De frequentia palatij et comitatu Imperatoris.
Seruiunt et praestò sunt iugitèr Domino Imperatori septem reges, qui in
capite singulorum mensium, alijs septem regibus pro illis palatium
ingredientibus recedunt ad propria, donec reuoluatur eis tempus statutum.
Hij curam habent de gubernatione administrationum in aula maiori per
subiectos eis 72. duces, et 300. et 63. comites seu barones, quorum
vnusquisque optimè nouit et diligentèr intendit proprio ministerio.
Nam isti sunt Imperatoris Cubicularij, isti Camerarij, isti scindunt Regi
morsellos: alij de apponendis curam gerunt ferculis et deponendis,
deafferendis, deasportandis, alij pincernæ, Archimandritæ, ostiarij, et sic
de singulis.
Nec non absque iam dictis, manducant omni die in aula coràm Imperatore,
duodecim Archiepiscopi, 220. Episcopi, quibus etiam alij totidem certis
temporibus succedunt per vices. Verumtamem ad quotidianas expensas vsque
praemissas, veniunt de Curia 300. millia personarum, sed non ampliùs: sed
sicut praedixi de Curia praecedentis Imperatoris sic nullus hic,
cuiuscunque sit status, aut sexus, comedit vltrà semel in die, et hoc ipsum
sobriè satis: quoniam prout æstimare possum, expensæ duodecim hominum de
nostris communitèr compensarent triginta hominum in partibus illis.
Dum Ioannem Presbyterum contingit procedere cum exercitu in plena
exhibitione, non deferuntur vexilla, sed tredecim cruces magnæ altitudinis
et grossitudinis, de auro distincto pretiosissimis petris, in honorem
Christi et suorum Apostolorum duodecim. Hæ vectantur in singulis curribus,
et singularum ad hoc maximis curribus cum custodia cuiuscunque crucis,
decem mille equitum, et centum mille peditum, nec tamen hic numerus auget
vel minuit principalem exercitum Paganorum.
Tempore pacis per terras proprias de palatio ad palatium, aut de regno ad
regnum, dum tendere ei placet, comitatur vtique magna multitudine hominum
antè et retrò, et ex vtroque laterum.
Tùncque portantur coràm eo tria valdè notabilia, quæ tam illi quàm omnibus
ea dignè notantibus esse possunt salutaria. Praecedit enim eum in spatio
circiter octodecim passuum discus onustus velut omni genere pretiosorum
vasorum auri et argenti, gemmarum, et inæstimabilis artificij. Illumque
discum subsequitur propinquiùs Imperatori ad spatium centum passuum, alia
crux lignea nullo penitùs auro, nulloue colore aut preciositate
artificialis operis adornata.
Dehinc ad sex passuum succedit ibidem propinquans Imperatori discus aureus
terra nigerrima plenus. Sunt enim prædicti comitatus in custodiam et
honorem personæ Imperatoris, discus vassorum in ostensionem diuitiarum, et
maiestatis Imperialis. Crux in recordatione passionis et mortis, quam in
cruce ligni simplice Christus passus est pro nobis. Et terra nigra in
memoriam diræ mortis, qua caro ipsius Imperatoris, quæ terra est, in terram
ibit corruptionis.
The English Version.
But of the princypalle yles and of his estate and of his lawe, I schalle
telle zou som partye. This Emperour Prestre John is Cristene; and a gret
partie of his contree also; but zit thei have not alle the articles of oure
feythe, as wee have. Thei beleven wel in the Fadre, in the Sone and in the
Holy Gost: and thei ben fulle devoute, and righte trewe on to another. And
thei sette not be no barettes, ne by cawteles, ne of no disceytes. And he
hathe undre him 72 provynces; and in every provynce is a kyng. And theise
kynges han kynges undre hem; and alle ben tributaries to Prestre John.