Pantaleōn. — Advertam dīligenter.
Lūdovīcus. — Nōstī agrōrum dominōs oportēre suīs, aut
paroeciānīs, aut prīncipibus pendere decimās?
Pantaleōn. — Nōscō per parentēs meōs.
Lūdovīcus. — Nōn secus oportet et dīvitēs illōs, dē suīs bonīs
pendere nōbīs stipem.
Pantaleōn. — Certē sī oportēret eōs, tum numquam recūsārent.
Lūdovīcus. — Dum renuunt, ipsīs lūditur.
Pantaleōn. — Immō plūs lūditur nōbīs, quam ipsīs.
Lūdovīcus. — Longē aberrās.
Pantaleōn. — Dēlīrō dīcis: venter mihi famē perit.
Lūdovīcus. — Dīvitum incommodum longē est gravius.
Pantaleōn. — Dīc, quod illud est?
Lūdovīcus. — Deī incidunt īram, quod pietātis nōn sunt cultōrēs.
Pantaleōn. — Istud nōn aestimant.
Lūdovīcus. — Sed ōlim ante jūdicem Deum acerbē sentient.
Pantaleōn. — Interim indūtiīs fruuntur?
Lūdovīcus. — Miserae indūtiae sunt, quās certum sequitur
tormentum.
Pantaleōn. — Sōlācium tamen est dīlātiōne fruī, etiam
mōmentāneā.
————
Dē Lūdō Pilae.
Gīsbertus & Petrus.
Gīsbertus. — Ut sīc dēsīdētis? surgite pigerrimī.
Petrus. — Quid cōnābimur?
Gīsbertus. — Collūdēmus nōnnihil?
Petrus. — Mālumus hīc in grāmine viridī quiēscere.
Gīsbertus. — Endymiōnum est, nōn adulēscentum, ita grāminī
incumbere.
Petrus. — Attamen dulce est.
Gīsbertus. — Jūcundius mihi est lūdere, quam torpēre.
Petrus. — Age, lūdendō concertēmus.
Gīsbertus. — Pilamne jaciendō invicem?
Petrus. — Cui est pila? nōbīs deest.
Gīsbertus. — Ēn, hīc duās habeō.
Petrus. — Molliōrem et leviōrem accipiēmus.
Gīsbertus. — Bellē dīcis, nam ista minus afferet dolōris.
Petrus. — Sed sortiēmur perīculī et lūdī comitēs.
Gīsbertus. — Lūdēmus, ut pīla scrobibus impellātur.
Petrus. — Tum sors mittātur, quis incipiat.
Gīsbertus. — Scrobis prius adscrībātur cuilibet.
Petrus. — Quisque accipiat quam velit, suprēma erit mea.
Gīsbertus. — Advolve pilam, in cujus scrobem ceciderit, eam in
aliōs prōjiciet.
Petrus. — Papae, meam incidit, fugite hinc.
Gīsbertus. — Ho, ho, nēminem tetigistī, notula tibi appingātur
crētā.
Petrus. — In calceum fīge mihi crētae līneam.
Gīsbertus. — Dēmum adjice foveīs pilam.
Petrus. — Nunc tuae intrūdam foveae.
Gīsbertus. — Sī fēceris, tē prīmum prōjiciam.
Petrus. — Vidēn’? age quae libet.
Gīsbertus. — Fuge, aut tē jactū petam.
Petrus. — Sī audēs, jaciās.
Gīsbertus. — Audeō majōra, ēn, tāctus es.
Petrus. — Et tē rūrsus ad sūrās laesī.
Gīsbertus. — Vix crēdō, nam sēnsī penitus nihil.
————
Dē Lūdō globōrum missilium, quōs Omnia vocant Colōniēnsēs
tīrunculī litterāriī.
Cornēlius & Jācōbus.
Cornēlius. — Nōn decet aliīs lūdentibus nōs ita dēfīdere.
Jācōbus. — Praestat spectātōrem esse, quam ignāvum collūsōrem.
Cornēlius. — Auspicēmur et nōs duo lūdum cognitum.
Jācōbus. — Quem agēmus cōnsulis lūdum?
Cornēlius. — Globulārem.
Jācōbus. — Cum globulīs quōs Omnia vocant?
Cornēlius. — Impolītum est istud verbum.
Jācōbus. — Nōstī tū aliud venustius?
Cornēlius. — Ipse dīcerem globulōs missilēs per pollicēs.
Jācōbus. — Et istam memoriā recondam ōrātiōnem.
Cornēlius. — Fīat fossiculus, in quem globulī mittantur.
Jācōbus. — Tibi culter est, effode terram.
Cornēlius. — Praescrībe tū lūdī carcerēs.
Jācōbus. — Hōc signō ligneolō.
Cornēlius. — Praemitte tū globulum, ego deinde.
Jācōbus. — Ēn istīc mē feriās.
Cornēlius. — Sī possum, nōn sinam tē ibīdem dūrāre.
Jācōbus. — Tē exspectābit globulus.
Cornēlius. — Vidēs? ubi nunc sistis?
Jācōbus. — Semel sum ā tē prōpulsus, id nihil aestimō.
Cornēlius. — Dēnique tria vīcī, tū nōndum lucrātus es.
Jācōbus. — Istīs tribus nihil addēs lucrī.
Cornēlius. — Rēs ipsa loquētur.
Jācōbus. — Quibus Fortūna prius aspīrat, tandem adversātur.
Cornēlius. — Mox sex numerābō.
Jācōbus. — Ipse praeveniam tē.
Cornēlius. — Āh, nunc mihi timeō.
Jācōbus. — Ecce et mihi tria sunt.
Cornēlius. — Ego rūrsus tribus tē excellō.
Jācōbus. — Nōn diū numerō superior manēbis.
Cornēlius. — Istud experiar.
Jācōbus. — Tuīs cōnātibus ipse obsistam.
Cornēlius. — Ēnitēre quantum potes.
————
Dē Lūdō globōrum quī torquentur per ānulum.
Udalrīcus & Vīnandus.
Udalrīcus. — Eāmus dēambulātum rūs versus.
Vīnandus. — Rūrī quid tractābimus?
Udalrīcus. — Ibi et ambulandō, et collūdendō nōs oblectābimus.
Vīnandus. — Quod lūdī genus exercēbimus?
Udalrīcus. — Torquēbimus globum per ānulum ferreum.
Vīnandus. — Age, properē eāmus.
Udalrīcus. — Sed audī, in lūdō globī ānulāris perītior mē es.
Vīnandus. — Rārus certē ipsum exerceō.
Udalrīcus. — Attamen vidēbō quid et ego possim.
Vīnandus. — Globum prōme.
Udalrīcus. — Ēn tibi ferreum ānulum, terrae īnfīge.
Vīnandus. — Flagellum et mihi praebē.
Udalrīcus. — Sortiēmur, quis prius lūdet.
Vīnandus. — Ego cultrum sūrsum jaciam, tū ēlige.
Udalrīcus. — Sēligam alterum cultellī latus, signum ubi
impressum est.
Vīnandus. — Latus plānum sūrsum vergit, exōrdīrī est meum.
Udalrīcus. — Age, placet, incipe.
Vīnandus. — Ictū prīmō globum per ānulum pellam.
Udalrīcus. — Sī fēceris eris mihi magnus Apollō.
Vīnandus. — Rīdēre sine, vidēbis mē virum.
Udalrīcus. — Ah, ah, nōndum tē expertum aspiciō.
Vīnandus. — Nescīs verbum Vergiliī, nēminem ubīque fēlīcī lūdere
dextrā?
Udalrīcus. — Ut ego, ita per ānulum agitārēs globum.
Vīnandus. — Rōbur tibi est majus quam mihi.
Udalrīcus. — Hic nōn rōbur, sed et prōmptitūdō valet.
Vīnandus. — Nunc bellē ānulum penetrābit.
Udalrīcus. — Vel ā latere praeterībit.
Vīnandus. — Istud ipsī prohibēbō.
Udalrīcus. — Clausīs oculīs aptius tē lūderem.
Vīnandus. — Verbīs tū magnus es, sed factīs nūllus.
————
Dē Lūdō Saltūs.
Geōrgius & Volfgangus.
Geōrgius. — Ō vōs cicōniārum prōlēs.
Volfgangus. — Sumus prōlēs cicōniārum?
Geōrgius. — Estis, quia longissima habētis crūra.
Volfgangus. — Hoc tuā nihil rēfert.
Geōrgius. — Sī audētis, ego pūmilīō ūnum quemvīs vestrum ad
saltandum lacessō, et prōvocō.
Volfgangus. — Et ipse in harēnam tēcum dēscendam.
Geōrgius. — Hōc saltandī mōre mē imitāre.
Volfgangus. — Praesileās, faciam perīculum.
Geōrgius. — Ter sōlum saliās post cursum factum.
Volfgangus. — Mētam signā lapide aut lignō.
Geōrgius. — Ēn, hīc cōnstitī.
Volfgangus. — Eam facile assequar mētam.
Geōrgius. — Id post cursum jactitā.
Volfgangus. — Nunc virī aspice saltum.
Geōrgius. — Āh, saltum indignum juvene tālī.
Volfgangus. — Prō vīribus cōnātus sum.
Geōrgius. — Vīrēs tibi (ut videō) sunt imbēcillēs.
Volfgangus. — Rūrsus experiar quid possim.
Geōrgius. — Semel vīcī, nōn alterum tibi concēdam saltum.
Volfgangus. — Sī nunc nōn assequor mētam, palmam dabō.
Geōrgius. — Libēns permittō, tandem tentā.
Volfgangus. — Vidēs mē paene assecūtum mētam tuam?
Geōrgius. — Assecūtus es, sed nōn longius trānspōnis.
Volfgangus. — Sat est quod attigī.
Geōrgius. — Dēnuō tibi cōnsequendam pōnam mētam aliam.
Volfgangus. — Vix remōtius collocābis.
Geōrgius. — Pudēret mē sī nōn quālibet vice distantius saltārem.
Volfgangus. — Tē virum dīcam, sī ostenderis.
Geōrgius. — Vidēs? paene prolongāssem.
Volfgangus. — Quod paene fit (ut vulgō dīcitur) id tamen nōn
cōnsequitur vōtum.
————
Dē certāmine cursūs.
Gerhardus & Crātō.
Gerhardus. — Cessēmus ōrō dē hōc lūdō torquendī globum per
ānulum.
Crātō. — Repetēmus tum aedēs nostrās?
Gerhardus. — Ut vīsum fuerit vōbīs.
Crātō. — Esset nimis tempestīvum.
Gerhardus. — Lūdī aliud genus incipiāmus.
Crātō. — Quāle aestimās auspicandum?
Gerhardus. — Mihi ex diūtinō īnflexū genua dolent.
Crātō. — Eō praestāret in grāmine dēcumbere.
Gerhardus. — Id mē pudēret, sed currendō ipsa reficiam.
Crātō. — Hoc fatīgat, nōn recreat.
Gerhardus. — Currere vīrēs excitat, quās ēnervāvit torpor.
Crātō. — Multī currendō crūra īnfrēgērunt, quī torpendō tūtī
fuissent.
Gerhardus. — Equī in stabulīs diūtius sistendō, crūrum vīrēs
āmittunt.
Crātō. — Aliud equīs et hominī competit.
Gerhardus. — Quemlibet vestrum ad parem cursum irrītō.
Crātō. — Et ego currendō tēcum palaestram ineō.
Gerhardus. — Aliquō pretiolō currēmus.
Crātō. — Quid dēpōnēmus?
Gerhardus. — Victus pendet bīnās vīnī mēnsūrās.
Crātō. — Mēnsūrās cervisiae, nōn vīnī exsolvet.
Gerhardus. — Ut libet, quī prīmus portae adfuerit, vīcit.
Crātō. — Sed ūnā cursum inchoēmus.
Gerhardus. — Adsīs, meō adstā laterī: dum clāmāverō, currēmus
alacriter.
Crātō. — Astō, curre, nōn retinē mē veste.
Gerhardus. — Ho, ho, vīcī, vīcī.
Crātō. — Nisi cecidissem, mē nōn praecurrissēs.
Gerhardus. — Gaudeō mē ēvīcisse tē: utcumque prīmus attigī
mētam, id rēfert nihil.
Crātō. — Facile est vincere sōlum currentem.
Gerhardus. — Fortūna victōriam largīrī solet.
————
An ille sit doctus semper (ut putant rūsticī) quī magnōs potest
legere librōs.
Philippus & Hierōnymus.
Philippus. — In doctissimī hominis aedibus nunc fuī.
Hierōnymus. — Doctissimī! age, quis iste est?
Philippus. — Ecclēsiae nostrae rēctor, quem vulgus pāstōrem
appellitat.
Hierōnymus. — Prōh, istum doctissimum exīstimās?
Philippus. — Nōn magnae esset ērudītiōnis, cum grandēs legat et
habeat librōs!
Hierōnymus. — Librōrum acervus et pretiōsitās doctum nōn arguit
virum.
Philippus. — Vulgus tamen persuāsum habet, grandium librōrum
lēctōrem, perītum admodum esse.
Hierōnymus. — Tōtō errat caelō id crēdendō.
Philippus. — Errōrem illum mihi ostende.
Hierōnymus. — Multī librōs habent, quōs neque legunt, neque
lēctōs intellegunt.
Philippus. — Quārē tunc eōs mercātī sunt?
Hierōnymus. — Ut sē exōrnent, tamquam oppidō gnārōs.
Philippus. — Stultī quī pecūniam nōn retinent.
Hierōnymus. — Emendō librōrum supellectilem doctī sibi nōmen
conciliant.
Philippus. — Sī hoc scīrem, doctum mē vocātum īrī, tōtā rē
paternā librōs emerem.
Hierōnymus. — Apud populum philosophus dīcerēris.
Philippus. — Utrum praestāre crēdis, complūrēs habēre librōs, et
indoctum esse, vel perītum, et pauculōs librōs?
Hierōnymus. — Perītum esse praevalet, et modicōs possidēre
cōdicēs.
Philippus. — Perītia ē memoriā citō ēlābitur, in librīs autem
diūtius dūrat.
Hierōnymus. — Praestantius tamen est (ut inquit Erasmus)
ingenium habēre doctum, quam librōs ērudītōs.
Philippus. — Sed ē memoriā ēlāpsa scientia, ubi rūrsus
acquīrētur, sī cōpia librōrum dēerit?
Hierōnymus. — Ubīque extant bibliothēcae litterāriae.
————
Dē praeceptōre ēligendō.
Antōnius & Jōannēs.
Antōnius. — Es tū in hōc lūdō litterāriō dūrātūrus longius?
Jōannēs. — Minimē, sed aliō mē cōnferam.
Antōnius. — Quō locōrum?
Jōannēs. — Ubi melius erit cōnsultum meō prōfectuī in litterīs?
Antōnius. — Vidē nē praestantiōra quaerēns, vīliōra incidās.
Jōannēs. — Prōvidēbō strēnuē.
Antōnius. — Sed nōstī quis sit praeceptor ēligendus?
Jōannēs. — Īnstar caecī, quī mihi arrīdet, illī mē subdō.
Antōnius. — Ementium habērēs mōrem, quī nihil emunt, nisi diū
ante perspectum habeant.
Jōannēs. — Praeceptōrem, ut rem vēnum expositam, licetne
perspicere?
Antōnius. — Duo sunt, per quae praeceptor utrīsque (ut ajunt)
bracchiīs amplexandus cognōscitur.
Jōannēs. — Quae illa sunt? ēdissere precor.
Antōnius. — Sī ērudītē docet, et discipulōs litterātōs reddit.
Jōannēs. — Ērudītiōnem praeceptōris ignōtī quōmodo percipiam?
Antōnius. — Audiendō eum docentem, vel aliōs dē ipsō cōnsulendō.
Jōannēs. — Ego indoctus jūdiciī sum expers.
Antōnius. — Perītiōrēs, quī vir sit, facile tibi ostendent.
Jōannēs. — Jūdicantne etiam discipulī dē praeceptōris industriā?
Antōnius. — Haerēs in illō? nescīs prōverbium vulgō ūsūrpātum,
discipulī doctrīnam ex praeceptōris pendēre perītiā?
Jōannēs. — Audīvī interdum, Quālis praeceptor, tālēs et fierī
discipulōs.
Antōnius. — Quid tum adhūc suspēnsō es animō?
————
An Praeceptor litterārius sit colendus tamquam parentēs.
Jācōbus & Laurentius.
Jācōbus. — Ut ita ergā praeceptōrem tē habēs?
Laurentius. — Tuā quid rēfert?
Jācōbus. — Nihil.
Laurentius. — Quid nī? tum sileās.
Jācōbus. — Inīquum vidēns, tacēre nequeō.
Laurentius. — Est istud inīquum, obloquī praeceptōrī?
Jācōbus. — Certē parum decet.
Laurentius. — Pār parī referre licet.
Jācōbus. — Praeceptōrī nōn reluctandum, sed tacendum est.
Laurentius. — Dīcō ut tū, inīqua obticēre nequeō.
Jācōbus. — Taciturnitās decorat juvenem, praecipuē ad
praeceptōris verba.
Laurentius. — Vēcors esset, quī ad plāgās obmūtēsceret.
Jācōbus. — Quī obmurmurat, plūs ictuum recipit.
Laurentius. — Juvat mē tamen verbīs ulcīscī, sī factus nōn
concēditur.
Jācōbus. — At miserum est verbīs emere verbera.
Laurentius. — Istās parvī pendō plāgās.
Jācōbus. — Illī īnfēlīcis ter succēdit, quī praeceptōrem nōn
venerātur.
Laurentius. — Tālem hominem quis venerārētur?
Jācōbus. — Sit fortūnae cujuscumque, dēnique praeceptor noster
est.
Laurentius. — Nōn diū sibi discipulus erō.
Jācōbus. — Dē tuō nōn plōrābit discessū.
Laurentius. — Et ego gaudēbō mē ab eō līberārī.
Jācōbus. — Praeceptōrēs nōn secus ac parentēs sunt colendī.
Laurentius. — Sānē per Herculem, id ego fēcī numquam.
Jācōbus. — Ego autem majōrī amōre praeceptōrem, quam parentēs
sum prōsecūtus.
Laurentius. — Ō ingrāte parentibus!
Jācōbus. — Praeceptor scientiam mihi praebet, quod nequeunt
parentēs.
Laurentius. — Ab ipsīs autem vītam habēs, et quod homō es.
Jācōbus. — Id parum est: quid enim vīta est sine litterārum
perītiā?
Laurentius. — Nescīs, vītā nihil est nōbilius?
Jācōbus. — Sed vīta nostra, imperītī sī fuerimus, nōn vīta, sed
mors est vērius, sī quid Aristotelī fideī datur.
————
Dē Nūndinīs & mūnerum Nūndināriōrum ēmptiōne.
Sevērīnus & Balthasar.
Sevērīnus. — Vīdistī, quam fervidē tentōria ērigunt mercātōrēs?
Balthasar. — Vīdī, quid deinde?
Sevērīnus. — Nūndinārum appetunt fēriae.
Balthasar. — In illō mihi nihil metitur.
Sevērīnus. — Sed ipse nōnnihil commodī spērō.
Balthasar. — Quō nōmine?
Sevērīnus. — Ab amīcīs mūnera nūndināria exspectō.
Balthasar. — Āh, exspectāre miserum est.
Sevērīnus. — Satius tamen exspectāre, quam nihil habēre speī.
Balthasar. — Quī spē vīvit, miseram agit vītam.
Sevērīnus. — Nōn omnēs spē frūstrantur.
Balthasar. — Plūrēs certē quam vōtī compotēs fīunt.
Sevērīnus. — Nūndināria mūnera quotannīs hīs nūndinīs mihi
largiuntur affatim.
Balthasar. — Fortūnātior mē es, cui nōn teruncius datur.
Sevērīnus. — Tū aliēnus es, ego incola et cīvis sum.
Balthasar. — Sī in patriā agerem, etiam dē nūndinīs gaudērem.
Sevērīnus. — Exspectō nunc, et calceōs, et tiāram mē acceptūrum.
Balthasar. — Quis ista ubi mercābitur?
Sevērīnus. — Cognātī et agnātī meī, quī ex aliēnīs adsunt
oppidīs.
Balthasar. — Vidē, nē mercimōniīs impedītī tuī oblīvīscantur.
Sevērīnus. — Ego ipsōs saepe admoneō, et interpellō.
Balthasar. — Rogāre mendīcōrum est.
Sevērīnus. — Nōn stipem rogō, sed mūnus nūndinārum.
Balthasar. — Parum interest.
Sevērīnus. — Sit utcumque, ego libēns accipiō ea mūnuscula.
Balthasar. — Certē dēsiperēs, sī data recūsārēs.
————
Dē Nūndinīs Francfordiēnsibus.
Gīsbertus & Andreās.
Gīsbertus. — Nautae nunc suās īnstruunt nāvēs passim.
Andrēās. — Quō concessūrī sunt?
Gīsbertus. — Francfordiam versus.
Andrēās. — Appropinquatne tempus nūndinārum?
Gīsbertus. — Mox in foribus erit anteā, quam istūc venient.
Andrēās. — Nōn putāssem adhūc eās pulsāre forēs.
Gīsbertus. — Ō quam vellem et mē istūc posse concēdere.
Andrēās. — Ibīdem tibi quid exsequendum esset.
Gīsbertus. — Praeter quam ignōta perlūstrārem loca, prōrsus
nihil.
Andrēās. — Pigrior ego essem, quam quod eō tenderem, ubi nihil
esset quod agerem.
Gīsbertus. — Dulce est peragrāsse variās urbēs.
Andrēās. — Praestat tamen quandōque in patriā mānsisse.
Gīsbertus. — Francfordiam Hercule accēderem, nisi aliquā
memorārentur.
Andrēās. — Quae tē dētinent?
Gīsbertus. — Sānē multa, praecipuē tamen duo.
Andrēās. — Quae illa sunt?
Gīsbertus. — Prīmum viāticī carentia.
Andrēās. — Num id pater tibi suppeditāret?
Gīsbertus. — Nimiō cōnstat, ego juvenis quantum ipse sūmptūs in
dēversōriīs facerem?
Andrēās. — Fidem dō, sed quod est alterum impedīmentum?
Gīsbertus. — Dīcunt in itinere eum, cui numquam vīsa est
Francfordia, tractārī ut asinum inter sīmiās.
Andrēās. — Et istud nōnnumquam vīdī quōmodo aquae immergēbantur.
Gīsbertus. — Post illud et multantur crēdō pecūniā.
Andrēās. — Forte aureum īnsūmunt convīviō, id parum est.
Gīsbertus. — Certē nōn parum est, quia difficilis acquīsītū est
pecūnia.
Andrēās. — Tibi et tuī similibus nihil obest.
————
Dē vītandō mendāciō.
Evergissus & Hermannus.
Evergissus. — Nostra nōn diū amīcitia cōnstābit.
Hermannus. — Malī quid ipsam īnfrīgēret?
Evergissus. — Mentīrī assuēscis.
Hermannus. — Mentīrī jocō ferendum est.
Evergissus. — Anguem minus ōdī, quam mendācium.
Hermannus. — Loqueris tū semper certa?
Evergissus. — Aut sileō, aut quae mihi cōnstant, loquor.
Hermannus. — Jocārisne interdum?
Evergissus. — Etiam saepissimē.
Hermannus. — Quī jocārī potes, sī vērō innīteris?
Evergissus. — Nequit jocus per vērum, crēdis, fierī?
Hermannus. — Vērum mordēre solet, et odium pārēre.
Evergissus. — Dēlectatne tum sermō falsus?
Hermannus. — Nūgae quantō majōrēs, tantō exhilarant ūberius.
Evergissus. — Frūgī hominēs falsitāte et mendāciō nōn capiuntur.
Hermannus. — Nōn omnēs sunt Solōnēs, ut tū.
Evergissus. — Probī vēritāte sōlā tenentur.
Hermannus. — Attamen quandōque dum carpuntur, invītī eam
recipiunt.
Evergissus. — Mendāciō dētestābilius in homine nihil esse
potest.
Hermannus. — Lūsōrem, vel fūrem, vel latrōnem esse adhūc gravius
est.
Evergissus. — Āh, minimē, longē ista excēdit mentīrī ipsum.
Hermannus. — Crēdat hoc Jūdaeus apella.
Evergissus. — Quī mentīrī audet, nihil sceleris intentātum
relinquit.
Hermannus. — Ō tū mendāciī contemptor.
Evergissus. — Vulgō fertur, Fūrārī mendācium comitātur.
Hermannus. — Vulgī nōn est innītendum sententiae.
————
Dē cōnfessiōne.
Thōmās & Jodocus.
Thōmās. — Recēnsuistīne sacerdōtī peccāta tua?
Jodocus. — Nōndum.
Thōmās. — Quandō exsequēris istud mūneris?
Jodocus. — Adhūc sat restat temporis.
Thōmās. — Perāctō autem opere, dulce est quiēscere.
Jodocus. — Etiam ante labōrem quiēs est jūcunda.
Thōmās. — Sed nōn adeō dēlectat ut negōtiō exsecūtō.
Jodocus. — Assentiō.
Thōmās. — Ego nunc cōnfessum eō.
Jodocus. — Comitābor tē.
Thōmās. — Cui solēs dēlicta ēnārrāre, an plēbēiāriō nostrō?
Jodocus. — Fēcī numquam, sed semper cuipiam monachōrum.
Thōmās. — Istud et mihi est mōris.
Jodocus. — Apud illōs plūs mihi est dēvōtiōnis.
Thōmās. — Et illī ipsī pecūniae nihil expetunt.
Jodocus. — Aliquid eōrum tamen acciperent, sī darētur.
Thōmās. — Timēsne etiam sacerdōtī peccāta dēnūdāre?
Jodocus. — Metuēbam ōlim puer, nunc nōn.
Thōmās. — Metum quid tibi incutiēbat?
Jodocus. — Dīcēbātur passim, quod ūnī ā cōnfessōre frontī clāvus
īnfīgerētur.
Thōmās. — Istud et ipse audīvī, sed crēdēbam numquam.
Jodocus. — Cōnfitēris tū ex chartulā?
Thōmās. — Cōnfiteor, aliās timor omnium mihi indūceret
peccātōrum oblīviōnem.
Jodocus. — Prohibent tamen istud nōnnūllī cōnfessiōnem
audientēs.
Thōmās. — Timent nē perdātur schedula, vērum eam deinde īlicō
combūrō.
Jodocus. — Latīnēne reddis cōnfessiōnem?
Thōmās. — Nōn, sed Germānicē loquor.
Jodocus. — Cōnfessor quādam vice nōlēbat ā mē Rōmānum audīre
sermōnem.
Thōmās. — Fortassis pessimē intellēxit.
Jodocus. — Certē parum doctus fuit.
————
Dē cēnā suprēmā CHRĪSTĪ cum discipulīs, & dē diē Parascēvēs.
Vincentius & Matthīās.
Vincentius. — Nunc post trīduum Pascha praestō erit.
Matthīās. — Vērum, sed illud trīduum nōndum lāpsum est.
Vincentius. — Ēlābētur dēnique citius, quam diēs ēsuriālēs
hāctenus āctī.
Matthīās. — Magis autem et acerbius nunc ēsuriendum est.
Vincentius. — Id rēfert nihil, carcerī inclūsō egendum esset
cibō.
Matthīās. — Ibi necessitās eum urgēret.
Vincentius. — Hī diēs trēs mihi abībunt pernīcissimē.
Matthīās. — Quō dēliciō eōs trānsigēs?
Vincentius. — Spē vēscendī ōvīs paschālibus (ut vulgō fertur)
post ipsōs.
Matthīās. — Pulchrē dīcis, nam spēs quandōque levat adversa.
Vincentius. — Ubi hodiē intereris pedum lōtiōnī?
Matthīās. — Coenobium aliquod religiōsōrum accēdam.
Vincentius. — Quōrum?
Matthīās. — Incertus sum, quōcumque vēnerō.
Vincentius. — Exspectās aliquem bōlum opiparum?
Matthīās. — Utique in quibusdam coenobiīs mēnsae accumbitur.
Vincentius. — Cui monastēriō solēs interesse hōc diē?
Matthīās. — Antōniō dīvō dicātīs aedibus.
Vincentius. — Ibīdem quid cōnsequēris lucrī?
Matthīās. — Placentās duās trīticeās.
Vincentius. — Accumbit quīlibet istūc veniēns mēnsae?
Matthīās. — Assidet, et ante ipsum calix vīnī pōnitur.
Vincentius. — Et quot placentae?
Matthīās. — Cuilibet duae, deinde ūna inter duōs, dē quō rōdunt
ut sitim excitent.
Vincentius. — Dēfert quisque duās sēcum domī.
Matthīās. — Quidnī?
Vincentius. — Quotiēs calicēs vīnō replentur?
Matthīas. — Tribus (nī fallor) vicibus.
Vincentius. — Lavanturne ibi pedēs?
Matthīās. — Religiōsīs, sed advenīs dextra manus.
Vincentius. — Quis CHRĪSTĪ mūnus exsequitur?
Matthīās. — Coenobiī antistes, quem vulgus praeceptōrem
appellat, vir nostrā aetāte vērē litterātōrum Maecēnās.
————
Dē sūmptiōnis Eucharistiae praeparātiōne.
Antōnius & Michāēl.
Antōnius. — Hōc vesperī sī libet tibi, ūnā modicē bōlum ūnum aut
alterum edēmus.
Michāēl. — Edere mihi nōn licet.
Antōnius. — Es forte crās sacrum CHRĪSTĪ corpus mandūcātūrus?
Michāēl. — Ita stat sententia, sī dignē possem.
Antōnius. — Bōlus ac haustus ūnus vīnī tē nihil impediet.
Michāēl. — Nōnnihil edam, nē dēficiam corpore.
Antōnius. — Quō modō tē parāre solēs ad synaxim sūmendum?
Michāēl. — Vesperī ōs colluō aquā, et eximō sī quid cibī
inhaeret dentibus.
Antōnius. — Praestāret cor ā peccandī voluntāte pūrgāre.
Michāēl. — Quantum possum nē id neglegō.
Antōnius. — Ad dignē mandūcandum id cōnfert oppidō.
Michāēl. — Compertum habeō.
Antōnius. — Difficillimum est voluntātem peccandī rādīcitus
excutere.
Michāēl. — Fit facile, sī Deī precātī fuerimus opitulāmen.
Antōnius. — Istud sēdulō invocō.
Michāēl. — Tum cōnfīde sacrāmentī sūmptiōnem tibi salūtī
futūram.
Antōnius. — Nōstī quid faciēs, sī hostia summō adhaeserit
palātō?
Michāēl. — Sciō, pōtū dēpōnō, nōn digitō dētrahō.
Antōnius. — At, quam diū corpus CHRĪSTĪ in nostrō manet ventre?
Michāēl. — Quoūsque hostiae māteria fuerit dēcocta.
Antōnius. — Estne expuendum illō diē in terram?
Michāēl. — Ante cibum sūmptum vītandum est.
Antōnius. — Licēbit tum prandiō perāctō?
Michāēl. — Concēdētur: satius tamen esset (vulgī sententiā) in
parietem spūtum ēmittere.
————
Dē mōre post Gymnasia triviālia accēdendī scholās praecelsās,
quās byrsās appellant.
Vīnandus & Crātō.
Vīnandus. — Praeceptor erit nōbīs in prandiō convīva.
Crātō. — Vocārunt eum parentēs tuī?
Vīnandus. — Ego ipsum heri nōmine parentum invītāvī.
Crātō. — Cujus reī grātiā?
Vīnandus. — Id homō linguāx mox dīxisset.
Crātō. — Tū loquāce nōn es praestantior.
Vīnandus. — Expetis scīre causam?
Crātō. — Utique cupiō.
Vīnandus. — Meā fit causā.
Crātō. — Facile persuādēbis mihi.
Vīnandus. — Mercēdem meae īnstrūctiōnis eī pendet pater.
Crātō. — Hoc ipsum oblectābit.
Vīnandus. — Sed aliud audiet, unde dolēbit.
Crātō. — Loquenturne eī parentēs tuī lapidēs?
Vīnandus. — Dīcent mē ferulae alterīus subditūrum manūs.
Crātō. — In quōnam Gymnasiō mīlitābis?
Vīnandus. — Nōn in triviālī, sed ubi studentēs agunt nūdīs
capitibus.
Crātō. — In byrsāne?
Vīnandus. — Ibīdem scīlicet.
Crātō. — Cūr nostram dēseris palaestram litterāriam?
Vīnandus. — Pudet mē grandaevum assidēre tīrunculīs litterāriīs.
Crātō. — Nōn puduit tamen Jūdaeōs assidēre puerō Iēsū.
Vīnandus. — Etiam aetās mea exigit, ut graviōra petam studia.
Crātō. — Vidē ut prīmam et rudem prius calleās ērudītiōnem.
Vīnandus. — Sī quid meīs dēfuerit rudīmentīs, tempus addet.
Crātō. — Sed forsan nōn omnis schola.
Vīnandus. — Nōlī mihi tūtor esse.
Crātō. — Nostīne cūr Gymnasia ista Philosophica Byrsae vocentur?
Vīnandus. — Doceās mē, auscultābō.
Crātō. — Ā byrsā (quod nōnnūllīs crumēna est) quia crumēnam
exigunt.
Vīnandus. — Quī hoc?
Crātō. — Quia gradūs inānium nōminum magnō in ipsīs veniunt.
————
Dē dēpōnendīs (ut ajunt) cornibus Beānitātis.
Petrus & Urbānus.
Petrus. — Heus tū, audīstīne umquam prōverbium, ‘ōdit figulus
figulum’?
Urbānus. — Hīsce hausī auribus saepiusculē.
Petrus. — Nōsti quid velit?
Urbānus. — Nōvī diūtissimē.
Petrus. — Explicā ut audiam.
Urbānus. — Id est, quisque artis suae ōdit rīvālem.
Petrus. — Haec inter dēditōs litterīs etiam est simultās?
Urbānus. — Est inter studentēs et nōs, quōs Beānōs vocant.
Petrus. — Crēdisne tū, cornua nōs gerere, ut ipsī garriunt?
Urbānus. — Ignōrō, nam mēipsum nōn nōscō.
Petrus. — Nēmō persuādēbit mihi.
Urbānus. — Ipsī tamen dīcunt, et sē ōlim ea habuisse.
Petrus. — Nūgantur et nōs hircum olēre.
Urbānus. — Istud est facilius crēditū.
Petrus. — Ais et tū, unde conjicis?
Urbānus. — Sordēmus ā frustīs pānis dēlinītīs, quae saepe ad
diem in sinū gessimus.
Petrus. — An nōs līberant ab bis duōbus vitiīs, dum cornua nōbīs
tollunt?
Urbānus. — Sīc habet fidēs ipsōrum.
Petrus. — Fidēs ista vānior est mulierum crēdulitāte.
Urbānus. — Ipse fortassis brevī experiar.
Petrus. — Tollentur tibi cornua?
Urbānus. — Auferentur simul et sorditiēs.
Petrus. — Ō sī licēret mē esse spectātōrem.
Urbānus. — Ego quoque spectāre māllem, quam ferre.
Petrus. — Vīdistīn’ quandōque spectāculum istud?
Urbānus. — Nusquam integrē.
Petrus. — Tractābunt tē ut asinum inter sīmiās.
Urbānus. — Jaciam āleam, nōn tamen dē capite agitur.
————
Quod difficile et amārum sit, ā tepefactō surgere lectō.
Cornēlius & Petrus.
Cornēlius. — Āh, sī licēret nōbīs diūtius stertere.
Petrus. — Hoc et ego optārem.
Cornēlius. — Mē sopor oppidō adhūc gravat.
Petrus. — Et mihi oculī sunt cōnstrictī.
Cornēlius. — Spūtō ipsōs liniās, et aperientur.
Petrus. — Prōderitne?
Cornēlius. — Fac perīculum et percipiēs.
Petrus. — Incipiō ūtī vīsū.
Cornēlius. — Sed surgēmusne?
Petrus. — Tuae mē subscrībam sententiae.
Cornēlius. — Frīgus est ācre.
Petrus. — Sēnsī dum ē lōdīce extendī manum.
Cornēlius. — Praestāret nīdō tepidō immorārī, quam ā cubitū
resurgere.
Petrus. — Probē monēs.
Cornēlius. — Frīgus nōn minus ac culter laedit.
Petrus. — Istud nāsus meus et manūs loquuntur.
Cornēlius. — Pauxillum temporis adhūc sub centōne agēmus.
Petrus. — Hoc sī tacuissēs, prōtulissem.
Cornēlius. — Interulam et caligās sub lōdīcem pōne, quō
incalēscant.
Petrus. — Hāc nocte indūsiō indormīvī.
Cornēlius. — Nequeō somnum capere, nisi tōtus mē exuerō.
Petrus. — Ō dēliciās hominis!
Cornēlius. — Ajunt inde vermēs gignī, sī diū noctūque vestēs
corporī adhaeserint.
Petrus. — Expers metūs illīus sum, quia saepe mūtō līneum
indūmentum.
Cornēlius. — Sat nūgātum est, surgendum est tandem.
Petrus. — Hui, vellem mē indūtum esse.
Cornēlius. — Festīnēmus, nōs cingendō vestibus.
Petrus. — Age, uter citius erit īnstrūctus.
Cornēlius. — Caligae mē morantur.
Petrus. — Et ego calceōs nōn reperiō.
————
Dē profectiōne in peregrīnae urbis gymnasium litterārium.
Erasmus & Adolphus.
Erasmus. — Salvē sodālium jūcundissime.
Adolphus. — Salvē et tū quoque.
Erasmus. — Quōmodo tibi convēnit cum parentibus tuīs?
Adolphus. — Quī tū istud quaeritās?
Erasmus. — Eō, quia ipse apud meōs longius dūrāre nequeō.
Adolphus. — Nōlunt tē alere?
Erasmus. — Alerent mē bene, sed numquam tranquillē.
Adolphus. — Forte plāgīs tē saepe domant.
Erasmus. — Nōn, sed mē semper īnscītiae arguunt.
Adolphus. — Unde ipsī tuae perītiae perīculum habent?
Erasmus. — Māter aestimat mē jūxtā īnscium manēre.
Adolphus. — Mōre Andabatārum id fortassis conjicit.
Erasmus. — Ideō aliō mē cōnferam ē patriā.
Adolphus. — Exsulābisne?
Erasmus. — Invīsam quid aliīs in urbibus rērum gerātur.
Adolphus. — Sed fac ut ērudītior redeās.
Erasmus. — Omne movēbō saxum.
Adolphus. — Id decet: nam patriam regredī imperītum, extrēmum
est vitiōrum.
Erasmus. — Accinge tē, mēcum proficīscere.
Adolphus. — Placēret mihi, sī parentibus vīsum esset.
Erasmus. — Nōn possēs sciō ā mātre abesse.
Adolphus. — Quī hoc nōstī?
Erasmus. — Nōnnumquam mammillās tē sūgere oportet.
Adolphus. — Assem sūmerem, et mātris dēvovērem cōnspectum.
Erasmus. — Sī tibi līberum fuerit, hōc vesperī mihi adsīs.
Adolphus. — Dabis nōbīs monimentum discessūs?
Erasmus. — Largiar, et crās prīmā lūce hinc ancoram solvam.
Adolphus. — Precābor parentēs meōs, quō convenīre liceat.
Erasmus. — Istud facitō et veniās, bellōs homunculōs agēmus.
Adolphus. — Sī per parentēs potuerō, nōn ēmanēbō.
————
Quandō quis satis scientiae habeat, vel sciat.
Jōannēs & Jācōbus.
Jōannēs. — Tū veterāne mīles, assidēs adhūc librīs?
Jācōbus. — Aliud nihil agere possum commodius.
Jōannēs. — Tranquillam nunc sūmerēs vītam, ōtiandō et pōtandō.
Jācōbus. — Nūlla mihi tranquillior est vīta, quam litterāria.
Jōannēs. — Satis nunc scientiae habēs.
Jācōbus. — Scientiās vix priōribus labiīs attigī.
Jōannēs. — Nunc tuum ipsīus encōmium tacēs.
Jācōbus. — Loquor quod rēs est.
Jōannēs. — Tamen omnēs tuōs commīlitōnēs perītiā excellis.
Jācōbus. — Facile est amūsōs praecellere.
Jōannēs. — Sī tua mihi esset ērudītiō, librōs rārō salūtārem!
Jācōbus. — Tum certē tibi ipsī impōnerēs.
Jōannēs. — Nōn moror philosophiae fastīgium.
Jācōbus. — Et ego nōllem aliīs esse imperītior.
Jōannēs. — Precor ēdissere, quandō quis satis scientiae habeat?
Jācōbus. — Quod quaeris, meī ingeniī vīrēs excēdit.
Jōannēs. — Respondeās saltem, quantum per Minervam potueris.
Jācōbus. — Respondeō, quandō nihil ignōrat.
Jōannēs. — Tuō jūdiciō (ut audiō) nūllus fieret doctus.
Jācōbus. — Nōn capiō quid velīs.
Jōannēs. — Quia illī quī habentur passim ērudītī, adhūc multa
ignōrant, ut artēs ipsās manuāriās.
Jācōbus. — Nescīre illās litterīs dēditum rēfert nihil.
Jōannēs. — Spērās etiam tē ōlim cōnsecūtūrum scientiae mētam?
Jācōbus. — Sī Nestoris audiō sententiam, tunc numquam.
Jōannēs. — Quid Nestor dīxit dē scientiārum mētā?
Jācōbus. — Retulit sē et senem fierī, et in diēs prius ignōta
discere.
Jōannēs. — Quem Platō litterātum cēnsuit?
Jācōbus. — Eum, quī omnium scientiārum esset utcumque gnārus.
————
Dē mōre standī ad cyathōs.
Hadriānus & Chrīstophorus.
Hadriānus. — Ō quam occupātissimī omnēs crās erimus domī
nostrae!
Chrīstophorus. — Unde istae occupātiōnēs?
Hadriānus. — Permultī apud nōs prandēbunt.
Chrīstophorus. — Facient tuī parentēs sōlī sūmptum?
Hadriānus. — Utique, solēmus hōc diē annuō vīcīnōs excipere
convīviō.
Chrīstophorus. — Gentīlēs Rōmānōs imitāminī.
Hadriānus. — Solēbantne et illī inter sē sollemne agitāre
convīvium?
Chrīstophorus. — Solēbant, sī Valeriō Māximō crēdātur.
Hadriānus. — Et quōs invītābant?
Chrīstophorus. — Sōlōs amīcōs.
Hadriānus. — Apud pōcula quid tractābant?
Chrīstophorus. — Annī spatiō inter sē ortam invidiam lēniēbant.
Hadriānus. — Nī fallor, et eā grātiā nōbīs mōs ille est.
Chrīstophorus. — Facile crēdiderō.
Hadriānus. — Mihi autem crās plūs aliīs sūdandum erit.
Chrīstophorus. — Quod tibi commendātur mūnus?
Hadriānus. — Aliīs accumbentibus standum mihi erit ad cyathōs.
Chrīstophorus. — Est illud tibi molestum?
Hadriānus. — Nōn molestum admodum, sed labōriōsum.
Chrīstophorus. — Convīvae tibi interdum calicēs exsorbendōs
dabunt.
Hadriānus. — Certē istās dēliciās nōn efflāgitō.
Chrīstophorus. — Tamen aliquōrum palāta juvant.
Hadriānus. — Cantharus quō pōcula impleō, et patinārium tollere,
mē onerābunt.
Chrīstophorus. — Nōn licēbit tibi fessō, alterī trādere in
dēcursū lampadem?
Hadriānus. — Tum omnēs mē incūsārent dēsidiae.
Chrīstophorus. — Simulārēs tē aegrōtāre.
Hadriānus. — Absit istud, quia tunc lautīs prīvārer bōlīs.
Chrīstophorus. — Minimē, nescīs dēlicātiōra porrigī aegrīs?
————
Quibus ūtendum verbīs, dum vīnum forīs ēmptum, mēnsae adfertur.
Aemerīcus & Chrȳsantus.
Aemerīcus. — Quippiam tē rogārem, sī scīrem nōn recūsātūrum.
Chrȳsantus. — Sī potuerō, haud difficilis erō.
Aemerīcus. — Poteris facile, sī tē nōn gravāverit.
Chrȳsantus. — Gravābit mē nēquāquam, sī praestāre possum.
Aemerīcus. — Doceās mē ōrō, quibus verbīs vīnum afferam mēnsae,
mercātum vel lātum forīs.
Chrȳsantus. — Nihil ac libēns fēcerō.
Aemerīcus. — Loquere tū ut vīnum afferēns, ego ac mēnsae
accumbēns respondēbō.
Chrȳsantus. — Faciam, tū vidē commodē respondeās.
Aemerīcus. — Auspicāre.
Chrȳsantus. — Hoc vīnī prōsit bibentibus.
Aemerīcus. — Et tibi afferentī.
Chrȳsantus. — Istud vīnī bibentibus nōn obsit.
Aemerīcus. — Neque tibi addūcentī.
Chrȳsantus. — Vīnum quod apportō, sit vōbīs omnibus salūtiferum.
Aemerīcus. — Et tibi apportantī salūtem praebeat.
Chrȳsantus. — Merum hoc quod forīs tulī, fēlīx sit vōbīs pōtus.
Aemerīcus. — Neque īnfēlīx sit tibi nūntiō.
Chrȳsantus. — Hic Bacchicus pōtus vōbīs omnibus fortūnātus sit.
Aemerīcus. — Tālis sit et tibi id nōbīs precantī.
Chrȳsantus. — Hoc vīnī Deus salūbre faciat.
Aemerīcus. — Idem et tibi reddat.
Chrȳsantus. — Fēlīcissimō ōmine haec Bacchica bibite mūnera.
Aemerīcus. — Et tū quoque fēlīcī auspiciō dē ipsīs sūmitō.
Chrȳsantus. — Hās vīneae dōtēs optō vōbīs omnibus secundās.
Aemerīcus. — Grātiam habē, neque tibi sint minus salūtiferae.
————
Dē modō sternendī mēnsam.
Crātō & Valterus.
Crātō. — Audīn’ tū hōrologium?
Valterus. — Audiō, quid inde?
Crātō. — Scīs quota sonat hōra?
Valterus. — Aestimō nōna.
Crātō. — Sī addideris ūnam, vēra loquēris.
Valterus. — Sonat decimam?
Crātō. — Accelerā tū domum versus.
Valterus. — Tardus nōn ībō.
Crātō. — Apparā mēnsam ante patris adventum.
Valterus. — Timeō nē tam citō possim.
Crātō. — Vēnī, juvābō tē.
Valterus. — Āh, levā mihi labōrem.
Crātō. — Faciam, sed aliā vice et mē auxiliō afficiēs.
Valterus. — Experiēris mē dīligentiōrem quam putās.
Crātō. — Linteum quō mēnsa sternitur, ferās, ego pānem quaeram.
Valterus. — Linteum nōndum ab hesternā cēnā ēvacuātum est.
Crātō. — Īlicō effunde, sī quid intus est quisquiliārum.
Valterus. — Ēn fēcī, mēnsam sternō.
Crātō. — Pānis nōndum est dēcorticātus.
Valterus. — Ego celerrimē ipsum perpoliam.
Crātō. — Cōnferō mē ēductum cervisiam.
Valterus. — Vāde vorāns viam.
Crātō. — Rūrsus praestō sum.
Valterus. — Quadrās porrige.
Crātō. — Aereās, vel ligneās?
Valterus. — Ligneās prīmum.
Crātō. — Circinum in medium mēnsae pōnās.
Valterus. — Tū tālis sīs memor.
Crātō. — Cuilibet quadrae frustum pānis appōne.
Valterus. — Et tū singulīs pōculum adde cervisiae.
Crātō. — Quid nunc restat?
Valterus. — Calicēs vīnī ēlue.
Crātō. — Satis mātūrē istud fīet vīnō allātō.
Valterus. — Mox aderit quī vīnum afferet.
————
Miserum esse in prandiō venīre perāctā fābulā.
Balthasar & Lībōrius.
Balthasar. — Tū saltās nunc, ego potius flērem.
Lībōrius. — Flērēs forte siccīs oculīs.
Balthasar. — Certē oculīs madentibus.
Lībōrius. — Nōn tamen vāpulās.
Balthasar. — Aliud est quod mihi lacrimās excuteret.
Lībōrius. — Dum nihil est sēcrētī, effāre.
Balthasar. — Ēsuriē mihi crepitat venter.
Lībōrius. — Ēsurīs tū ā prandiō?
Balthasar. — Jejūnī est ēsurīre.
Lībōrius. — Forte nōndum es prānsus.
Balthasar. — Nōn tantillum.
Lībōrius. — Dēnegābant tibi parentēs vīctum?
Balthasar. — Et ā cibō et pōtū mē arcēbant.
Lībōrius. — Graviterne eōs offendistī?
Balthasar. — Nihil commeruī, nisi quod mēnsā sublātā, domum
vēnī.
Lībōrius. — Ubi tam sērus fuistī morātus?
Balthasar. — Templa dīversa obambulāvī ōrandī grātiā.
Lībōrius. — Vix tantum religiōnis tibi esse crēdō.
Balthasar. — Dēvōtiōnis nihil mihi vindicō.
Lībōrius. — Sed age, cōgitur ille ēsurīre, quī post sūmptum
prandium vēnerit?
Balthasar. — Aedēs nostrae, perāctā prandiī fābulā, nūllī vīctum
praebent.
Lībōrius. — Certē tum post plaudite apud vōs venīre, miserum
est.
Balthasar. — Mē hodiē veniente domum, dē prandiō conclāmātum
fuit.
Lībōrius. — Nōn rūrsus tibi sternēbātur mēnsa?
Balthasar. — Nēquāquam, sed fuste ego sternēbar terram versus.
Lībōrius. — Saturāberis etiam inde?
Balthasar. — Nōn in stomachō, sed in corpore plāgīs.
Lībōrius. — Ita nōllem saturārī.
Balthasar. — Et ego ēsurīre mālō, quam saepe illō pāscī cibō.
————
Dē ūvīs carpendīs.
Petrus & Cornēlius.
Petrus. — Nōstī quid sequentī hebdomadā nōbīs incumbit labōris?
Cornēlius. — Carpēmus ūvās, ut opīnor.
Petrus. — Libēns faciam.
Cornēlius. — Ō quantum ūvārum ego dēvorābō!
Petrus. — Et ego illīs nōn abstinēbō.
Cornēlius. — Videndum tamen est, nē eārum ēsus nōbīs male cadat.
Petrus. — Quī male caderent?
Cornēlius. — Multī nocte lectum concacant.
Petrus. — Nōvī aliquōs quī caligās implēvērunt ventris olētō.
Cornēlius. — Ego in diē saepe exonerābō alvum.
Petrus. — Eris tum nocte līber, crēdis.
Cornēlius. — Spērō.
Petrus. — At in nocte prīmum fit dīgestiō.
Cornēlius. — Ego postquam cūnās dēfervī, numquam lectum olētō
foedāvī.
Petrus. — Neque ipse, ut māter testis est.
Cornēlius. — Acuistī cultrum tuum?
Petrus. — Heri subēgī in cōticulā.
Cornēlius. — Per quot diēs carpēmus ūvās?
Petrus. — Nesciō, istud cōpia vel turba dēcerpentium admonēbit.
Cornēlius. — Sī mēnsis spatiō dūrāret, nōn mē gravāret.
Petrus. — Quid ais? omnium rērum est satietās.
Cornēlius. — Aliquot ūvās cēlābō sub vestem, et domī dēpōnam.
Petrus. — Quō? ad arculam tuam?
Cornēlius. — Sīc, et dum cubitum ībō, semper ūnam aut alteram
edam.
Petrus. — Ō tū dēlicātī palātī homō!
Cornēlius. — Partiar tēcum, sī apud mātrem mē nōn prōdes.
Petrus. — Harpocratem agam bellissimē.
Cornēlius. — Quam diū forte sōlus fueris.
Petrus. — Silēbō bellissimē.
————
Dē Cerasīs.
Bartholomaeus & Aegīdius.
Bartholomaeus. — Ho, ho, quid ego novī vīdī.
Aegīdius. — Quid? quid? exprime.
Bartholomaeus. — In forō quippiam vīdī, quō gaudēbam.
Aegīdius. — Audiam quid?
Bartholomaeus. — Mātūra cerasa.
Aegīdius. — Vix crēdō.
Bartholomaeus. — Sānē erant ligneolō circumligata.
Aegīdius. — Quantī vēniēbant?
Bartholomaeus. — Ligneolum forte vīgintī continēns cerasa,
terunciō vēndēbātur.
Aegīdius. — Tantī ego nōn edam cerasa.
Bartholomaeus. — Sī nummus mihi esset, mercārer īlicō.
Aegīdius. — Exspectā, mox vīlius vēnient.
Bartholomaeus. — Exspectāre vix queō, ita gula mihi prūrit.
Aegīdius. — Eme ipsa, sī aes in numerātō habēs.
Bartholomaeus. — Coeāmus rogō solidō.
Aegīdius. — Fīet posthāc, dum minōris vēndentur.
Bartholomaeus. — Timeō dēsinat cerasōrum messis, antequam mē
ipsīs exsaturāverō.
Aegīdius. — Metuis nē caelum ruat.
Bartholomaeus. — Quam diū crēdis adhūc erit ipsōrum mercātus?
Aegīdius. — Ad sēsquimēnsem.
Bartholomaeus. — Nunc in caelō sum, interim nummātus ēvādam.
Aegīdius. — Istud mihi nōn est spērandum.
Bartholomaeus. — Colligis tū ē cerasīs nucleōs?
Aegīdius. — Cōnservō utique.
Bartholomaeus. — At in quem ūsum? an tū pār vel impār lūdās?
Aegīdius. — Nōn, sed ut ipsōs dem praeceptōrī.
Bartholomaeus. — Locum tibi dīcam, ubi permultōs reperiēs
nucleōs ceraseōs.
Aegīdius. — Ubinam?
Bartholomaeus. — In olētī reconditōriō.
Aegīdius. — Istīc tū eōs lege.
Bartholomaeus. — Ego ipsīs nōn egeō.
Aegīdius. — Et mihi satis magna illōrum est cōpia.
————
Dē Fabīs, et cūr sit prōverbium, Fabīs virentibus furiunt mōrī.
Franciscus & Augustīnus.
Franciscus. — Nunc virent campī, nunc fōrmōsissimus annus.
Augustīnus. — Haud falsa nārrās.
Franciscus. — Segetēs nunc adolēscunt.
Augustīnus. — Mox adolēvērunt.
Franciscus. — Vīdistī etiam et fabās virēre?
Augustīnus. — Utique ante diēs complūsculōs.
Franciscus. — Sēnsistī etiam ipsās flōrēre in capite tuō?
Augustīnus. — Quōmodo fabārum germen caput meum perciperet?
Franciscus. — Mīrāris hoc?
Augustīnus. — Admīror māximē, cum in agrīs, nōn meō crēscant
capite.
Franciscus. — Āh, certē jūs fabārum nusquam magis, quam in tuō
cerebrō oritur.
Augustīnus. — Cerebrum meum tamen nōn est satum fabīs.
Franciscus. — Aequē vīs ipsārum ibīdem refīdet.
Augustīnus. — Quid vocās vim fabārum?
Franciscus. — Vīs eārum est, obtūsum reddere quod tangunt.
Augustīnus. — Forte ingenia eōrum quī ipsīs vēscuntur.
Franciscus. — Sīc: ideō Pȳthagorās jussit abstinēre ab illīs.
Augustīnus. — Vērō nōn dissonat.
Franciscus. — Habēs compertum, cūr dīcātur, ‘Fabīs virentibus
furere mōrōs’?
Augustīnus. — Prōverbium sciō, sed nōn causam.
Franciscus. — Haec est causa, quia per ipsa īnfatuāta cerebra
hominis faciunt furere.
Augustīnus. — Tunc eās numquam dēgustābō.
Franciscus. — Etiam odōre perceptae gestīre faciunt mōrōs.
Augustīnus. — Nunc tūtus esse nequeō.
Franciscus. — Olfactum occlūde alterīus reī odōre.
Augustīnus. — Cujus reī suādēs?
Franciscus. — Olētī vetulae aniculae.
Augustīnus. — Id facitō vice meā.
Franciscus. — Ipse amōris sum līber.
Augustīnus. — Quī hoc?
Franciscus. — Saepe nāvigō Anticyrās, et edō nasturtium.
————
Dē Missā in diēs audiendā.
Bernardus & Conrādus.
Bernardus. — Quandō ē lectō tū tē māne corripis?
Conrādus. — Statūtum mihi tempus nōn habeō.
Bernardus. — Licet dum tibi ad tuum dormīre nūtum?
Conrādus. — Hīsce diēbus quōs sacrōs habēmus.
Bernardus. — Trānsigis tunc cubandō longius tempus, quam aliō
diē?
Conrādus. — Etiam, quia plūs per scholam vacat.
Bernardus. — Mātūtīnīs sacrificiīs nōn solēs interesse?
Conrādus. — Soleō, sed nōn nisi in praecipuīs sānctōrum fēstīs
et summīs.
Bernardus. — Diēbus autem operōsīs quandō ā cubitū surgis?
Conrādus. — Ad hōram quīntam.
Bernardus. — Invīsis eā hōrā scholam?
Conrādus. — Nōn, sed templum accēdō.
Bernardus. — In templō quid exsequeris?
Conrādus. — Sacrificiō missae intersum.
Bernardus. — Cottīdiēne audīs missam?
Conrādus. — In diēs certē, sī licet per negōtia.
Bernardus. — Ego numquam, nisi diē fēstō vel dominicō.
Conrādus. — Ideō etiam in litterīs nequīs prōgredī.
Bernardus. — Aestimās id esse causae?
Conrādus. — Sciō vērācissimē.
Bernardus. — Unde nōstī?
Conrādus. — Ēvangelium dīcit, ‘Sī prīmum quaesierimus rēgnum
Deī, omnia nōbīs dabuntur’.
Bernardus. — Nōnnūllōs tamen vīdī perītissimōs ēvādere, et
rārissimē aedem sacram invīsērunt.
Conrādus. — Fortūna illōrum diū nōn dūrābit.
Bernardus. — Quantumvīs autem scīvērunt, inopēs tamen ūsque
mānsēre.
Conrādus. — Sint tibi exemplō, et tū frequentius ōrā.
Bernardus. — Faciam, tū tuae admonitiōnis grātiam habeās.
Conrādus. — Vidēbis pauxillulō temporis prōgressum ubīque
fēlīciōrem tē habitūrum.
Bernardus. — Pārēbō tuīs jussīs.
————
Quōmodo juvenis in litterīs profectūrus sē gerere dēbeat.
Albānus & Lycurgus.
Albānus. — Salvē.
Lycurgus. — Et tū quoque.
Albānus. — Negōtiī quid geris?
Lycurgus. — Equidem ōtium, nōn negōtium agō.
Albānus. — Tū rārus librōs tractās.
Lycurgus. — Nōn semper eadem sunt agenda.
Albānus. — Crēdēbam tē nihil quam chartās revolvere.
Lycurgus. — Cūr id persuāsum habuistī?
Albānus. — Quia longē praecellis aliōs perītiā.
Lycurgus. — Scientia nōn sōlum legendō acquīritur.
Albānus. — Quō tum aliō modō?
Lycurgus. — Etiam precandō, et grātiam dīvīnam implōrandō.
Albānus. — Tamen rārō templīs intersunt ferventēs studiō.
Lycurgus. — Māne, dum tū stertis in nīdō calidō, ipsī Deō
serviunt.
Albānus. — Ego etiam singulīs diēbus ōrō, perlegō folia multa.
Lycurgus. — Labiīs forte murmurās, sed cor aliud volvit.
Albānus. — Et corde ōrō quantum concēditur.
Lycurgus. — Et ōrāre et studēre simul oportet.
Albānus. — Putābam habitā grātiā dīvīnā labōre opus nōn esse.
Lycurgus. — Minimē, prōverbium est, Cum Diīs manum admovē.
Albānus. — Quid illud sibi vult adagium?
Lycurgus. — Id est, cum grātiā dīvīnā etiam labōrandum esse.
Albānus. — Posthāc igitur ferventius et ōrābō, et chartīs
impallēscam.
Lycurgus. — Scientia datur ā praeceptōribus, ā librīs, et grātiā
dīvīnā.
————
Cūr Scholasticī tam dēsidēs sint ad labōrem.
Theophilus & Parmenō.
Theophilus. — Cūr tū ita dēsidēs manibus īnsinuātīs?
Parmenō. — Quid agerem?
Theophilus. — Admovē manum nostrō operī.
Parmenō. — Labōre nōn capior.
Theophilus. — Quō tum? dēlectārisne ōtiō?
Parmenō. — Sīc potius quam opere.
Theophilus. — Facile mihi persuāseris.
Parmenō. — Crēdis ita celerrimē?
Theophilus. — Ubi vēra audiō, nōn dubitō.
Parmenō. — Et falsīs ego quandōque fidem praebeō.
Theophilus. — Compertumne habēs, cūr scholasticī plūs aliīs
torpeant?
Parmenō. — Causam ignōrō.
Theophilus. — Ōtiandō torpor adipīscitur.
Parmenō. — Torpent interdum et labōrantēs.
Theophilus. — Citius tamen ōtiōsī, quia nōn sunt assuētī labōre.
Parmenō. — Etiam et labōriōsī ēnervātī nōnnumquam sūdandō.
Theophilus. — Torpor praecipuē tamen scholasticīs adscrībitur.
Parmenō. — Mīror cūr id fīat.
Theophilus. — Hanc vulgus adhibet causam, quia in diē dīvī
Gregōriī omnibus prīvantur vīribus.
Parmenō. — Dum prīmum in scholam feruntur? at quis ipsīs vīrēs
adimeret?
Theophilus. — Ajunt quod beātus Gregōrius.
Parmenō. — Vānum est: iste scientiae est praeses, nōn vīrium
spoliātor.
Theophilus. — Per Pollūcem, mē cēnsōre socordiae scholasticae
longē alia est causa.
Parmenō. — Amābō dīc quae?
Theophilus. — Adsuēscunt mollem dūcere pennam, et onera graviōra
fugiunt.
Parmenō. — Assuēfactiō efficācissima est, et altera fermē
nātūra.
————
Quod prōmissa stultōs exhilarant.
Dāvus & Pamphilus.
Dāvus. — Ipse nunc in portū nāvigābō, scīsne?
Pamphilus. — Mūtābitur tēcum fortūna?
Dāvus. — Ita spērāre jussus sum.
Pamphilus. — Cavē vel vidē, nē lupus hiāns dēlūdāris.
Dāvus. — Ab istō nōn timeō, nam aureī montēs mihi sunt prōmissī.
Pamphilus. — Pollicitī forte, sed nōndum praestitī.
Dāvus. — Certus sum, ac sī accēpissem.
Pamphilus. — Fātue, quid loqueris?
Dāvus. — Quī mihi prōmīsit homō, fallere nōn solet.
Pamphilus. — Est ipse tibi intus et in cute nōtus?
Dāvus. — Ā pedibus ūsque ad verticem mihi cognitus est.
Pamphilus. — Spem igitur foveās.
Dāvus. — Pollicitus est mihi ultrō.
Pamphilus. — Prōmissa ultrōnea saepe nōn dantur.
Dāvus. — Cūr minus dantur quam precāta?
Pamphilus. — Quia vulgō dīcitur, ‘Prōmīsisse sat est, praestāre
opus nōn est’.
Dāvus. — Spē vīvam, hominem ipsum explōrātūrus.
Pamphilus. — Ita facitō, sed interim cum saepe monētō.
Dāvus. — Crēbrius monēre molestum reddit, cui supplicātur.
Pamphilus. — At veterī prōverbiō, ‘Bona nōmina nōnnumquam fīunt
mala, sī numquam interpellās’.
Dāvus. — Dictēriō istō quid significātur?
Pamphilus. — Oblīvīscī nostrī, sī numquam interloquimur, amīcum.
Dāvus. — In diēs cōnspectuī istīus obversor.
Pamphilus. — Fīās vōtī compos, precor.
Dāvus. — Sī prōmissa factīs mihi aequentur, efficiar ēgregius.
Pamphilus. — Tum mē nōn agnōscēs.
————
Dē Omāsīs vīcīnīs dēportandīs, post bovem mactātum.
Eusebius & Thylmannus.
Eusebius. — Quō vādis?
Thylmannus. — Hanc patinam lātum amīcīs.
Eusebius. — Quid in ipsā geris tēctī?
Thylmannus. — Quippiam opiparī.
Eusebius. — Sine aspiciam quid sit.
Thylmannus. — Quid vidēre tibi prōderit?
Eusebius. — Forte omāsa sunt et farcīmina.
Thylmannus. — Ea ipsa sunt, aspice.
Eusebius. — Ferēs ipsa ūnī domuī?
Thylmannus. — Dīviderem, cum modica sunt?
Eusebius. — Tantum carnis et ego bonī cōnsulerem.
Thylmannus. — Tibi injūrātō dō fidem.
Eusebius. — Num et mē intestīnōrum portiunculā dōnābis?
Thylmannus. — Sī pusillum tibi grātum esset, ā parentibus
buccellam ūnam aut alteram intestīnōrum bovillōrum impetrārem
tuae gulae.
Eusebius. — Farcīmine etiam admodum exiguō mē dēlectāre poteris.
Thylmannus. — Nōn tantum farcīmine tē dōnābō, sed et omāsōrum
duōbus verubus.
Eusebius. — Bellē prōmittis, sī praestārēs factō.
Thylmannus. — Ut prīmum domum redierō, mātrem rogābō tuō nōmine.
Eusebius. — Meī grātiā nēminī sīs molestus.
Thylmannus. — Hoc nōn metuās, adamat omnēs quī mihi sunt sociī.
Eusebius. — Sī potes, egestātī meae subveniās.
Thylmannus. — Faciam, vidē ut domī sīs.
Eusebius. — Digitulō appulsēs jānuam, ubi vēneris.
Thylmannus. — Tum et āctūtum aperī.
Eusebius. — Cōnfestim aperīre soleō afferentī.
Thylmannus. — Occlūdēsne ōstium petentī?
Eusebius. — Istīus pulsāre nōn audiō.
Thylmannus. — Unde percipis pulsantem vel afferre, vel exigere?
Eusebius. — Per rīmulam jānuae videō quis homō sit.
————
Dē Convīviō opiparō & lautō.
Hospes, Convīvae & Puer.
Hospes. — Acceptus est mihi vester adventus.
Convīvae. — Grātia tibi sit ō hospes.
Hospes. — Perplacet, quod in tempore adestis.
Convīvae. — Gaudēmus.
Hospes. — Hībernāculum ingrediminī.
Convīvae. — Nōn admodum frīgēmus.
Hospes. — Aequē intus, ac hīc in frīgidō eritis.
Convīvae. — Obsequēmur tuīs jussīs.
Hospes. — Sī cupitis, fervidius īnstruētur fornāx.
Convīvae. — Nōn: nam calet temperātē.
Hospes. — Ipse nequeō ferre, dum nimiō calōre aestuat.
Convīvae. — Īnsalūbre etiam est.
Hospes. — Mox erit coquīnae ministra parāta, tum edūliīs
onerābimus mēnsam.
Convīvae. — Nīl properēs nostrā causā, nōn vehementī premimur
famē.
Hospes. — Feram bōlum aliquem, unde procēnium faciētis.
Convīvae. — Āh, nōlī, tum prandēre cupidē nōbīs nōn licēbit.
Hospes. — Pārēbō. Lavētis manūs, et accumbite mēnsae.
Convīvae. — Discumbe tū prior, ut decet.
Hospes. — Domī meae sum, stābō vel assidēbō mēnsae.
Convīvae. — Adveniās tamen nōbīs.
Hospes. — Cōnsecrā cēnam puer.
Puer. — Benedīcite.
Convīvae. — Dominus.
Puer. — Quicquid appositum est et appōnētur, per verbum Deī
sānctificētur, in nōmine Patris, et Fīliī, et Spīritūs sānctī.
Convīvae. — Āmēn.
Hospes. — Nunc vōs amīcī, haec attingite obsōnia, et eōrum
vīlitātem bonī cōnsulite.
Convīvae. — Sunt haec vīlia? prīncipis decērent patinās et
cōnspectum.
Hospes. — Sunt tālia, quae plēbēiōrum focus fert, et īnfimae
fortūnae hominēs edunt.
————
Dē convīviō tenuī & frūgālī.
Hospes, Puer & Convīvae.
Hospes. — Serve curre adductum convīvās.
Puer. — Facessō jussum.
Hospes. — Dīc īnstrūcta omnia.
Puer. — Exsequar.
Hospes. — Et ut mātūrent gressūs.
Puer. — Jubēbō.
Hospes. — Meōs exspectāre nūntiā.
Puer. — Faciam.
Hospes. — Ēn mī convīvae, grātulor vestrō adventuī.
Convīvae. — Habēmus tibi grātiam.
Hospes. — Cūr tam sērō adestis? quid vōs dētinuit?
Convīvae. — Timuimus nōndum hīc īnstrūctum esse prandium.
Hospes. — Omnia diū exstrūcta fuēre.
Convīvae. — Tam sērō quod adsumus, tibi tamen nōn displiceat
precāmur.
Hospes. — Nōn stomachō meō amārum fuit.
Convīvae. — Cūr nōn jentābāris!
Hospes. — Crēdēbam vōs semper propediem affutūrōs.
Convīvae. — Ēn, jam adsumus ipsī.
Hospes. — Gaudeō, sī diūtius ēmānsissētis, ēdissem.
Convīvae. — Nunc alacrius prandēbis nōbīscum.
Hospes. — Praedīcō vōbīs mī convīvae, tenuis hic erit cibōrum
apparātus.
Convīvae. — Facile contentī erimus obsōniīs, nōn vulturis ac
lupī stomachum habēmus.
Hospes. — Patinā holusculī et porcīnā carne vōs tractābō.
Convīvae. — Nihil super istud expetierimus.
Hospes. — Aquā igitur manūs abluite, et quisque mēnsae assideat.
Convīvae. — Faciēmus ut jubēs.
Hospes. — Praelegāmus nunc hymnum.
Convīvae. — Ipsum ēnārrā hospes, nōs respondēbimus.
————
Dē Avibus, Columbīs, & Piscibus capiendīs.
Geōrgius & Valterus.
Geōrgius. — Quid negōtiī tibi sūmis ā labōre litterāriō?
Valterus. — Avēs, columbās, et piscēs īnsequor.
Geōrgius. — Īnsequeris tū ista? nōn ūsque librīs īnsūdās?
Valterus. — Nequeō semper incumbere chartīs.
Geōrgius. — Prōficiēs in litterīs, timeō, numquam.
Valterus. — Augurāberis spērō falsō.
Geōrgius. — Memoriā teneās quod tibi vāticinor.
Valterus. — Ēlabōrābō nē vērāx siēs.
Geōrgius. — Vulgātum audīstīne Prōverbium?
Valterus. — Quod?
Geōrgius. — Per avium, piscium et columbārum studia, multa
interiisse ingenia.
Valterus. — Saepissimē audīvī, nōn tamen assēnsī.
Geōrgius. — Nōn convenit simul īnsequī avēs et piscēs, ac
litterās amplectī.
Valterus. — Dum ōtiāmur ā lēctiōnibus, licēbit tālia quandōque
agere.
Geōrgius. — At tū nimis saepe avēs et columbās, rārō librōs
tractās.
Valterus. — Hoc mē plūs dēlectat.
Geōrgius. — Vērum minus prōderit, nauseās timeō ā labōre
litterāriō.
Valterus. — Praeferō aucupium et piscātiōnem.
Geōrgius. — Sērus vidē nē sapiās.
Valterus. — Satis sapiō mihi, nōn optō Catōnis prūdentiam.
Geōrgius. — Vīve tuō mōre, nōlō tibi esse tūtor.
Valterus. — Nōn intermittō penitus studium litterārium, ut tū
aestimās.
Geōrgius. — Animum oportet habeās līberum, nōn tālia cōgitantem,
sī prōfectum ērudītiōnis dēsīderās.
Valterus. — Sentiō quod quicquid agō, cōgitō dē piscibus.
Geōrgius. — Litterīs sōlum tē dēdās, et istās dēsere nūgās.
Valterus. — Aegrē possum, at tamen cōnābor.
————
Dē Balneīs ingrediendīs.
Petrus & Hermannus.
Petrus. — Ut ita olēs hircum?
Hermannus. — Arguis mē foetōris Beānōrum?
Petrus. — Nōn Beānum tē vocō, sed graviter olēs.
Hermannus. — Forte pītuītā labōrās.
Petrus. — Sordēs tamquam diū balneīs nōn interfuissēs.
Hermannus. — Balnea ut Sīrēnēs fugiō.
Petrus. — Malene tibi cum balneīs convenit?
Hermannus. — Scabiē īnfectus sum, ideō vereor cōnspicī nūdus.
Petrus. — Tantō crēbrius tē abluerēs, quō pūrgārēris.
Hermannus. — In balneīs nōn omnēs pūrgantur.
Petrus. — Quī nōn?
Hermannus. — Multī ingressī mundī, exeunt ulcerōsī.
Petrus. — Scabiem tamen plērumque istīc tollunt hominēs.
Hermannus. — Crēdō, sed et dērīdētur, et vītātur ab omnibus
scabiē cōnfectus.
Petrus. — Māllem istud dērīdēre ferre, quam semper scabiē
afflīgī.
Hermannus. — Facile cōnsilium praebēs (sententiā Terentiī) quia
tū cute pūrus es.
Petrus. — Cōnsulō tibi, quod et ego agerem.
Hermannus. — Vereor apprīmē cōnspicī scabiōsus.
Petrus. — Frontem perfricā, ac mihi in balneum congredere meā
crumēnā.
Hermannus. — Exsolvēs tū lōtiōnis meae symbolum?
Petrus. — Prōmittō, immūnis meō balneābis aere.
Hermannus. — Congrediar, posthāc, et tē ab impendiō balneī
habēbō līberum.
Petrus. — Id nōn expetō, accinge ut coeāmus.
Hermannus. — Ībō prius domum, indūtum interulam mundam vel
lōtam.
Petrus. — Ī properē, hīc in aedibus tē manēbō.
Hermannus. — Mox rūrsus aderō.
Petrus. — Ī Pēgasēō gradū, et vorāns viam.
————
Dē pestis saevitiā.
Arnoldus & Theodūlus.
Arnoldus. — Cūriam ā patriā exsulās?
Theodūlus. — Patriam jam fugiō, ut avēs avernum.
Arnoldus. — Quōmodo iste avernum fugiunt?
Theodūlus. — Avernus locus est, quem propter foetōrem nequeunt
avēs incolere.
Arnoldus. — Fugīs tū etiam ita nunc solum tuum nātāle?
Theodūlus. — Utique.
Arnoldus. — Quī fit istud?
Theodūlus. — Quia ibi nunc foetor pestifer imperat.
Arnoldus. — Āh, tū perfide.
Theodūlus. — Perfidiae quid mē īnsimulās?
Arnoldus. — Tū perverse Menalcā, quī dēseris in miseriā patriam.
Theodūlus. — Traherem ibi moram, ubi dē meō capite agerētur?
Arnoldus. — Amīcus in neutrā est dēserendus fortūnā.
Theodūlus. — Īnficiās nōn eō, tamen sibi ipsī est cavendum.
Arnoldus. — In Amīcitiā vērā, cūra propria nōn est amīcō
praeferenda.
Theodūlus. — Crēdō: sed tamen genū crūrī propius est.
Arnoldus. — Juvārēs cōnsōlandō amīcōs peste īnfectōs.
Theodūlus. — Sat istīc habent cōnsōlātōrum ex cucullātīs
monachīs.
Arnoldus. — Adsunt ibīdem aegrōtīs monachī?
Theodūlus. — Ita, ōrdinis sānctī Alexiī, nōn autem sacerdōtēs
sunt.
Arnoldus. — Sunt etiam illī īnfirmīs mulieribus praestō?
Theodūlus. — Mulieribus adsunt moniālēs, sīve virginēs vestālēs.
Arnoldus. — Saevit apud vestrātēs adeō atrōciter pestis?
Theodūlus. — Hominēs in diēs agminātim moriuntur.
Arnoldus. — Quanta fūnerum in diēs est turba?
Theodūlus. — Nōnnumquam ūnā diē vīgintī condiēbantur humō mē
praesente.
Arnoldus. — Miserum et lāmentābile est spectāculum, tot sepelīre
eōdem tempore.
Theodūlus. — Extrēmum trīstitiae est illīs, quōrum amīcī animam
agunt.
Arnoldus. — Istud expertus sum, dum meī parentēs vītā
dēfungēbantur.
Theodūlus. — In paternō meō solō hominēs penitus erant
cōnsternātī animīs.
Arnoldus. — Quis animō nōn esset perturbātō, dum perīculum
capitis adest?
Theodūlus. — Satius tamen est in culcitrā, quam aliō mortis
genere occumbere.
Arnoldus. — Vergilius eōs vocat terque quaterque beātōs, quibus
contigit Trojae ante ōra patrum morī.
Theodūlus. — Istud ex ōrāculō Apollinis prōtulit dictum: nam
mortem levat patria et amīcōrum praesentia.
————
Dē Bellōrum incommodō.
Mārtīnus & Valerius.
Mārtīnus. — Ō quam miserē ista nātiō est dēvastāta!
Valerius. — Unde ista miseria?
Mārtīnus. — Ē bellōrum tyrannide.
Valerius. — Solet bellum cantum afferre ruīnae?
Mārtīnus. — Reparat nihil, sed omnia solō aequat.
Valerius. — Ō rem exsecrābilem.
Mārtīnus. — Pācis est quaeque salva reddere, ita bellī omnia
dissipāre.
Valerius. — Longē (ut videō) praestābit pāce fruī.
Mārtīnus. — Experientia istud persuādet.
Valerius. — Fēlīcēs terque quaterque, quī armīs numquam
obruuntur.
Mārtīnus. — Bellum agendī quis tamen auctor exstitit?
Valerius. — Nūllus nisi Eumenidēs et furiae.
Mārtīnus. — Ego aestimō eōs esse auctōrēs, quī prīmī bellī
invēnērunt tormenta.
Valerius. — Haud male jūdicās.
Mārtīnus. — Sed apud quam nātiōnem illa sunt exorta?
Valerius. — Ajunt in Germāniā.
Mārtīnus. — Ā nostrīs Germānīs multa mīra sunt reperta.
Valerius. — Tamen illa tormenta praestāret numquam excōgitāta.
Mārtīnus. — Rēs bellica etiam crēbrō armīs et satellitibus, nōn
istīs geritur ferōcibus īnstrūmentīs.
Valerius. — Arma et satellitēs urbem sōlī nōn expugnārent.
Mārtīnus. — Obsidērent tamen, et tandem ēsuriē vincerent eam.
Valerius. — Forte et ipsī famē compulsī, dēmum abīrent ante
victōriam.
————
Dē annōnae cāritāte.
Dāvīd & Lūcās.
Dāvīd. — Quid sibi vult maciēs ista tua?
Lūcās. — Quod macer appāreō, mīrum nōn est.
Dāvīd. — Forte pāsceris āridē et tenuiter.
Lūcās. — Tenācissimē alunt mē parentēs.
Dāvīd. — In rem tuam forte faciunt.
Lūcās. — Est illud commodum, parcē alī?
Dāvīd. — Librīs incumbentī nōn convenit saturitās.
Lūcās. — Certē et venter jejūnus chartīs nōn gaudet.
Dāvīd. — Cibus mediocris commodat litterīs dēditō.
Lūcās. — Eō contentus essem, sī darētur.
Dāvīd. — Cūr tam modicum tibi praebent cibī?
Lūcās. — Ob annōnae cāritātem.
Dāvīd. — Est ideō jejūnandum, quia omnia vēneunt cārē?
Lūcās. — Est, egentī pecūniā.
Dāvīd. — Nōbīs adhūc in annum dē frūgibus prōspectum est.
Lūcās. — Fēlīciōrēs nōbīs estis.
Dāvīd. — Quantī nunc vēnit silīgō?
Lūcās. — Aureō nummō crēdō.
Dāvīd. — Tolerandus adhūc est iste mercātus.
Lūcās. — Certē nōn inopibus, sed opulentīs.
Dāvīd. — Audīvī in Galliā in quādam urbe vēndī quīnque corōnīs
(ut vocant) aureīs.
Lūcās. — Hui, mentīris nimium.
Dāvīd. — Inde hūc scrīptum est.
Lūcās. — Per quem?
Dāvīd. — Per fīlium cujusdam Senātōris hujus urbis.
Lūcās. — Nōllem mē istīc nunc temporis agere.
Dāvīd. — Et ego laetor mē istīc praestō nōn esse.
Lūcās. — Grātiā Deō, quod hīc adhūc asse tolerandō vēnditur.
————
Quam dēlicātē in oppidīs, et quam miserē ac tenuiter victitent
in agrīs.
Eobānus & Adelarius.
Eobānus. — Ō magne Apollō, quam inīquē inter hominēs vīvitur!
Adelarius. — Ut istud conjicis?
Eobānus. — Nam multī dēlicātē, aliquī tenuiusculē vīctitant.
Adelarius. — Es tū expertus fortūnam vītae aliōrum?
Eobānus. — Rēs ipsa loquitur passim.
Adelarius. — Apertius istud loquere.
Eobānus. — Rūsticī ut edant, vīdistīn’?
Adelarius. — Vīdī, pulmentīs hordeāceīs pāscuntur.
Eobānus. — Urbānī autem omnī ūtuntur cibōrum lautitiā.
Adelarius. — Aliquī eōrum nūdum rōdunt pānem.
Eobānus. — Quandōque tamen cūrant cutīculam et vīvunt
geniāliter.
Adelarius. — Ut possunt illud, cum as ipsīs dēsit?
Eobānus. — Vestēs vel alia oppignerant.
Adelarius. — Tum oportēret eōs nūdōs incēdere.
Eobānus. — Domī sē continent, quoūsque redēmerint.
Adelarius. — Fortassis accommodātīs indūmentīs ūtuntur.
Eobānus. — Nōnnumquam certē, vel aes crēditō accipiunt, unde
redimant vestēs.
Adelarius. — Tum versūram solvunt.
Eobānus. — Quid est versūram solvere?
Adelarius. — Est crēditōrem solvere pecūniā crēditā acceptā ab
aliō.
Eobānus. — Vīvitur adeō opiparē et magnō in urbibus?
Adelarius. — Utique, quicquid labōre acquīritur, fēstō diē
prōdigitur.
Eobānus. — Quō vīctitant deinde diēbus operōsīs?
Adelarius. — Pāne et rāpārum quisquiliīs.
Eobānus. — Stultī hominēs, quī crāpulā famem emunt.
Adelarius. — Ipsī super choenice nōn sedent.
————
Facile ēmergere eōs, quī opulentī sunt.
Matthīās & Vergilius.
Matthīās. — Subitō iste in virum ēvāsit.
Vergilius. — Dignum nōn est admīrātiōne.
Matthīās. — Ego vehementer mīror.
Vergilius. — Ego nihil, quia facile potuit.
Matthīās. — Quī facile potuit?
Vergilius. — Quia opulentus fuit.
Matthīās. — Ēmergunt illī omnēs quī dīvitēs sunt?
Vergilius. — Dubitās? anne in diēs istud vidēs?
Matthīās. — Pauperibus ut succēdit?
Vergilius. — Jacent et pessum dantur ubīque.
Matthīās. — Prōspice quid dicās.
Vergilius. — Dīcō Apollinis ōrāculum.
Matthīās. — Nōn rārō pauper in virum ēvādit ēgregium, dīves
semper humī rēpit.
Vergilius. — Rārō vīsum est quod dīcis.
Matthīās. — Ērudītōrum turbam et classem aspice, omnēs fermē
inopēs fuēre.
Vergilius. — Adjūtī tamen aliōrum opibus.
Matthīās. — Saepe et sibi ipsīs opitulantur ingeniīs et
scientiīs.
Vergilius. — Per illa ipsīs applauditur ab opulentīs.
Matthīās. — Phoenīce rāriōrem reperiēs doctum, quī rērum est
ēducātus cōpiā.
Vergilius. — Quī illud fīat, admīror.
Matthīās. — Quī abundant, aestimant sē nōn egēre doctrīnā.
Vergilius. — Tālēs complūrēs audīvī suās jactitantēs opēs.
Matthīās. — Nōnnūllī etiam abundantēs aere, scientiā nequeunt
pollēre ob ingeniī ruditātem.
Vergilius. — Vērē dīcis, nam nōn omnia Diī ūnī dedēre, ūnī
ingenium, alterī opēs, cēterīs fōrmam corporis venustissimam,
etc.
Matthīās. — Tantā varietāte mortālēs differre voluit vērus ipse
Juppiter.
————
Dē Nūptiīs.
Herebertus & Hilgerus.
Herebertus. — Ad proximum diem fēstum indulgēbō geniō.
Hilgerus. — Ubi locōrum?
Herebertus. — In aedibus nostrīs.
Hilgerus. — Habēbitis aliquid apparātum lautius?
Herebertus. — Convīvium habēbimus geniāle et lautissimum.
Hilgerus. — Tantōs cūr faciētis sūmptūs?
Herebertus. — Nūptiae peragentur domī nostrae.
Hilgerus. — Inter quōs erit vinculum marītāle?
Herebertus. — Inter sorōrem meam, et fīlium alterīus cīvis.
Hilgerus. — Spōnsus estne locuplēs?
Herebertus. — Nesciō, arculam suam nōn sum explōrātus.
Hilgerus. — Quantam dōtem afferet?
Herebertus. — Ajunt, duo mīlia aureōrum.
Hilgerus. — Ho, ho, satis abundat.
Herebertus. — Contenta est soror mea dōte istā.
Hilgerus. — Quantam ipsa afferet?
Herebertus. — Nesciō, mihi nōn retulērunt parentēs.
Hilgerus. — Dūcēs tū spōnsam?
Herebertus. — Ad templum dūcam, sed nōn rūrsus ēdūcam.
Hilgerus. — Quī tum sunt ēductūrī? vel immorābitur ūsque
Ecclēsiae?
Herebertus. — Cognātī ipsīus spōnsī, cui in templō committētur
in manūs.
Hilgerus. — Ā prandiō habēbitisne chorēās?
Herebertus. — Saliēmus mīrē ad tībiam et tympanum.
Hilgerus. — In tantā laetitiā et meī recordēris.
Herebertus. — Veniās ad nōs, impartiam tibi quippiam lautī ē
spōnsā.
Hilgerus. — Ē spōnsā nihil cupiō.
Herebertus. — Hem, lāpsus sum linguā, ē nūptiīs dīxissem.
Hilgerus. — Nāsum tuum nōscō.
————
Dē Vīnō dandō in illīus sānctī diē, cujus nōs nōmen gerimus.
Nīcolāus & Jōannēs.
Nīcolāus. — Ut praesentēs tibi sint nummī facitō.
Jōannēs. — Praesentī quid agam pecūniā?
Nīcolāus. — Istud experiēris.
Jōannēs. — Quandō experiar?
Nīcolāus. — Diē fēstō illīus sānctī, cujus nōmen refers.
Jōannēs. — An tum plūs egēbō aere quam nunc?
Nīcolāus. — Sūmptum oportet faciās.
Jōannēs. — Quās habērem expēnsās?
Nīcolāus. — Pendēs vīnum ob tuum nōmen, quō istī sānctō es
cognōminis.
Jōannēs. — Spem frūstrā fovēbis.
Nīcolāus. — Recūsābis? nōnne et ego nōmen meum vīnō celebrāvī?
Jōannēs. — Pōtātiōnī ego autem nōn adfuī.
Nīcolāus. — Sī praestō fuissēs, combibissēs, nōn potuimus tē
exspectāre.
Jōannēs. — Inīquum esset, mē tingere tē vīnō, cum tuum nōn
dēgustāvī.
Nīcolāus. — Annō ab hinc proximō largius bibe, ubi redierint
fēriae sānctī illīus, cui nōminī ego cōnsonō.
Jōannēs. — Incertus sum an vītā superstes manēbō.
Nīcolāus. — Dabis vīnum necne?
Jōannēs. — Experiēminī, ubi diēs ille advēnerit.
Nīcolāus. — Memorēs erimus, nōn oblīvīscēmur.
Jōannēs. — Praeter bīnās vīnī mēnsūrās dabō nihil.
Nīcolāus. — Sat erit ultrā nōn postulantibus.
Jōannēs. — Unde exortus sit mōs ille, mīror māximē.
Nīcolāus. — Ex Gentīlium cōnsuētūdine, quī solēbant diem nātālem
convīvandō celebrāre.
Jōannēs. — Vērisimile est, nam multa vestīgia Ethnicōrum nostrae
cōnsuētūdinēs referunt.
————
Dē prīmō Sacerdōtis sacrificiō.
Bonifātius & Brictius.
Bonifātius. — Quandō sacrīs initiāberis ōrdinibus?
Brictius. — Proximō Paschate spērō.
Bonifātius. — Est tibi mātūra aetās?
Brictius. — Agō nunc annum vīcēsimum quārtum.
Bonifātius. — Ōrdinibus suscipiendīs istī conveniunt annī.
Brictius. — Aetās mihi tanta est, vērum minor sapientia.
Bonifātius. — Addisce tandem spargere nucēs, sī hāctenus puerum
ēgistī.
Brictius. — Ad vīrēs labōrābō.
Bonifātius. — Cēnsūs quid habēs, cujus ope vīvēs in ōrdinibus
sūmptīs?
Brictius. — Parentum vīvam praediīs.
Bonifātius. — Potes dē illōrum opibus sacerdōtis dūcere vītam?
Brictius. — Cōnfīdō, nam ūnicus sum fīlius.
Bonifātius. — Ipse nōllem ōrdinibus sacrīs initiārī, sī
sacerdōtiī nihil mihi esset.
Brictius. — Eleēmosynārum nōn sum cupidus.
Bonifātius. — Etiam praeter sacerdōtis vītam possēs patrimōniō
ūtī?
Brictius. — Possem, at sacerdōs efficī ārdeō.
Bonifātius. — Nunc temporis miserrimum est sacerdōtem esse.
Brictius. — Cūr est calamitōsum?
Bonifātius. — Quia passim odiō persequuntur ab hīs, quī Lutherō
accēdunt.
Brictius. — Id sī ferent aequō animō, magnam accipient mercēdem.
Bonifātius. — Explōduntur quibusdam in locīs, tractantur ut
Jūdaeī forent.
Brictius. — Omnium rērum est vicissitūdō: sīc et illud tandem
cessābit.
Bonifātius. — At fortassis sērius quam prōderit.
————
Dē exsequiīs dēfūnctōrum peragendīs.
Bernardus & Leōnardus.
Bernardus. — Hodiē rūrsus Ecclēsiae nostrae plēbēiārius messem
suam exercēbit.
Leōnardus. — Nōn est tamen messor vel agricola.
Bernardus. — Plūrēs metunt, quī tamen agricolae nōn sunt.
Leōnardus. — Numquam vīdī etiam doctum hominem metere.
Bernardus. — Aliud mihi significat metere, quam tibi.
Leōnardus. — Quid per ipsum verbum intellegis?
Bernardus. — Metere, id est, commodum et lucrum accipere.
Leōnardus. — Melius tē nunc capiam loquendō.
Bernardus. — Plēbēiārius noster hodiē metet in altārī oblātam
pecūniam.
Leōnardus. — Fīet hodiē tanta immolātiō nummōrum?
Bernardus. — Exsequiae agentur cuidam meōrum cognātōrum.
Leōnardus. — Intereris etiam et tū?
Bernardus. — Praestō erō, et cum aliīs meōs altārī offeram
nummulōs.
Leōnardus. — Quot nummōrum receptum est immolāre?
Bernardus. — Trēs in tribus altāribus.
Leōnardus. — Retinet pāstor sibi istud sōlī?
Bernardus. — Cum Sacellānīs (crēdō) partītur.
Leōnardus. — Quantī cōnstābit candēlārum ēmptiō?
Bernardus. — Condūcimus eās, et quantum combusserimus cērae,
tantum exsolvēmus.
Leōnardus. — Praeter ista quid Plēbēiāriō datis?
Bernardus. — Incertum est mihi, sat sciō pecūniae.
Leōnardus. — Dītēscere eum oportet.
Bernardus. — Numquam aliquem sortis suae audīvī, quī sē nōn
egēre dīceret.
————