Croesus hospes, Crassus, Alcmaeōn, Tantalus, Servus & Uxor.
Croesus. — Serve, ī vocātum ad mē Crassum, Alcmaeōnem, et
Tantalum, ut mihi in prandiō sint convīvae, aliōquī sōlī
cēnātūrō.
Servus. — Ībō facessum mandātum.
Croesus. — Dīc mē nōlle ut ēmaneant.
Servus. — Ēloquar. Salvē Crasse.
Crassus. — Et tū.
Servus. — Rogat erus meus ut sibi convīva esse dignēris.
Crassus. — Certē minus mihi jam est integrum.
Servus. — Jussit, ut dīcerem sē nōlle recūsārī, etiam Alcmaeōnem
et Tantalum vocābō.
Crassus. — Age, tum veniam.
Servus. — Faciās, abeō quaesītum et aliōs duōs. Sīs salvus mī
Alcmaeōn.
Alcmaeōn. — Tū quoque.
Servus. — Erum meum convenīre dēbēs jam in prandium.
Alcmaeōn. — Prandēbit sōlus?
Servus. — Nōn, sed Crassus ipse aderit, et Tantalum jam ībō
vocātum.
Alcmaeōn. — Tum libēns adveniam.
Servus. — Praeter vōs trēs penitus nēminem ad mēnsam invītāvit.
Alcmaeōn. — Abī Tantalum quaesītum, ego mē accingam.
Servus. — Ībō. Salvē Tantale honestissime.
Tantalus. — Et tū salvus sīs.
Servus. — Vult dominus meus ut sēcum prandeās, est quod tē
conventum cupit.
Tantalus. — Jam volēbam auspicārī prandium.
Servus. — Parcās istī impendiō in vesperam, et aedēs nostrās
invīse.
Tantalus. — Auscultābō, et comitābor tē.
Servus. — Sīc faciēs, et erō meō rem grātam faciēs.
Croesus. — Advenīre vestrum est grātum meī amīcī: vocāvī vōs,
aliōquī sōlus prandissem, quō nihil magis adversum mihi est.
Convīvae. — Et nōbīs acceptius nihil est, quam aliēnā vīvere
quadrā.
Croesus. — Manibus aquam praebē tū serve, lavētis deinde
accumbite. Tū Crasse istūc sedeās, tum tū Alcmaeōn, deinde
Tantale accubitum eās.
Crassus. — Tū hospes, suprēmē ac prior accumbās.
Croesus. — Hic mihi et meae uxōrī est sedendī locus. Benedīcite.
Convīvae. — Dominus.
Croesus. — CHRĪSTUS salvātor omnium, redēmptor et crēdentium,
nōbīs hujus prandiī alimenta benedicta facere velit, ut ipsa in
salūtem animārum sūmāmus.
Convīvae. — Āmēn.
Croesus. — Hās gallīnās dīrumpite, et jūsculō exōticō bōlōs
pānis madefacite.
Convīvae. — Nōn neglegēmus.
Croesus. — Serve vīnum cyathīs īnfunde vetus et novum.
Servus. — Effectum reddam.
Croesus. — Bibite hilariter hospitēs meī, sat vōbīs largiar.
Alcmaeōn. — Impigrī ad epulās esse solēmus.
Croesus. — Pōculum hoc vōbīs praebibam, ut grātī vestrī sint
adventūs.
Tantalus. — Salūtiferē sūmās haustum istum.
Croesus. — Serve tolle haec, assās carnēs praebē et pūrās
quadrās.
Crassus. — Alcmaeōn calicem medium tibi praebibō.
Alcmaeōn. — Sit commodō.
Crassus. — Nunc et tū bibe.
Uxor. — Dē hīs perdīcibus, vel lepore aut cāpīs illāridātīs
edite, quisque suō palātō jūcundum accipiat.
Crassus. — Croese hospes propīnābō tibi, sī alterī praebibere
volueris.
Croesus. — Bibe, meī mūneris ad pōcula immemor esse nōn soleō.
Alcmaeōn. — Ō quam dēlicātōs et voluptuāriōs diēs agimus nōs
opulentī, cum interim pauperēs ēsuriant.
Tantalus. — Pānis vix sat habent nōnnūllī inopum.
Croesus. — Opum mihi tantum est, quō exercitum alere vellem
cōpiōsum.
Crassus. — Et ego frūgibus et aere abundō nōn parum.
Tantalus. — Argentī et bonōrum acervum ego possideō.
Croesus. — Vīvāmus igitur geniāliter.
Crassus. — Posterīs meīs nōn multum relinquam.
Tantalus. — Opibus ego quoad vīxerō potiar: nepōtēs meī sī
egēbunt, quaerant ut ipse quondam fēcī.
Uxor. — Sed interim cibī estis immemorēs.
Croesus. — Serve bellāria affer.
Crassus. — Illa nōn exspectābimus, aliō nōs vocant negōtia, fac
hymnum legī, nōbīs abeundum est.
Croesus. — Benedictus quī est in saecula saeculōrum, nostrō
nōmine habeat laudem et honōrem, nostrīque misereātur.
Convīvae. — Āmēn.
————
Convīvium Paschāle.
Paterfamiliās, Jōannēs, Mārcus, Benedictus, Jasperus, Gōtfridus,
Thylmannus, famulī domūs.
Paterfamiliās. — Ut sē habent vestrī stomachī et ventrēs? suntne
vacuī?
Famulī. — Crepitant īnstar veteris membrānae librōrum, et
novārum soleārum.
Mārcus. — Ēcastor īlia mihi crepant, faucēs lippiunt famē, crūra
ferre mē nōlunt, bracchia vix tollere possum, ita vīribus
jejūniō sum exhaustus, īnstar lucernae oleō exsiccātō.
Paterfamiliās. — Aquā manūs singulī abluite, Paschālibus et
novīs cibīs āmissās corporis vīrēs refarciēmus.
Benedictus. — Impigrē nōs accingēmus patinīs istīs.
Paterfamiliās. — Benedīcite.
Famulī. — Dominus.
Paterfamiliās. — Haec est diēs quam fēcit Dominus, exsultēmus et
laetēmur in eā. Pascha nostrum immolātus est CHRĪSTUS, itaque
epulēmur in azȳmīs sincēritātis et vēritātis. Allēlūja. Pater
noster. Ōvum quisque accipiat, deinde dē pernā et aliīs
carnibus.
Thylmannus. — Ēsuriēs et famēs mihi fuit vehemēns.
Paterfamiliās. — Eam mūtēs jam saturitāte.
Jasperus. — Laus superīs quod ad hunc diem superstitēs mānsimus.
Gōtfridus. — Gaudeō plūrimum hujusmodī piscēs in patinās
rediisse.
Mārcus. — Hī piscēs rōbur praebent majus, quam ēsuriālis cibus.
Benedictus. — Istud hodiē experiar, an vīrēs accipiam
validiōrēs.
Paterfamiliās. — Alterum edite ōvum sī libet.
Mārcus. — Ūnum adhūc edam.
Thylmannus. — Pernam ego petam cultrō, experiarque ut sapiat.
Benedictus. — Mārce, quot ovā ūnā vice possēs ingurgitāre?
Mārcus. — Octo sine operā et labōre.
Jōannēs. — Dūra, an mollia?
Mārcus. — Adhūc fluida, nōn indūrāta.
Jōannēs. — At cujus generis vel farīnae?
Mārcus. — Gallīnīs parta.
Jōannēs. — Aestimābam ea quae ad saepēs jam sōle torrentur.
Mārcus. — Illa tuō vultuī essent apta.
Thylmannus. — Tū in ōvīs edendīs octo aliōrum mūnere possēs
fungī.
Jasperus. — Edendō ipse pēnsum meum bellē persolvere vellem, sī
certātim comederēmus.
Paterfamiliās. — Carnēs jūsculō ēlixās affer tū puer. Praebibō
vōbīs hōc sacrō Paschatis diē.
Famulī. — Cōnferat tibi bibentī.
Paterfamiliās. — Invicem vōbīs praebibite, laetōsque animōs
pōculīs vōbīs facite.
Gōtfridus. — Jōannēs amīcitiae et chāritātis haustū tē adoriar.
Jōannēs. — Accipiam abs tē libenter.
Benedictus. — Erō nostrō propīnō.
Paterfamiliās. — Bibe fēlīciter. Puer, assās carnēs prōme, hīs
saturī sumus.
Jōannēs. — Benedicte, vitrum hoc tibi medium propīnō, vērum tū
bibe quantum volueris.
Benedictus. — Auspicātō bibās, tum et ipse pōtābō.
Jasperus. — Thylmanne, ā prandiō tuās aedēs invīsēmus omnēs, vīs
nōs ōvīs excipere?
Thylmannus. — Nē Grȳ quidem largiar, tabernae hospes nōn sum: sī
convīvārī vultis, dēversōria accēdite.
Gōtfridus. — Mārcus nōs mediō agnō, frustōque vitulīnae carnis
exciperet, sī suum domicilium adīrēmus.
Mārcus. — Ad Kalendās Graecās.
Benedictus. — Nihil immūne nōbīs darēs hīs sacrīs fēriīs?
Mārcus. — Nīl nisi sellās et scamna vōbīs impertiar.
Benedictus. — Istīs tū stomachum jejūnum pāscās?
Paterfamiliās. — Cibō ūtiminī ut tollātur, appetit hōra
cōntiōnem sacram audiendī, quī assā carne dēlectātur, Chrȳsippum
nōn agat. Puer, bellāria fac adsint, et haec tollantur.
Thylmannus. — Mārce, haustum Paschālem tibi propīnō.
Mārcus. — Quid paschālem? vīnī haustum mālō, eō corculum meum
juvō.
Paterfamiliās. — Ā cibō templa adīte audītum sacram cōntiōnem,
precēsque vespertīnās, et ad cēnam in tempore adsītis dēnuō,
sacrātissimae hodiē sunt fēriae.
Gōtfridus. — Nusquam ībimus nisi fortassis ad Mārcum, dēgustātum
dē ōvīs suae mēnsae.
Mārcus. — Sī vēneritis, ante forēs vōbīs manendum erit.
Paterfamiliās. — Dē hīs novīs et Paschālibus obsōniīs
benedīcimus Dominō.
Famulī. — Deō grātiās.
Paterfamiliās. — Benedictus et glōriōsus sit Deī fīlius, quī
hodiernā diē ā morte resurgēns, ab aeternā nōs līberāvit morte.
Famulī. — Āmēn.
————
Convīvium Nūndinārium, sīve dēdicātiōnis Templī.
Vīlicus, Uxor, Pistor, Textor, Calceārius ex urbe cīvēs &
Servus.
Vīlicus. — Cūrā uxor mea Elsa, ut sacrificiō Missae perāctō,
piper cēteraque obsōnia sat cocta sint, forte ex urbe nōs
amīculī nōnnūllī invīsent.
Uxor. — Ēnītar prō vīribus, tū servum jubē scōpīs verrere
pavīmentum horreī vel cubiculī, in quō convīvae sedēbunt
prandentēs.
Vīlicus. — Serve, cubiculum istud ā pulveribus redde pūrissimum,
parietibusque adhaerentēs arāneārum tēlās dēpōne, nē quid sit,
quod convīvīs nauseam īnferat.
Servus. — Cūrābō.
Vīlicus. — Piperis habeās praecipuam cūram, nē vel adūrātur,
nēve īnsipidum fīat, nam ipsum in prīmīs nūndinārum tempore
palātīs advenārum placēre solet.
Uxor. — Quae culīnae sunt mūnia, sine tē exsequar bellissimē, mē
coquere permitte, et tū cocta edās, satis adulta sum, nōn egeō
in coquendō tē īnstrūctōre.
Vīlicus. — Hīc adveniunt trēs amīculī ex urbe.
Uxor. — Quī sunt?
Vīlicus. — Pistor noster socer, Calceārius affīnis, et Textor
cognātus nōbīs.
Uxor. — Veniunt invicem?
Vīlicus. — Etiam, et manibus cōnfertīs sē, ut amīcissimī dūcunt.
Uxor. — Subitō nunc tū serve mēnsam sterne, singulaque, quibus
opus erit, impōne.
Servus. — In illō moram nōn faciam.
Uxor. — Ipsa cum obsōniīs properābō ocissimē.
Pistor. — Sīs salvus ō Vīlice, quid geris?
Vīlicus. — Salvī sītis et vōs, grātulor vestrō adventuī.
Pistor. — Ubi nūndinae sunt vel nūndinārum gaudium, in templōne,
vel ad focum?
Vīlicus. — Spērō quod utrobīque.
Textor. — Praestat in coquīnā, quam in templō nūndinās esse, nam
stomachīs prōdest magis.
Vīlicus. — At plebēiārius noster māvult in aede sacrā nūndinās
celebrārī.
Calceārius. — Ūnus ille homō est, cujus inexplēbilis est
loculus.
Vīlicus. — Adsītis, līmen trānscendite, mox prandium īnstruētur.
Pistor. — Ubi uxor latet?
Vīlicus. — In culīnā ad focum, ad postīcum, sī opus est, mictum
ite, jam piper percoctum erit.
Textor. — Ūrinā nōn premimur. Salvē Elsa, ut valēs, tū sollicita
Martha es.
Uxor. — Grātī advēnistis, valeō bellissimē, sed sine pecūniā:
cubiculum intrētis, jam obsōnia mittam ā focō.
Vīlicus. — Ex aquālī hōc manūs mundāte, tum mēnsae assidēte:
locō benedīcite quisque ōrātiōnem apud sē dīcat, hīc doctus nōn
est.
Pistor. — Cruce signēmus, cōnsecrābimusque cibum nōs ipsī, ubi
ērudītus dēfuerit.
Vīlicus. — Piper hoc dēgustāte, spērō placēbit.
Textor. — Sapidum est oppidō.
Calceārius. — Adveniat uxor tua.
Vīlicus. — Illa, culīnae pēnsō exsecūtō, adveniet. Edite
alacriter, carō in pipere cocta, lepusculus est heri ā mē
vēnātus.
Pistor. — Licet tibi per Nōbilēs vēnārī leporēs?
Vīlicus. — Nūndinārum hōc tempore concēdunt.
Calceārius. — Ō Elsa, coquere nōstī dapsilicē.
Uxor. — Coquō mōre vīlicō et agrestī, ut rūsticī edunt
dapsilicē.
Pistor. — Sat optimus est apparātus et dēlicātus.
Vīlicus. — Bibite dē hāc vīllānā nostrā cervisiā, in urbe
pretiōsiōrem habērētis.
Textor. — Satis jūcunda est sapōre.
Uxor. — Piper hoc lambite, tum intus dēnigrābiminī.
Pistor. — Multum ipsīus edimus.
Vīlicus. — Uxor tolle piper, et tostās affer carnēs. Tū serve
vīnum cyathīs īnfunde. Vīnum hoc hīc in nostrō Oenopōlīō
vēnditur sēdecim obolīs.
Pistor. — Vīlī aere vēnit, dignum ut cārius vēnderētur.
Textor. — Praebibō tibi Vīlice.
Vīlicus. — Prōsit tibi. Agnīnam carnem ad verū parātam
attingite, dēlicātiōrem nōn habēbitis. Omnibus praebibō, ut
accepta sit vestra praesentia.
Calceārius. — Bibe Deī nōmine.
Pistor. — Audiō ūtriculārium, chorēās lūdit, pergēmus illīc et
nōs.
Uxor. — Prius ōrēmus.
Vīlicus. — Agimus grātiās vērō Chrīstiānōrum Deō, ob omnia nōbīs
praestita beneficia.
Pistor. — Āmēn.
Vīlicus. — Nunc abīte ductum chorēās.
————
Convīvium Campestre.
Campum viridem animī recreandī grātiā recēdunt, Horātius hospes,
Henrīcus, Volfgangus, Māximiliānus, convīvae & Mātrōnae
nōnnūllae.
Horātius. — Quam dulciter et jūcundē nunc aura blandītur,
undique locōrum flōridum est herbīs et frondibus nāscentibus.
Henrīcus. — Omnia nunc virent, nunc fōrmōsissimus annus.
Volfgangus. — Germinant nunc omnia, prāta, agrī, hortī, et
silvae.
Māximiliānus. — Aviculae āerem nunc perstrepunt dulcī cantū: ē
nīdīs, quibus hieme tōtā dēlituērunt, ērumpunt.
Horātius. — Ēgrediuntur et nunc hominēs agminātim in campum vel
pōmērium, cibō et pōtū in viridibus locīs sē oblectantēs.
Henrīcus. — Exeāmus et nōs ad hōrās aliquot, quid ūsque
īnsīdēmus fūmōsīs et obscūrīs tēctīs? in apertum campum cum
avibus repetēmus.
Volfgangus. — Rūsticārī nunc convenīret, sī commeātum habērēmus,
quō nōs, ut aliī solent hominēs, exhilarārēmus.
Horātius. — Ipse vōbīs impertiar pernam suillam et duās vīnī
mēnsūrās.
Māximiliānus. — Tum deinde reliquum sūmptum faciēmus nōs.
Henrīcus. — Parī asse dēpōnēmus nōs aliī.
Volfgangus. — Nymphās bellulās oportet et congredī, aliās
hilaritātis habēbimus nihil.
Horātius. — Uxorculae nostrae et famulae comitēs erunt nōbīs,
quae sub palliīs cibātum ferent.
Māximiliānus. — Nōn diū morēmur, sī quō īre volumus, properēmus
antequam vespera appetat.
Horātius. — Audī tū Uxor mea: sportulam obsōnātōriam parā, ac
replē pernā hodiē ēlixā, et vīnī aliquot prōme mēnsūrās, in
pōmērium exspatiātum ībimus.
Uxor. — Dictō citius expediam.
Horātius. — Nōs praecēdēmus, tū cum culīnae ministrā sequere, ad
portam nōs inveniētis.
Uxor. — Sat est, vōs pedetentim praecēdite.
Horātius. — Eāmus, pōne subībit conjūnx.
Henrīcus. — Quam dēlectābile est jam dēambulāre, et rēpere sub
frondibus et in viridī grāmine!
Volfgangus. — Est per Herculem.
Māximiliānus. — At, quod pōmērium accēdēmus?
Henrīcus. — Ubi minus hominum erit.
Horātius. — Ibi conveniet, nē multōs nostrōrum gestuum habeāmus
spectātōrēs.
Volfgangus. — Possent et multī suspicārī mātrōnās, quae aderunt,
inhonestās esse, nōbīsque amīcās meretrīciās.
Māximiliānus. — Vidēbimus ubi major erit sōlitūdō.
Henrīcus. — Hīc in Oenopōlīō aliquid vīnī et nostrō nōmine
emāmus.
Volfgangus. — Ubi lagēna est in quā ferēmus?
Māximiliānus. — Ad fidem dabunt, vīnum quī vēndunt, mox
reditūrum et relātūrum tē dīcās.
Volfgangus. — Quantum feram?
Henrīcus. — Quattuor mēnsūrās mercāre, tum inter nōs exsolvēmus.
Volfgangus. — Ubi vōs reperiam?
Māximiliānus. — Ad portam tē manēbimus.
Henrīcus. — Ēn aliās ā longē subsequitur uxor mea famulā
comitante.
Henrīcus. — Morēmur eās, tum et vīnum ā nōbīs ēmptum afferētur.
Horātius. — Sistēmus gradūs, perplacet mihi.
Uxor. — Ut ita praecurritis, vix potuimus assequī.
Horātius. — Lentō tamen gradū īvimus.
Māximiliānus. — Adest et nostrī aeris vīnum.
Horātius. — In grāmen nunc dēcumbāmus. Uxor, dēprōme quod
attulistī dapis, tū famula vīnum cyathīs īnfunde.
Volfgangus. — Aegrē in Oenopōlīō lagēnam mūtuō dabant mihi, quia
ipsīs ignōtus eram.
Horātius. — Edāmus nunc et pōculīs nōs oblectēmus.
Māximiliānus. — Ō quam lepidum est et jūcundum hōc in locō esse!
Hospes. — Propīnō tibi uxor.
Uxor. — Bibe bonīs avibus.
Henrīcus. — Praebibō tibi.
Māximiliānus. — Sit commodō.
Horātius. — Pernam dēgustāte, tum bibere dēlectābit vōs.
Volfgangus. — Adhūc ā prandiī cibō saturī sumus.
Horātius. — Edere sī nōn libet, alacrius bibite.
Māximiliānus. — Sitientī propīnō.
Henrīcus. — Ille ego ipse sum, tibi parī haustū respondēbō.
Volfgangus. — Puella illa et pōtū et cibō abstinet.
Uxor. — Puellārum nōn est bibere, sed summīs labrīs data pōcula
lambere et pȳtissāre.
Horātius. — Hesperus īnstat, redeundum est domum.
Māximiliānus. — Quandō libet, in nōbīs mora nōn erit.
Horātius. — Exsurgite, hinc abeāmus.
Henrīcus. — Celerēs congrediēmur.
————
Convīvium Satyricum, sive invectīvum.
Juvenālis hospes, Bartholdus, Geōrgius, Antōnius, Mārtīnus,
convīvae & Servus.
Juvenālis. — Salvī sītis litterārum cultōrēs fervidī.
Bartholdus. — Tālis sīs et tū Poēta ēloquentissime.
Juvenālis. — Quid invicem negōtiī geritis?
Geōrgius. — Equidem ōtium nōn negōtium agimus.
Juvenālis. — Nihil litterāriī tractātis?
Bartholdus. — Commentāmur mūtuō nesciō quae.
Juvenālis. — Nōn vōs premit aestus, umbrās petite aut tēcta, nōn
parum incommodat rabiēs illa canīculāris stēllae, quam nunc sōl
incolit.
Antōnius. — Domibus sat per hiemem morātī sumus.
Juvenālis. — Hās meās aedēs et tēcta subīte, pōtū vōs excipiam.
Mārtīnus. — Sūmptuī istī parcās, nōn sitīmus oppidō.
Juvenālis. — Obsequiminī, subitōque adsītis, nūgābimur mūtuō,
ipse cānus adulēscentibus litterīs dēditīs dēlector, ut nihil
suprā.
Geōrgius. — Frontem perfricābimus, et tua subībimus tēcta.
Juvenālis. — Accēdite audientibus animīs, meumque nōn fugīte
senium, ipse et ōlim adulēscēns fuī.
Bartholdus. — Cānōs tuōs nōn fugīmus, sed formīdāmus ignōtī et
puerī, tibi in litterīs ēmeritō mīlitī convīvere.
Juvenālis. — Serve, ī prōmptum cervisiae pōcula aliquot et vīnī.
Servus. — Celerrimē cūrābō.
Juvenālis. — Pōtus aestūs tempore in pretiō est, magnīque
aestimātur, ubi calōre ārent labella.
Servus. — Hic pōtus prōsit bibentibus.
Juvenālis. — Adulēscentibus vōbīs litterārum cupidī praebibō.
Convīvae. — Salūtem precāmur, ut pōtās?
Juvenālis. — Quisque vestrum labia pōtū madida faciat, deinde
edite, nunc pōtus acceptior est cibō, sed utrō plūs dēlectāminī,
eō ūtiminī.
Convīvae. — Utrōque jūxtā gaudēmus.
Juvenālis. — Sitim postquam sēdāveritis, litterāriī aliquid
nūgābimur invicem.
Convīvae. — Dē litterīs loquī nostrās ingeniōrum excēdit vīrēs,
ipsās prīmōribus labiīs vix dēgustāvimus.
Juvenālis. — Intellegō nōn ūsque adeō ipsārum rudēs vōs esse, ut
dissimulātis.
Geōrgius. — Per Apollinem et Palladem expertēs sumus ipsārum.
Juvenālis. — Ideō mē capulārī sene nunc ut duce ūtiminī,
respondēteque quae quaeram.
Bartholdus. — Respondēbimus ad nōta, ad ignōta obticēbimus.
Juvenālis. — Fēstīs diēbus quid Gentīlibus ōlim erat negōtiī ā
merīdiē, sacrīs Deōrum perāctīs?
Geōrgius. — Per tenebrās sciō, et Andabatārum mōre, ā
praeceptōre quondam mē audīvisse recordor, quod in agrīs, in
viārum compitīs conveniēbant, ibīdemque mūtuīs verbīs in sē per
vicēs invehēbant in curribus stantēs.
Juvenālis. — Vērē dīcis, quisque alterī sua, sī quae habuit,
scelera objēcit et aperuit.
Antōnius. — Nōn aegrē ferēbat quī convīciābātur?
Juvenālis. — Vitiātus rūrsus in suum convīciātōrem dīcēbat, ut
canis morsū petītus remordēre solet.
Geōrgius. — Spectāculum, mē Hercule, jūcundum fuit vīsū et
audītū.
Juvenālis. — Sīc et vōs adulēscentulī exercēre ingenia
dēbērētis, ut ūnus alium nunc laudāret, nunc vērō increpandō
laederet.
Bartholdus. — Amīcitia mox tum rumperētur.
Juvenālis. — Praedīcendum esset, ut quisque alterīus bonī
cōnsuleret verba.
Geōrgius. — Quid sī experīmur, an ūnus alterum suīs posset
colōribus dēpingere?
Juvenālis. — Istud efflāgitō sēdulō, ūnus auspicium sūmat.
Geōrgius. — Cucūlī prōgeniēī tē esse crēdō, per Herculem,
pusillus namque corpore es, sed vōce magnā, et virīlī, canis
īnstar bovis, itaque mīror quōmodo in tam parvō corpusculō tuō,
tanta vīs spīritūs resideat.
Bartholdus. — Tū ūnus eōrum quī manticam ā tergō nōn vident,
aliēna nōn sua cernunt vitia, sīc tū mē pusillum corpore arguis,
cum tū quōlibet pygmaeō minor sīs, gressū tamen superbō, rubeā
tunicā, tiārā pretiōsā incēdēns, alium et Herculem tē putās, ac
nūper Hannibalem tē esse afferēbās, cum nē mūsculum effugāre
possēs.
Antōnius. — Ēn tū Mārtīne ades? vocāris tū Mārtīnus? ubi equus
tuus, cui nūper īnfīdēbās? quis tū es? ambulās nunc pedibus? ab
equō nōn ad asinum, sed terram trānscendistī.
Mārtīnus. — Tū nāsūte, rīdēre sine, tū trium terunciōrum homō,
tū pūmiliō, tū lerna malōrum, tū mōriōnum hospes, stultitiaeque
domicilium.
Juvenālis. — Abundē ingenia ostendistis, nunc bibite, tum dēmum
regrediēminī domum.
Mārtīnus. — Abībimus, tū grātiam habē.
————
Convīvium Laudātōrium.
Dēmosthenēs hospes, Gerhardus, Theodorīcus, Kiliānus, Vilhelmus,
convīvae.
Dēmosthenēs. — Convīvās vōs volō ā merīdiē.
Theodorīcus. — Ā merīdiē? cūr nōn prandiī hōrā?
Dēmosthenēs. — Lauta mihi nōn est culīna, sed macra, plēnaque
arāneārum tēlīs, nōn pinguibus suum pernīs.
Gerhardus. — Per superōs, bellus homō es, vocāre vīs convīvās
saturōs, nōn famēlicōs, facillimum tum est sine impendiō
convīvātōrem esse.
Dēmosthenēs. — Convīvium apparābō merendinārium, quod ā merīdiē
locō cibī merendināriī agitur inter hominēs.
Kiliānus. — Ecquid nōbīs immūne dabis?
Dēmosthenēs. — Satis cervisiae et edūliī nōnnihil, quō bibendī
excitētur cupiditās.
Vilhelmus. — Ad quam veniēmus hōram?
Dēmosthenēs. — Circiter prīmam, neque diūtius morāminī.
Theodorīcus. — Aderimus in ipsō sonō prīmae hōrae.
Dēmosthenēs. — Rogō in tempore hūc pedēs ferte, agēmus
palaestram quandam litterāriam.
Kiliānus. — Post sublātum prandium hūc ferēmus pedēs.
Dēmosthenēs. — Postrēmum occupābit scabiēs.
Gerhardus. — Ratum sit quod loqueris, postrēmus quī vēnerit,
malō afficiētur, domum jam prānsūrī ībimus.
Dēmosthenēs. — Discēdite, propediem hūc remigrāte.
Vilhelmus. — Salvē Dēmosthenēs ōrātor ēloquentissime, hīc
advēnimus omnēs, quid nunc nostra tibi cōnferet praesentia?
Dēmosthenēs. — In amoenissimō hortō meō apud domūs postīcum
situm, sub arboribus compōtābimus, et ūnā nūgābimur.
Kiliānus. — In nōbīs mora nōn erit.
Dēmosthenēs. — Serve, ad hortum fer pōtum, cervisiam scīlicet
pretiōsiōrem, et bōlum ūnum aut alterum carnis.
Servus. — Praestābō effectum.
Dēmosthenēs. — Mē comitāminī in hortī amoenitātem.
Gerhardus. — Paribus sequēmur passibus.
Dēmosthenēs. — Hortulum hunc in dēliciīs meīs habeō, estque
ūnicum dēlectāmentum meum.
Vilhelmus. — Est jūcundissimus locus.
Dēmosthenēs. — Sub hanc arborem sedēbimus quiēscentēs, et dē hōc
pōtū exiguī valōris sitim cūrābimus, praebibō cuilibet vestrum
calicem hunc.
Kiliānus. — Salūtem tibi ferat bibentī.
Dēmosthenēs. — Congarriēmus postquam quisque calicem istum
ēbiberit.
Gerhardus. — Bibāmus nunc ōrdine omnēs, quid jam tibi placet?
Dēmosthenēs. — Exercitiīne aliquid in diēs habētis, quō studium
vestrum corrōborētur, magisque grandēscat in vōbīs profectus
scientiae?
Vilhelmus. — Nīl nisi epistulās scrībimus.
Dēmosthenēs. — Exercitātiō quaedam est, quā nihil est juvenī
ūtilius.
Gerhardus. — Quae est illa?
Dēmosthenēs. — Quod aetāte sibi parem vel perītiā puerum modo
vituperet, modo laudet.
Kiliānus. — Eam artem vituperandī vel laudandī, ubi discerēmus?
Dēmosthenēs. — In Rhētoricā, quam vestra indolēs nōn sufficit
capere, vel ūtī ipsā: sed alium laudāre vel vituperāre ingeniī
exercendī grātiā, ante artem cognitam, etiam et laudis et
honōris est.
Vilhelmus. — Laudātūrus alium, auspicium unde sūmat?
Dēmosthenēs. — Ā corpore, ā genere vel prōgeniē, ā fortūnae
dōtibus, et scientiā, probitāte, vel mōribus. Edite buccellās
aliquot, et bibite: tum vicissim vōs laudābitis.
[Gerhardus]. — Ipse glaciem secābō. Bellus tū homō es
Theodorīce, candidīs capillīs, modestō vultū, gressū testūdineō,
faciē albā, ingeniō fēcundo, parentibusque opulentīs.
Theodorīcus. — Tē mē fricantem refricābō: quod mihi dās laudis,
omne id tibi competit. Pulcher es adulēscēns, flāvā comā,
honestō aspectū, gradū ēgregiō, Minervā fertilī, et majōribus
dīvitibus prōgnātus.
[Kiliānus]. — Ō Vilhelme, audī ā mē tuī praecōnium. Parentibus
percēpī tē ortum praeclārīs, sciōque nōn sterilī esse indole
statūrā nōn dēfōrmī, scientiā nōn contemnendā, assiduusque es
librōrum lēctor.
Vilhelmus. — Et tū albae gallīnae es fīlius, neque īnfēlīcī
ingeniō, corporis habitū decōrō, ut nihil suprā.
Dēmosthenēs. — In laudandō alium semper illud Plīniī in mente
habēte: “Hoc ipsum esse amantis, nōn nimium laudāre”.
————
Convīvium Dēclāmātōrium.
Paedagōgus hospes, Jōannēs, Hermannus, Albertus, Jācōbus,
convīvae, Servus.
Paedagōgus. — Hodiē diēs est, quō ā lēctiōnibus fēriārī receptum
est.
Jōannēs. — Nescīmus, quid deinde?
Paedagōgus. — Scītis etiam quid sit ōtiārī ā lēctiōnibus
gymnasiī? vel quid sit agendum, dum ā scholae negōtiīs est
lībertās?
Hermannus. — Tum lūdendum est in campō, pilā vel globō per
ānulum ferreum, vel cursū, vel palaestrā dīmicātōriā, aut
colluctandō.
Paedagōgus. — Scopum nōndum tetigistī, tōtō aberrās caelō.
Jōannēs. — Eō modō tamen fēriae litterāriae ā nōbīs hāctenus
nostrīsque majōribus dum litterās didicērunt perāctae sunt.
Paedagōgus. — Istud nihil aliud est, quam vacātiōne ā gymnasiō
abūtī: ā prandiō hūc mē accēdite, ērudiam vōs ad hōrulam ūnam,
quid sit vacāre ā librōrum lēctiōnibus, et quōmodo fēriās
scholasticās commodē collocāre poteritis.
Albertus. — Adveniēmus prandiī perāctā fābulā.
Paedagōgus. — Hīc vōs opperiar, in tempore facite adsītis.
Jōannēs. — Certē revertēmur propediem.
Paedagōgus. — Magnae fideī adulēscentēs vōs nunc videō, quod
prōmissōs adventūs rē exsequiminī, assidēte, nōnnihil pōtūs
afferrī faciam, quō linguās irrigēmus, prōmptius ut loquāmur.
Hermannus. — Nostrī grātiā nē assis impendium faciās.
Paedagōgus. — Serve, aliquid vīnī prōme et affer.
Servus. — Expediam quam rēctissimē.
Paedagōgus. — Cupitis nunc audīre quid sit ōtiārī ā lēctiōnibus
gymnasiī?
Jōannēs. — Anhēlāmus cupidē.
Paedagōgus. — Post haustum hunc factum ēloquar. Hōc pōculō
vestrōs adventūs excipiō.
Hermannus. — Grātiam habēmus.
Paedagōgus. — Bibat et quisque vestrum. Nunc quae pollicitus sum
praestābō. Ā scholā quotiēscumque fēriābiminī, hoc exercitiī
habeātis.
Jōannēs. — Quod genus?
Paedagōgus. — Audīta rūminētis, et breviusculam ōrātiōnem
quandam concinnāte, in reī vel persōnae cujuspiam laudem vel
vituperium, quod dēclāmitāre ōlim nocitābant.
Jōannēs. — Nescīmus quā arte dēclāmātiōnēs cōnficiēmus.
Paedagōgus. — Rudem et impolītam ōrātiōnem cōnectite, quoad
artem didiceritis. Ūnicam ā mē accipite dēclāmātiōnem in
litterārum laudem. Litterae, id est scientiae, nōbilissimae
sunt, neque umquam satis laudātae, neque laudārī, ut dignae
sunt, ā quōquam possunt, multum namque bonī et frūgis afferunt:
per ipsās posteritātī gesta indicantur temporum perāctōrum: per
ipsās virtūtēs, fēlīcitās, magistrātūs, honōrēs, laudēs dantur
et accumulantur facilius quam per opēs: ipsae semel adeptae,
numquam, neque in vītā, neque post fūnera decorāre aut ōrnāre
cessant habentem. Dīxī.
Jōannēs. — Perīculum et ipse faciam, commendātūrus virtūtēs.
Paedagōgus. — Age, facitō, ingeniō ūtere tuō fēlīcissimō.
Jōannēs. — Virtūs rēs est ardua māximē, difficilisque acquīsītū,
tandem adepta, fēlīcissimum reddit, omnia quibus egēmus
praestat, nam illī nihil dēesse dīxērunt scrīptōrēs, quem penes
esset virtūs: virtūs omnia in sē habet, virtūs ad sīdera vehit,
vitium ad īma tartara mittit. Dīxī.
Paedagōgus. — Bibite nunc omnēs ōrdine, quisque calicem
exsiccet.
Hermannus. — In harēnam et ego dēscendam, prūdentiae praecōnium
dictūrus. Prūdentia virtūtum omnium nōbilissima, in cognitiōne
rērum cōnsistit, quā cognitiōne nihil est hominī honestius,
scīre laudābile, nescīre vitiōsissimum est: vir prūdēns, rērum
perītus, ūnō minor est Jove, inquit Poēta: ignōrāns ā caudice
differt nihil. Dīxī.
Paedagōgus. — Calicem quem meritus es bibe, cēterīsque praebibe.
Albertus. — Palaestram ineam ego līberālitātis encōmium
prōlātūrus. Līberālitās ea virtūs est, quae hūmānum, pium, et
benignum esse docet hominem, datque ubi dandum est, servat ubi
tenendum est, sua nōn prōdigere, neque tenāx esse, ut Eucliō
Plautīnus. Dīxī.
Paedagōgus. — Bibe pōculum quod meritus es, et aliīs propīnā.
Sīc vestra ōtia trānsigite, tum in ērudītōs ēvādētis virōs.
Jōannēs. — Cūrābimus, tū valē et grātiam habē.
————
Convīvium Reconciliātōrium.
Hospes, Arnoldus, Henrīcus, inimīcī invicem, Jasperus, Crātō
reconciliātōrēs.
Hospes. — Ut sīc rixāminī invicem canum mōre, nihil vōs pudet?
Henrīcus. — Iste malōrum lerna, suīs semper verbīs mē īnsectātur
malīs, nequeō ipsī obvius fierī, vel adesse, quīn aliquā injūriā
mē prōsequātur.
Arnoldus. — Tū metuis dictīs semper lacerās, rōdisque ac ossa
caniculī, praedīcō tibi, ut mordēre et dēferre apud aliōs mē
cessēs, aut clāvum clāvō trūdam, quod sentiēs cum magnō tuō
malō.
Henrīcus. — Āh, tū pygmaeō minor, quid nārrās? Jentāculī vice
quod est ēsurientī, id tū mihi essēs sī ad pugnōs ventum fuerit.
Arnoldus. — Sim pūmiliō quantumvīs pusillus, tamen ā tē, ut
inter sīmiās asinus tractārī nōlō, neque pessum darī.
Crātō. — Hujusmodī silēte verba, istās lītēs compōnite, longē
praestat pāx et concordia, quam simultās et discordia.
Henrīcus. — Tranquillus et quiētus esse vellem, nihilque sēcum
aut convīctūs aut commerciī habēre, sed līber ab ipsō fierī
nequeō, īnsequitur mē passim ut umbra corpus, suculīque scrōfam.
Arnoldus. — Tuō cōnsortiō gaudēbō facillimē.
Hospes. — Taceat uterque, sciō quid faciēmus, quō vōs
reconciliātōs reddēmus.
Henrīcus. — Quid? exprime.
Hospes. — Compōtātiunculam ad cervisiae pōcula agēmus, tum inter
pōtandum vestrīs animīs discutiēmus rancōrem illum mūtuum.
Henrīcus. — Libet mihi: dēversōrium istud cervisiārum intrēmus,
sequiminī vōs bellī helluōnēs pōculōrum.
Hospes. — Domī nostrae in umbrā sedēbimus tranquillius, sēcūrius
et jūcundius.
Crātō. — Praestat suīs interesse penātibus, quam aliēnīs.
Henrīcus. — Pōtus ferātur abundē, tum calculum et ratiōnem
impendiī faciēmus.
Jasperus. — Adsint et potiōra pōcula.
Hospes. — Afferentur modo.
Jasperus. — Prōspera sit cervisia bibentibus.
Hospes. — Et tibi afferentī.
Crātō. — Vōs duo hāctenus invidiōsī invicem et mūtuō pōculum
exhaurīte in fēlīcem vestrae concordiae ēventum.
Henrīcus. — Bibam, ubi sitī labōrāverō.
Crātō. — Arnolde tibi propīnō.
Arnoldus. — Commodē et fortūnātē bibās.
Jasperus. — Vīnum biberēmus, id convenit reconciliātiōnī.
Henrīcus. — Duae mēnsūrae vīnī ferantur, alteram ipse exsolvam.
Arnoldus. — Alterīus sūmptum ipse dabō.
Hospes. — Ī lātum vīnum, ego calicēs vitreōs ēluam.
Jasperus. — Hīc vīnum afferō, sit fēlīx fortūnātumque dē ipsō
pōtitantibus.
Crātō. — Nunc animī prius mūtuā invidiā turgēscentēs
immūtābuntur.
Hospes. — Heus tū Henrīce, ut ita obstīpō sedēs capite? hanc
vīnī pateram propīnō tibi integram.
Henrīcus. — Accipiam libēns, postquam ad fundum fuerit exhausta.
Hospes. — Vidēn’? exsorpsī.
Henrīcus. — Videō, mihi nunc repleās ipsam.
Hospes. — Faciam, ēn tibi, ipsam funditus imbibās.
Henrīcus. — Istud levissimum mihi factum erit.
Jasperus. — Arnolde ut silēs? fac ā tē haustum propīnātum
accipiam.
Arnoldus. — Hoc pōculum vīnī tibi praebibō.
Jasperus. — Faustum sit tibi optō.
Arnoldus. — Bibendō fac respondeās.
Jasperus. — Faciam āctūtum.
Hospes. — Fervent adhūc animī vestrī odiō mūtuō?
Henrīcus. — Nēquāquam.
Hospes. — Utrīque calicem vīnī praebibam, quō discordiam in
concordiam mūtētis.
Henrīcus. — Fīet, tū bibe.
Hospes. — Ēvacuāvī, nunc partītē inter vōs, calicem illum medium
quisque ēpōtet.
Henrīcus. — Arnolde medium tibi propīnō.
Arnoldus. — Sit fēlīx faustumque.
Henrīcus. — Medium bibī, nunc tū ad fundum ēpōtā.
Arnoldus. — Faciam, vidēn’?
Crātō. — Cōnsertīs manibus, nunc discordiam dēvovēte,
concordēsque vōs vīctūrōs prōmittite, placet istud utrīque?
Hospes. — Arrīdet mihi.
Arnoldus. — Et mihi displicet minimē.
Crātō. — Ista sancita est reconciliātiō.
Henrīcus. — Mīror quī fīat quod ad vīnī calicēs hominēs in
mūtuam redīre grātiam solent.
Crātō. — Deus vīnī habētur Bacchus ipse, quī aliquandō dīcitur
Lyaeus, ā lyō, id est, solvō, quia vīnum trīstitiam et invidiam
solvit.
————
Convīvium Histriōnum, sīve Parasīticum.
Nerō hospes, Butubatta, Gnātō, Curculiō.
Nerō. — Unde prōdītis vōs rudēs, tremulī, pannōsī, alacrēsque
animīs histriōnēs?
Butubatta. — Ē forō.
Nerō. — Quid ibi quaestūs estis adeptī?
Butubatta. — Lucrī prōrsus nihil, hominēs nunc sapiunt Solōnēs,
tertiumque Catōnem prae sē ferunt.
Nerō. — Nōn plūs vestrīs capiuntur gesticulātiōnibus?
Gnātō. — Afferunt mōriōnum sē sat domī habēre, sēipsōs utcumque
histriōnicē gestūs exhibēre.
Nerō. — Vertuntur nunc omnia, ut quae prius in dēliciīs sunt
habita, nunc jaceant, et nihil dūcantur.
Curculiō. — Timēmus quod ēsuriendō ad restim nōbīs rēs veniet:
cum vīctum solitum dēnegābunt hominēs.
Nerō. — Animōs nōn dēspondēte, ipse sōlus vōs trēs integrī annī
curriculō adhūc pāscam, ab aliīs dēstitūtī sī fueritis.
Butubatta. — Grātī erimus dominō rēgī nostrō ūnicō praesidiō.
Nerō. — Estis famēlicī? libetne cibum ingurgitāre?
Gnātō. — Per Herculem, perque omnēs Deōs patellāriōs ēsurīmus
acerbissimē.
Nerō. — Pingue hīc sūmen, pinguiaque exta edite, dēvorāte, igne
et vīnō calidōs vōs facite.
Butubatta. — Ō nostrum praesidium et ūnicum asȳlum, tū ille
nōbīs es Juppiter, id est, juvāns pater: ille nōbīs es Deus
tūtēlāris, tūtāris nōs ā saevā stomachī tyrannide, scīlicet
famē.
Nerō. — Deus vester erō adjūtor et alumnus, sī ea quae
interrogāverō mihi responderitis.
Gnātō. — Ad verba quaecumque volueris, dīcēmus nōbīs comperta.
Nerō. — Quis populī dē mē sit sermō, vērē audīre dēlector: vērum
mihi dīcite, dē mē quae fertur vulgō sententia?
Butubatta. — Passim ad astra referunt, pium benignum, aequum,
prūdentem, dīvitem, potentem, omniumque hōrārum hominem tē esse
dīcunt, et quī possit aequā discernere lance, quid distent aera
lupīnīs.
Nerō. — Ō lepidī histriōnēs, ob id nūntium trītīs vōs dōnābō
lacernīs, calidōque sūmine.
Gnātō. — Quae dīximus, ex ōrāculō sumus locūtī, ita nōs
patellāriī juvent Diī nostrī.
Nerō. — Vōs semper jūre fēcī plūrimī, vestrum genus semper
crēdidī mundō ūtilissimum, hominibusque dīvīnitus datum esse.
Butubatta. — Nōn facile quis dīxerit laudem et encōmium nostrī
albī. Nōs hominum sumus sōlāmina, nōs sōlācia, maestōrum
cōnsōlātōrēs, vērī assertōrēs: sine nōbīs, vīnō mulieribus,
hilarēs esse nequeunt mortālēs, immō vōs etiam nostrīs sōlīs
facētiīs alacrēs facimus: nātūra nōbīs semper est laeta, semper
aequē serēna, nōn nūbila mēns, ut cēterīs hominibus maerōrem
saepe advehēns.
Nerō. — Sed agite, quem vōs mē facitis?
Gnātō. — Immō longē majōrem, nōs tē ad astra ferimus, tē Deum
facimus, et sī quid est Deō majus: multus est nōbīs in ōre Rēx
Nerō, Rēx līberālissimus.
Nerō. — Verbīs istīs semper apud mē commeātum, dapsilēsque
lancēs, trītāsque lacernās in prōmptū reperiētis semper.
Butubatta. — Grātia sit dominō Rēgī dē praesentibus patinīs,
futūra dum accipiēmus, etiam parēs grātiās habēbimus.
Nerō. — At quālēs in plēbēiōrum penātibus vōs geritis?
Butubatta. — In aedēs admissī, culīnās patināsque lautās
petimus, illās exedimus, lingimus, lambimus, rōdimus. Damnōsī
sumus patinīs et culīnīs, nūdāmus hominēs argentō, dapibus et
ēscā.
Nerō. — Pōcula nōn efflāgitātis?
Gnātō. — Hirundinēs sumus pōculōrum, bibere nōn dēsinimus, quoad
guttula restat. Nōs Vulcānī sumus fīliī, quicquid tangimus,
combūrimus et cōnsūmimus.
Nerō. — Approbatne vulgus album vestrum?
Curculiō. — Nōbīs calculum adjicit album, dīcēns oportēre
versūtum esse ac rota est figulāris, nūllumque hominem esse
frūgī, quīn bene et male facere sciat ut nōs.
Nerō. — Numquam ad verbera vōbīs rēs venit?
Butubatta. — Crēberrimē ulmeīs pigmentīs nōbīs pellis pungitur,
vērum ad pugnōs indūrātam cutem habēmus.
Nerō. — Pellēs vestrās istīs meīs pōculīs jam farcīte et
patinīs, tum minus ferīre ipsum dolēbit vōbīs.
————
Convīvium Nūgātōrium.
Salibus & nūgīs recēnsendīs certant Hospes, Poēta, Somniātor,
convīvae, Servus, Nūgō.
Hospes. — Bovem mactāvī domī, ad intestīna comedenda rogō sītis
mihi convīvae vōs quīnque.
Nūgō. — Plūrēs nostrum sunt, grātiam habē in aliam vicem.
Hospes. — Plūs carnis et intestīnōrum mihi est, quam vōs
dēvorāre poteritis.
Poēta. — Attamen incommodum est, tantus convīvārum coetus.
Hospes. — Minimē gentium, rancida mihi fīent boum intestīna sine
convīvīs, sōlus sum cum sōlō famulō, omnia nequīmus dēvorāre,
nam vulturēs nōn sumus.
Somniātor. — Tum fac pateant aedēs, intrābimus tēcum vīsūrī, quō
nōs excipere velīs.
Hospes. — Fēlīcibus avibus līmen trānscendite. Grātulor vōbīs
fēlīcēs adventūs in domiciliō meō.
Nūgō. — Fēlīx sit et tibi accommoda haec habitātiō.
Hospes. — Serve, prōmptuārium reserā, carnēsque tostās dēprōme,
cervisiam praebē et calicēs quaeque convīviō apta conveniunt,
ministrā.
Servus. — Clāvēs prōmptuāriī praebē, occlūsum est.
Hospes. — Vēlōx redī.
Nūgō. — Festīnāre tantopere haud opus est, exspectābimus
facillimē, famē nōn premimur.
Hospes. — Quid tum? aliquem tamen in stomachō habēbitis locum
bōlīs aliquot. Tū serve, ūnum aut alterum intestīnōrum verū ad
prūnās torreās.
Servus. — Exsequar.
Hospes. — Vōs interim dē hīs carnibus sūmite.
Nūgō. — Fīet.
Hospes. — Ipse exemplō vōbīs erō prius in quadram buccellam
dēcerpendō.
Poēta. — Age, tum fenestram edendī et nōbīs aperiēs, ut hospitis
est mūnus.
Hospes. — Vīnum hoc pȳtissāte, palātīs sapiet.
Somniātor. — Propīnō tibi.
Hospes. — Bibās prōsperē.
Somniātor. — Certē nōbile est, et cum quōlibet aliō sapōre
certāret.
Hospes. — Tāle est, ut ad egēnōrum mēnsam bibitur.
Somniātor. — Et ācre et suāve est.
Hospes. — Exta illa calida, dum fervent edite, frīgida īnsipida
fīunt.
Poēta. — Ipsīs nōn parcē ūtēmur.
Hospes. — Ut ita silentēs et tacitī estis? quid in corde
volvitis? an cūram prōlium ēducandārum?
Nūgō. — Nōn, istārum sollicitūdinem mātribus et uxōribus
relinquimus.
Hospes. — Sūmite animōs hilarēs, bibendō, quis nōbīs scōmma
aliquod recēnsēbit, quō rīdēbimus? tū istud facitō. Nūgō
vocāris, fac et nūgēris nōbīs nōnnihil.
Nūgō. — Scōmmatum vel facētiārum expers sum, attamen quod sciō
dīcam. Mulierēs vetulae in templō ōrantēs, clūnibus attrahunt
pedēs, scītis quā grātiā?
Hospes. — Ignōrāmus, tū dīcitō.
Nūgō. — Ideō, ut sī quid per postīcum ventī ēmīserint, nōn
perdant sine frūge, sed ipsō pedēs calefaciant, ut Plautīnus
ille Eucliō nocte follem ōrī adstringēbat, in quem anhēlitum
mitteret, et māne ignem cum ipsō excitāret.
Somniātor. — Audīte et mē: Somnium hāc nocte habuī, multum mē
invēnisse aurī et argentī, lepidaeque nymphae adjacēre mē
amplexantī, at expergīscēns sēnsī fēlem mihi adesse lingēns
māxillās meās, nam madēbant ex hesternā crāpulā.
Hospes. — Tū poēta poēticās facētiās nōbīs nārrā, tum omne
impendium hujus convīviī immūne habēbitis.
Poēta. — Aurēs arrigite, versūs audiētis lepidōs in hōrā poēticā
nātōs, ūndecim scīlicet hōs.
Dum vīna bibō, trīstārī nōn bene quībō.
In haustū prīmō, laetor sub pectoris immō.
In cordis fundō, laetor dum bibō secundō.
Post ternum pōtum, vīnum mox fit mihi nōtum.
Et pōtus quārtus laetum reddit atque facētum.
Et pōtus quīntus, laetam mentem facit intus.
Dum bibō bis ter, sum quālibet arte magister.
Pōtū septēnō, frōns efficitur sine frēnō.
Pōtus bis quārtus, mihi sēnsūs tollit et artūs.
Sed sī plūs bibam, kannen, pot, omnia frangam.
Ut corpus redimam, rock, hemmet, omnia vēndam.
Hospes. — Rīdiculī per Herculem sunt, et pōculīs aptī versūs.
Poēta. — Ipsōs bonī cōnsulite, quālis sum poēta, tālēs et dīcō
versūs.
Hospes. — Immūnēs vōs omnēs jam hīc ā symbolō fēcistis.
Poēta. — Grātiam referēmus ōlim.
————
Convīvium Tabernārium, ubi certō asse et nummīs praesentibus
convīvātur et solvitur.
Tabernārius, Jasperus, Henrīcus, Māximiliānus, Volfgangus,
Arnoldus viātōrēs.
Jasperus. — Ho, ho, nēmōn’ hūc prōdit? vacant hae aedēs?
Tabernārius. — Quis forēs pulsitat, clāmandōque domum personat?
Jasperus. — Salvē hospes Tabernārie.
Tabernārius. — Et tū.
Jasperus. — Ecquid lautī habēs obsōniī? dapsilicēne īnstrūxistī
focum? nostrum hīc sex peregrē profectī adsunt, ex itinere
fessī, et ēsurientēs, cibīque et pōtūs cupidissimī.
Tabernārius. — Satis reconditum cibī habeō, sī vōbīs aes
exsolvendī suppetit.
Henrīcus. — Bonōrum datum habēmus, pecūniāsque Croesī, et Crassī
aequāmus opulentiā.
Tabernārius. — Istī assidēte mēnsae, fercula jam afferrī faciam,
quiēscite interim.
Māximiliānus. — Faciēmus, ac tū festīnā, ācerrima nōbīs famēs
est, quālem ab incūnābulīs habuimus numquam.
Tabernārius. — Morbō istī medēbor pulcherrimē: dē istā pernā
vorāginēs ventris facite, mox lautiōrēs patinās afferam, sed
cibum cōnsecrāte prius.
Volfgangus. — Benedīcite.
Henrīcus. — Dominus.
Volfgangus. — Chrīstus Deī fīlius, salūtis hūmānae auctor et
cōnservātor, tabernārium hoc prandium nōbīs benedictum reddat.
Henrīcus. — Āmēn.
Volfgangus. — Nunc edāmus, ipse morārī nequeō.
Jasperus. — Ede, nōn morābimur, quīn et nōs cibum sūmimus.
Arnoldus. — Dūra est et admodum falsa carō ista.
Māximiliānus. — Pōtū salsēdinem pelle.
Arnoldus. — Cantharum medium ēbibam.
Volfgangus. — Tum ad fundum ipse exsiccābō.
[Geōrgius]. — Heus, heus, hospes, cervisiae plūs prōme, haec
ēpōta est.
Tabernārius. — Abundē cervisiam afferam, placetne et vīnum?
Māximiliānus. — Utique quantō pretiōsius fuerit, tantō ipsō plūs
dēlectābimur.
Tabernārius. — Hīc vīnum afferō nectareum, nectarī caelestium
Deōrum nē lātum unguem cēdēns, eō hilarēs vōs reddite.
Jasperus. — Faciēmus: alia obsōnia praebē, assī sī quid habēs,
ēlixīs nōn oblectāmur.
Tabernārius. — Sunt mihi cāpī duo illāridātī, et ānser in verū,
adhūc calidī, dē ipsīs quid afferam? dīcite, utrum ānsere, an
cāpīs pālāta plūs gaudeant vestra.
Jasperus. — Ānserem ferās, cāpōs tibi servēs.
Tabernārius. — Accipite eum pinguem, et adipe multā, ac sī tener
vitulus esset.
Henrīcus. — Ho, ho, sodālēs optimī, lassitūdinem itinere longō
adeptam nunc cūrāte, incidimus in caelum.
Māximiliānus. — Praebibō tibi, guttur mihi cōnstringit ānserīna
ista carō.
Jasperus. — Ex postīcō ānseris edās.
Volfgangus. — Olētō ipsīus jam capior magis, quam sī vīveret.
Tabernārius. — Ō vōs convīvae, ut nunc stomachīs valētis, estne
factum melius?
Māximiliānus. — Longē praestantius intestīna nunc vigent, quam
dum adveniēbāmus.
Jasperus. — Hospes propīnō tibi.
Tabernārius. — Prōsit, bibere nōndum cupiō, imprānsus sum.
Bibite vōs basilicē, ipse impendiōrum immemor nōn erō.
[Geōrgius]. — Et nōs tuōrum obsōniōrum nōn oblīvīscēmur.
Tabernārius. — Istud decet ad mēnsam, hīc cāseum accipite, quī
advenārum hūc solet esse terror.
Māximiliānus. — Nōs perterrēscet minimē, sat aeris habēmus, unde
symbolum pendāmus.
Tabernārius. — Edite dē ipsō vel būtȳrō quantum libet.
Jasperus. — Tolle mēnsam hospes, sat ēdimus, hinc abeundum est.
Tabernārius. — Nōn abeundum, sed solvendum, quisque vestrum
tribus albīs symbolum solvet.
Volfgangus. — Hui, tantum? vix cibus valuit tantum.
Tabernārius. — Vīnī bibistis multum.
Māximiliānus. — Ō vōs sodālēs optimī, hinc quōmodo ēvādēmus, quō
pendēmus symbolum?
Jasperus. — Hospes, aes in numerātō nōn habēmus, nostra
chīrographa tibi dabimus, mox exsolūtūrī, et ē patriā aes
missūrī.
Tabernārius. — Chīrographa nōn accipiō, nam litterārum expers
sum, sed vel pecūniam vel exuviās.
Henrīcus. — Nunc versuum quōrundam recordor: ‘Est bona vōx, hol,
wein, melior schenk ein, optima trinck auß. Est mala vōx,
rechen, pejor bezalem, pessima den rock auß’.
Tabernārius. — Sit pessimum vel optimum, aut solvite, aut vestēs
exuite.
Jasperus. — Accipe hās vestēs, ad vesperam, vel summum crās
repignerābimus et redimēmus.
————
Convīvium Nātāle.
Macrīnus nātālem diem celebrāns, Persius, Castor, Pollūx,
Coquus, convīvae, Servus.
Macrīnus. — Iō, iō, ō fēstīvissimum diem, ō candidissimum sōlem
hodiernum, fēlīciōrem integer annus habet nūllum.
Persius. — Unde tantum hodiernī diēī encōmium prōfers?
Macrīnus. — Ignōrābās hodiē mihi esse diem nātālem?
Persius. — Per Herculem nōn cōgitābam, nōn tum nātāliciō tuō diē
nōs tuōs amīcōs epulīs et mēnsā excipis?
Macrīnus. — Utique adsītis meō prandiō omnēs quattuor, meum diem
geniālem mēcum celebrētis.
Castor. — At quantum impendiī faciet quisque?
Macrīnus. — Sūmptūs nihil impendētis, ipse feram omnia meā
crumēnā.
Pollūx. — Age, perplacet, condīcimus, nōn opus est nōbīs
scindere paenulam.
Castor. — Ubi convīvae vocāmur, sumus facillimī: ubi ad
ērogandam pecūniam, surdī, et auribus mortuī.
Macrīnus. — At nātāliciīs mūneribus mē ut dōnētis oportet.
Persius. — Ipsa mittēmus libentissimē.
Macrīnus. — Coque, suntne edūlia percocta?
Coquus. — Quandō libet accubitum īte.
Macrīnus. — Serve, estne mēnsa decorāta, quibus solet ōrnārī?
Servus. — Est, et diūtissimē.
Macrīnus. — Lavētis meī convīvae, et discumbite.
Castor. — Prior discumbere tuum est ut hospitis.
Macrīnus. — Benedīcite.
Persius. — Dominus.
Macrīnus. — Cūnctipotēns Deus, caelī et terrae Dominus, bonōrum
omnium auctor, creātor, salvātor hūmānae creātūrae, hōc nātālī
convīviō cibum et pōtum nōbīs prānsūrīs salūbria facere velit.
Persius. — Āmēn.
Macrīnus. — Nunc epulīs negōtium sūmite et pōculīs.
Pollūx. — Ōtium nōn agēmus.
Macrīnus. — Salsūginōsam illam carnem vel porcīnam gustāte.
Castor. — Fīet.
Macrīnus. — Serve, ad cyathōs stā, vidēque nē siccitāte hient.
Servus. — Cūrābō.
Macrīnus. — Jūrulentās fer carnēs, hīs siccīs nōn est dēlicium
magnum, quadrās aliās porrige.
Servus. — Exsequī volō.
Macrīnus. — Carnibus istīs jūrulentīs fruiminī, quoad assae
afferentur.
Persius. — Facile est contentum esse patinā tālī, pōculīsque
lepidīs.
Macrīnus. — Geniō indulgēte, Epicūrīque vīvite.
Persius. — Propīnō tibi in fēlīx auspicium sequentis annī.
Macrīnus. — Hodiē alium auspicor annum meae aetātis.
Persius. — Tibi nunc est exōrdium annī, ut omnibus mortālibus
ipsō Circumcīsiōnis diē.
Macrīnus. — Assae carnēs fac adsint famule.
Servus. — Efficiam celerrimē.
Macrīnus. — Orbēs tolle, aliōsque prōpōne.
Castor. — Ōmen fēlīx tibi hōc pōculō optō, ō Macrīne.
Macrīnus. — Et tibi ipsum nōn sit īnfēlīx.
Pollūx. — Age, bibendō mihi pār referās.
Macrīnus. — Nōn differam: omnibus vōbīs ad hās tostās carnēs
praebibō, in grātiam, quod hōc nātālī meō diē mē invīsistis.
Castor. — Libentēs fēcimus, majōra velimus, sī īnservīre tibi
poterimus.
Macrīnus. — Dēcerpite assum, ipsum prōpositum est ut edātur, nōn
ut rūrsus in culīnam dēferātur.
Pollūx. — Strēnuē nostrum agimus mūnus.
Persius. — Ō Macrīne, hilarem nunc sūmās diem, geniō affatim
indulgē, Deōque grātiās habē, quī hōc diē vītae mūnere tē fungī
fēcit et concessit.
Macrīnus. — Istud hodiē fēcī, faciō, et quoad hic diēs
dūrāverit, faciam.
Castor. — Macrīne, scīsne cūr mūnera mittantur ab amīcīs illī
cujus est diēs nātālis?
Macrīnus. — Putō quod signum sit amīcitiae, eō mūnere gaudeant
nātum esse in mundum, eum cui mittant.
Castor. — Ut diē Circumcīsiōnis dōnantur xenia, ob novī
auspicium annī, ita ipsō diē nātālī nātō hominī.
Macrīnus. — Vērisimile est.
Castor. — Sīc rēs est.
Macrīnus. — Serve, bellāria appōne, et cyathōs aspice an
sitiant.
Persius. — Numquam vīdī calicēs sitīre.
Macrīnus. — Intellegentī pauca satisfaciunt, cāseō hōc ōra
exsiccāte, būtȳrōque animōs sī maerent lēnīte.
Pollūx. — Macrīne praebibō, optōque fēlīx sit tibi diēs nātālis,
posteraque aetās.
Macrīnus. — Commodē bibās.
Castor. — Fac dēpōnī dapēs, exspatiābimur aliquantulum.
Macrīnus. — Serve mēnsam tolle.
Castor. — Legāmus hymnum.
Macrīnus. — Deus misericors et jūstus, quī in hanc lūcem nōs
creāvit, creātōsque pāscit suā grātiā, benedictus sit in
aeternum et ultrā.
Persius. — Āmēn.
Macrīnus. — Bonī cōnsulite habita obsōnia.
Persius. — Tū prō līberālitāte istā grātiam habē.
————
Convīvium dēlicātōrum palātōrum.
Colōniēnsis, Vestalus, Thūringus, Saxō, Suēvus, Hessus, Francō,
Frīsius, Obsōnātor.
Colōniēnsis. — Heus, heus contubernālēs optimī, quid agēmus?
tempore hōc licentiōsō, convīvābimurne invicem? vīvēmus semper
Stōicōs? numquam cum Horātiō spargēmus nucēs patiēmurque vel
incōnsultī habērī?
Vestalus. — Jūcundum esset convīvārī, sī opulentae nōbīs essent
crumēnae.
Colōniēnsis. — Ego omnium nostrōrum nōmine nummōs expōnam et
sūmptum, sī post factum calculum quisque suā parte mihi reddere
prōmittit.
Vestalus. — Pollicēmur ad sacrāmentum.
Colōniēnsis. — Audīn’ tū Obsōnātor, in convīvium dēlicātum
obsōnia mercātum vāde, sed cūrā ut lautissima quaeque emās.
Obsōnātor. — Aeris satis sī habuerō, obsōnandō accīnctissimus
erō.
Colōniēnsis. — Accipe aureum istum, et quantum opus fuerit,
obsōniīs splendidīs impende.
Obsōnātor. — Pollūcibiliter obsōnābō.
Vestalus. — Redeās pegasēō gradū, et vorāns viam.
Colōniēnsis. — Obsōnātum mīsī, quī mercābitur nōbīs edūlia
ampliter.
Thūringus. — Aderit etiam mox?
Colōniēnsis. — Apud propōlās cibum coctum emet, tum coquendī
labōre nōn egēmus.
Saxō. — At quid obsōniī afferet?
Colōniēnsis. — Jussī ut dēlicātissima quaeque quaereret et
mercārētur.
Suēvus. — Cujus palātō? forte tuō obsōnābit.
Colōniēnsis. — Quicquid culīnāria taberna habuerit opiparī et
coctī, istud nōbīs comparet.
Hessus. — Advenietne oppidō?
Colōniēnsis. — Dictō citius aderit, nōs interim mēnsam
sternēmus.
Francō. — Ēn aliās redit Obsōnātor, sub palliō ferēns nesciō
quid.
Colōniēnsis. — Salvus advēnistī Obsōnātor noster, quid splendidī
mercātus es nōbīs?
Obsōnātor. — Admodum calida, nesciō an pinguia.
Hessus. — Prōh, carnēs affert suillās et vitulīnās, quis illīs
dēlectātur? porcīna est immunda lepram gignēns, vitulīna
insalūberrima febrem pariēns, morbumque et mōrōs gestīre facit.
Obsōnātor. — Mercātus sum quae potuī cōnsequī, dīlēctus mihi nōn
erat, aliās haec nōn attulissem.
Colōniēnsis. — Edāmus haec, dum dēsunt splendidiōra.
Francō. — Vērē dīcis, bonī cōnsulenda sunt vīlia, ubi pretiōsīs
labōrātur.
Hessus. — Edat igitur quisque ēsuriēns, famēs ipsī condīmentum
dabit, quō sapient etiam dulcissimē.
Obsōnātor. — Aut manūs admovēte, aut sōlus exedam.
Suēvus. — Quod mercātus es ede, nōs ēsurīre mālumus.
Obsōnātor. — Nunc in portū nāvigābō, rēsque mea in vadō erit,
cum sōlus haec dēvorāre dēbeō.
Thūringus. — Nihil aliud tibi erat apud propōlās?
Obsōnātor. — Nē My quidem.
Colōniēnsis. — Bibāmus cōpiōsius, et quō in cibō egēmus, in pōtū
recompēnsēmus. Mox domum ībō quaesītum piperis aliquid zingibere
condītī.
Vestalus. — Ipse sī in patriā essem, habērem quō lātrantem
stomachum replērem.
Hessus. — Quid?
Vestalus. — Patinam fabārum, deinde lentium, deinde pīsōrum, tum
lactis, tum pultis, tum holerum, tum rāpārum. Haec fercula
quibus dēsunt, potiuntur crassissimā carne porcīnā.
Thūringus. — In laribus meīs paternīs dulce jūsculum dē hallēce
ederem: tabernam pōtōriam accēdēns, in sinum sūmerem hallēc
salsūgine ērutum, dē quō lamberem inter pōtandum, ut sitim
acciperem.
Francō. — Ō nōbilem meam Francōniam, in quā vīnī suāvis bibuntur
calicēs: ibīdem sī essem, vīverem indulgentius.
Saxō. — In Saxōniā meā et nōbilis ac satis crassa cervisia
pōtātur.
Hessus. — Hessia mea caprīnīs carnibus abundantissima est, in
ipsāque obsōnia pinguia et multō jūsculō eduntur.
Suēvus. — Suēvī meī vīnō et nucum cōpiā superbiunt.
Frīsius. — Frīsiī nostrī būtȳrō fertilibusque cāseīs nōbilēs
sunt et laudābilēs.
Francō. — Quid tū Colōniēnsis ais? in quō tuam Colōniam effers?
Colōniēnsis. — Opus nōn est praecōniō, satis sēipsam commendat.
Francō. — Dapēs opiparē vōbīs Colōniēnsibus nūllae sunt aliae,
quam piper rūgōsum.
Colōniēnsis. — Āh, nōs inopēs Germāniae orientālis vel
superiōris, vōs aquae bibulī.
Francō. — Sī nostrātēs aquam nōn biberent, diū Rhēnus vōs
Occidentālēs Germānōs submersisset.
Obsōnātor. — Quisque suam repetet domum, nequeō vestrīs palātīs
arrīdentia obsōnāre, nam nimium dissīdent.
————
Convīvium Helluōnum pōculīs sēsē urgentium.
Hermannus, Arnoldus frātrēs, Jasperus & Geōrgius.
Hermannus. — Sitiō affatim, quid cōnsiliī praebēs mī frāter?
Arnoldus. — Remedium nōn est aliud magis praesentāneum sitī,
quam ēpōtātiō crēbra pōculōrum.
Hermannus. — Pōcula quid juvant vacua?
Arnoldus. — Pōcula putō nōn inānia, sed pōtū referta: vacua
vāsa, pōcula nōn merentur dīcī.
Hermannus. — Quī hoc?
Arnoldus. — Pōcula (nī fallor) dīcuntur calicēs, quasi pōtum
continentēs vel continentia.
Hermannus. — Pōtātum quō nōs cōnferēmus?
Arnoldus. — In eās aedēs ubi convenīre solitī sumus.
Hermannus. — Injūcundum est duōbus sōlīs compōtāre, sī quōs
habēre mūs congerrōnēs sīve compōtōrēs.
Arnoldus. — Forte in ipsō domiciliō cervisiāriō quōsdam
inveniēmus nostrī cōnsortiī.
Hermannus. — Accēdāmus Jasperus veterem nostrum commīlitōnem.
Arnoldus. — Perplacet, cōnfestim eāmus.
Hermannus. — Heus, heus Jaspere, esne domī?
Jasperus. — Nōn sum.
Hermannus. — Nōnne tē loquentem audīmus?
Jasperus. — Nōn Jasperum, sed forte Theologum audītis.
Hermannus. — Ecce oblītī per Herculem fuimus istīus tuī
cognōminis, quid agis? latitās semper et assidēs Theologicīs
tuīs librīs?
Jasperus. — In Grammaticīs rēgulīs sūdāvī et lēgī. Quid venītis?
quid expetitis?
Hermannus. — Venīmus cūrātum cutīculam tēcum ad pōcula.
Jasperus. — Haec domus ad algidam dīcitur culīnam, nihil cibī,
neque pōtūs, neque ignis est.
Hermannus. — Adest cantharus quō pōtus ferātur?
Jasperus. — Fidēliam habēmus, nōn stanneum cantharum.
Arnoldus. — Dulcior est pōtus ex fictilī pōculō, quam stanneō.
Hermannus. — Istud est quod dīxit Agathoclēs rēx fīlius figulī,
quī rēx māluit ex fictilibus vāsīs quam aureīs bibere.
Jasperus. — Hūc ē regiōne in tabernā coquīnāriā cervisiam feram,
interim exspectētis.
Hermannus. — At redī vēlōx, sitīmus fortiter et acerbissimē.
Jasperus. — Hūc redeō, fēlīx sit cervisia bibentibus.
Arnoldus. — Et tibi afferentī nōn īnfēlīx.
Jasperus. — Hōc pōculō ēbibendō aut tōtum, aut medium
combibēmus.
Hermannus. — Arrīdet, sit ratum quod loqueris.
Jasperus. — Hermanne, praebibō tibi integrum pōculum.
Hermannus. — Estō, accipiō libenter.
Arnoldus. — Ēn Geōrgī unde tū prōripis?
Geōrgius. — Ē laribus meīs vīsum veniō quid hīc gerātur.
Hermannus. — Hīc pōtātur, geniōque indulgētur.
Geōrgius. — Istud videō.
Jasperus. — Assideās, sīsque nōbīs compōtor.
Geōrgius. — Aere careō.
Hermannus. — Praedīvitem habēmus convīviī prīncipem, Jasperum
nostrum tertium Catōnem, et octāvum sapientem.
Jasperus. — Nāsum vestrum nōscō, nāsūtī estis, praeter hoc
nihil.
Arnoldus. — Hui, bibite plēnīs pōculīs commīlitōnēs optimī,
exemplum vōbīs dabō, calcarque addam calicem hunc ingurgitandō.
Jasperus. — Ho, ho, īnstar vaccae bibis.
Arnoldus. — Ūsque adeō sapuit, dēsinere et cessāre nōn potuī.
Hermannus. — Geōrgī, tibi propīnō.
Geōrgius. — Accipiō libēns.
Hermannus. — Ut dēfīdētis tam siccīs palātīs calicēs ōsculāminī,
ipsīsque linguās madefacite.
Arnoldus. — Nōn fēriābimur.
Hermannus. — Cervisiae plūs ferās, haec ēpōta est.
Jasperus. — Assēs trēs porrigite.
Arnoldus. — Ad calculum ferās, in dīgressū solvēmus.
Jasperus. — Sīn minus fēceritis, vestibus vōs nūdābō.
Hermannus. — Nunc eās ocius.
Jasperus. — Fēlīx faustaque sit, quam sērō, cervisia bibentī et
solvere volentī.
Arnoldus. — Quid? nōn esset salūbris satisfacere recūsantī?
Jasperus. — Iste nōn bibat.
Arnoldus. — Nunc tantō cupidius bibēmus. Hui, bibite plēnīs
buccīs sodālēs optimī, bibite ad jugulum ūsque.
Geōrgius. — Quid illud cōnferret?
Arnoldus. — Multum sānē, quantum quis plūs pōtū madet, tantō
perītior est, jūcundior et hilarior.
Jasperus. — Hermanne, hōc tē salūtō calice.
Hermannus. — Nōn obsit, ēbibe, aut nōn suscipiam ā tē.
Arnoldus. — Abeundī tempus est, vespera imminet.
Jasperus. — Exsolvite prius impendium.
Hermannus. — Ad Graecōrum Kalendās.
Jasperus. — Memor erō, ubi locus fuerit.
————
Convīvium commīlitōnum litterātōrum assēs suōs congerentium.
Henrīcus, Jācōbus, Arnoldus, Petrus, Cornēlius.
Henrīcus. — Ā merīdiē quid operis faciēmus?
Jācōbus. — Īnscius sum.
Henrīcus. — Sī mē audīre velitis, scīrem quid facere cōnferret.
Jācōbus. — Exprime: audiēmus.
Henrīcus. — Ut asse cujuslibet appositō convīviolum
īnstaurārēmus, diū nōn compōtāvimus.
Arnoldus. — Facile dictū est, sed difficile factū.
Henrīcus. — Quī hoc?
Arnoldus. — Aere labōrāmus.
Petrus. — Neque cingulum, neque marsūpium, neque assis minimus
mihi est.
Cornēlius. — Et mihi assis nōn est, quō restim emerem.
Henrīcus. — Cōnsilium dabō, ut nōnnihil aeris acquīrātis:
Parentibus vel cognātīs dīcite libellum aliquem albō nummō vōs
ēmptūrōs, illum deinde pōtātiuncula īnsūmēmus, quisque nōn nisi
ūnīus albī nummī (ut vulgō dīcitur) sūmptum faciet.
Jācōbus. — Optimum cōnsilium et acceptandum.
Henrīcus. — Quisque īlicō domum eat, et tantum aeris ā
parentibus vel amīcīs petat.
Jācōbus. — Cūrābimus.
Henrīcus. — At praepetī gradū redīte.
Petrus. — Ībimus viam vorantēs.
Arnoldus. — Redeō et vōtī compos factus, pecūniam afferō.
Jācōbus. — Praestō ego sum, ā mātre hōc nummō dōnātus.
Petrus. — Veniō et ipse quoque, licet sērus, quia diū pater
nōlēbat annuere et marsūpium laxāre.
Henrīcus. — Ubi tū tam sērus morātus es? quid tē dētinuit?
Cornēlius. — Dūra cervīx meae nūtrīcis, quae deciēs assem in
manū vertit et revertit, antequam expōnit.
Henrīcus. — Renuēbat tibi tantillum nummōrum?
Cornēlius. — Aegrē extorsī, et fermē lacrimantibus oculīs.
Henrīcus. — Vēlōcissimī nunc pōtātum eāmus, vīvāmusque
cervisiāriī pōtātōrēs, dum nequīmus Bacchānālia.
Jācōbus. — Quō concēdēmus?
Henrīcus. — Ad aedēs meās, ubi sōlitūdine fruēmur, pōtābimus, et
iō, iō, iō, cantābimus, nēmine percipiente. Intrētis pulcherrimī
combibōnēs et commīlitōnēs litterāriī.
Arnoldus. — Aequum est, ut quī tōtīs diēbus sūdantēs et
labōriōsī cōnsēdimus in gymnasiō litterāriō, animīs trīstibus,
trementibus corporibus, ob praeceptōris saevitiam et ferulae
metum, sīc et nōs ad pōcula exhilarēmus aliquandō.
Petrus. — Decet, ut quī miseriārum fuērunt, etiam laetitiae sint
participēs.
Henrīcus. — Quisque vestrum nummōs mihi det, ego prīnceps
convīviī erō.
Cornēlius. — Mūneris istud habeās, sed fidēliter exsequere, nōn
aliquid pecūniae recondās in loculum.
Henrīcus. — Pōtum et trīticeum pānem mercābor, quoad teruncium
habuerō, ībō jam lātum cervisiam.
Jācōbus. — Vāde, et celer redī.
Henrīcus. — Tardus nōn ībō, ēn redeō, pōtus hic cerere coctus
salūtī sit omnibus bibentibus ipsum, sed praebibere est meum,
tibi propīnō Arnolde.
Arnoldus. — Accipiō libentī animō.
Petrus. — Jācōbe, libetne bibere?
Jācōbus. — Libēret, sī habērem.
Petrus. — Hunc calicem tibi praebibam medium.
Jācōbus. — Id facitō, cupiō.
Petrus. — Bibe nunc et tū.
Jācōbus. — Aliquid pānis trīticeī dā, edere oportet mē, dum
bibō.
Arnoldus. — Et edendō bibere necesse est, sī cibum dēcoquere et
ingerere dēbeō.
Henrīcus. — Cujus est bibere? in quō sistit amphora? pōtitet,
quō et nōs aliī pōtū fruāmur.
Arnoldus. — Vidē nē dēficiat cervisia, aliōquī pugnōs edēs, aut
versus caput tibi cantharum mittēmus.
Henrīcus. — Nōn cupiō istam fortūnam et commoditātem, satis
superque adhūc restat, vōs saltem invicem praebibite.
Jacobus. — Cornēlī, tū sitim pōtū nōn comprimis? propīnō tibi
hujus calicis medium.
Cornēlius. — Salūtiferum sit tibi.
Petrus. — Hoc ēbibam, tum nōn sine frūge sūmptum fēcī.
Henrīcus. — Pecūniae suae quem paenitet, pōtū sē cōnsōlētur.
Jācōbus. — Ipse ad summum jugulum mē implēbō, cōgitābōque
nummōs, quōs ē domō paternā attulī, stomachō et ventrī mē
immīsisse.
Arnoldus. — Nōn salsus erit cōgitātus: nam bibulī domum in
ventre referunt quod māne extulērunt aedibus in crumēnā.
Cornēlius. — At abeāmus hinc, tempestīvum est.
Jācōbus. — Fīet.
————
Convīvium lucrī lūsōriī.
Albertus, Chrīstiānus, Vesselus, Matthīās, Dionȳsius, Staphyla
mulier.
Albertus. — Attendite, attendite sodālēs et collūsōrēs
cārissimī, vestēs induite, in tempore hinc ut discēdāmus,
morābimur etiam adhūc hōrulam in pōtātōriā domō.
Chrīstiānus. — Agerēmus compōtātiunculam? repetenda mihi est
domus paterna, aliōquī sī sērus vēnerō, pugnōs edam.
Albertus. — Nōn annum peragēmus bibendō, pedibus īnsistendō
lucrum lūdī cōnsūmēmus.
Vesselus. — Quantum aeris dedit victōria?
Albertus. — Albōs nummōs trēs.
Matthīās. — Nūllōs nigrōs nummōs?
Albertus. — Nūgās agere incipis.
Dionȳsius. — Eāmus, nōn diū sistēmus pedēs, in proximum hīc ad
portam, ubi baculus strāmine obsitus, extēnsus est.
Matthīās. — Ibīdem vēnit cervisia pretiō suō respondēns.
Chrīstiānus. — Es nōtus mulierī vēndentī?
Matthīās. — Sum, comitāminī, ego praecēdam.
Albertus. — Ī prae, nōs in pedēs sequēmur. Heus, heus, nēmōn’
hūc prōdit? Staphyla ubi latēs? Prōmēs nōbīs cervisiae mēnsūram?
Staphyla. — Libentissimē, subīte tēctum, nōn forīs ac mendīcī
pedēs fīgite, et stētis, accipite et bibite prōsperē.
Matthīās. — Tū prius bibās ut dignum est.
Staphyla. — Faciam, nē incantāsse mē pōtum suspicēminī.
Matthīās. — Minimē istud timēmus.
Staphyla. — Īte accubitum mēnsam, quid pedibus īnsistendō
biberētis?
Albertus. — Aequē stantēs ac sedentēs tempus prōdigitis, libet ē
pōculō bibere?
Chrīstiānus. — Placet, porrige fictile aliquod.
Staphyla. — Nunc īnfundite.
Vesselus. — Aegrē effunditur, ubi nūllus restat pōtus.
Staphyla. — Dētis, plūs prōmam.
Matthīās. — Duās nunc porrēxistī mēnsūrās?
Staphyla. — Vērum est, cupitis buccellam pānis, quō bibere vōs
dēlectet?
Albertus. — Nōn, nōn, ad parentēs eundum et properandum nōbīs
est, ibi cēnitābimus.
Staphyla. — Sī placuerit, sponte impertiar vōbīs.
Chrīstiānus. — Jūxtā grātiam habeō, ac sī dedissēs.
Vesselus. — Properē abeāmus, morāmur nimium.
Matthīās. — Staphyla, dēnuō ī ēductum pōtum, deinde discēdēmus.
Dionȳsius. — Conveniet tertiā mēnsūrā cōnsūmptā calculum facere,
nam omne trīnum perfectum est.
Staphyla. — Haec tertia sit vōbīs salūtifera.
Albertus. — Praebibās mihi, dulcior est pōtus post haustum ā
muliere ē cantharō factum.
Staphyla. — Lepōris in mē cadāverōsā muliere nihil est: sī
trīgintā annīs jūnior essem.
Dionȳsius. — Nōndum ūsque adeō annīs cōnfecta es, adhūc būtȳrum
(ut vulgō prōverbium est) tuīs in labiīs liquefieret.
Staphyla. — Minimē per Pollūcem, ego ex seniō ēdentula facta
sum, conveniō ad libīdinis prūrientis tītillātiōnem expellendam.
Albertus. — Tū tōtum diem trānsigerēs nūgāmentīs, bibe, ut hinc
solvāmus ancoram.
Matthīās. — Propīnō tibi.
Albertus. — Fēlīcitātem bibās.
Dionȳsius. — Cēterīs propīnēs, ipse exsolvam pōtum, Audīn’
Staphyla? trēs cantharōs cervisiae habuimus, nōnne?
Staphyla. — Vērum est.
Matthīās. — Nummōs tenē, nōs discessum faciēmus.
Staphyla. — Īte bonīs avibus.
Albertus. — Sit tibi nox fēlīx et fausta.
Staphyla. — Vōbīs quoque sit fortūnāta et secunda: quandōcumque
forēs praeterībitis meās, hūc pōtātum concēdite, sī praesentēs
nōn habueritis nummōs, ad fidem cervisiam dabō.
Matthīās. — Faciēmus.
Chrīstiānus. — Quam callida in suum quaestum est anus illa,
revocāre nōs et allicere cōnātur, quō saepe potuī īnsūmāmus
nummōs apud sē.
Vesselus. — Superstitēs sēmitrēs albōs in quid cōnferēmus?
Albertus. — In compōtātiunculam proximī nostrī congressūs.
Matthīās. — Aedēs suās quisque adeat, hinc dīgrediendum est
nōbīs, prōsperam precor vōbīs noctem.
Dionȳsius. — Et nōs tibi quoque.
————
Convīvium ultimī dīgressūs, dum discessūs monumentum compōtātur.
Crātō, Nīcolāus, Friderīcus, Laurentius discessūrī, Pater, Puer.
Crātō. — In cēnam vōs trēs volō convīvās, sī integrum, vōbīsque
cordī fuerit.
Nīcolāus. — Unde tanta tibi līberālitās, quod convīvās nōs
vocās: cum soleās esse Plautīnō Eucliōne tenācior?
Crātō. — Cum ipsō tenācitātem commūtāvī līberālitāte.
Nīcolāus. — Quī tam subitō?
Crātō. — Crās hinc abībō exsulātum peregrē.
Nīcolāus. — Forte in litterārum emporium proficīscēris?
Crātō. — Istud faciam.
Laurentius. — Tum monumentō dīgressūs nōs dōnābis ad hodiernam
cēnam.
Crātō. — Sīc fīet, vōs adsītis, exporrigēmus frontem geniāliter.
Nīcolāus. — Adveniēmus, at quā hōrā?
Crātō. — Sexta postquam sonuerit, facite ut domī nostrae sītis.
Friderīcus. — Cūrābimus, tū abī, nōs in tempore sequēmur.
Crātō. — Vōs fūmī vēnditōrēs dīcam, sī mē nōn invīseritis.
Nīcolāus. — Virī sumus, prōmissa factō exsequēmur.
Friderīcus. — Dōnābimusne ipsum vīnō, sī cōmissātum ipsum
adierimus?
Laurentius. — Minimē gentium, suī mūneris est nōs tingere
pōculīs et vīnō in discessūs monumentum: nostrum vērō pēnsum
erit, sī quandō remigrāverit hūc salvus, vīnō excipere ipsum.
Nīcolāus. — Ībimus tum ad cēnam ipsum conventum?
Friderīcus. — Quid nī? id dēdecēret, addīxisse ipsī et ēmanēre.
Laurentius. — Quotam sonuit hōram?
Nīcolāus. — Quīntam: et sexta īnstat.
Laurentius. — Eāmus igitur, sī accīnctī estis, nē in nōbīs sit
mora.
Friderīcus. — Properāre opus nōn est, licet nōs post cēnae
auspicium venīre.
Nīcolāus. — Forēs pulsā, aut tintinnābulō sonum facitō.
Crātō. — Ēn meī commīlitōnēs, grātum mihi est quod vēnistis,
dēspērābam dē adventū vestrō.
Friderīcus. — Tālēs nōn sumus, quī factīs dissonant ā verbīs.
sed ubi pater est? anne hīc domī?
Crātō. — Intus īnsidet hībernāculō, ingrediminī.
Nīcolāus. — Praeeās tū.
Crātō. — Sequiminī.
Pater. — Quī adsunt?
Crātō. — Commīlitōnēs meī aliquot.
Laurentius. — Bonus vesper sit tibi ere.
Pater. — Et vōbīs, grātī sint vestrī adventūs.
Nīcolāus. — Grātiam habē. Advēnimus hūc exporrēctum frontem cum
Crātōne veterī nostrō sodālī, quī crās sē hinc peregrīnātūrum
aliō dīxit.
Pater. — Dignē fēcistis, est mihi acceptum vestrum advenīre:
manibus aquam accipite, jamjam mēnsae accumbēmus. Puer, cōnsecrā
cēnam.
Puer. — Benedīcite.
Pater. — Dominus.
Puer. — Hujus nostrae cēnae fercula et pōtūs benedīcat et
cōnsecret Deus, quī suā suāvitāte nūtrit omne vīvēns, pāscit
creātūrās omnēs, nūllumque sibi fīdentem et jūstum dēserit,
velit et nōs hōc vesperī alere cibō et pōtū in animae nostrae
salūtem et suum honōrem. In nōmine Patris et Fīliī et Spīritūs
sānctī.
Pater. — Āmēn. Nunc discumbite, hilarem sūmāmus hanc cēnam.
Nīcolāus. — Tū discumbe, nōs assidēbimus.
Pater. — Hīc mihi solet esse sēdēs. Puer, obsōnia affer.
Puer. — Adsunt.
Pater. — Vīnō replē vitreōs calicēs.
Puer. — Cūrābō.
Pater. — Hās carnēs jūsculō ēlixās edite, mox dēlicātiōra
dabuntur.
Laurentius. — Mūnus nostrum exsequēmur bellē.
Pater. — Praebibō vōbīs tribus, quod dignātī estis hūc venīre
cēnātum, ad monumentum discessūs fīliī meī.
Nīcolāus. — Bibās fēlīciter.
Laurentius. — Crātō, hōc pōculō tē adoriar.
Crātō. — Suscipiam ex corde.
Friderīcus. — Nīcolāe propīnō tibi.
Nīcolāus. — Sit commodō.
Pater. — Puer, tolle hanc patinam, et alia edūlia affer.
Puer. — Porrige.
Pater. — Assās hās frīgidās carnēs comedite, quisque ad suam
dēcerpat quadram.
Nīcolāus. — Crātō, ut salvus discēdās, fēlīciorque redeās, hoc
vitrum tibi propīnō.
Crātō. — Commodē bibās.
Pater. — Crātō, quōcumque vēneris, vidē ut probus, fidēlis,
dīligēns litterārum, fugiēns lūdī, amāns Deī et probitātis sīs,
nūllī quam tibi ōlim prōderit.
Crātō. — Honestissimē agam, nē cūrēs mī pater.
Pater. — Cūrā, tibi lūditur, sī nōn fēceris. Puer tolle mēnsam,
et hymnum grātiārum āctiōnis dīcās.
Puer. — Dē sūmptā cēnā benedīcāmus Dominō.
Pater. — Deō grātiās. Cujus benignitāte pāstī sumus, cōnservāmur
vīvī et salvī, sit benedictus, grātiamque sempiternam habeat.
Crātō. — Āmēn.
Pater. — Vōs adulēscentēs grātiam habēte dē adventū.
Nīcolāus. — Et tū dē cēnā tuā.
Pater. — Praebibō vōbīs pōtum grātiārum.
Nīcolāus. — Prōsit, nunc abeundī tempus est. Crātō, crās in
dīgressū tē alloquēmur.
Crātō. — Sīc fīet, jam valēte.
————
Convīvium disceptātōrium, & litterārium.
Jasperus, Jōannēs, Henrīcus, Mārcus, Māximiliānus.
Jasperus. — Vōs opulentī, vōs locuplētissimī, quandō ē vestrīs
loculīs convīvium aliquod nōbīs īnstruētis?
Jōannēs. — Convīvārī tū semper expetis: sī piscis essēs,
vīvārium omne exsorbērēs, in quō reconditus essēs.
Jasperus. — Ille pōtus nōn juvāret mē, sitīre māllem.
Henrīcus. — Ad convīvium impendiōsum sex albōs immūnēs dabō.
Māximiliānus. — Et tantum ipse addam.
Mārcus. — Iō, iō, nunc bibēmus, et ad Epicūrēōrum mōrem
cutīculam cūrābimus.
Henrīcus. — Hīs pecūniam meam expendam.
Jasperus. — Redde et tuam Māximiliāne.
Māximiliānus. — Accipe.
Jasperus. — Ībō lātum vīnum, Crēticum vel vulgāre?
Māximiliānus. — Quod vulgō vēnditur, illīus multō plūs istā
mercābimur pecūniā.
Jasperus. — Ferendō vīnum, ab impendiō līber erō.
Māximiliānus. — Trīticeōs pānēs aliquot emās, unde rōdēmus, et
vīnō perfundēmus.
Jasperus. — Nōscō, sēcūrī sītis, expediam quam rēctissimē.
Henrīcus. — Ī celerī gressū.
Jasperus. — Hīc afferō vīnī mēnsūrās quattuor, quamlibet vīgintī
terunciīs.
Māximiliānus. — Tū cyathīs īnfunde.
Jasperus. — Sed hunc calicem lātōrī dēbitum, prīmus ēbibam.
Henrīcus. — Bibe et praelībā, sitne venēnō īnfectum, tum nōs
sēcūrius et audentius bibēmus.
Jasperus. — Propīnō tibi.
Henrīcus. — Sit tibi bonō. Omnibus bibulīs vōbīs praebibō.
Māximiliānus. — Sit salūtī tibi pōculōrum barathrō.
Henrīcus. — Istud convīciārī nihil pendō.
Māximiliānus. — Jaspere, hōc cyathō tē aggredior.
Jasperus. — Accipiam grātō animō. Agite vōs combibōnēs optimī,
hīc inter pōcula litterāriī aliquid tractēmus, nē tempus (ut
Plautus inquit) combūrāmus sine frūge.
Mārcus. — Conveniet: nam ut Persius ait, “Ecce inter pōcula
quaerunt Rōmulidae saturī, quid dīva poēmata nārrent”.
Jasperus. — Ego disserenda prōpōnam, vōs respondēte.
Māximiliānus. — Faciēmus.
Jasperus. — Utrum melius esse crēditis, doctum esse et virtūte
praeditum, vel indoctum et vitiīs inquinātum?
Māximiliānus. — Lippī et tōnsōrēs istud dījūdicārent, virtūtem
et scientiam, tōtō caelō praestāre vitiīs et īnscītiae.
Jasperus. — Causam dīcite.
Māximiliānus. — Virtūs ad aethera vehit, vitia ad mānēs
praecipitant. Scientia decorat hīc in mundō, et post vītam hanc
lūcēre facit hominēs, quasi splendor firmāmentī. Indoctī digitīs
extēnsīs exsibilantur, nihilque ā caudice differunt.
Jasperus. — Utrum praevalet, pāx et concordia, vel līs et
discordia?
Henrīcus. — Pāx, nam nūtrit omnia, cōnservat singula, et rēs
parvās auget, dīvīnitus mortālibus data. Discordia omnia
dissipat, cōnservat nihil, diabolica est, ab īmīs īnferīs in
mundum missa.
Jasperus. — Utrum litterātum et inopem esse, vel indoctum et
opulentum praestat?
Jōannēs. — Litterās scīre et inopem esse.
Māximiliānus. — Inopēs tamen nequeunt ēmergere, et passim pessum
dantur.
Jōannēs. — Pauperēs et doctī ubīque in virōs ēvādunt, nam artem
quaevīs alit terra.
Jasperus. — Ideō sodālēs dīlēctissimī quicquid agimus, cūrēmus
semper, ut operam litterīs nāvēmus, chartīs impallēscāmus, ut et
ōlim pedēs caenō extrahāmus, pennās nīdō extendāmus, nostrīs
majōribus aut parēs fīāmus, aut praelūceāmus virtūte.
Henrīcus. — Hāctenus illa, bibite ōrdine omnēs, discēdendum est.
Māximiliānus. — Propīnō tibi.
Henrīcus. — Libentī animō suscipiam.
Jasperus. — Grātiam agimus vōbīs erīs et hērōibus nostrīs dē hōc
impendiōsō convīviō nōbīs largītō.
Henrīcus. — Quod fēcimus, sodālitātis causā accipite, et grātīs.
Jasperus. — Ubi nostrae crēverint opēs, vicēs parēs reddēmus.
Colloquiōrum Tīrōnum Litterātōrum, et Convīviōrum Fīnis.
————