Dē Sertīs in diē celebrī ferendīs

Kiliānus & Mārcus.

Kiliānus. — Ancillae vestrae quid ā prandiō agent?

Mārcus. — Quārē scīscitāris?

Kiliānus. — Est cūr quaeram.

Mārcus. — Audiam tum respondēbō.

Kiliānus. — Capitis sertum mihi concinnārent.

Mārcus. — In forō venustius emēs.

Kiliānus. — Mercārī nōn soleō nūgās istās.

Mārcus. — Et nōs rosās tibi nōn dōnābimus nihilō.

Kiliānus. — Sat flōrum tamen nōbīs in hortō sunt, quī pereunt.

Mārcus. — Istī mihi hāc aestāte vix corōnās praebēbunt.

Kiliānus. — Ūna vestrārum ancillārum mihi sertum dēbet.

Mārcus. — Dēbet, dīc unde?

Kiliānus. — Ex prōmissō mihi factō.

Mārcus. — Sufficit prōmīsisse, reddere nōn oportet.

Kiliānus. — Sī nequeō rosāceum sertum cōnsequī, ex frondibus

ūnum cōnficiam.

Mārcus. — Receptum nōn est, tālēs gerere corōnās.

Kiliānus. — Mōrem ipse mihi ita faciam.

Mārcus. — Novī mōris auctor exsibilātur passim.

Kiliānus. — Spērō quod ancilla vestra mē nōn dēseret.

Mārcus. — Faciam ut tē dōnet rosīs, tū deinde sertum cōnecte.

Kiliānus. — Aut ūnum in forō mercābor.

Mārcus. — Solidō ibīdem emēs.

Kiliānus. — Tribus nummīs comparābō mihi sat pulchrum.

Mārcus. — Labōrābō quō tē venustius habeam.

Kiliānus. — Nōn pudet mē in tālibus nūgīs superārī.

Mārcus. — Ego mālō pulchrior, quam dēfōrmior cōnspicī.

————

Dē Convīviō inter cervisiae barathra celebrandō.

Strophilus & Lycōnidēs.

Strophilus. — Salvus sīs sodālium meōrum optime.

Lycōnidēs. — Quid adeō blandē mē appellās?

Strophilus. — Quia diū mihi vīsus nōn es.

Lycōnidēs. — Neque tū mihi.

Strophilus. — Latuistī semper domī īnstar testūdinis.

Lycōnidēs. — Domī rārō fuī, semper forīs negōtia parentum

exsecūtus sum.

Strophilus. — Tantō in tempore cūr mē nōn salūtāstī?

Lycōnidēs. — Licuit mihi numquam per occupātiōnēs.

Strophilus. — Refarciēmusne intermissam amīcitiam et

sodālitātem?

Lycōnidēs. — Ad tuum nūtum obsequar.

Strophilus. — Id ego ferrem cōnsiliī, ut compōtārēmus

pauxillulum.

Lycōnidēs. — Renītar nihil.

Strophilus. — Pōtātōriamne domum aliquam nōstī?

Lycōnidēs. — Rārus soleō esse aliōrum compōtor, quod tabernās

nesciō.

Strophilus. — Mihi est compertum, ubi bibulī scholasticī latēre

solent.

Lycōnidēs. — Forte et frequēns ipsīs ades.

Strophilus. — Interdum, cum per crumēnam licet.

Lycōnidēs. — Nōn tē immūnem pōculīs tingunt?

Strophilus. — Parī asse impendium solvō.

Lycōnidēs. — Nōn dōnārent tē pauperem symbolō?

Strophilus. — Vīs scīre ubi sit situm dēverticulum nostrum

cervisiārum?

Lycōnidēs. — Percupiō.

Strophilus. — In platēā (quam vocant) ovium.

Lycōnidēs. — Tranquillum et sōlitārium locum ēgistis.

Strophilus. — Latebrīs solēmus gaudēre.

Lycōnidēs. — Id prūdentiae est.

Strophilus. — Concēdāmus istūc vīsum an aliquot nostrum ibi

pōcula tractant.

Lycōnidēs. — Congredior.

————

Dē Convīviō vicissitūdināriō, quod sacerdōtēs inter sē agunt.

Burchardus & Conrādus.

Burchardus. — Domī vestrae cūr adeō lautus īnstruitur focus?

Conrādus. — Convīvium nōbīscum agētur fēstīvum.

Burchardus. — Quālenam erit illud?

Conrādus. — Nequeō Latīnē reddere.

Burchardus. — Effāre ut potes.

Conrādus. — Canonicī inter sē convīvium agunt, quod ā sertō

capitis vocitant.

Burchardus. — Sciō, convīvium vicissitūdinārium Latīnē dīcēs.

Conrādus. — Quārē?

Burchardus. — Quia per vicēs, nunc ab hōc, nunc ab illō sūmptūs

ipsīus fīunt.

Conrādus. — Vērum est, alternātim faciunt impendia.

Burchardus. — Fīet istud aere tuī dominī?

Conrādus. — Fīet, quia ōrdine sequitur eum, quī ultimō expēnsās

dedit.

Burchardus. — Quantī cōnstābit crēdis prandium istud?

Conrādus. — Īnsūmet forte decem aureōs nummōs.

Burchardus. — Hui tantī?

Conrādus. — Et aliī suō tempore nōn minus in obsōniīs expōnunt.

Burchardus. — Exporrigunt etiam frontem basilicē?

Conrādus. — Omnibus numerīs sēsē exhilarant.

Burchardus. — Edunt etiam carnēs verū parātās?

Conrādus. — Carnem ēlixam ac assam simul, et vīnum, et hornum,

et bīmum.

Burchardus. — Quam crēbrō istud convīvium agunt?

Conrādus. — Nī fallor quōlibet mēnse.

Burchardus. — Quisque forte semel est convīvātor?

Conrādus. — Totiēs quotiēs numerō succēdit.

————

Cūr convīvium istud īnstituērunt sacerdōtēs, vel aliī.

Zacharīās & Ferdinandus.

Zacharīās. — Prōverbium vulgō est, ‘Nihil sine causā’.

Ferdinandus. — Quid tum?

Zacharīās. — Hoc mihi probātur māximē.

Ferdinandus. — Etiam sī dētestārī vellēs, salvā fronte nōn

possēs.

Zacharīās. — Convīviī vicissitūdināriī precor causam profer.

Ferdinandus. — Unde rādīcēs cēperit, facile est cognitū.

Zacharīās. — Mihi est quam ignōtissimum.

Ferdinandus. — In convīvīs farcītur amīcitia, nōnne?

Zacharīās. — Hercule nōn dissentiō.

Ferdinandus. — Et sarcītur solidius, saepius invicem convīvandō.

Zacharīās. — Esset inde vicissitūdō illa convīviī nāta?

Ferdinandus. — Persuāsum ita habeō.

Zacharīās. — Vix mihi persuāseris.

Ferdinandus. — Es adeō incrēdulus?

Zacharīās. — Ad istud dictum difficilis sum fide.

Ferdinandus. — Scrūpulum in eō quem habeās, cedo.

Zacharīās. — Sciō, ‘Vulgus amīcitiās ūtilitāte probat’.

Ferdinandus. — Ita Horātius in Ōdīs refert.

Zacharīās. — Est Horātiī verbum, sed et vulgī probātum calculō.

Ferdinandus. — Nōn īnfitiābor istum dīligī unde commodum datur.

Zacharīās. — Sed convīvium illud incommodat convīvātōrī, ideō

nōn est ob amīcitiam nātum.

Ferdinandus. — Canonicī opulentī amīcitiam nōn commodō, sed

corde pēnsitant.

Zacharīās. — Mālunt tamen accipere, quam praebēre.

Ferdinandus. — Dandō etiam nōn sunt difficilēs.

————

Exemplō Sacerdōtum, etiam convīviōrum ineunt circulum.

Gerhardus & Henrīcus.

Gerhardus. — Seniōrum vīta, audīvī quondam, est jūniōrum

īnstrūctiō.

Henrīcus. — Dēbet esse, sī fuerit bona.

Gerhardus. — Sī autem fuerit mala. quid tum fīet?

Henrīcus. — Nōn erit imitanda.

Gerhardus. — Vicissitūdō convīviōrum frequēns sacerdōtibus estne

sequenda?

Henrīcus. — Est, sed opulentīs.

Gerhardus. — Nōbīsne fugienda?

Henrīcus. — Inopia nostra satis docet.

Gerhardus. — Pulchrum tamen esset inter nōs orbem agī

convīviōrum.

Henrīcus. — Quam pulchrum fuerit ignōrō, parum quaestuōsum

certē.

Gerhardus. — Nescīs ob sūmptum pulchra nōn intermittenda?

Henrīcus. — Fateor, pulchra et honesta.

Gerhardus. — Nōn indecōrum est invicem pōtitāre modicē.

Henrīcus. — Sed nequīmus abstinēre, ubi amplexī fuerimus pōcula.

Gerhardus. — Cessābimus ūnā aut alterā ēpōtā mēnsūrā.

Henrīcus. — Tum ūnusquisque vix labia ūmectāret.

Gerhardus. — Ineāmus precor foedus agendī inter nōs mūtuās

interdum compōtātiōnēs.

Henrīcus. — At quis sūmptūs feret?

Gerhardus. — Vicissim omnes.

Henrīcus. — Quantum impendet pōtātiōnis prīnceps?

Gerhardus. — Exiguum: nam praeter cervisiam et bōlum pānis (nisi

līberālior fuerit) dabit nihil.

Henrīcus. — Sī vīnum appeterēmus, unde istud comparārētur?

Gerhardus. — Quisque suō appōnet nōmine.

Henrīcus. — Nunc cōnsentiō.

————

Dē mōribus Mēnsae.

Jūlius & Mōrus.

Jūlius. — Juvenem exōrnat nihil quam ingeniī mōrēs, dīxit hodiē

praeceptor noster.

Mōrus. — Ē tripode locūtus est.

Jūlius. — Hāctenus crēdidī, plūs scientiā nōs decorāret.

Mōrus. — Tōtō caelō aberrāstī.

Jūlius. — Plūris tamen cōnstat scientia, quam virtūs.

Mōrus. — Nōnnumquam scientia facilius adipīscitur.

Jūlius. — Sed sine mōribus probīs, scientia nihil habet laudis.

Mōrus. — Nescius sum istīs.

Jūlius. — Quantumvīs perītus sit, sī mōribus vacāverit candidīs,

nihilī homō erit.

Mōrus. — Tantīne fīunt mōrēs?

Jūlius. — Aestimantur magnī ubivīs locōrum, māximē tamen ad

mēnsam.

Mōrus. — Ad lancēs ego frontem perfricō, mōrum omnium ignārus.

Jūlius. — Nōn pudet tē absque fronte esse hominem?

Mōrus. — Prōverbium vulgī sequor: ‘Ad mēnsam verēcundārī decēre

nēminem’.

Jūlius. — Nōn satis intellegis dictērium illud.

Mōrus. — Quid sibi velit tū apertius dīcās.

Jūlius. — Nēminem ā cibīs dēbēre abstinēre, jūxtā tamen, mōrēs

servandī.

Mōrus. — Admonēs mē hāctenus ignōtī.

Jūlius. — Nusquam magis, quam ad mēnsam rūsticitās advertitur

hominis.

Mōrus. — Estne adeō facile ad mēnsam dēlinquere?

Jūlius. — Facillimē, sī vel indecōrē biberis, comederis, vel

cibum attigeris.

Mōrus. — Posthāc mē īnstar assidentium geram, nē quid committam

indignum.

————

Dē fēriīs dīvī Blasiī.

Ōsvaldus & Paschasius.

Ōsvaldus. — In quem ūsum parās cuspidem illam?

Paschasius. — Quasi tū nescīrēs.

Ōsvaldus. — Quī ego scīrem tua negōtia?

Paschasius. — Id quod mōlior, commūne hīc locōrum est.

Ōsvaldus. — Age, et mē istīus certiōrem redde.

Paschasius. — Crāstinō diē oculīs cernēs.

Ōsvaldus. — Spectāculum forte aliquod erit?

Paschasius. — Spectāculum erit nōn lūdī, sed cursūs.

Ōsvaldus. — Quī current, et quōrsum?

Paschasius. — Receptum est puerulōs crās ōstiātim cursitāre.

Ōsvaldus. — Quid ōstiātim petent?

Paschasius. — Aliquid mūneris in dīvī Blasiī nōmine.

Ōsvaldus. — Et quid precantibus ērogātur?

Paschasius. — Frustum carnis suillae, vel pānis trīticeus ūnīus

terunciī.

Ōsvaldus. — Unde nātus est mōs iste?

Paschasius. — Fugit mē per Herculem.

Ōsvaldus. — Conjiciō ejus orīginem.

Paschasius. — Ēnārrā unde aestimās.

Ōsvaldus. — In templō meminī mē vīdisse dīvī Blasiī simulācrum.

Paschasius. — At quā effigiē vel fōrmā?

Ōsvaldus. — Habēns caput porcīnum baculō īnfīxum.

Paschasius. — Ista est vērō similis conjectūra.

Ōsvaldus. — Ipse crēdō inde esse ortum mōrem quem dīcis.

Paschasius. — Orīgō sit quaecumque, ego praedam mē factūrum

spērō.

————

Dē Ēloquentiā & Barbariē.

Quirīnus & Rōmulus.

Quirīnus. — Mīrum est, quantum loquendō discrepant hominēs.

Rōmulus. — Quōmodo dissonant?

Quirīnus. — Ūnus cultē, alius foetidē Latīnē loquitur.

Rōmulus. — Unde ista sermōnis dīversitās?

Quirīnus. — Ā variō praeceptōrum genere.

Rōmulus. — Nōn sunt praeceptōrēs ejusdem farīnae?

Quirīnus. — Āh, inter corvum et cycnum colōre plūs convenit,

quam inter praeceptōrēs litterāriōs.

Rōmulus. — In quō dissimilēs sunt?

Quirīnus. — In ērudītiōne, perītus est ūnus, alter amūsus.

Rōmulus. — Praeceptor indoctus esse nequit, sī īnstituit.

Quirīnus. — Magistrātum praeceptōris multī gerunt, sed

prōvinciae nōn satagunt.

Rōmulus. — Omnēs discipulōs docent.

Quirīnus. — Docēre varium est.

Rōmulus. — Quōmodo est varium?

Quirīnus. — Aliquī docent vāna, inūtilia, et audītū injūcundī.

Rōmulus. — Quae vocās injūcunda audītū?

Quirīnus. — Latīnum impolītum forte in aliquā coquōrum officīnā

effectum.

Rōmulus. — Tālem sermōnem nūllus docet discipulōs.

Quirīnus. — Āh, nunc mihi cerebrum excutis.

Rōmulus. — Loquor ut quī ignōrat.

Quirīnus. — Dē tē vērē jūdicās.

Rōmulus. — Doceās tamen quid Barbariēs sit, et quid ēloquentia.

Quirīnus. — Barbariēs est sermō, inculta habēns verba, et

impolītam compositiōnem.

Rōmulus. — Quid Ēloquentia?

Quirīnus. — Est sermō ōrnātum habēns tum verbīs, tum

compositiōne.

————

An omne perdātur tempus, quod studiō nōn impartītur, ut dīxit

Plīnius.

Stephanus & Theodōrus.

Stephanus. — Historicī, admīror an semper vēra afferant.

Theodōrus. — Istud crēdendum audācī animō.

Stephanus. — Tamen Graecī ā multīs mendāciīs arguuntur in

historiīs.

Theodōrus. — Latīnōrum ego tūtēlam gerō.

Stephanus. — Plīniī jūniōris verbum fuit, ‘id perīre temporis,

quod studiō vacāret litterāriō’, crēdis tū illud?

Theodōrus. — Nōn crēderem? experior in diēs.

Stephanus. — Aliud agendō nōnne etiam bene collocant tempus

hominēs?

Theodōrus. — Audiam, quid operis putēs?

Stephanus. — Pōtitandō, edendō, et ventrem juvandō.

Theodōrus. — Hoc aliud est nihil, quam tempus perdere.

Stephanus. — Tamen inde commodum sequitur corporī.

Theodōrus. — Sed interim neglegitur anima, quae est nōbilior.

Stephanus. — Quī manibus labōrant artificēs, perdunt istī etiam

tempus?

Theodōrus. — Id nōn reor.

Stephanus. — Tamen Plīnius istud vidētur velle.

Theodōrus. — Plīnius dē litterīs dēditīs loquitur.

Stephanus. — Litterārum alumnī nequeunt semper incumbere

chartīs.

Theodōrus. — Dīc quandō nōn?

Stephanus. — Dīcam. Plīnius Secundus in Epistulīs dīcit dē

Plīniō jūniōre, quod tempus balneī eximēbat studiō: ergō et

illud perdidit.

Theodōrus. — Vānē loqueris: et sī librōs nōn tractābat, tamen

semper dē suīs meditābātur scientiīs.

Stephanus. — Forte dīcere vīs, istud bene collocārī tempus, quod

in librīs vel colloquiīs dē scientiā teritur.

Theodōrus. — Rem ipsam tenēs.

————

Cum aetāte esse sapiendum.

Antōnius & Burchardus.

Antōnius. — Nōn pudet tē adultum ita gerere?

Burchardus. — Quī agō?

Antōnius. — Īnstar puerī.

Burchardus. — Dās id mihi vitiō?

Antōnius. — Quis vitiō ubi nōn adscrīberet?

Burchardus. — Nescīs, nēmō ubīque jūxtā sapit.

Antōnius. — Sciō dulce esse quandōque dēsipere in locō.

Burchardus. — Cūr tum mē increpās?

Antōnius. — Tū numquam nōn dēsipis.

Burchardus. — Ut sapiam mē īnstrue.

Antōnius. — Sī audīre mē velīs.

Burchardus. — Auscultābō.

Antōnius. — Duo sunt sapientiae praecepta.

Burchardus. — Quae illa sunt?

Antōnius. — Prīmum est, posse tacēre.

Burchardus. — Alterum quod est?

Antōnius. — Discere quid sit loquendum.

Burchardus. — Ista memoriā recondam.

Antōnius. — Sed scīs quandō, vel ubi tacendum?

Burchardus. — Nōn, et id mē doceās.

Antōnius. — Tacendum est, ubi taciturnitās plūs cōnfert, quam

loquācitās.

Burchardus. — Istud praescīre quis potest?

Antōnius. — Praemeditandum istud est, antequam lingua moveātur.

Burchardus. — Quandō loquendum est?

Antōnius. — Dum taciturnitās est obfutūra.

Burchardus. — Obestne aliquandō silēre?

Antōnius. — Nescīs, Amyclās tacendō periisse?

Burchardus. — Ā quō discam quid loquendum sit?

Antōnius. — Sapientum adverte verba, et plūs audiās quam

loquāre.

Burchardus. — Vix illa tenēre poterō.

Antōnius. — In mente habeās praeceptum Periandrī Corinthiī, quod

meditātiō tōtum continet.

Burchardus. — Posthāc nōn hīscam, nisi ēnīxē praemeditātus, quō

verba vergant.

————

Dē novīs indūmentīs colloquuntur.

Carolus & Daniēl.

Carolus. — Hodiē mē nōscis, crās nōn agnōscēs.

Daniēl. — Mūtāberis in aliud animal?

Carolus. — Nōn, sed aliō modō tōtus variābor.

Daniēl. — Forte incantāmentīs.

Carolus. — Nōn, sed vestītū novō.

Daniēl. — Vestieris recēns?

Carolus. — Utique novus ā tālīs ūsque ad verticem.

Daniēl. — Tuō aere vel parentum?

Carolus. — Parentum, nōn meō sūmptū.

Daniēl. — Quī id es meritus?

Carolus. — Diū est quod pollicitī sunt mihi.

Daniēl. — Cujus reī grātiā?

Carolus. — Sī vīderint mē in litterīs prōgredī.

Daniēl. — Certē tuī prōfectūs sunt avidī.

Carolus. — Commodum meum plūs quam ego anhēlant.

Daniēl. — Ista vēra est parentum pietās.

Carolus. — Labōrābō omnī cōnātū, ut tālis efficiar, quālem mē

cupiunt ipsī.

Daniēl. — Nunc tempus esset, ut nucēs spargerēs.

Carolus. — Cum istō recentī amictū fervidior fīam litterārum

alumnus.

Daniēl. — Faxit id magnus Apollō.

Carolus. — Lūdibriō tū habēs quae dīcō, sed meliōra praestatūrum

mē vidēbis.

Daniēl. — Ut prīmum vīderō crēdam.

Carolus. — Ignōrās mūneribus illectārī juvenēs ad studia?

Daniēl. — Horātiī ista sententia est.

Carolus. — Nōn secus ac ego novīs vestibus dōnātus, discendō

fervēscam.

Daniēl. — Ārdor ille vereor perībit propediem.

Carolus. — Id Diī āvertant.

Daniēl. — Erō tibi augur, vestibus veterāscentibus, exārēscet et

in tē discendī cupiditās.

Carolus. — Hoc in plērīsque accidit, sed in mē locum nōn

habēbit, id exitus ostendet.

Daniēl. — Sī perdūrāveris dīligentiā, eris mihi magnus Apollō.

————

Tractāre dīcunt fabrīlia fabrōs.

Eberhardus & Fabricius.

Eberhardus. — Quae convīvae vestrī fūdērunt colloquia?

Fabricius. — Tālia, quālēs fuēre hospitēs.

Eberhardus. — Cujus tum farīnae istī erant?

Fabricius. — Negōtiātōrēs, et mercātōrēs, ac fēnerātōrēs.

Eberhardus. — Hī quid invicem nūgābantur?

Fabricius. — Dē fēnore quod exercent.

Eberhardus. — Spērant nunc quaestum aliquem?

Fabricius. — Spē lucrī jam foventur.

Eberhardus. — Sed quārē lucrum facient nunc temporis?

Fabricius. — Annōnam vēnumdandō.

Eberhardus. — Frūgum vēnditiō nunc tempestīva est.

Fabricius. — Id et ipsī nōrunt, quia pretiōsē vēnit.

Eberhardus. — Hui pereant cum eōrum aviditāte illī hominum et

pauperum tortōrēs.

Fabricius. — Faxit Deus ut mercātus annōnae vīlior fīat.

Eberhardus. — Vereor ante proximam messem vīlius nōn vēndētur

frūmentum.

Fabricius. — Fīdendum est Deō, quī omnia vertere potest.

Eberhardus. — Ferendum adhūc esset, sī nōn cārior fieret ēmptiō

frūgum.

Fabricius. — Id Diī prohibeant.

Eberhardus. — Nōn aliī adfuēre convīvae?

Fabricius. — Praestō erant et sacerdōtēs nōnnūllī.

Eberhardus. — An istī quī mercēde conductī missās celebrant,

quōs praesentiōnāriōs vulgus vocat?

Fabricius. — Ejusmodī erant sacrificulī.

Eberhardus. — Quālis ipsīs fuit sermō?

Fabricius. — Nusquam jam vel rārō dēfūnctīs exsequiās fierī.

Eberhardus. — Quid causae putābant esse?

Fabricius. — Quod Lutherō accēderent hominēs.

Eberhardus. — Altera et haec est ratiō, quod egent plērīque.

Fabricius. — Certum est, egestāte ubīque labōrātur.

————

Ad mēnsam laeta, & nōn trīstia dēbēre esse colloquia.

Hērō & Jūliānus.

Hērō. — Abeant verba illa.

Jūliānus. — Quārē?

Hērō. — Trīstia sunt quae huic locō et temporī nōn conveniunt.

Jūliānus. — Quae tum verba hīc apta erunt?

Hērō. — Dulcia et jūcunda dictēria.

Jūliānus. — Quis hic est, quī aliquot scommata prōferet?

Hērō. — Salēs dīcantur inter nōs vicissim.

Jūliānus. — Cujus reī auspicārī?

Hērō. — Hospitis istud est mūnus.

Jūliānus. — Placet, deinde et propius assidentēs aliquī jocōs

afferent.

Hērō. — Vel sī vīsum est hospitī, sortiēmur quis incipiat.

Jūliānus. — Incipere ipse essem īnstrūctus.

Hērō. — Lepidī igitur aliquid recēnsē.

Jūliānus. — Sed sileant prius omnēs.

Hērō. — Tenēbimus ōra intentī omnēs, ut inquit Vergilius?

Jūliānus. — Prōverbium est multōrum in ōre, ‘ad mēnsam sedendō

juvenēscere hominēs’, idne vōbīs vērisimile vidētur?

Hērō. — Fertur, sed certum est quod falsē.

Jūliānus. — Cūr fictum esse crēditis?

Hērō. — Quia tempore senēscimus, ubicumque locōrum sīmus.

Jūliānus. — Diffitērī nequeō, attamen ad mēnsam juvenēscimus.

Hērō. — Cōnsonum vērō nōn crēdimus esse.

Jūliānus. — Advertite vōbīs persuādēbō.

Hērō. — Age faciās, et Phyllida sōlus habēbis.

Jūliānus. — Sententia Horātiī est: ‘Vīnum hominem reddere

juvenem’.

Hērō. — Aequē tamen senēs manent ēbriī.

Jūliānus. — Fīunt juvenēs animō et hilaritāte.

Hērō. — Id vērum est, quia vīnum cūrās abigit.

Jūliānus. — Et juvenum est cūrīs vacāre.

Hērō. — Ipsī nōn cūrant, quantī annōna veniat.

Jūliānus. — Ideō ad mēnsam sinite et nōs juvenēscere, largius

bibendō.

————

Ante & post cibum hymnum esse dīcendum.

Lūcānus & Mauricius.

Lūcānus. — Hominēs sītis an bēstiae, dubitō.

Mauricius. — Fōrmam nostram aspice.

Lūcānus. — Speciēs est hūmāna, sed vīta nōn.

Mauricius. — Vīvimus tum brūta?

Lūcānus. — Agitis mōrēs bēluīnōs.

Mauricius. — Hui, bona verba.

Lūcānus. — Porcōrum est edere, nūllīs precibus dictīs.

Mauricius. — Ōrārēmus ūsque?

Lūcānus. — Decet hominem ōrandō, cibum adīre et dēserere.

Mauricius. — In aede sacrā sat precum dīximus.

Lūcānus. — Fortassis ibīdem fābulīs trānsēgistis tempus.

Mauricius. — Cōnfābulārī illīc nōn solēmus.

Lūcānus. — Etiam nōn ad Deum precēs funditis sciō.

Mauricius. — Observāstī tū in templō quid agerēmus?

Lūcānus. — Saepenumerō.

Mauricius. — Tēcum habitā, sī nōs mordēre intendis.

Lūcānus. — Reprehendite vōs et mē, sī quid scītis male per mē

gestum.

Mauricius. — Sapientiōrēs sumus, quam quod lītem auspicārēmur.

Lūcānus. — Ōrētis, deinde cibō fruāminī.

Mauricius. — Omittēmus posthāc numquam precēs ad cibum solitās.

Lūcānus. — Nihil incīvīlius est, hominem edere sine hymnō dictō,

cum id CHRĪSTUS fēcerit.

Mauricius. — Oblīvīscimur quandōque, aliārum dum sumus sollicitī

rērum.

Lūcānus. — Sollīcitus sum numquam adeō, ut Deī oblīvīscar.

Mauricius. — Fēlīx, quī istam habeās grātiam.

Lūcānus. — Precantibus ad mēnsam vīctus suppeditātur ā Deō.

Mauricius. — Facile crēdimus.

Lūcānus. — Facite igitur, ut hōc praeceptō meī semper suīs

memorēs.

Mauricius. — Fīet, tibi grātiam habēmus.

————

Dē Capite aperiendō.

Nestor sapiēns & Ōtmārus.

Nestor. — Rūstice, ubi ēgistī vītam, an inter bēstiās?

Ōtmārus. — Mihi cum bēluīs nōn convenit.

Nestor. — Plūs cum bēstiīs, quam hominibus tibi est similitūdō.

Ōtmārus. — Causam indicā.

Nestor. — Apud honestōs virōs sine mōribus es.

Ōtmārus. — Mōrēs quōs habērem?

Nestor. — Honestiōrī tē aperiendō caput, loquerēris.

Ōtmārus. — Caput aperīre crēbrō molestum est.

Nestor. — Optimē decet, quia datur virtūtī.

Ōtmārus. — At caput nūdum frīgus mordet.

Nestor. — Quantumvīs ācre sit frīgus, nequit citō laedere

dētēctum caput.

Ōtmārus. — Ipse doleō capite, dum frīgus sentiō.

Nestor. — Nihil plūs decorat juvenem, quam digniōribus adesse

nōn opertō capite.

Ōtmārus. — Admīror, nihil tamen prōdest illīs quibus illud fit.

Nestor. — Honor nōn accipientium, sed exhibentium est.

Ōtmārus. — Ut audiō honor est meus, nōn quibus ipsum faciō.

Nestor. — Sentīs vērāciter.

Ōtmārus. — Sī praescīvissem aperuissem caput crēbrius.

Nestor. — Ingenuōs indicat mōrēs adulēscentis.

Ōtmārus. — Tum facillimē mōrātus efficiar.

Nestor. — Audīstī umquam Rōmānōrum mōrem dē capite nūdandō?

Ōtmārus. — Nōn, recēnsē tū mihi.

Nestor. — Lēx erat apud eōs, quod capite plēcterētur, quī

seniōrem praeterīret coopertīs capillīs.

Ōtmārus. — Nōllem tunc temporis apud illōs mē vīxisse.

Nestor. — Ipse sī ibīdem vītam ēgissem, numquam operīmentō

verticis fuissem ūsus.

Ōtmārus. — Istud et ego nōn omīsissem.

————

Dē fertilī Sacerdōtiō.

Pater & Quirīnus.

Pater. — Ad vītam agendam sat mihi nunc est commeātūs.

Quirīnus. — Grātiam Deō habeās.

Pater. — Sed nōstīne, unde vīctitābō?

Quirīnus. — Tū mē certiōrem redde.

Pater. — Optimum mihi est sacerdōtium.

Quirīnus. — Tāle et mihi esse vellem.

Pater. — Piscāre undique, forte reperiēs simile meō.

Quirīnus. — Aureō hāmō careō.

Pater. — Argenteum ut habeās hāmum oportet.

Quirīnus. — Fortassis et tibi aere adeptum est sacerdōtium.

Pater. — Crēde mihi, nōn inānī ipsum sum nactus manū.

Quirīnus. — Id tibi injūrātō crēdō.

Pater. — Pendet mihi singulīs annīs centum aureōs nummōs.

Quirīnus. — Sufficiet et tibi, et Nymphae, quam alēs.

Pater. — Puellam ēducābō nūllam, sed parentibus commorābor.

Quirīnus. — Sapiēs in rem tuam, sī fēceris.

Pater. — Grave esset, mē et domum, et ancillam, et coquīnam

fovēre.

Quirīnus. — Dictō citius multum prōdigitur.

Pater. — Parentibus vīvīs, impendiīs largīs parcam.

Quirīnus. — Viāticum ad senium tibi comparā.

Pater. — Vellem et tibi esse fēcundum sacerdōtium.

Quirīnus. — Ipse quoque percuperem.

Pater. — Reperiēs aliquōs piōs, quī tuī miserābuntur.

Quirīnus. — Ō utinam quam grātus esse vellem.

Pater. — Subōrnā amīcōs, quī prō tē dīvitēs precentur.

Quirīnus. — Tentārem sēdulō, sī prōfutūrum scīrem.

Pater. — Perīculum faciendum quippiam cupientī.

Quirīnus. — Vērum est, audācēs fortūna juvat. Et dēsidentī (ut

vulgō fertur) assa nōn advolat columba.

————

Dē officiō mēchanicō addiscendō.

Rōmulus & Scīpiō.

Rōmulus. — Nunc temporis novus mōs inolēvit.

Scīpiō. — Quem mōrem putās?

Rōmulus. — Quod ā plērīsque litterae dēferuntur.

Scīpiō. — Quid tum susceptant?

Rōmulus. — Manibus operandō vīctitant.

Scīpiō. — Paenitēbit ipsōs ōlim.

Rōmulus. — Illud quam multīs praedīxī, sed lapidī loquēbar, et

mortuō verba fēcī.

Scīpiō. — Sapient nimis sērō.

Rōmulus. — Labōriōsōs diēs nōn diū tolerābunt.

Scīpiō. — Gustātā labōris amāritūdine, ad litterās recurrent.

Rōmulus. — Regredī ipsīs nōn licēbit ad dēserta studia.

Scīpiō. — Reditum quid morābitur?

Rōmulus. — Parentēs et aliōrum hominum nāsī suspēnsiō.

Scīpiō. — Satis amārum est Cicōniā afficī et dēpingī.

Rōmulus. — Quid agent crēdis, postquam eōs labōris taeduerit?

Scīpiō. — Crumēnās amputābunt, et jugulābunt hominēs.

Rōmulus. — Bellōrum satellitēs fīent etiam strēnuī.

Scīpiō. — Fierī potest, nam et animam et vītam vēnum habent.

Rōmulus. — Monachōrum et quōrundam dīvitum admīror dēmentiam.

Scīpiō. — Āh, admīrārī dēsine, nequeunt opiparōs ferre diēs.

Rōmulus. — Stolidī quī luxuriōsam vītam commūtant miseriā.

Scīpiō. — Ignōrās? ‘Optat ephippia bōs, piger optat arāre

caballus.’

Rōmulus. — Horātius istō verbō quid dīcere volēbat?

Scīpiō. — Quemque suae sortis paenitēre, optāre aliēnam.

————

Eōs rārō probōs fierī, quibus in tenerīs annīs parentēs nimium

indulgent.

Telesphorus & Ūdō.

Telesphorus. — Ō juvenis, juvenis, melior virtūte ēvādēs

numquam.

Ūdō. — Nōstī tū fortūnās hominum?

Telesphorus. — Tantum nōscō sortem tuam, quod in melius nōn

prōficiēs.

Ūdō. — Deus adhūc successum fēlīcem mihi spērō nōn dēnegābit.

Telesphorus. — Tenera aetās dē tōtā jūdicat vītā.

Ūdō. — Hercule fallit saepissimē.

Telesphorus. — In tenerīs molliter, ut tū, ēducātī omnium

ēvādunt pessimī.

Ūdō. — Tum nūllī fierent prīncipēs probī, quia lautē aluntur.

Telesphorus. — Prīncipem probum nigrō cycnō inveniēs rāriōrem.

Ūdō. — Continē linguam, audīre fastīdiō.

Telesphorus. — Veterum perlūstrā historiās, inveniēs ēgisse

tyrannōs ferē omnēs.

Ūdō. — Abeant prīsca tempora, aetāte nostrā Rēgēs et Ducēs

trutinēmus.

Telesphorus. — Hāc tempestāte dīves probus albō corvō est

rārior.

Ūdō. — Tertius tū Catō es, omnia nōstī.

Telesphorus. — Sim quī sim, Quīntiliānī sequor sententiam.

Ūdō. — Quae illa est?

Telesphorus. — Virtūte eum numquam adolēscere, quī in purpurā

rēpserit.

Ūdō. — Ita vīsum est Quīntiliānō forte inopī.

Telesphorus. — Cēnsūra est sua, et experientia vērācissimum esse

probat.

Ūdō. — Perpaucī probī essent, sī vēra dīcerēs.

Telesphorus. — Loquor dē illīs, quōrum lautē alitur juventūs.

Ūdō. — Omnis fermē māter molliter alit fīlium.

Telesphorus. — Facerent quidem istud omnēs nūtrīcēs, sed multīs

reclāmat indigentia.

Ūdō. — Ideō Deus pauperibus, nōn dīvitibus prōlēs concēdit.

————

Quī parentēs suōs dīligant fīliōs.

Xenophōn & Cypriānus.

Xenophōn. — Vellem tālēs mihi contigisse parentēs.

Cypriānus. — Quālēs optārēs?

Xenophōn. — Ut ille est fortius.

Cypriānus. — Fātue, nescīs quid dēsīderās.

Xenophōn. — Oppidō bene sciō.

Cypriānus. — Sī perpenderēs vōtum, tacērēs.

Xenophōn. — Diēs dēlicātōs cupiō.

Cypriānus. — Tālēs sī habērēs, commodārentne tibi?

Xenophōn. — Frūgiferī essent, nam nūllā rē egērem.

Cypriānus. — Unde tum omnium rērum habērēs cōpiam?

Xenophōn. — Ab opulentīs parentibus.

Cypriānus. — Ah, ah, quid loqueris stolidē?

Xenophōn. — Loquor quod rēs est.

Cypriānus. — Parentēs dīvitēs plūs surripiunt, quam largiuntur

fīliīs.

Xenophōn. — Ipsīs quid auferunt?

Cypriānus. — Omnem laudem et commoditātem.

Xenophōn. — Parentēs darent fīliīs, citius quam adimerent.

Cypriānus. — Ut tū rēris.

Xenophōn. — Amābō, effāre quid fīliīs dēmunt?

Cypriānus. — Virtūtem, quā nihil est in mundō praestantius.

Xenophōn. — Dicta tua nōn teneō.

Cypriānus. — Vīs ut tibi tamquam Dāvō Terentiānō apertius

loquar?

Xenophōn. — Volō et dēsīderō.

Cypriānus. — Dīvitēs suīs fīliīs plūs aequō indulgent.

Xenophōn. — Indulgentia ista quid obesse potest?

Cypriānus. — Quīntiliānus inquit, quod et corporis et animī

nervōs omnēs corrumpit mollis illa ēducātiō.

Xenophōn. — Age, quōmodo indulgent?

Cypriānus. — Errantēs nōn pūniunt, neque ā praeceptōribus eōs

corrigī volunt.

————

Quis noster sit Amīcus.

Albertus & Brūnō.

Albertus. — Miser homō nunc est, quī rērum est expers hūmānārum.

Brūnō. — Quis esset illārum rērum rudis?

Albertus. — Prōh dolor, tālēs reperiēs complūrēs.

Brūnō. — Quōs vocās tū hūmānārum rērum ignārōs?

Albertus. — Hōsce quibus facile impōnitur.

Brūnō. — Nōnnumquam prūdentissimō cuique dantur verba.

Albertus. — Sortem mundī quī calluerit pulchrē, sibi cavēbit.

Brūnō. — Nostīne dictērium, Homērum quandōque dormītāre?

Albertus. — Inter hominēs agentī vigilandum est strēnuē.

Brūnō. — Tenduntur tum nōbīs semper īnsidiae?

Albertus. — Ā multīs nōbīs īnsidiātur, etiam quōs amīcissimōs

crēdimus.

Brūnō. — Amīcī illī persōnātī sunt.

Albertus. — Appārent fautōrēs cōram, sed clam mordent, et

pungunt īnstar fēlium.

Brūnō. — Effingunt pulchrē nātūram fēlis.

Albertus. — Amīcus est rēs nōbilissima sed rārissima.

Brūnō. — Ūnicō tamen mūnusculō amīcus adipīscitur.

Albertus. — Iste mūneris, nōn nostrī est amīcus.

Brūnō. — Vērum quem aestimābimus amīcum?

Albertus. — Nēminem festīnanter et temere.

Brūnō. — Quandō? ōrō īnstrue mē.

Albertus. — Quem diūtinō convīctū intus et in cute nōverimus.

Brūnō. — Intus aliquem nōscere difficillimum est.

Albertus. — Longa cōnsuētūdō arguit, quālis sit ā tālīs ad

verticem, albus an āter.

Brūnō. — Multī Crocodīlī nātūram habent, aliud vultū, aliud

corde gerentēs.

Albertus. — Vērum est, ideō Mōmus Deus reprehēnsōrius carpēbat

nātūram, quod hominem occlūsō pectore creārit, quod cordis

alterīus nōs latēret cōgitātus.

Brūnō. — Cordium sī quis explōrātor esse posset, facile amīcum

vērum agnōsceret.

————

Quis nōbīs sit inimīcus.

Critolāus & Dāvīd.

Critolāus. — Ō tū hominis somnium, nōn homō.

Dāvīd. — Tū mē hominem esse negās?

Critolāus. — Negō et manibus et pedibus.

Dāvīd. — Cōnfirmā quod dīcere audēs.

Critolāus. — Quia brūtīs minus sapis.

Dāvīd. — Brūta, sapiuntne?

Critolāus. — Prōvident dīligentius sibi, quam tū tibi.

Dāvīd. — Cūram meī quantum possum gerō.

Critolāus. — Factīs istud, verbīs nōn praestās.

Dāvīd. — Ubi tum mihi incommodō?

Critolāus. — Quod cuilibet hominī aequē crēdis.

Dāvīd. — Nōn crēderem amīcīs?

Critolāus. — Amīcōs quōs aestimās, inimīcī vērī sunt.

Dāvīd. — Id Diī prohibeant.

Critolāus. — Cōram tibi blandiuntur, rōdunt ā tergō.

Dāvīd. — Hoc sī agnōverō, dēferam eōs.

Critolāus. — Percipiēs vereor nōn sine perīculō.

Dāvīd. — Argus erō quō mē nōn fallant.

Critolāus. — Āctum est, diū in cassēs eōrum incidistī.

Dāvīd. — Adhūc tamen līber sum.

Critolāus. — Corpore līber es, sed ēmolumentō captus.

Dāvīd. — Nocumentī adhūc sentiō prōrsus nihil.

Critolāus. —Percipiēs mōre Phrygum sērus nimium.

Dāvīd. — Tū sī amīcus es, praemoneās, quō mihi caveam commodius.

Critolāus. — Sed mē apud eōs nōn prōdās velim.

Dāvīd. — Silēbō ac lapis iste.

Critolāus. — Foedus iniērunt tē dēplūmandī, quoad possent.

Dāvīd. — Id ipsīs prohibēbitur, quia parum mihi restat quod dem.

Critolāus. — Id modicum sī perdideris, nūdus essēs tōtus, ipsōs

dēsere.

Dāvīd. — Diūtius eīs nōn convīvam.

————

Dē monastēriī & religiōnis ingressū.

Geōrgius & Hermannus.

Geōrgius. — Estne tibi praefīxum, quō pactō senium agēs?

Hermannus. — Est praescrīptum diūtissimē.

Geōrgius. — Ipse adhūc incertus sum, quam subeam seniī

condiciōnem.

Hermannus. — Praescīre illud decēret tamquam mētam in quam

curritur.

Geōrgius. — Quō studiō senectūtem tū trānsigēs?

Hermannus. — Pietātis studiō et religiōnis.

Geōrgius. — Fovēbis in seniō cultum religiōnis?

Hermannus. — Sīc stat sententia.

Geōrgius. — Monachīne assūmēs persōnam?

Hermannus. — Cucullā mē vestiam.

Geōrgius. — Habitus māximē convenit senīlī corporī.

Hermannus. — Quī id putās?

Geōrgius. — Nam senectūtem frīgidam calēre facit.

Hermannus. — Ob id eam nōn induam.

Geōrgius. — Quā spē ductus religiōnem ingrediēris?

Hermannus. — Ob vītae cōnsequendum commeātum.

Geōrgius. — Pessimam habēs prōpositī mētam.

Hermannus. — Plūrimī tamen ductī eā causā, mundō sē abdicant.

Geōrgius. — Satius esset coenobia illōs nōn invīsere.

Hermannus. — Ēmanēre eōrum gulae nōn cōnferret.

Geōrgius. — Prōdesset tamen animae.

Hermannus. — Corporis gerunt cūram, animam Deō committunt.

Geōrgius. — Deō, nōn ventrī ut serviātur, monastērium est

ingrediendum.

Hermannus. — Hui, indulgendum est nōnnihil et gulae.

Geōrgius. — Quae tē Erinnys agitat, quod nunc temporis

monachātum cōgitās?

Hermannus. — Ārdeō illīus vītae dēsīderiō, quī fīat ignōrō.

Geōrgius. — Cōnspicisne, quōmodo passim nunc monachī solitās

dēpōnunt persōnās?

Hermannus. — Audiō quod undique sē nūdant cucullīs.

Geōrgius. — Nōn frueris illōrum īnsāniā, dētestāris monasticam

vītam?

Hermannus. — Nōn citō fugiendum est, quod exsecrantur hominēs

nihilī.

Geōrgius. — At expertīs crēdendum, religiōsam vītam commūtant

mundānā, tamquam meliōrī.

Hermannus. — Ipsī voluptāte dēlectantur, ideō in mundum redeunt,

quō ipsā potiantur ūberius.

————

Nōn omnēs doctōs esse quī capite redimītī sunt rubeō tegmine.

Juppiter & Lūdolfus.

Juppiter. — Hodiē aliquid vīdī, quod portentī locō habeō.

Lūdolfus. — Ecquid istud fuit?

Juppiter. — Fortassis tibi nōn novum.

Lūdolfus. — Dīcam, postquam audierō.

Juppiter. — Imberbem adulēscentem magisteriī opertum diadēmate.

Lūdolfus. — Quid tēcum tacitus cōgitābās?

Juppiter. — Vix adultum, in litterīs tantum prōfēcisse.

Lūdolfus. — Stultus cōgitātus fuit.

Juppiter. — Prūdenter volvēbam hoc mente, nam multōs nōvī annīs

plūrimīs cōnfectōs, et nōndum illum erant magistrātum adeptī.

Lūdolfus. — Unde faciēbās istum in perītiā longē prōgressum?

Juppiter. — Capitis redimīculum id mē docuit.

Lūdolfus. — Aestimās tū ab amictū ērudītum?

Juppiter. — Quid aliās loquitur istud capitis vēlāmen, quam

hominis ingenuam doctrīnam?

Lūdolfus. — Saepe īnscītiae est lēnōcinium, nōn ērudītiōnis

index?

Juppiter. — Ō quantum hāctenus spē vānā mē lactātum videō!

Lūdolfus. — Quōmodo tibi impositum est?

Juppiter. — Prōsecūtus sum honōre et laude omnēs capite vēlātōs

īnsigniter.

Lūdolfus. — Āh, rērum hūmānārum rudis es.

Juppiter. — Quī ipse scīvissem eōs īnsciōs, cum tiārā prōdīrent

ērudītā?

Lūdolfus. — Nōstīn’ adagium? ‘Nartēcophorī multī, Bacchī vērō

paucī.’

Juppiter. — Prōverbiī quid istud est?

Lūdolfus. — Multī aliud appārent, quam intus sunt.

Juppiter. — Unde tū perīculum sūmis alterīus ērudītiōnis?

Lūdolfus. — Sī multa docet, vel doctē agit.

Juppiter. — Etiam sī magisteriī pilleolō nōn sit opertus?

Lūdolfus. — Hedera viridis vīnum nihil commendat, ita neque

amictus pretiōsus animī nōbilitātem.

————

Quibus sit ūtendum verbīs, dum aliquid ā Praeceptōre flāgitātur.

Mārcus & Nerō.

Mārcus. — Īnstar foliī trepidō, dum praeceptor mihi est

conveniendus.

Nerō. — Cūr tremis? estne tantus tyrannus?

Mārcus. — Nōn, sed aliud mihi timōrem incutit.

Nerō. — Audāculus tamen homō solēs esse.

Mārcus. — Apud praeceptōrem mihi semper animus in pedēs lābitur.

Nerō. — Verēcundārī decet discipulum apud īnstrūctōrem suum.

Mārcus. — Vereor ideō, Latīnē nesciō, ut decet, loquī.

Nerō. — Nōn tē lābentem linguā secus docet?

Mārcus. — Īnstruit quidem, sed semper asinum mē vocat, ubi

loquendō cadō.

Nerō. — Sīc incutit tibi īnscītiae pudōrem.

Mārcus. — Vērāx es, nusquam nisi apud cum sermōnis sollicitus

sum.

Nerō. — Eō pactō quandōque integrē Latīnē loquī discēs, et minus

errāre.

Mārcus. — Eā spē dūcor.

Nerō. — Istā nōn frūstrāberis cōnfīdentiā.

Mārcus. — Certiōrem mē redde, quōmodo precābor ab ipsō exeundī

veniam, dum cacāturiō.

Nerō. — Rogō veniam exonerandī ventrem.

Mārcus. — Dum ūrīnā urgeor?

Nerō. — Precor facultātem ad ēvacuandam vēsīcam.

Mārcus. — Quandō domī mihi est manendum?

Nerō. — Optō cōnsēnsum ēmanendī ē gymnasiō, per occupātiōnēs

adesse nequeō.

Mārcus. — Sī mihi ad prandium est vocandus praeceptor?

Nerō. — Colende praeceptor, parentēs meī tē in prandium vel

cēnam, convīvam petunt.

Mārcus. — Excūsātūrus mē quod nōn interfuī lēctiōnī, per

parentum jussa?

Nerō. — Ignōscās ōrō colende praeceptor meae absentiae, quia

praestō esse nōn potuī, per parentum negōtia.

————

Dē ōvīs colligendīs circā Paschatis fēriās.

Aristophorus & Butubatta.

Aristophorus. — Quid struis, suppingis tū calceōs?

Butubatta. — Suppingō, ita pecūniam mihi servō.

Aristophorus. — Quam pecūniam?

Butubatta. — Dandam suppāctōrī calceāriō.

Aristophorus. — Veterēs quid resarcīs calceōs? mercāre novōs.

Butubatta. — Aere labōrō.

Aristophorus. — Tantum bene habērēs argentī.

Butubatta. — Crumēnam meam potius tē nōscō.

Aristophorus. — Est tibi animus aliquō proficīscendī, quod

calceōs reficis?

Butubatta. — Faciam iter rūs versus ad diēs aliquot.

Aristophorus. — Rūrī quid exsequēris?

Butubatta. — Hōc tempore annuō rūsticārī soleō.

Aristophorus. — Etiam ēmolumentum cōnsequitur?

Butubatta. — Immō integrī mēnsis vīctum.

Aristophorus. — Commeātus iste quis est?

Butubatta. — Ōvōrum magnam cōpiam congregō.

Aristophorus. — Multitūdinem ōvōrum, an apud saepēs olentium?

Butubatta. — Ista palātum meum nōn dēlectant.

Aristophorus. — Colligisne ōva gallīnācea?

Butubatta. — Coacervō utique ā rūsticānīs mulierculīs.

Aristophorus. — Cantās ante forēs, vel precāris īnstar mendīcī?

Butubatta. — Canō hymnum, quem vocant: ‘CHRĪSTE quī lūx’.

Aristophorus. — Jubent etiam quandōque ab ōstiō tē abīre

immūnem?

Butubatta. — Saepe, sed blandior ipsīs, quoūsque stipem

porrigunt.

Aristophorus. — Nihil tibi praeter ōva praebent?

Butubatta. — Nōnnumquam et pingue farcīmen.

Aristophorus. — Solēsne comitātus īre collēctum ōva?

Butubatta. — Interdum sōlus, ubi Thēseus mihi dēfuerit.

Aristophorus. — Quid sī mē socium sūmerēs itineris?

Butubatta. — Placēbit mihi.

Aristophorus. — Animō et meō arrīdet.

————

Nusquam nunc tūtam esse Fidem.

Jodocus & Matthaeus.

Jodocus. — Lāmentārisne?

Matthaeus. — Nōn lāmentārer? sanguinem paene flērem.

Jodocus. — Accidit tibi quippiam exitiī?

Matthaeus. — Āh, malī magna turba.

Jodocus. — Impertiās mihi verbīs ut tibi condoleam.

Matthaeus. — Tuum nihil mihi prōderit condolēre.

Jodocus. — Sōlācium est in miserīs amīcus compatiēns.

Matthaeus. — Māllem ego juvantem quam contrīstantem.

Jodocus. — Dētege mihi maerōrem.

Matthaeus. — Fidēs pollicita mihi nōn servātur.

Jodocus. — Quid prōmissī tibi est factum?

Matthaeus. — Adminiculum vīctūs tōtīus vītae meae.

Jodocus. — Ēcastor, sī factum fuisset secūtum verba, in caelō

essēs.

Matthaeus. — Nunc autem et ā spē et prōmissō dēcidī.

Jodocus. — Animum nē dēspondeās, sī quid pollicitum est, forte

bellē servābitur.

Matthaeus. — Quantum intellegō, facta nōn sequentur verba.

Jodocus. — Nescīs dīvitum animōs, volunt sibi supplicārī.

Matthaeus. — Precātus sat sum.

Jodocus. — Ōrēs dēmum per amīculōs, istī ocius exaudientur.

Matthaeus. — Rēte tendam per amīcissimōs.

Jodocus. — Eōs mitte, quī istī sunt intimī, quī prōmīsit.

Matthaeus. — Cōgitāram id anteā diū.

Jodocus. — Vērum nē differās: nam semper nocuit differre

parātīs, et mora sua cuilibet est nocīva.

Matthaeus. — Quamprīmum opportūnum fuerit, perīculum faciam.

Jodocus. — Faxit Deus ut ālea tibi prōsperē cadat.

Matthaeus. — Dē istō mihi optātō grātiam habē.

————

Quod obsequium amīcōs vēritās odium pariat.

Gīsbertus & Cornēlius.

Gīsbertus. — Terentiī Cōmoediae suntne umquam tibi lēctae?

Cornēlius. — Saepiusculē, et adhūc in diēs leguntur.

Gīsbertus. — Excerpis etiam ēlegantiōra quaedam dicta?

Cornēlius. — In hōc raptitius est mihi liber.

Gīsbertus. — Obsequium amīcōs, vēritās odium parit, cujus

Cōmoediae est verbum?

Cornēlius. — Prīmae, scīlicet Andriae.

Gīsbertus. — Vidēturne tibi esse poēticum dictum?

Cornēlius. — Nēquāquam, sed Delphicum ōrāculum.

Gīsbertus. — Paris tū semper amīcōs obsequendō?

Cornēlius. — Inimīcōs numquam nactus sum officiō.

Gīsbertus. — Obsequia tamen saepe ingrāta sunt.

Cornēlius. — Ingrāta quae sunt nōn merentur obsequia dīcī.

Gīsbertus. — Vērum pessimī sunt hominēs, quī obsequiīs

irrītantur ad nocendum, ut inquit Cicerō.

Cornēlius. — Istās bēstiās, nōn hominēs dīcerem.

Gīsbertus. — Ego ipsīs bēluam praepōnerem.

Cornēlius. — Quārē?

Gīsbertus. — Bēstiae agnōscunt pietātem exhibitam eīs.

Cornēlius. — Canēs praecipuī grātī sunt.

Gīsbertus. — Miserum est sānē, hominī obsequendō operam lūdere.

Cornēlius. — Praestāret ōtiōsum fuisse.

Gīsbertus. — Sed quōmodo vēritās parit odium?

Cornēlius. — Dum alterī dīcitur quod ipsum acētō perfundit.

Gīsbertus. — Tangitur hominibus ulcus vēritāte?

Cornēlius. — Multīs vērō sermōne movētur bīlis et Anagȳris.

Gīsbertus. — Illōrum salūs est dēspēranda (teste Cicerōne)

quōrum aurēs sunt occlūsae vēritātī.

Cornēlius. — Per Herculem nocuit semper suō nūtū, et nōn aliōrum

cōnsiliō, singula gerere.

————

Convīvium Bacchānāle, sīve ultima cēna diērum Lupercālium.

Hospes, Uxor, Puer, Servus, Convīvae, Mārtīnus, Arnoldus &

Citharoedus.

Hospes. — Ō uxor meum corculum, in cēnam quid parābis obsōniī?

Uxor. — Nihil, nisi hujus prandiī reliquiās mēnsae impōnam.

Hospes. — Id dēdecēret, nihil habēre carnis recentis et vix

ēlixae.

Uxor. — Quid ob ūnicam cēnam obsonātum īrem?

Hospes. — Convīvās nōnnūllōs vocāvī, hōs oportet lautīs expōnere

lancibus.

Uxor. — Quōs?

Hospes. — Dominum Mārtīnum, et Magistrum Arnoldum fīliī nostrī

īnstrūctōrem, tū fortassis et umbrae aliquī accēdent.

Uxor. — Quī istī essent umbrae?

Hospes. — Persōnātī quī amīcōs hōc vesperī invīsunt.

Uxor. — Lārvīs opertīs hāc nocte līmen nostrum nōn patēbit.

Hospes. — Nunc meum dēliciolum, focum īnstrue carne ēlixandā, et

verū gallīnās duās in cēnam nōbīs coque.

Uxor. — Servum jubē, ut ā laniīs armum ovillum ferat.

Hospes. — Heus tū serve ubi latitās?

Servus. — Adsum ere.

Hospes. — In macellum ī celerī gressū, ac carnis ovīnae fer

talenta sex.

Servus. — Ībō ac vēlōx.

Uxor. — Ego ēnectum gallīnās vādō.

Hospes. — Id facitō.

Puer. — Noctēscit pater, feram vīnum in tempore, nōn tūtum erit

in tenebrīs vīcātim cursitāre.

Hospes. — Hīc pecūniam sūme in manūs quattuor mēnsūrārum,

quamlibet sēdecim mercāberis obolīs, dīcās mātrī ut singula

percoquat, ego mox ā somnō surgam.

Puer. — Efficiam quod fīat ut jubēs.

Uxor. — Expergīscere marīte, statim aderunt convīvae, quīnta

sonuit.

Hospes. — Nunc mē ērigam: serve vāde vīsum ubi morentur invītātī

ā mē, an ēmanēre velint?

Servus. — Ēn aliās testūdineō veniunt gradū.

Hospes. — Nunc tū mēnsam ocius singulīs parā et īnstrue.

Servus. — Dictō citius īnstrūctam reddam.

Hospes. — Grātulor vestrō adventuī meī convīvae.

Convīvae. — Tibi sit grātia.

Hospes. — Ubinam latet tempus Lupercāle?

Convīvae. — Ignōrāmus, abīre, nōsque dēserere parat.

Hospes. — Prius in ipsō hilarem dūcāmus compōtātiunculam.

Convīvae. — Ideō hūc dētulimus pedēs, et istud nostrum villī,

precāmur bonī cōnsulās.

Hospes. — Hui, nimium est, suffēcisset medium: quis ēpōtābit?

Convīvae. — Ēbibēmus sine sūdōre, prōlixam adhūc agēmus

compōtātiōnem ante dīgressum.

Hospes. — Abluite singulī manūs et discumbite, in tempore

incipiāmus, quō hilaritātī sat restet spatiī.

Convīvae. — Heus puer, adesdum, cōnsecrā cēnam.

Puer. — Benedīcite.

Convīvae. — Dominus.

Puer. — Quicquid appositum est, et quicquid appōnētur, benedīcat

nōbīs ille, quī suā largitāte pāscit ūniversā. In nōmine Patris,

et Fīliī, et Spīritūs sānctī.

Convīvae. — Āmēn.

Hospes. — Nunc in cibum manūs injicite, quoad lautiōra

afferentur.

Convīvae. — Nostrī mūneris nōn erimus nesciī.

Hospes. — Calicēs replē vīnō tū serve, ut stās tamquam Marpēsia

cautēs?

Mārtīnus. — Bibere plūs appetō quam edere, hunc ego exsorbēbō

calicem.

Uxor. — Interbibendum est, nē in stomachō cibus putrēscat:

marīte, hōc tē salūtābō pōculō.

Hospes. — Tibi nōn incommodet ipsīus haustūs.

Arnoldus. — Et ego Mārtīne. hunc scyphum tibi propīnō.

Martīnus. — Salūtī sit tibi.

Hospes. — Ut ita Chrȳsippum agitis? nōn dēlectat vōs cibus?

Convīvae. — Juvat plūrimum, sed ēsurīmus modicē.

Hospes. — Hoc vitrum volō quisque ōrdine exsiccet, ego glaciem

secābō, et classicum canam.

Convīvae. — Et nōs post tē ipsum ēlambēmus.

Hospes. — Age hunc tibi propīnō Mārtīne, vidē ut aequālī mihi

respondeās haustū.

Mārtīnus. — Nōn recūsō.

Hospes. — Ubi scyphus sistit? cūr nōn obambulat? puellulae istae

sitī pereunt.

Arnoldus. — Ēpōtāvimus ipsum omnēs, in uxōre tuā morātur.

Uxor. — Ego ipsum exhauriam, ubi hunc bōlum perēderō.

Hospes. — Serve, tolle haec, ac alia affer edūlia, mūtā quadrās,

et mundās redde.

Uxor. — Marīte, excipe convīvās ut mōris est, ad carnēs tostās.

Hospes. — Adventus vester mē dēlectat, ad hās gallīnās et

buccellam carnis porcīnae in verū parātam vōs vocāvī, ōrō aequō

accipite animō: sī parcus et modicus est cibus, largior erit

pōtus.

Convīvae. — Ō hospes apparātum lautiōrem quam opus fuisset

fēcistī, nōn dēbuerās nostrī causā diem fēstum īnstituisse.

Hospes. — Temporī īnserviendum est nōnnihil, diērum licentia et

patinārum exigit lautitiam. Arnolde, hunc calicem ad īmum ūsque

tibi praebibō.

Arnoldus. — Prōsit tibi. Mārtīne hoc pōculum tibi praebibō, ut

et tū deinde exsorbeās.

Mārtīnus. — Praebibitis nūllī quam mihi, videō, quid mōnstrī

alitis? crēditis mē mētam esse, in quam dīrigantur pōcula, ut

sagittae in scopum? Citharoede hōc cyathō tē adorior, ut nōbīs ā

cēnā dulcem exhibeās citharae pulsum.

Citharoedus. — Accipiam abs tē libenter.

Hospes. — Serve, affer bellāria, videō convīvās anhēlāre

chorēam.

Mārtīnus. — Nōs virī nōn, forte hae nymphae saliendī amōre

ārdent.

Hospes. — Mox surgēmus.

Uxor. — Edant prius, ut ita mātūrāre cōnāris?

Arnoldus. — Quis ūsque, ut vultur edere potest?

Mārtīnus. — Sī vīsum fuerit hospitī, tollātur cibus.

Hospes. — Fīat. Puer adsīs, et hymnum postrēmum recēnsē.

Puer. — Grātiās dīcimus Deō trīnō in persōnīs, ūnī in essentiā,

quī suā immēnsā potentiā condidit omnia, gubernat ūniversa, quī

nōs indignōs famulōs hōc vesperī suō pāvit mūnere, ipse nōbīs

largiātur, ut post hoc exsilium sēcum in aeternum fruāmur

caelitum laetitiā, suōque potiāmur cōnspectū per IĒSUM Chrīstum.

Convīvae. — Āmēn.

Hospes. — Habeō vōbīs convīvae hūmānissimī, grātiam, quod ad hoc

convīviolum meum exiguum dignātī sītis venīre, ōrō libentī

accipite animō quae praestō fuēre, vice aliā dēlicātiōra

exhibēbō.

Convīvae. — Grātī erimus, et quandōque pār parī referēmus.

Hospes. — Citharoede nunc fac resonāre citharam.

Citharoedus. — Laudāre nesciō: nisi cantūs agrestēs et rūsticōs,

nōn rēgiōs.

Hospes. — Id rēfert nihil: nescīs illud Bebeliī: Cujuscumque

fistulae cantus valet amantī chorēās?

Citharoedus. — Age, et salīte, ipse lūdam.

Mārtīnus. — Ipse sat chorēae fessus sum.

Hospes. — Uxor īnstrue rūrsus mēnsam stribilīginibus et aliīs

bellāriīs mellītīs, ac saccharō condītīs.

Uxor. — Omnia diū sunt parāta.

Hospes. — Nunc venīte vōs convīvae ad hās stribilīginēs, sūmēmus

nocturnam cōmissātiōnem, hōra exigit. Sī quem hoc hallēc

dēlectat salsūgine ērutum, attingat.

Convīvae. — Nunc praestō est jejūnium.

Hospes. — Crās in prandiō rūrsus ūnā auspicium sūmēmus temporis

ēsuriālis, in hīs meīs aedibus, sīcuti nunc invicem perēgimus

diēs Lupercālēs.

Convīvae. — Tū valē in crāstinum.

Hospes. — Valēte et vōs: faxit Deus, ut annō abhinc proximō

rūrsus ūnā sīmus laetiōrēs, et minus dēlictīs contāminātī, ac

interim crēbrō.

Convīvae. — Id Diī superī et nōbīs et tibi concēdant.

Fīnis.

————

Hermannus Schottennius Hessus studiōsae Juventūtī S.P.D.

Quae renāscuntur, nōstī, tenera et studiōsa juventūs, immūtantur

paululum, novīque aliquid secundā nātīvitāte accipiunt. Sīc

hominēs per baptismum renātī, mundī ab orīginālī peccātō fīunt.

Phoenīx ūnica avis Arabiae, igne sēipsam combūrēns, renāscitur

jūnior et pulchrior: velutī serpentēs pelliculam vetustam, per

angustam arborem rēpentēs, dēpōnunt, tandemque ā rūgōsō seniō

līberantur. Nihilque ūsque adeō est quod renāscendō, vel

temporis prōgressū nōn immūtētur, lepidiusque et candidius

reddātur. Ideō et mihi nūper, cum hae cōnfābulātiōnēs dēnuō ā

Typographīs essent excūdendae, placuit ut prōdīrent ēlīmātiōrēs,

locuplētātaeque trīgintā convīviīs sequentibus. Convīvia addidī,

nōn collocūtiōnēs puerīlēs. Quicquid enim agitur inter hominēs

dum ōtiantur, pōculīs indulgētur, nam inde amīcitia oritur,

odium et maeror discutiuntur, hilaritās et benevolentia mūtua

acquīruntur. Auxī hīs convīviīs, grandibus dictīs dēscrīptīs, ut

et tū adolēscās, grandēscāsque sermōne adultōrum, nōn semper

puerum sonēs loquendō. Valē.

Colōniae, Mīllēsimō quīngentēsimō vīcēsimō sextō.

————

Convīvium Telesphoriānum, sīve Ēsuriāle.

Hospes, Uxor, Puer, Servus, Convīvae, Mārtīnus & Arnoldus.

Hospes. — Suntne obsōnia mox percocta et mātūra ēsuī?

Uxor. — Fermē, jubē sternī mēnsam.

Hospes. — Heus puer, ubi latitās?

Puer. — Adsum ere.

Hospes. — Mēnsam suō apparātū decorātō, statim convīvae aderunt,

nam prandendī hōra imminet.

Puer. — Expediam festīnanter.

Hospes. — Tū serve vīnum prōme hornum et bīmum, ac absinthiō

condītum.

Servus. — Efficiam domine.

Hospes. — Cervisiae quoque ūnum aut alterum pōculum.

Uxor. — Omnia edūlia sat cocta sunt, accubitum īrēmus sī

adessent convīvae.

Hospes. — Spērō quod āctūtum advenient, ōstium crēdō pulsant. Ī

puer, reserā forēs.

Puer. — Ībō, ēn adestis, erus vōs morātur.

Convīvae. — Ipsī jam adsumus. Salvus sīs hospes noster, ut valēs

hōc ēsuriālī tempore?

Hospes. — Valeō pugilicē, salvī et vōs sītis: vestrum adventum

dēsīderābam, īlicō manūs abluite, et accumbite mēnsae.

Convīvae. — Faciēmus, prīmus tū accumbe.

Hospes. — Hic in sellā mihi est locus. Puer, benedīc prandium.

Puer. — Benedīcite.

Convīvae. — Dominus.

Puer. — Quicquid appositum est, appōnēturque cibī et pōtūs,

benedīcere et cōnservāre velit dexterā CHRĪSTĪ, sūmentibusque

salūbre reddere. In nōmine Patris, et Fīliī, et Spīritūs sānctī.

Convīvae. — Āmēn.

Puer. — Pater noster.

Hospes. — Ōrātiōnem dominicam et salūtātiōnem angelicam quisque

sēcum ōret. Nunc cibō fruiminī, alius nōn est quam hesternō

vesperī cibus edendus.

Convīvae. — Sīc diērum condiciō exigit.

Hospes. — Hoc jusculum pīsārum exsorbēte, cōnferet cerebrō, et

stomachō nōn oberit.

Convīvae. — Prōderit per Herculem, medēbiturque dolōrī capitum

nostrōrum ex hesternā compōtātiōne contractō.

Hospes. — Ideō imbibite ipsum dum calet et fervet. Nunc hallēcēs

hās edite, ēlixās aut tostās.

Convīvae. — Dēsidiōsī nōn erimus.

Hospes. — Edite et bibite, vōbīs nōn ministrābō: incommodābit

vestrō ventrī, sī ā cibō quiēveritis. Serve aliud edūliī affer,

mundōsque orbēs redde. Nunc dē hōc vīnō absinthiō condītō,

singulī prīmum faciētis haustum, salūbre est. Praebibō tibi

Mārtīne, tū proximō tuō propīnēs.

Mārtīnus. — Nōn obsit tibi bibentī.

Hospes. — Arnolde tibi praebibō.

Arnoldus. — Sit salūtiferum.

Hospes. — Ōrdine quisque lambat dē ipsō. Ut sīc abstēmiī estis?

neque pōtū, neque cibō ūtiminī alacriter, forte hic cibus vōs

parum dēlectat.

Convīvae. — Ab hesternā cēnā adhūc saturātī sumus.

Uxor. — Obsōnia haec palātō nōn adeō arrīdent, ut quae

Lupercālibus diēbus edimus.

Mārtīnus. — Temporī serviendum est, cutīculam hāctenus

cūrāvimus, nunc genium fraudāre oportet.

Hospes. — Breve est tempus, hominī sānō curriculō abībit.

Arnoldus. — Bene valentī, et piscium cōpiā abundantī, nōn hīs

quibus pānis nūdus est rōdendus.

Uxor. — Dīligentī Deum nihil est difficile.

Mārtīnus. — Vērum est, nam ut Plautus inquit: “Amor condīmentum

est, amāra dulcia faciēns”. Sed admīrāmur quis prīmus hoc

ēsuriāle tempus sancīvit.

Hospes. — Majōrēs nostrī, sānctīque Patrēs Ecclēsiae, et

Pontificēs in exemplum Prophētārum et CHRĪSTĪ, quī sē jejūniō

mācerārunt.

Arnoldus. — Cūr est vocātum tempus “Telesphoriānum”?

Hospes. — Ajunt Telesphorum Pāpam Quadrāgēsimam sīc īnstituisse,

ut ab Ecclēsiā peragitur.

Arnoldus. — Quid prōdest tamen?

Hospes. — Vitia corporis comprimit, animam salvat, ventrī

pestem, crumēnae commodum, et crāpulae dēcoctiōnem affert.

Mārtīnus. — Cūr nōn indictum est oleum, ut būtȳrum et lacteus

cibus?

Hospes. — Lac et būtȳrum nātūrae sunt sanguineae, nam lac est

sanguis vaccārum, colōre tantum mūtātō, sed oleum nihil in sē

carnī affīne habet.

Arnoldus. — Quārē ā cibīs quibusdam arcēmur, nōn autem ab aliquō

pōtūs genere?

Hospes. — Sīc nostrīs placuit majōribus, et nōn tantum sagīnat

pōtus ac cibus.

Uxor. — Loquendō tempus teritis, et interim cibus frīgore

corrumpitur.

Hospes. — Quisque strēnuē edat et pōtitet, ipse nūllīus edūliī

sum cupidus, nam stomachō nōn admodum valeō.

Mārtīnus. — Et nōs parum bene valēmus.

Hospes. — Puer tolle haec, et nucēs, pira, ac fīcūs affer, et

lībum mellis. Arnolde, hōc scyphō tē adoriar.

Arnoldus. — Bibe salūbriter.

Hospes. — Puer, singula conde, et hymnum postrēmum dīcitō.

Puer. — Quicquid sūmpsimus pōtūs ac cibī, id nōbīs salūtiferum

reddat ille, quī ūnus est salūs omnium.

Convīvae. — Āmēn.

Hospes. — Vōs convīvae bonī et aequī accipite, quae praestō

fuēre, meliōra obsōnāre nōn potuimus.

Convīvae. — Tū grātiam habē.

Hospes. — Grātulor vestrō adventuī.

Convīvae. — Grātī nostrō nōmine tibi sint superī.

Hospes. — Nunc vōs amīcī grātiārum āctiōnum haustum bibite

singulī.

Convīvae. — Tū nunc valē, nōs nostrōs repetēmus Penātēs,

quandōque pār referēmus.

Hospes. — Diū relātum est.

————

Pȳthagoricum Convīvium.

Pȳthagorās, Hospes, Discipulī, Convīvae.

Discipulī. — Salūte tē impartīmur plūrimā, vir sapientissime.

Pȳthagorās. — Eam et vōbīs optō.

Discipulī. — Esset nōbīs nōnnihil tēcum colloquendum, sī audīre

vellēs.

Pȳthagorās. — Audiam libentissimē, cūr vēnistis? dīcite.

Discipulī. — Adsumus, cupidī litterārum, quās sub tuā cupimus

discere ferulā, sī in discipulōs nōs habēre velīs.

Pȳthagorās. — In meam īnstrūctiōnem admittō nūllum, nisi ipsīus

indolem et Minervam sim explōrātus.

Discipulī. — Quō tum ignōtōrum experīmentum accipis, ingenia

quālia habeant?

Pȳthagorās. — Istud vestrā rēfert nihil.

Discipulī. — Quibus īnfēcunda contigit Minerva, eōsne īnstruere

labōrās?

Pȳthagorās. — Illōs colendōs nōn suscipiō, nōn minus ac agricola

sterilem terram, quia labōrem lūderem.

Discipulī. — Nōn possent litterīs imbuī īnfēlīciter nāta

ingenia?

Pȳthagorās. — Īnstruuntur opera magna, sed prōfectū pusillō aut

nūllō. Agrī enim nōn fertilēs, et sī cūrantur, nōn tamen frūgēs

prōferunt.

Discipulī. — Precāmur colendissime Philosophe, nōs in tuōrum

discipulōrum gregem suscipiās.

Pȳthagorās. — Dē vestrīs ingeniīs prius perīculum sūmam, an aptī

sītis litterīs, tum īnstruendōs assūmam.

Discipulī. — Auscultābimus tuīs dictīs ad unguem libentissimē.

Pȳthagorās. — Prandēbō, modo meae adsītis mēnsae, tum hujus

gymnasiī meī rītūs et lēgēs cognōscētis.

Discipulī. — Pārēbimus tuō verbō.

Pȳthagorās. — Puer, mēnsam cibō praeparā, prandendī hōra est.

Adulēscentēs vōs mēnsae assidēte, ego hīc accumbam. Cibum

cōnsacrēmus. Omne quō vēscēmur modō, cibum et pōtum nōbīs

benedīcere velit Juppiter, caelitēsque omnēs, in nōmine ipsīus

quī trīnus est in persōnīs, sed ūnus in essentiā.

Discipulī. — Āmēn.

Pȳthagorās. — Hīs obsōniīs vulgāribus pīsīs, pirīs, pōmīs,

pōtūque vīlissimō ēsurientēs vōs alite, nōn alium cibātum haec

mēnsa habēre solet.

Discipulī. — Numquam carnēs neque piscēs?

Pȳthagorās. — Minimē gentium, essēmus ūsque adeō immānēs et

impiī, ut vīctitārēmus carnibus animālium et piscibus!

Discipulī. — Esset illud impium et immāne?

Pȳthagorās. — Dētestābilissimum est hūmānae nātūrae.

Discipulī. — Passim tamen locōrum bis cibīs aluntur hominēs.

Pȳthagorās. — Aliud Philosophia nōs docet, quae ab istīs nōs

dētrahit, brūtōrum vēscī carnibus et piscibus, māximē impium

est.

Discipulī. — Quārē? doceās nōs illud hūmānissime praeceptor.

Pȳthagorās. — Nōs Philosophī dīcimus animās esse immortālēs, et

post mortem animālis in aliud trānsīre corpus, ideō sī carnibus

bēluīnīs vēscerer, timērem meī patris animam nē dēvorārem.

Discipulī. — Cūr piscibus tum abstinēre solēs?

Pȳthagorās. — Piscis animal innocuum est, nihil exitiī hominibus

īnferēns: ideō in ipsum nostrī morsibus saevīre nōn decet.

Discipulī. — Vēsceris aliīs cibīs omnibus?

Pȳthagorās. — Famem discipulī meī et ego sēdāmus alimentō

perquam exiguō et vīlī.

Discipulī. — Difficile nōbīs erit assuēscere tam tenuiter

vīctitāre, quī lautē hāctenus apud parentēs alitī sumus.

Pȳthagorās. — Ferenda sunt vōbīs complūra, sī scientiae mētam

cupitis, nam patientia Philosophiae est rādīx et fulcīmentum.

Discipulī. — Quibus lēgibus tuī sunt addictī discipulī?

Pȳthagorās. — Variīs, ūnī tamen praecipuē.

Discipulī. — Quae illa est?

Pȳthagorās. — Ut per quīnquennium taceant.

Discipulī. — Cūr ipsīs loquī prohibēs?

Pȳthagorās. — Ideō ut tacendō audiant, et discant ab aliīs quid

sit loquendum, antequam ipsī verba prōferant.

Discipulī. — Difficillima factū nōbīs ista videntur.

Pȳthagorās. — Vīribus vestrīs sī nōn conveniunt, alium

praeceptōrem quaerite.

Discipulī. — Experiēmur quid vīrēs nostrae possint, et quid

ferre recūsent.

Pȳthagorās. — Sīc facite, strēnuēque mē docente litterās

discite.

————

Philosophica mēnsa.

Platō hospes, Aristotelēs, Cicerō, Dēmosthenēs, Convīvae &

Minister.

Platō. — Mēnsam ac patinās accēdite litterārum fervidissimī

adulēscentēs, jamdūdum fortassis famē vōbīs crepuērunt

intestīna.

Aristotelēs. — Ēsuriēī adhūc sentiō nihil.

Cicerō. — Et ipse nōndum famēlicus sum.

Dēmosthenēs. — Librōs legendō, ēsuriem prōrsus nōn sēnsī.

Platō. — Ō nōbilēs litterārum cultōrēs, quī chartīs animōs et

corpora farcītis, mēnsae nunc accumbite, cibōque corporeō

nātūram fulciātis.

Aristotelēs. — Praestō sumus venerande praeceptor.

Platō. — Serve edenda nōbīs tuīs precibus cōnsecrā.

Minister. — Quae jam sūmēmus edūlia, ea et nōs benedīcat quī

creāvit ūniversa, terram, mare, caelum, omniaque in ipsīs

contenta, mortuōrumque resurrēctiōnem faciet, ūnus in essentiā,

licet cum populō sit dīcendum multōs esse Deōs, ūnus autem vērus

est, quī dapem hanc nostram benedīcat.

Convīvae. — Āmēn.

Platō. — Ēsuriēns nunc edat, nōn famēlicus, edere nōn tentet,

nam nocīvus est omnis cibus, quī praeter famem vel editur, vel

ad edendum illectat.

Aristotelēs. — Palātō cibum īnferam, tum experiar an sibi

sapiat.

Platō. — Pōtum praebē tū Endymiōn, ut stās cōgitābundus? Hāc

lance lātrantem sēdātē stomachum edūliīs, ultrā nihil habēbitis

quam bellāria.

Cicerō. — Abundē satis erit, neque vulturēs vel lupī sumus.

Platō. — Pōtū hōc tenuī et vīlī cibum subsīdere facite.

Dēmosthenēs. — Cūrābitur.

Platō. — Pōtus est nōn nectareus, sed Philosophicus, ratiōnem

bibendī nōn adimēns, nec corpora dēbilitāns.

Aristotelēs. — Convenit litterīs dēditīs, aliās Minervā

dēbilitātā scientiae fulcīmentum lāberētur.

Platō. — Puer patinam tolle, et bellāria appōne, būtȳrum,

cāseum, nucēs, et pōma, mundāsque quadrās. Dē hīs edite epulīs,

sī prior patina minus vestrīs arrīserit palātīs.

Cicerō. — Oppidō meīs placuit faucibus.

Platō. — Edite pernīciter, nē hīc morēmur diūtissimē.

Dēmosthenēs. — Ērudītissime Praeceptor, exoptārēmus ūnum ā tē,

ut docērēs quāle dēbeat esse convīvium Philosophicum vel

litterātōrum.

Platō. — Quam libentissimē istud efficiam, vōs quae dīcam

sitientibus auribus accipite.

Aristotelēs. — Advertēmus dīligenter.

Platō. — Convīvium Philosophicum, vel litterārium, vel

litterātōrum, tenue erit cibīs et frūgāle, sed prūdentibus

dictīs et factīs prōvidīs abundantissimum, operamque quīlibet

adhibēbit, ut doctior surgat ā mēnsā, quam ipsam accessit.

Cicerō. — Quid sī nūllus fīat sermō doctus, Latīnus et prūdēns?

Platō. — Convīvium Philosophicum dīcendum nōn erit.

Cicerō. — Compōtandōne certābunt pōculīs?

Platō. — Istud populāribus relinquant, ipsī litterāriīs

haustibus sē invicem exhilarent.

Aristotelēs. — Obsōniīs quibus vēscentur?

Platō. — Stomachum quae nōn onerābunt, neque ingeniī vīrēs

tollent.

Dēmosthenēs. — Numquam geniō indulgēbunt, largius bibendō et

edendō?

Platō. — Ad pōcula indulgēre geniō, quid aliud est quam

ingenium, memoriam, thēsaurum scientiae āmittere et ēnecāre?

Cicerō. — Nihil convenit Bacchō cum Pallade?

Platō. — Dissīdent odiō māximō.

Dēmosthenēs. — Tamen Bacchus excitāre ingenium dīcitur, cum

quisque ad pōcula discere cōnātur, et Mantuānus dīcit: “Fluit

melior post pōcula sermō”.

Platō. — Ērudītōrum est, longē ā vulgō dissentīre. Puer, hymnum

ā cibō profer.

Puer. — Quī nōs pāvit suā grātiā, sit benedictus in saecula.

Convīvae. — Āmēn.

————

Diogenicum Convīvium.

Diogenēs hospes, Alexander, Aristippus, Chrȳsippus convīvae.

Diogenēs. — Quid ita admīrābundus mē aspicis tū rēx Alexander?

Alexander. — Aspiciō tē, quod ita dōliō īnfīdēs īnstar porcī vel

canis, cum cēterī hominēs in domibus suīs tēctō soleant agitāre.

Diogenēs. — Mōrēs hī mihi arrīdent, placeant aliīs suī rītūs,

meā nōn rēfert.

Alexander. — Ecquid petis ā mē Rēge potente, tōtīusque orbis

dominō?

Diogenēs. — Prōrsus nihil, quam ut illud mihi nōn surripiās,

quod dare nōn potes.

Alexander. — Quod illud est?

Diogenēs. — Stāns ante dōlium impedīs sōlem, quod vās meum nōn

ingreditur, ideō discēde, mēque sōlis splendōre potīrī concēde.

Alexander. — Discēdam libēns, sed estne quid edūliī, quō hōc

prandiō stomachum saturēs?

Diogenēs. — Tantum adhūc habeō, quō mē pāscam, sed tibi tuīque

similibus ventrī dēditīs nōn famem explēret, sed ad edendum

excitāret.

Alexander. — Dīc cujus farīnae sit cibus?

Diogenēs. — Frustum pānis āridī, dūrī et mūcidī, parumque crūdī

et viridis holeris.

Alexander. — Nōn ad ignem coquis holus ipsum?

Diogenēs. — Nātūra mihi ōllam dedit, quā crūda coquō, dīgero, et

corporī apta faciō.

Alexander. — Quae ista est ōlla?

Diogenēs. — Stomachus in meō positus ventre, numquam quiēscēns,

semper labōrāns et fervēns ad īnsūmptī cibī dēcoctiōnem.

Alexander. — Frīgidus cibus et crūdus, nōn convenit hominī, ut

medicī dīcunt.

Diogenēs. — Nātūra medicōrum est optima.

Alexander. — Convīvās numquam vocās in hoc dōlium tuum?

Diogenēs. — Nōn, quia quibus ego dēlector et contentus sum,

aliīs hominibus displicent, et ab ipsīs nauseant.

Alexander. — Prandēbimus hodiē tēcum nōs trēs, ego, Aristippus,

et Chrȳsippus, sī nōn aegrē tuleris.

Diogenēs. — Convīvae mihi sī esse volueritis, ēsuriendum vōbīs

erit, nam nihil est vestra dēlectāns palāta.

Alexander. — Tuā erimus mēnsā contentī.

Diogenēs. — Agite tum in terram discumbite, vel vestēs

substernite, neque lectōs, neque sellās habeō.

Aristippus. — Estō, humī sedēbimus, strātīs tunicīs, tū mēnsam

obsōniīs parā.

Diogenēs. — Mēnsa mihi est sinus, manus quadra, culter dentēs.

Chrȳsippus. — Porrige nunc nōbīs edenda.

Diogenēs. — Deum prius salūtāte ōrātiōnibus vestrīs.

Alexander. — Tū ut hospes hymnum praefāre.

Diogenēs. — Deus tōtīus ūniversī creātor, rēctor et gubernātor,

hūmānī generis plasmātor, pāscēns creāta omnia, pānem et holus

ac aquam jam sūmenda nōbīs benedīcat.

Convīvae. — Āmēn.

Diogenēs. — Nunc ācrī morsū istōs pānis bōlōs edite et rōdite.

Alexander. — Hui, dūrus est nimium, dentēs fermē ēlīdō mordendō.

Diogenēs. — Hīc aquae intinge, ut mollēscat.

Aristippus. — Nihil pānī addēmus obsōniī?

Diogenēs. — Dē hōc crūdō holusculō aliquid addite, vel sine

obsōniō ipsum comedite.

Alexander. — Obsōnium ubi deest, īnsipidus est pānis.

Diogenēs. — Hīc in ōllā aliquid holeris ēlixī reconditum habeō,

sed tepidum nōn est, illud edite.

Chrȳsippus. — Immunda est ōlla, nauseō aspicere, nēdum ex ipsā

edere.

Diogenēs. — Sī nauseās, mihi sinās, cui mel sapit.

Alexander. — Sitiō, pānis mihi labia exsiccat.

Diogenēs. — Pūrā istā lymphā sitim comprime, alius mihi pōtus

nōn est.

Alexander. — Ō tū miserrime Diogenēs, quī hujusmodī vīctitās

epulīs!

Diogenēs. — Miser nōn sum, nātūra quantum expetit edō et habeō.

Alexander. — Mālō mē adhūc Alexandrum esse et rēgem, quam

Diogenem et Philosophum pauperrimum.

Diogenēs. — Et ego nōllem ē Diogene fierī Alexander.

Alexander. — Prōrsus nihil aliud habēs quod edāmus?

Diogenēs. — Pira et pōma nōnnūlla mihi adhūc sunt, sed acerba et

dūra.

Aristippus. — Illīs nōn capimur, nam dentēs hebetēs faciunt. Tū

valē, nōs nostram revīsēmus aulam rēgiam et dapsilēs lancēs.

Diogenēs. — Abīte, ego hīc in dōliō nātūrae rīmābor effectūs.

————

Aristippicum Convīvium, sīve Aulicum.

Aristippus hospes, Theophrastus, Cratēs, Anaxagorās, Diogenēs &

Minister.

Aristippus. — Ō Diogenēs ē tuō prōripe vāse, et nōbīscum

congredere in Rēgis nostrī palātium, pretiōsiōribus tē

excipiēmus.

Diogenēs. — Discēdite ad vestram crāpulam, ego meā dēlector

inediā.

Aristippus. — Famēlicē vīvās quoad placuerit, ipse aulicē

vīctitāre mālō.

Diogenēs. — Tū patinārius es Philosophus, ipse contemplātiōne

nātūrae plūs capior, quam opīmīs tuīs patinīs.

Aristippus. — Aliōs convīvās vocābō philosophōs, sī tū advenīre

recūsās.

Diogenēs. — Id facitō.

Aristippus. — Heus vōs Philosophiae cultōrēs, Theophraste,

Cratēs, et Anaxagorā, pluteōs vestrōs sēpōnite, mēcumque in

rēgiam aulam pergite sūmptum cibum.

Philosophī. — Congrediēmur libentēs.

Aristippus. — Adsītis, ac studiō mācerātās vīrēs mēnsā opiparā

reficite.

Philosophī. — Comitābimur tē, facilēs sumus ubi convīvae

vocāmur.

Aristippus. — Ingrediminī igitur, prandendī tempus est, Rēx

suīque aulicī mēnsae accumbunt.

Philosophī. — In sōlum eāmus locum, ubi aulicōrum nōn est

strepitus, et praesentia.

Aristippus. — Hanc cellulam intrābimus, et nōs inclūdēmus, quod

nōn obruāmur ā plūribus.

Philosophī. — Tum aperī, et mēnsam obsōniīs onerā, ēsurīmus

ācriter, nōndum jentātī sumus.

Aristippus. — Mox culīnae minister afferet edūlia, ēn adest, ut

lupus in fābulā.

Minister. — Hunc cibum nōbīs Deus benedīcat.

Philosophī. — Āmēn.

Aristippus. — Benedictus quī est in aevum, omnibusque ūniversīs

imperat, cūncta suō nūtū gubernat, benedīcere velit ea quae nunc

sūmēmus corporis stabilīmenta.

Philosophī. — Āmēn.

Aristippus. — Nunc cultrōs stringite, vorāginēs vestrās hīs

prīmīs epulīs implēte, quoad lautiōra dabuntur.

Philosophī. — Impigrē edēmus, stomachōs habēmus famē

trepidantēs.

Aristippus. — Tum ipsīs medeāminī cibō et pōtū: dē hīs aprīnīs

clūnibus vel leporīnīs sūmite.

Theophrastus. — Porcīnā carne prius vēscēmur.

Aristippus. — Istam relinquite familiae, vōs dēlicātiōrem

comedite. Ex hōc argenteō pōculō omnibus vōbīs praebibō, et

prius tibi Theophraste.

Theophrastus. — In Jovis bibās nōmine.

Aristippus. — Nunc bibās et tū, vīnum est Lesbium.

Theophrastus. — Illō teneor, nam meae est nātiōnis.

Cratēs. — Ō Aristippe tū hīc argenteīs edis patinīs, aureīsque

bibis pōculīs: in nostrīs Mūsaeīs nōs ligneīs vāsīs bibimus et

edimus.

Aristippus. — Sapere vultis, sed plūrimum dēsipitis, quī macrā

māvultis mēnsā in latebrīs vīvere, quam dapsilicē apud

prīncipēs.

Anaxagorās. — Cōnsulimus animae nostrae, ipsam scientiā et

virtūte decorantēs.

Aristippus. — At interim corporī obestis, et mortem maciē

praevenītis et anticipātis.

Anaxagorās. — Philosophōs id decet impallēscere chartīs, nōn

ūsque geniō indulgēre.

Aristippus. — Istud et ego quondam fēcī, optimumque crēdidī,

tandem famē compulsus, Aulicus, ut sum, fīēbam.

Theophrastus. — Philosophiam tū jam cūrās culīnāriam, sed nōs

litterāriam.

Aristippus. — Interdum etiam adhūc librīs legendīs incumbō, nōn

tōtus ferior ā litterīs.

Anaxagorās. — Male convenit per Herculem Philosophiae studiō cum

opiparīs patinīs.

Aristippus. — Attamen dulce est corporis cultūram gerere, simul

et Philosophiae utcumque studēre.

Theophrastus. — Nōs mālumus ad lucernam latēre discentēs et

quiētī, quam prīncipum nūtibus īnservīre.

Aristippus. — Nescītīs prīncipibus virīs placuisse, nōn ultimam

et postrēmam esse laudem?

Cratēs. — Laus major virtūtī est placuisse et adhaesisse.

Aristippus. — Abeant ista, quisque suā sorte vīvat, mihi haec

fortūna arrīdet. Assās istās carnēs ferīnās dēcerpite, vīnōque

pretiōsō istō ūtiminī.

Theophrastus. — Saturī sumus, tollantur dapēs, domum versus

regrediāmur ad cōdicēs nostrōs.

Aristippus. — Quandō libet, nōn vōs morābor.

Anaxagorās. — Hymnum igitur ā cibō nōbīs ut hospes recēnsē.

Aristippus. — Laus, honor, et glōria sit sempiternō Jovī, caelō

terrāque imperantī, quod cibīs nōs pāvit, famēlicī quī fuimus.

Philosophī. — Āmēn.

Aristippus. — Nunc litterāria vestra antra repetite, chartās

volvite et invertite.

Philosophī. — Tū valē, grātī quandōque erimus, quandō licēbit.

Aristippus. — Nōn moror grātiam vestram, mē alit Rēx, et portat

equus.

————

Rēgium Convīvium post fēriās Epiphaniae.

Rēx, Rēgīna, Dux, Obsōnātor, Cancellārius, Sēcrētārius,

Cubiculārius, Stultus & Servus.

Rēx. — Ō mea rēgīna pulcherrima, quandō convīvium nostrō rēgnō

et imperiō dēbitum, nostrīs aulicīs exhibēbimus et faciēmus?

Rēgīna. — Quandō dominō Rēgī meō generōsissimō placuerit.

Rēx. — Quid sī ad hodiernam vesperam ipsīus sūmptūs facerēmus?

Rēgīna. — Nōn displicēbit mihi.

Rēx. — Habēs quae cēnam dēlicātam redderent?

Rēgīna. — Sunt mihi gallīnae trēs, duo cāpī, mediusque agnus.

Rēx. — Sufficiet, gallīnās cum carne agnīnā ēlixā, cāpōs et agnī

medium ad verū coquās.

Rēgīna. — Exsecūtum reddam.

Rēx. — Sīc facitō, ego interim aliīs intentus erō.

Obsōnātor. — Ō Rēx noster, quandō rēgāle convīvium tuīs aulicīs

parābis?

Rēx. — Ad vesperam, tū obsōnātum eās, cūrāque ut singula in

cēnam sint parāta, aut tuō dēfungēris magistrātū.

Obsōnātor. — Fidēlis erō.

Servus. — Magnifice domine Rēx, sternam mēnsam? obsōnia singula

paene sunt percocta.

Rēx. — Exsequere tuum mūnus, adsuntne ministrī et satellitēs

nostrī?

Servus. — Ad ūnum ūsque hīc domī sunt.

Rēx. — Age, tum auspicēmur cēnam, pōtum habendum fac prōmās,

vīnīque cōpiam affer, et intrent amīcī cēterī, nostraeque Aulae

domesticī.

Servus. — Jubēbō. Jussit et vult generōsus Rēx meus, ut intrētis

hībernāculum.

Convīvae. — Intrābimus modo. Salvē Rēx potentissime.

Rēx. — Rēx sum nōmine, sed sine rēgnō.

Convīvae. — Dēnique ēgregium habēre nōmen, nōnnūllōs dēlectat,

et praestat quam vocārī ignōminiōsum.

Rēx. — Mēnsam ōrdine accēdite, Dux, Cancellārius, quisque ut

gradū est superior, ita et accubitū sit.

Convīvae. — Discumbat et Rēx noster.

Rēx. — Modo accumbam, et Rēgīna mihi assidēbit. Puer,

benedictiōnis hymnum effāre.

Puer. — Benedīcite.

Convīvae. — Dominus.

Puer. — Hujus cēnae rēgālis ēsculenta et pōtum benedīcat ille,

quī Rēx rēgum est, nōbīsque faxit sint salūtifera, quī haec ipsā

in suī facimus memoriā, quod ipse in mundum nātus homō, diē

decimō tertiō trēs Rēgēs, et Magōs suō aspectū exhilarāvit. In

nōmine Patris, et Fīliī, et Spīritūs sānctī.

Convīvae. — Āmēn.

Rēx. — Nunc hilarēs sītis pōtū et cibō, strēnuēque edite, sīc

ego jam Rēx vester imperō et volō: istam carnis buccellam domina

Rēgīna mea grātō accipiat animō.

Rēgīna. — Grātia sit dominō Rēgī.

Rēx. — Vōs nostrī Aulicī, Chrȳsippī nōn sītis, sed cuticulam

cūrāte basilicē.

Convīvae. — Bibat Rēx, tum et nōs aliī bibēmus.

Rēx. — Propīnō Rēgīnae meae nōbilissimae.

Rēgīna. — Prōsit dominō Rēgī.

Stultus. — Rēx bibit, Rēx bibit: tandem cessā, nōlī exsiccāre,

et mihi quippiam relinquās.

Convīvae. — Quam minimē facētus est mōrus ille.

Stultus. — Clāmandō fatīgābor.

Rēx. — Serve, assās affer carnēs, et haec aufer.

Servus. — Mox faciam. Hīc est dominus Dux, Sēcrētārius,

Cancellārius, Cubiculārius, quisque eōrum dominum Rēgem et

Rēgīnam dōnant duābus vīnī mēnsūrīs.

Rēx. — Grātiam habeant, certē minimē decet Rēgem vīnō dōnārī ā

suīs famulīs.

Convīvae. — Nōnne et Rēgēs imperiōrum ā subjectīs aluntur

colōnīs?

Rēx. — Fateor, cāpōs illōs tostōs, tū Sēcrētārī rumpe, frustaque

assidentibus prōpōne, nōstī quōmodo sit ad mēnsam ministrandum.

Sēcrētārius. — Libēns faciam ex Rēgis jussū.

Rēgīna. — Rēgī hunc calicem medium praebibam.

Rēx. — Sit commodō Rēgīnae.

Convīvae. — Rēgīna bibit, exclāmā tū fatue, ut dēvorās cibum ac

vultur.

Stultus. — Rēgīna bibit, Rēgīna bibit, Rēgīna bibit.

Rēx. — Agnīnam illam carnem frustulātim dissecā tū Cancellārī.

Cancellārius. — Perplacet, hoc frustum Rēx noster sibi retineat.

Rēx. — Hilarēs agite sītis, post saeculum Gentīlēs hanc

occupābunt terram, ut vulgō fertur. Omnibus hoc pōculum

praebibō.

Cancellārius. — Nōn obsit Rēgī. Stulte clāmā, Rēx bibit.

Stultus. — Rēx bibit, Rēx bibit, Rēx bibit.

Rēx. — Tolle haec serve, nēmō ipsīs vēscitur, bellāria affer.

Servus. — Adsunt.

Rēx. — Et orbēs pūrōs prōpōne.

Servus. — Fēcī.

Rēx. — Cāseō hōc cibum subsīdere facite, et būtȳrō lēnēs facite

animōs.

Sēcrētārius. — Ad jugulum ūsque saturī sumus, nequīmus omnem

penum stomachō recondere.

Rēx. — Attamen buccellam minimam edite.

Cancellārius. — Nōn recūsāmus istud.

Stultus. — Rēgī dominō meō praebibō.

Rēx. — Prōsit magnificō dominō stultō.

Cancellārius. — Stultus bibit, stultus bibit, stultus bipsit,

bipsit, bipsit.

Stultus. — Salvā Grammaticā loquiminī.

Cancellārius. — Ēn et stultus Grammaticae perītus est.

Rēx. — Serve, tolle singula, omnēs dormīturiunt, videō.

Cubiculārius. — Nox intempesta adest, cubitum eundī tempus est.

Rēx. — Puer, grātiārum āctiōnis hymnum loquere.

Puer. — Dē hōc convīviō benedīcāmus Dominō.

Cancellārius. — Deō sit grātia.

Puer. — Ille quī est ab aevō, manetque in aeternum ūnicus et

sōlus Deus, et nōs suīs mūneribus pāscit, salvat et vīvificat,

sit benedictus in saecula saeculōrum.

Convīvae. — Āmēn.

Rēx. — Vōs bonī amīcī et Aulicī grātīs animīs accipite quae

affuēre: meliōra datūrus sum, dum imperium meum locuplētius

factum fuerit.

Convīvae. — Grātiam agimus, habēmus et referimus dominō Rēgī et

Rēgīnae, dē benevolentiā ostēnsā et impertītā nōbīs.

————

Convīvium Amīcōrum.

Sōcratēs hospes, Jōannēs, Petrus, Philippus, Convīvae, Xanthippē

uxor, Minister.

Sōcratēs. — Hesternō diē convīvās vōs vocāvī per ministrum meum

in hodiernum prandium, estisne ventūrī?

Convīvae. — Sumus utique.

Sōcratēs. — Tum mē jam comitāminī, merīdiēs īnstat.

Convīvae. — Perplacet.

Sōcratēs. — Hilarēs spērō erimus, nisi uxor mea quippiam lītis

incēperit.

Convīvae. — Est tum jam per tē offēnsa?

Sōcratēs. — Veterī suō mōre ob asinī prōspectum jūrgia parat.

Convīvae. — Nōs ipsam crātēribus faciēmus lepidam et placidam.

Sōcratēs. — Salvē mea Xanthippē, hīc mēcum veniunt amīculī

nostrī, in hodiernum praedium ā mē invītātī.

Xanthippē. — Gaudeō, sint salvī vestrī adventūs amīcī intimī.

Convīvae. — Grātiam habēmus.

Xanthippē. — Manibus ablūtīs, quandō libet īte accubitum.

Sōcratēs. — Fīat, vōs amīcī vestēs exuite, fervet hībernāculum

calōre, et ingrediminī.

Convīvae. — Ī tū prior.

Sōcratēs. — Sequiminī, praecēdam.

Convīvae. — Hīc commodior est āēr, quam forīs, ubi mūgit Boreās.

Sōcratēs. — Forīs nāsus mūcō concrēscit ambulantī. Xanthippē,

quandō vīsum tibi fuerit, edūlia fac afferrī.

Xanthippē. — Jam addūcentur.

Servus. — Hic cibus edentibus sit salūtāris.

Sōcratēs. — Edenda cōnsecrā.

Servus. — Benedīcite.

Convīvae. — Dominus.

Servus. — Quibus hōc in prandiō vēscēmur, alimenta et pōtūs

benedicta velit esse ille, quī omnibus benedīcere solet, sōlus

salūtem affert, exitiaque tollit. In nōmine sānctae et

indīviduae Trīnitātis.

Convīvae. — Āmēn.

Sōcratēs. — Cultellōs mēnsae impōnite, et ē patinā comedenda

accipite amīcissimī convīvae.

Jōannēs. — Nōn cūrēs, ad mēnsam dēsidēs nōn erimus.

Sōcratēs. — Ab holusculō sī abhorret quis vestrum, sēpōnat, et

carnēs edat.

Petrus. — Holeribus libentēs pāscimur.

Sōcratēs. — Nōn admodum tīnctum est.

Philippus. — Istud nihil rēfert, pinguēdō nimia vōcis affert

raucēdinem.

Sōcratēs. — Bibite et nunc, nē āridus in stomachō marcēscat

cibus: cervisiae haustū ad mēnsam semper prīmum sūmere soleō.

Petrus. — Per Herculem opiparī sapōris est Cereris iste pōtus.

Sōcratēs. — Domesticus meus est pōtus, satis vīlis, nam frūgēs

perquam cārē vēneunt, ideō et magis exiguam oportet coquere

cervisiam, nōn multum possidentem.

Xanthippē. — Pernās illās, aut caprīnās carnēs vel vitulīnās

rōdite, quaecumque cuilibet sapuerint.

Jōannēs. — Hospes, scyphō hōc dīmidiō tē impertiar.

Sōcratēs. — Bibās salūtiferē.

Jōannēs. — Nunc et tū bibendō pār parī referās.

Sōcratēs. — Invītus maneō dēbitor ad pōcula. Uxor, haustum

amīcitiae tibi propīnō.

Xanthippē. — Sit tibi bonō. Petre praebibō tibi.

Petrus. — Accipiō libēns, tibi nōn incommodet.

Xanthippē. — Petre, aequālī haustū et alterī praebibās.

Petrus. — Philippe, tantum tibi propīnābō, quantum accēpī ab

hospitā nunc nostrā.

Philippus. — Fēlīciter bibe, ut dignum est accipiam abs tē

libentissimē.

Sōcratēs. — Serve, carnēs affer recentēs (ut vocant) nitidōsque

orbēs prōpōne cuilibet.

Servus. — Efficiam.

Sōcratēs. — Dē hīs agnīnīs carnibus edite, ad ēsuriēī

expulsiōnem: assās carnēs nōn exspectētis, nam frūstrārēminī.

Petrus. — Quantum sat est habēmus, plūra nōn exoptāmus.

Sōcratēs. — Licet parcē īnstrūxī focum, tamen ut amīcōs vōs

vocāvī, crēdēns vōs bonī cōnsultūrōs mēnsae tenuitātem.

Jōannēs. — Amīcī ad amīcōrum lancēs cāseō et Cerere redduntur

contentī.

Sōcratēs. — Serve, affer bellāria, haecque conde, vel culīnae

affer ministrae.

Servus. — Exsequar.

Sōcratēs. — Hīc nunc omnia habuistis obsōnia: sī stomachōs

implēvistis, gaudeō: sīn minus, bonī tamen cōnsulite.

Jōannēs. — Satis superque praestō adfuit edūliī.

Sōcratēs. — Serve, hymnum grātiārum rūminā et lege.

Servus. — Benedīcāmus Dominō.

Convīvae. — Deō grātiās.

Servus. — Dominus dominantium omniumque quae in caelō et in

terrā sunt, imperātor et cōnservātor, dē hīs ā nōbīs sūmptīs

nūtrīmentīs, grātiam habeat in aeternum.

Convīvae. — Āmēn.

Sōcratēs. — Aequīs animīs accipite quās obtulī ēscās, lautiōrēs

aliā dabō vice.

Jōannēs. — Lautissimē fōvistī nōs, grātōs aliquandō nōs

exhibēbimus.

————

Fūnebre Convīvium.

Fīlius parentibus utrīsque orbātus, Hospes, Mārtīnus, Conrādus,

Arnoldus & Mulierēs aliquot.

Fīlius. — Ō mē īnfēlīcem adulēscentem, mē dēsōlātissimum

juvenem, mē miserrimum hominem, quō mē nunc vertam? quid vītā

mihi opus est? mors praestāret: cūr vīvere exoptārem, cum mihi

amīcissimī parentēs meī obierint, sōla mea sōlācia et spēs quae

fuēre? Ō tū crūdēlissima mors, quam acerbē mē conturbāstī !

Arnoldus. — Ut ita agis? ut sīc ejulās et lāmentāris, pudetne

tē?

Fīlius. — Āh, quid mē pudēret? prae dolōre et maestitiā quid

agam ignōrō.

Conrādus. — Animam sūme, precāre Deum, ut parentum animae quiēte

caelestī fruantur, lacrimīs ipsōs in vītam nōn revocābis.

Fīlius. — Ah, ah, vellem et mihi pestis vītam adimeret.

Arnoldus. — Taceās illa, nōndum Deō vīsum est ut moriāris,

mortem precārī nōlī, adhūc citius quam placēbit, tibi aderit.

Fīlius. — Ō Deus miserēre meī miserrimī, et ab hāc lūce tollās,

ut ūnā sim cum Mānibus meōrum dīlēctōrum parentum.

Mulier. — Lacrimās siste et precāre requiem tuīs dēfūnctīs

parentibus, nōs hūc vēnimus vīnum afferentēs cōnsōlātum tē,

simulque et tēcum exporrēctum frontem.

Fīlius. — Nunc nōn est mihi neque animus, neque tempus

laetitiae, frūstrā advēnistis, exhilarārī rē nūllā possum.

Mulier. — Animum laetum tibi reddēmus favente Deō, antequam hinc

abībimus.

Fīlius. — Istud sī poteritis, admīrābor: crēdō quod sī nātūra

mea ā summō Jove immūtārētur, vix laetus fierem, adeō tōtum mē

lūctūs dolor omnibus partibus corporis, ut sagitta, penetrāvit.

Mulier. — Vīnō tē ab omnī maerōre illō līberābimus.

Fīlius. — Tum pōtitābō vōbīscum, ut animum recipiam.

Conrādus. — Cibum et vīnum nōs afferimus, quō tē dōnābimus, et

ipsō animum tuum aspergēmus, ut alacrior fīat, ut mente captī

aquā perfunduntur.

Fīlius. — Sedēte, jubēbō mēnsam sternere servum.

Mulier. — Nōs ipsam linteō ipse tegēmus, sine famulum suum

pēnsum persolvere.

Fīlius. — Nunc edite et bibite, sī quid opiparī attulistis ē

vestrīs penātibus: hīc omnēs sumus lūctū obrutī et cōnsternātī,

quod cibōrum penitus oblīvīscimur, pāne et pōtū contentī.

Mārtīnus. — Hāc vice oculōs ā lacrimīs terge, et geniō

indulgeās.

Fīlius. — Vix poterō.

Conrādus. — Ūnō aut alterō calice ēpōtō redībit mentis

alacritās, hōc pōculō integrō tē cōnsōlābor, ut post mē ipsum et

tū ēbibās.

Fīlius. — Timeō ut potuerō, gemitūs et cordis tormentum vix

concēdet.

Arnoldus. — Cōnandum quippiam praeter opīniōnem, nōn dīmittendus

animus, cōnstantia vel magnanimitās virōs et arguit, et

commendat: flēre, lāmentārī, ejulāre, mulierum sunt, virīs

inhonestissima.

Conrādus. — Pōculum fac ēbibās.

Fīlius. — Propīnō tibi amīcissime.

Mārtīnus. — Accipiam libenter, bibās fēlīcī ōmine.

Arnoldus. — Propīnō tibi Jōannēs dīlēcte, in honōrem tuōrum

probōrum parentum, morte jam ablātōrum tibi.

Fīlius. — Illōrum nōmine per vicēs post tē bibam. Vīcīna, hunc

calicem ēbibam, vīs et tū deinde ipsum exsiccāre sī tibi

praebiberō?

Mulier. — Volō, etiamsī adhūc duplō esset major.

Fīlius. — Ut biberō, ita post mē pōtābis et tū.

Mulier. — Faciam.

Fīlius. — Vidēn’? exsorpsī, ēlambēs tū.

Mulier. — Nōn omittam, tibi propīnō, Conrāde.

Conrādus. — Bibās nōmine superum.

Arnoldus. — Ut nunc tē habēs Jōannēs dīlectissime, nusquam

maeror discutitur tibi in animā?

Fīlius. — Labāscit, nōnnihil hilarior fīō.

Mārtīnus. — Vīnum solet hominum cūrās utcumque magnās solvere.

Fīlius. — Gaudeō vōs mē accessisse cōnsōlātum, sī umquam licēbit

per opēs, rependam. Mīror tamen unde mōs sit ortus per vīnum et

convīvium cōnsōlandī lūgentēs dēfūnctōs.

Arnoldus. — Ā Gentīlibus Thrācibus, quī hominum puerperia

lūctuōsa, sed fūnera laetābunda habuērunt.

————

Convīvium Nūptiāle.

Spōnsus, Anna spōnsa, Parentēs ambōrum, Amīcī invītātī, Famulī &

Citharoedī.

Spōnsus. — Vīnctī nunc sumus jugō mātrimōniī et capistrō

inextrīcābilī.

Anna. — Laus superīs, nostrum mātrimōnium fortūnet suprēmus.

Spōnsus. — Id faciet spērō, sī nōs concorditer vīxerimus.

Parentēs. — Salūtem exoptō tibi fīlī mī.

Spōnsus. — Grātiam habeō mī pater.

Parentēs. — Ō fīlia mea fac cum tuō marītō vīvās tranquillē.

Anna. — Discors ipsa numquam erō, sī ipse nōn lītem sēmināverit.

Parentēs. — Ambōbus sit fēlīx, fortūnātum conjugium.

Spōnsus. — Sīc faciat Deī fīlius, ipsaque virgō Deipara.

Parentēs. — Spōnsus mēnsae accumbat, tum et invītātī discumbent.

Amīcī. — Fēlīcitātem initī mātrimōniī optāmus spōnsō et spōnsae.

Spōnsus. — Grātia sit vōbīs omnibus.

Parentēs. — Salvōs vōs advēnisse gaudeō in nōmine spōnsī et

spōnsae.

Amīcī. — Ubinam spōnsum conveniēmus?

Parentēs. — Jam aderit. Ēn aliās inter amīcōs nūgātur, eum

accēdite.

Amīcī. — Salvē spōnse, grātulāmur tibi ob hanc diem geniālem,

novamque tuam nūptam, et multum optāmus fēlīcitātis.

Spōnsus. — Pār vōbīs Deus referat, et quō dignātī estis meās

invīsere nūptiās.

Amīcī. — Majōra tuōrum parentum causā facerēmus.

Spōnsus. — Mūtuum reddam, sī quandōque īnservīre potuerō vōbīs:

nunc discumbite, edendī tempus est.

Amīcī. — Obsequāmur.

Spōnsus. — Vōs famulī fercula afferte.

Famulī. — Praestō sum, tū convīvīs praepōnitō.

Spōnsus. — Istud vōs exsequiminī, ipse prandium cōnsecrābō

hymnō. Benedīcite.

Amīcī. — Dominus.

Spōnsus. — Chrīstus Deī fīlius, hoc prandium benedīcere velit,

suā grātiā dōnāre, et nostrō huic interesse convīviō nūptiālī,

ut quondam in mundō hūmānā carne in Canā Galilaeae, cum glōriōsā

suā mātre Marīā dignātus fuit adesse.

Amīcī. — Āmēn.

Spōnsus. — Nunc amīcī omnēs, patinīs et pōculīs vōs cōnsōlāminī

et reficite.

Amīcī. — Facere istud ēsuriēs nōs bellē docēbit.

Spōnsus. — Fortiter edite, sat vīnī et cibī prōpōnētur.

Amīcī. — Spōnse, propīnō tibi īnfēlīcitātem tuārum nūptiārum.

Spōnsus. — Sit salūtī. Amīcī meī, cognātī et agnātī praebēte vōs

hilarēs rogō.

Amīcī. — Faciēmus, nē cūrēs. Quōmodo pugnī tibi placuērunt, quōs

hodiē in templō accēpistī, fuēruntne molestī?

Spōnsus. — Mordēbant mē nōnnihil, tamen in hōc mē cōnsōlābar,

quod vībīcēs nōn intulērunt.

Amīcī. — Cūr plāgīs ita novōs spōnsōs tundant, scīsne?

Spōnsus. — Ignōrō, nisi quod cōnsuētūdinis est.

Amīcī. — Audī, tibi dīcam, sed jocō excipiās.

Spōnsus. — Nōn mē offendet.

Amīcī. — In aede sacrā novī spōnsī pugnīs afficiuntur, ut

assuēscant tum verba, tum verbera ab uxōre, novā suā spōnsā

ferre.

Spōnsus. — Portendit illud?

Amīcī. — Utique, sed compertumne habēs cūr cēreum lūmen ārdēns

spōnsa praeferātur in templum?

Spōnsus. — Nōn.

Amīcī. — Ideō, quī uxōrem dūcit domum, flammam in aedēs accipit,

et perpetuum tormentum.

Spōnsus. — Spērō tālia mē in spōnsā meā nōn habitūrum.

Amīcī. — Neque istud nōs crēdimus.

Parentēs. — Ō fīlī circumeāmus exceptum convīvās, carō assa

praeposita est.

Spōnsus. — Congrediāre tū pater, meō loquere nōmine.

Parentēs. — Agimus, habēmus, et referimus vōbīs grātiās,

spōnsus, spōnsa, nōsque ipsōrum parentēs, agnātī et cognātī, pār

parīque rependēmus, ubi obsequiō nostrō indigueritis.

Amīcī. — Grātī erimus: quod advēnimus, sponte et libentēs

fēcimus.

Spōnsus. — Vōs ministrī tollite singula, tempus est ut mūnuscula

dent amīcī, et chorēae dūcantur.

Famulī. — Faciēmus vēlōciter.

Spōnsus. — Grātiam dīcāmus Dominō Deō, quī nōs pāvit, suāque

grātiā hās nūptiās fortūnāre velit.

Amīcī. — Āmēn. Hōc mūnusculō aureō spōnsum et spōnsam dōnāmus,

quoad nostrī fīliī adolēverint, tum repetēmus.

Parentēs. — Grātiam referēmus, et recompēnsābimus.

————

Convīvium Epicūrēum.

Zēnō hospes, Sardanapālus, Philoxenus & Aesōpus convīvae,

Servus.

Zēnō. — Ō vōs discipulī meī et convīvae, quid in mundō

fēlīcissimum esse crēditis, hominisque summum bonum?

Sardanapālus. — Incertī sumus. Tū nōs praeceptor īnstrue.

Zēnō. — Dē summō hominis bonō in mundō sententiae fuērunt

variae, aliquī in glōriā, in dīvitiīs nōnnūllī, aliī in virtūte,

aliī in sānitāte corporis pōnunt: omnibus autem illīs nōs vērius

dīcimus in voluptāte corporis, in cutīculā scīlicet cūrandā esse

situm optimum hominis bonum.

Philoxenus. — Quī hoc sciēmus colende praeceptor?

Zēnō. — Contemplāminī animālia tam brūta, quam ratiōnālia, omnia

vidēbitis nātūrā esse prōclīva in voluptātem, in gulam, in

crāpulam et ēsuriem: famem aegrē ferunt, ferreque diū nōn

possunt.

Aesōpus. — Sentiō et meō corpore calcar esse incitāns mē ad

cūram palātī, stomachī, gulaeque saturitātem et explētiōnem.

Zēnō. — Quod nātūra omnium rērum parēns et altrīx ingenuit

hominī, quis hoc pessimum dīceret?

Servus. — Certē nūllus sānae mentis.

Zēnō. — Optimum est, quod condūcit, prōdest et juvat: nōnne?

Philoxenus. — Īnficiās īre salvā fronte nēmō potest.

Zēnō. — Voluptās autem vel cūra corporis, ipsī hominī cōnfert

plūrimum, vītam cōnservat, corpus alit, quō fulcītō et vīvō,

etiam anima, in homine pars nōbilissima, valet: corpus enim est

animae stabilīmentum et fulcīmentum.

Aesōpus. — Abeant igitur aerumnōsī Solōnēs, famēlicī illī

Philosophī, quī suōs fraudant geniōs, sē mācerant, māluntque

stomachō inānī et vānō philosophārī, quam saturī et plēnō

ventre.

Zēnō. — In meās vōs jūrāte lēgēs, mihi vōs addīcite,

Philosophiam vōs docēbō, et animae et corporis cultūram

afferentem.

Sardanapālus. — Tuae ferulae subdēmus manūs praeceptor

colendissime.

Zēnō. — Nōn ōlim fēcisse vōs paenitēbit, ērudiam namque vōs in

Philosophiā lucernāriā, quam ad lucernās domī agentēs imbibunt

Sophī ipsī. Deinde Philosophiam Epicūrēam et voluptuāriam, quā

apud vulgārēs passim in tabernīs, ubīque apud prīncipēs et

rēgēs, grāta sit vestra et praesentia et convīctus.

Philoxenus. — Quae ista erit Philosophia voluptātis?

Zēnō. — Ut aliīs praescrībere poteritis, quōmodo studēre

crāpulae, gulae et ventrī dēbeant.

Sardanapālus. — Istud sī nōscerem, in locō viāticī magnī

aestimārem, nam nōscō complūrēs, quī omnia mētiuntur crāpulā.

Zēnō. — Xerxēs Rēx Persārum repertōrī novae voluptātis

cōnstituit pretium.

Philoxenus. — Ecquid aerumnōsīs aliīs Philosophīs praemiī

pollicitus est, quī abstinentiā vīctitandum esse dīcunt?

Aesōpus. — Illīs medium digitum ostentā.

Zēnō. — Permultī ubivīs gentium nostram sententiam sequuntur,

diū noctūque pōculīs et patinīs addictī.

Philoxenus. — Apud Mīlēsiōs magnō in pretiō voluptās habētur,

famēs spernitur, expellitur, extrēmumque malōrum aestimātur.

Zēnō. — Sybarītae dēlicātissimē vīctitantēs in annum integrum,

ūnīus convīviī apparātum fēcērunt, convīvās ante annī spatium

vocāvērunt, quō sē ōrnandī restāret sat temporis.

Sardanapālus. — Ō terque quaterque beātōs et sapientēs illōs

Sybarītās!

Aesōpus. — Tarentīnī quoque mollēs et dēlicātī sunt nuncupātī,

ob voluptātis assiduum studium.

Philoxenus. — Praecepta nōbīs praebē, quō illam voluptātem,

fēlīcissimum hominis bonum, amplectī poterimus utrīsque

bracchiīs.

Zēnō. — Faciam, advertite: Quoad vīxeritis, edite, bibite,

lūdite: et cum vōs mortālēs nōritis, praesentibus vōs explēte,

post mortem nūlla voluptās, post fūnera pulvis eritis, ea

habēbitis quae libīdine exsatūrātā in vītā hausistis. Ut quondam

Sardanapālus ille noster rēx Assyriōrum in sepulcrī suī

Epitaphiō īnscrībī jussit.

Sardanapālus. — Quam miserī hāctenus dēsipuimus chartīs additī,

inediā vītam ēgimus.

Zēnō. — Tandem resipīscite: nōn minus pōculīs et patinīs, quam

lucernīs Philosophicīs dēditī sītis.

Philoxenus. — Exsequēmur fidēlissimē.

Zēnō. — Edite, bibite, cūrāte cutīculam, geniō indulgēte, sīc et

hominibus acceptī eritis.

————

Convīvium Canīnum, vel Cereāle.

Salacōn hospes, Cōdrus, Īrus, Amyntās, convīvae.

Salacōn. — Salvēte sodālēs meī pauperrimī: quid hīc gradum

sistitis, nihil vōbīs domī est negōtiī?

Cōdrus. — Nihil, neque negōtiī, neque cibī, neque pōtūs, sed

ēsuriēī plūrimum.

Salacōn. — Carētis et pāne et aquā?

Īrus. — Satis multum aquae in aedibus habēmus, sed illa sitim,

nōn famem comprimit.

Salacōn. — Sī ēsurītis, venīte ad meōs penātēs mēcum cōmissātum.

Amyntās. — Āh, quid tū nōs alerēs? tibi frūmentī est pēnūria et

vīctūs.

Salacōn. — Domī meae mihi tantum adhūc suppetit commeātus, quō

vōs saturābō vestrāsque conjugēs.

Convīvae. — Crēdimus, verbīs nōs pāscerēs abundē et nūgīs, at

nōn mēnsae pābulō.

Salacōn. — Stomachīs vōs farciam, crepitantia intestīna pācāta

efficiam, saltem crēdite et congrediminī.

Īrus. — Fidem damus, sed vidē nē nōs lūdō habeās.

Salacōn. — Rīdēre nōn soleō amīcōs, licet aerumnōsus sim.

Convīvae. — Quid nunc cibī habēs quō vēscēmur?

Salacōn. — Aliquot mihi sunt frusta pānis ōstiātim collēcta,

dūra et forte mūcida, vīlisque cervisia, et jūsculum

ēmendīcātum.

Amyntās. — Vīctus est nōbīs genuīnus, ad stipem namque rogandam

nātī crēdimur.

Salacōn. — Sedēte et quiēscite, in cibī sportulā edenda quaeram.

Convīvae. — Sed properā, ācriter ēsurīmus.

Salacōn. — Istōs orbēs pānāriōs adipe linītōs edite prooemiī

locō, quoad aliud attulerō.

Amyntās. — Precēmur prius Deō nostrō redēmptōrī hymnum.

Salacōn. — Benedīcite.

Convīvae. — Dominus.

Salacōn. — Chrīstus Deī fīlius Deus et homō quī suō grātiōsō

sanguine nōs redēmit, dignētur nōbīs exiguum et cereāle prandium

benedīcere, quī suī sumus exemplar paupertāte et mendīcitāte

nostrā. In nōmine Patris, et Fīliī, et Spīritūs sānctī.

Convīvae. — Āmēn.

Salacōn. — Orbēs nunc illōs pānāriōs carne ūnctōs edite, carō

discessit in alvum dīvitum, nōbīs pauperibus in hīs orbibus

relīquit pinguēdinis vestīgia.

Cōdrus. — Ō quam mellītē sapiunt!

Īrus. — Longē dulcius carnēs, cujus jūsculō madent, sapuērunt.

Amyntās. — Optimum condīmentum famēs est.

Cōdrus. — Vērum crūdās fabās (ut vulgō fertur) sapere ac coctās

efficit.

Salacōn. — Nunc eleēmosynās hās edite, dūrae sunt, attamen

stomachum replēbunt aequē ac mollissimae forent.

Īrus. — Sitiō, quid in ligneā hāc lagēnā est pōtūs?

Salacōn. — Cervisia est ē sōlō furfure cocta, quam vulgō tenuem

pōtum dīcunt.

Cōdrus. — Pȳtissābō eam.

Salacōn. — Facitō, forte palātō nōn displicēbit.

Cōdrus. — Utcumque valet, vērum nōn satis igne est ēlixa.

Salacōn. — Stomachus cōnsūmet quod ignis calor nōn praestitit.

Amyntās. — Praeter hoc nihil quod edāmus habēs?

Salacōn. — Nōnnihil jūsculī mihi est, sed frīgidum, lignīs

careō, aliās calidum facerem.

Amyntās. — Ō tē miserrimum Salacōnem: carēs lignīs, tamen forīs

ambulās lautē vestītus ac opulentissimus essēs.

Salacōn. — Interdum conductīciīs mē ōrnō vestibus.

Cōdrus. — Mortālium omnium nōs miserrimī sumus, quī ad

crepīdinem et forēs dīvitum cōgimur commeātum conquīrere.

Salacōn. — Miseriae nostrae meminit Plautus, dīcēns: “Miser homō

est quī ipse sibi quod edit, quaerit, et id aegrē invenit: sed

illō miserior quī aegrē quaerit, et nihil invenit: ille

miserrimus, quī cum ēsse cupit, quod edat nōn habet”.

Amyntās. — Spērandum, quod aliquandō nostra fortūna immūtābitur,

nam omnium rērum (ut Cōmicus dīxit) est vicissitūdō.

Īrus. — Salūs ūnica nōbīs est, ut Capnion scrīpsit, quod “nihil

possumus perdere, cum nihil habeāmus”.

Salacōn. — Dīvitum vīta semper est sollicita et cūrārum plēna.

Convīvae. — Hinc solvēmus ancoram, ēmendīcandī jam hōra īnstat,

nam apud dīvitēs modo mēnsae tollentur.

Amyntās. — Hymnum grātiārum āctiōnis dīcās.

Salacōn. — Deus pauperum cōnsōlātor, omniumque alumnus, dē

habitīs hīs bōlīs grātiam habeat, nōbīsque sit auxiliō, ut aliās

dapēs precāriās nancīscāmur.

Convīvae. — Āmēn.

Salacōn. — Nunc quisque dīvitum aulās adeat, stipem precātum in

cēnam.

Convīvae. — Fīet, tū valē.

————

Convīvium Plēbēium, vel vulgāre.

Hennō hospes, Greta uxor, Dromō, Parmenō, Simō, vīcīnī &

convīvae.

Dromō. — Ubi est noster vīcīnus Hennō?

Greta. — Nōn procul abest, quid ipsum quaeritis?

Dromō. — Convīvae sibi esse volumus, sī integrum fuerit.

Greta. — In horreō est, dāns pābulum equīs, advocābō ipsum.

Heus, heus Hennō adsīs.

Hennō. — Quid mē vīs?

Greta. — Hīc nōnnūllī tē conventum expetunt.

Hennō. — Aderō celerrimē, ō meī vīcīnī quid vestrī adventūs

portendunt, quidve advēnistis?

Simō. — Vēnimus tēcum prānsūrī, domī nostrae culīnae algent,

uxōrēs in agrīs sunt et hortīs.

Hennō. — Per Herculem īnfēlīcī auspiciō advēnistis, ignōrō an

noster focus splendeat. Greta, ecquid in prandium nōbīs parāstī

edūliōrum?

Greta. — Holusculum cum duōbus frustellīs carnis porcīnae.

Hennō. — Sufficiet, tum et būtȳrō ac cāseō vēscēmur: sed est ad

edendum mātūrum?

Greta. — Paene, quandō volueritis, līneō mēnsam tegam, et

prandium parābō.

Hennō. — Quam prīmum potueris, facitō, hī vīcīnī forte ēsuriunt.

Parmenō. — Nōn ūsque adeō.

Hennō. — Ex aquālī lavētis manūs, et mēnsae assidēte.

Dromō. — Fīet nunc quisque apud sē ōrātiōnem dīcat, hīc nūllus

est quī Latīnē cibum benedīcat.

Hennō. — Ipse dīcam. Benedīcite. In nōmine Patris, et Fīliī et

Spīritūs sānctī. Āmēn.

Parmenō. — Est benedictiō admodum succīncta.

Hennō. — Eam Paroeciānus quondam docuit mē. Holere et carne illā

porcīnā famem pellite, vēnistis subitī hospitēs, ideō et

praesentiā bonī cōnsulite: sī adventūs vestrōs praescīvissēmus,

splendidius parāvissēmus cibum.

Parmenō. — Sileās, illā domesticā patinā et in aedibus nostrīs

vīvimus, quid nī et tum apud tē ipsā essēmus contentī?

Simō. — Multī patinās aliēnās spernunt, et in suīs tuguriīs vix

nūdō pāscuntur pāne.

Dromō. — Ipse rejiciō et contemnō nihil praeter pugnōs.

Greta. — Edite dē holere illō: hodiē in hortulō nostrō recēns

est dēcerptum.

Parmenō. — Bellī sapōris est, nam adipe madet.

Simō. — Porcīna carō illa pinguet admodum.

Hennō. — Sūs erat nostrā cūrā alitus et ēducātus. Simō, tibi

praebibō dē hōc pōtū nostrō domesticō.

Simō. — Tibi nōn incommodet.

Dromō. — Tū mihi propīnēs, nam sitiō acerbē.

Simō. — Postquam biberō, tibi lagēnam porrigam.

Dromō. — Bibe raptim, morārī nequeō.

Hennō. — Tū uxor mea dīlecta, lactis coāgulātī aliquid prōme, sī

quempiam dēlectāret.

Greta. — Afferam, sed forte dulce nōn erit.

Hennō. — Salūbrius est sine dulcēdine.

Greta. — Quī capitur lacte, edat.

Dromō. — Plūrimum meō arrīdet palātō.

Parmenō. — Tempore aestūs stomachō convenit admodum, quia

frīgore ipsum perfundit.

Hennō. — Sī libet, cibō nōn parcite, aut carne, aut lacte

vēsciminī.

Parmenō. — Adultī sumus, edendum esse scīmus ad dapēs et

patinās.

Hennō. — Cāseum sī quem habēs pinguēdine condītum, nōn ē vitiātō

lacte parātum, eum dēprōme, et būtȳrī recentis nōnnihil.

Greta. — Būtȳrī illud Majō mēnse contūsum ā mē, eō pānem linīte.

Hennō. — Dē hōc cāseō sūmite aut būtȳrō, ut lēnēs animīs

efficiāminī.

Simō. — Vīcīne noster Hennō, tibi propīnō.

Hennō. — Salūtem optō imbibās.

Dromō. — Fac tollī mēnsam, nōbīs in rūs ad uxōrēs eundum est.

Hennō. — Uxor conde singula. Grātia sit cūnctipotentī Deō, quī

nōs alit suā clēmentiā, crēscereque ē terrā facit, quō nōs

indignī vēscimur, per CHRĪSTUM Dominum nostrum.

Convīvae. — Āmēn.

Hennō. — Vīcīnī meī parcum hoc prandiolum grātīs accipite

animīs, vīle fuit, ut vīlicōrum solet esse mēnsa, vīnō caruimus,

nam cārē vēnit, bibentibusque obesse solet.

Convīvae. — Tibi nunc agimus grātiās: sī aliquandō tibi

libuerit, rūrsum et ad nostrās edēs patinās.

————

Colloquia, sive Confabulationes tyronum literatorum · 第 9 / 13 题