, quasi in tribus septimanæ
diebus, per spatium deserti Indiæ plurium dietarum, velut fluuius, quousque
tandem se perdat in mare arenosum praedictum, atque ex tunc ipsi lapides
penitùs non comparent. Tempore autem sui cursus nullus appropinquare
praesumit, præ strepitu eius et motu: sed tempore quietis aditur sine
periculo vitæ.
In Orientem versus fluuij originem ad ingressum deserti magni inter quosdam
de montibus, cernitur grandis terræ planicies tanquam spatiosi campi
totalitèr arenosi, in quo videntur ad Solis ortum exurgere de arena, et
secundùm eleuationem Solis excrescere quaedam virgulta, atque in feruore
meridiei producere fructum. Ac de illo in Solis decliuo fructus cum
arbustulis paulatim minui, et in occasu penitùs deperire, vnde et nullus
hominum audet illorum vti fructibus, ne sit quid fantasticum et nociuum.
In huius deserti interioribus, vidi homines in toto syluestres, qui etsi in
superioribus formam praetendere videantur humanam, descendunt in
subterioribus ad formam bestiæ alicuius.
Horum quidam frontes gerunt cornibus asperatas, grinientes vt feræ vel
apri: alij nonnulla vti videntur loquela, quam nemo rationalium nonit, et
quibusdam signis concepta depromunt. Et est illic pluralitas syluestrium
canum, qui dicuntur papiones, quibus postquam edomiti, et ad venandum
instructi fuerint, valent capi multæ bestiæ per desertum. [Sidenote:
Papagalli.] Est et copiositas papingonum auium viridium in colore quas
appellant phicake, et quarum diuersa sunt genera, nobiliores habent latas
in rostro linguas, et in vtroque pede digitos duos. Et quaedam ex istis
naturaliter loquuntur verba aut prouerbia, seu salutationes, in patriæ
idiomate, vt euidenter salutes, concedant, et reddant viatoribus, et
nonnunquam debitum iter errantibus per desertum ostendant. Minus autem
nobiles non loquuntur ex natura, sed si latas habent linguas, et non sunt
vltrà duorum annorum ætatis, possunt per assiduitatem instrui ad loquelam.
Aliæ nec loquuntur, nec eradiuntur, sed solùm clamitant pro voce milui, et
nisi tres digitos habent in pede.
Nota: in quarta orientali Deus dedit fratribus minoribus magnam gratiam,
vnde in magna Tartaria ita expellunt ab obsessis daemones, sicut de domo
canes: vnde quandoque per decem dietas ad eos adducuntur daemoniaci
alligati, et statim fratribus praecipientibus in nomine Iesu Christi,
exeunt, et liberati baptizantur, et comburunt idola, et plures credunt, et
quandoque exeunt idola de igne, et fratres proijciunt aquam benedictam, et
clamat daemon, Vide, de meo habitaculo expellor propter fratres minores.
Ita multi credunt, et baptizantur. Odericus.
[Sidenote Melescorde Regio. Vel regionis.] Item nota: dum recederem de
terra Praesbyteri Ioannis versos occidentem, applicui ad contratam vnam,
quæ dicitur Melescorde, quæ pulchra est, et multùm fertilis: inter montes
duos huius contratæ fecerat quidam murum circundantem montem, et in eo
fontes nobilissimos, et omne detectabile. Et hunc locum dicebant paradisum,
sicut hic ferè continetur. Ideò Odericus, qui posteà narrat de valle
infausta in hoc se terminat.
[Sidenote: Mischorach.] Ad supradictum Indiæ regnum Pentexoriæ satis propè,
et lata est et longa Insula, Mischorach, bonis copiosè referta, de qua vnum
scribo praeteritum mirum.
Ante paucos hos annos, villanus ditissimus, sibi valdè preciosum
construxerat palatium, quasi pro Paradiso terrestri, circundatum, munitum
fortalitijs, ac repletum omnibus corporalibus delicijs.
Illic areæ, turres, cameræ, cubicula, cum alijs ædificijs, in multo numero,
et gloria permagnifica, ac historiarum picturis, inter quas, nonnunquam
prodigioso artificio bestiæ et bestiolæ, aues et auiculæ discurrebant,
volitibant, et per pugnas, garritus, collusiones, mentiebantur viuere.
[Sidenote: Ditissimi villani paradisus fictitius.] Illic prata, et pometa,
et seruatoria circà deliciosi collis congestum, distincta velut omni genere
florum, arborum, et herbarum, cum multis fontibus et riuulis, quorum
perspicuitas, et fluxus in glaris suauem et auditui praestabant
refectionem, et super aliquos fuerunt exceptioris artificij, circumstructi
auro, et argento, et gemmis, et tres principales fontes emittentes ad
palatium Domini per occultas conductas, riuulos vini, lactis, et mellis.
Copiosus quoque numerus formosorum puerorum, et puellarum, ætatis inter
decem et sex decem annos, indutorum torquibus, et cycladibus exauratis,
exercentium inter iocos cantus et spectacula, ac seruientium suo Domino
prope nutum. Audiebantur ex turrium custodibus, nec non videbantur
dulcisonæ, symphoniæ, generum diuersorum, vt certissimè putares, non
hominum, sed Angelorum: et in istis, ac similibus, deliciebatur iste
villanus.
Sed et aurum liuido nil iuuat, imò nocet: quia enim hic inuidiæ et otij
facibus super ingenuitatem mentis omnium generaliter nobilium principum
verebatur in corde: (ingenuitas enim, et rusticitas nunquam cohabitant in
cordis vno domicilio) Composuerat ista sibi in hunc finem, vt per se
singulos aduocaret aliquos vasallos corpore robustos, menteque audaces,
atque ad omnem proteruiam benè procliues: et cuilibet pro placitis
muneribus commisit vt illum seu illum principem seu Baronem, quem dicebat
sibi aduersarium, clàm per insidias vel impetum, occideret, promittens
quenquam post factum ad se recepturum perpetuò in hunc locum: sed et velut
vaticinans pseudo praedicauit, si quem illorum pro his flagitijs contigeret
corporaliter tradi morti, nihilominùs animam eius in hunc amoenum Paridisum
recipi, et viuere in æeternum.
[Sidenote: Mandeuillus oculatus testis.] Per hunc igitur modum nonnulis
nobilibus occisis, et interfectis, tandem nudabatur eius nequitia tanta, et
congregati regionis Barones miserum occiderunt, eius opera destruentes.
Ipse ego inibi ductus vidi fontium loca, et multa rei vestigia.