————
Difficile esse Latīnum discere sermōnem, et unde dīcātur sermō
Latīnus.
Albertus & Antōnius.
Albertus. — Quid tū hīc terrārum geris?
Antōnius. — Hīc litterīs incumbō.
Albertus. — Quandō vēnistī hūc?
Antōnius. — Ante paucōs diēs.
Albertus. — Quis tēcum?
Antōnius. — Pater meus.
Albertus. — Rediit ipse deinde sōlus in patriam?
Antōnius. — Nōn, sed habuit comitem ūnum aut alterum.
Albertus. — Quī istī fuērunt?
Antōnius. — Nostrī concīvēs fuērunt.
Albertus. — Mīlitās in scholā sermōnis Latīnī vel Germānicī?
Antōnius. — Latīnae linguae.
Albertus. — Difficile est Latīnum addiscere sermōnem.
Antōnius. — Cōnsentiō.
Albertus. — Nisi quis semper loquātur Latīnē aegrē addiscet.
Antōnius. — Nōn dissentiō.
Albertus. — Sed scīsne quārē dīcātur lingua Latīna?
Antōnius. — Crēdō quod ab Ītaliā, quae quondam Latium est dicta.
Albertus. — Vēnit tunc ab Ītaliā lingua Latīna ad nōs Germānōs.
Antōnius. — Ita, ignōrās illud?
Albertus. — Optimē crēdō, quia sermō Italōrum est medius
Latīnus.
Antōnius. — Nōn aberrās.
Albertus. — Sed cūr Ītalia ōlim dicta est Latium?
Antōnius. — Quia Poētae scrībunt, dum Sāturnus ā suō fīliō Jove
ē caelō esset expulsus, tum latuit in Ītaliā, inde ā latendō
dīcitur Latium. Et ā Latiō Latīnus, a, um.
Albertus. — Ubi in Ītaliā Latīna lingua est orta?
Antōnius. — Dīcunt in urbe Rōmā, quae Ītaliae caput est.
————
Dē salūtātiōne mātūtīnā.
Vilhelmus & Volfgangus.
Vilhelmus. — Bonum māne.
Volfgangus. — Semper sānē.
Vilhelmus. — Sīc ipse nōn respondērem.
Volfgangus. — Cūr nōn?
Vilhelmus. — Quia barbarum est, et doctīs displicet.
Volfgangus. — Tamen multōs sacerdōtēs ita fārī audīvī: vērum dīc
tū, sī nōstī, ēlegantius.
Vilhelmus. — Et tibi quoque, dīcerem.
Volfgangus. — Et ita posthāc respōnsum solūtantī dabō.
Vilhelmus. — Bonus vel bona diēs.
Volfgangus. — Et tibi.
Vilhelmus. — Precor tibi hunc diem candidum.
Volfgangus. — Tibi quoque et tālem rūrsus precor.
Vilhelmus. — Fēlīx sit tibi hujus diēī exōrdium.
Volfgangus. — Et tibi quoque.
Vilhelmus. — Optō tibi diem fēlīcem.
Volfgangus. — Ejusmodī et tibi optō vicissim.
Vilhelmus. — Candidus sit tibi hic diēs.
Volfgangus. — Tibi etiam.
Vilhelmus. — Precor, ut hōc diē tibi prōsperē succēdant omnia.
Volfgangus. — Rūrsus et tibi fīat istud.
Vilhelmus. — Optō ut hodiē nihil tibi accidat malī.
Volfgangus. — Nōn aliud et ego optō tibi.
Vilhelmus. — Auspicātum tibi diem precor.
Volfgangus. — Nōn inauspicātum tibi per vicēs precor.
Vilhelmus. — Faxit. Deus, ut hic diēs tibi candidus illūxerit.
Volfgangus. — Idem faciat ut tālis sit tibi.
Vilhelmus. — Fēlīcī ōmine hic diēs tē afficiat.
Volfgangus. — Tē pariter.
Vilhelmus. — Fortūnātus praesēns sit tibi diēs.
Volfgangus. — Sit tibi nōn īnfortūnātus.
————
Dē salūtātiōne Pōmerīdiānā.
Petrus & Cornēlius.
Petrus. — Salvē.
Cornēlius. — Salvē et tū.
Petrus. — Sīs salvus.
Cornēlius. — Salvus sīs tū quoque.
Petrus. — Sīs salūtātus.
Cornēlius. — Tū pariter.
Petrus. — Salūtem tibi precor.
Cornēlius. — Eandem et tibi optō.
Petrus. — Salūte tē impertior.
Cornēlius. — Ego quoque tē.
Petrus. — Salūs sit tibi.
Cornēlius. — Et tibi nōn dēsit.
Petrus. — Salūtem optō ut habeās.
Cornēlius. — Eam precor habeās et tū.
Petrus. — Adsit tibi salūs.
Cornēlius. — Et tibi absit minimē.
Petrus. — Jubeō tē salvēre.
Cornēlius. — Tē quoque ego.
Petrus. — Jubeō ut salvus sīs.
Cornēlius. — Tālem jubeō et ego tē esse.
Petrus. — Jubeō tē salūte fruī.
Cornēlius. — Et eā tē potīrī optō.
Petrus. — Salūtifera sit tibi fortūna.
Cornēlius. — Et tālis tibi adsit.
Petrus. — Salvam et incolumem vītam habeās.
Cornēlius. — Tālem habeās et tū.
Petrus. — Salūte tē afficiō.
Cornēlius. — Ego vicissim et tē.
Petrus. — Adeō tē salūte.
Cornēlius. — Id faciō et ego.
Petrus. — Salūte tē adorior.
Cornēlius. — Nōn aliter et ego tē.
Petrus. — Salvum tē esse tōtō cupiō animō.
Cornēlius. — Et ego īnfēlīcem tē nōn esse dēsīderō.
Petrus. — Fēlīcitātis particeps sīs, anhēlō.
Cornēlius. — Tōtus et tū sīs fēlīx.
Petrus. — Secunda tibi sint omnia.
Cornēlius. — Tibi etiam secundē adveniant singula et ex
sententiā.
————
Dē salūtātiōne Vespertīnā.
Jōannēs & Gīsbertus.
Jōannēs. — Bonus vesper.
Gīsbertus. — Et tibi.
Jōannēs. — Bonum sērum.
Gīsbertus. — Sīc ego nōn loquerer.
Jōannēs. — Quārē?
Gīsbertus. — Quia sērum significat tardē, et nōn tempus
vespertīnum.
Jōannēs. — Tamen Capniōn in Cōmoediā prīmā dīcit: ‘Uxor, bonum
sērum’.
Gīsbertus. — Id jocō dīcitur, et quī loquitur, est homō vīllānus
imperītus.
Jōannēs. — Estne dīcendum Bonum vesper?
Gīsbertus. — Nōn, sed bonus.
Jōannēs. — Tamen sīc ōlim loquēbantur, et adhūc quidem senēs.
Gīsbertus. — Quid tum? nunc nōn licet apud doctōs.
Jōannēs. — Precor tibi fēlīx tempus vespertīnum.
Gīsbertus. — Idem et tibi optō.
Jōannēs. — Fēlīcem noctem tibi optō.
Gīsbertus. — Tālem et tibi precor.
Jōannēs. — Auspicāta sit tibi nox.
Gīsbertus. — Nōn alia sit et tibi.
Jōannēs. — Faustam habeās noctem.
Gīsbertus. — Tū quoque.
Jōannēs. — Fortūnātum tibi sit tempus nocturnum.
Gīsbertus. — Et tibi nōn īnfortūnātum.
Jōannēs. — Candidam tibi optō noctem.
Gīsbertus. — Et ego nōn sinistram tibi precor.
Jōannēs. — Prōspera sit tibi nox imminēns.
Gīsbertus. — Tibi etiam nōn īnfēlīx.
Jōannēs. — Vespertīnum tibi commodet tempus.
Gīsbertus. — Et tibi nōn incommodet.
————
Dē verbīs dum cubitum ītur.
Valterus & Hadriānus.
Valterus. — Quota est hōra?
Hadriānus. — Octāva.
Valterus. — Quotam hōram sonuit?
Hadriānus. — Octāvam.
Valterus. — Quota est audīta hōra?
Hadriānus. — Octāva, et nōna imminet.
Valterus. — Id nōn crēdō.
Hadriānus. — Vērum est per Herculem.
Valterus. — Tunc eundī cubitum tempus est.
Hadriānus. — Ego nōndum dormīturiō.
Valterus. — Mē autem somnus oppidō urget.
Hadriānus. — Ipse adhūc hōram aut alteram vigilārem.
Valterus. — Vigilā tū quoad placuerit, ego cubitum ībō.
Hadriānus. — Abī tū Endymiōn.
Valterus. — Ita mē appellās, sed id nōminis rēctius tibi
convenit.
Hadriānus. — Rēs ipsa nunc loquitur, quis major sit Endymiōn et
Epimenidēs.
Valterus. — Tū aliās semper prius mē tē cubitum cōnfers.
Hadriānus. — Istud posthāc nōn fīet.
Valterus. — Ō īnsigne mendācium!
Hadriānus. — Vocō tē in pignus quodcumque.
Valterus. — Nihil habeō quod tēcum dēpōnam.
Hadriānus. — Nunc, sī umquam prior tē lectum petierō, solidum
pendam.
Valterus. — Quālem solidum? an tālem, quālem praeceptor noster
praebet ferulā?
Hadriānus. — Nōn, sed pecūniae solidum.
Valterus. — Age placet, memor erō.
Hadriānus. — Istud faciās.
————
Dē cubitū resurgendō.
Volfgangus & Geōrgius.
Volfgangus. — Heus tū, expergīscere.
Geōrgius. — Hui, sine ut dormiam.
Volfgangus. — Nōn sinam tē dormīre longius.
Geōrgius. — Quārē?
Volfgangus. — Quia surgendī tempus est.
Geōrgius. — Nōndum tamen dīlūxit.
Volfgangus. — Lūx nōn est amplius exspectanda.
Geōrgius. — Tamen ante diēs octo hōra sexta in lūce sonuit.
Volfgangus. — Crēdō, sed interim diēs diminūtus est.
Geōrgius. — Quōmodo tam citō?
Volfgangus. — Nunc pauca loquere, et surge.
Geōrgius. — Surge tū prior.
Volfgangus. — Faciam sed posteā tē nōn expectābō.
Geōrgius. — Fac ut libet, nam mihi ad scholam nōta est via.
Volfgangus. — Vērum et ego lucernam mēcum feram, tum tibi in
tenebrīs est eundum.
Geōrgius. — Id parum rēfert, Lyncēī mihi sunt oculī.
Volfgangus. — Nunc surge, ut ūnā eāmus.
Geōrgius. — Āh, sī licēret mihi adhūc mōmentum stertere.
Volfgangus. — Tandem tamen oportēret tē calidum dēserere nīdum.
Geōrgius. — Post sēmihōrulam ac libēns surgerem.
Volfgangus. — Surge nunc, et vesperī eō citius lectum repetās.
Geōrgius. — Aestimās id cōnsultum probē?
Volfgangus. — Ita mea fert opīniō.
Geōrgius. — Pārēbō tibi, ac surgam.
————
Dē Jentāculō sūmendō.
Hermannus & Laurentius.
Hermannus. — Quid sibi vult celer tuus gressus?
Laurentius. — Quid loqueris?
Hermannus. — Quaerō quō tendās tam citō gradū.
Laurentius. — Domum versus.
Hermannus. — Quid istūc est, quod tē properāre cōgit?
Laurentius. — Jentāculum nunc ibi sūmitur, quod neglegam, sī nōn
mox affuerō.
Hermannus. — Nōn exspectant tē servī jentandō?
Laurentius. — Exspectant quidem, sed patinā exinānītā.
Hermannus. — Nōn tum coquīnae ministra aliud tibi parat
jentāculum?
Laurentius. — Minimē, sed citius fustem mihi offert tam sērō
venientī.
Hermannus. — Cōgeris tunc ēsurīre ad prandium ūsque?
Laurentius. — Nōn prōrsus.
Hermannus. — Quid tum jentāris?
Laurentius. — Pānem cui, prō obsōniō addō cāseum.
Hermannus. — Nōn juvat tē id jentāculī?
Laurentius. — Nōn quantum pānis jūrulentus.
Hermannus. — Ō tū dēlicāte, et miseriae expers.
Laurentius. — Nescīs fruendum esse fortūnā, dum praestō est.
Hermannus. — Bellē sciō: sed dēlicāta juventūs omnī aetātī
nocet.
Laurentius. — Juventūs mea etiam nōn adeō lautē alitur.
Hermannus. — Nunc sat est verbōrum, tū abī, nē tē morer.
Laurentius. — Abeō, tū valē.
Hermannus. — Sīs meī memor, dum ex vōtō tibi succēdit.
Laurentius. — Nōn intermittam.
————
Dē prandiō.
Theodorīcus & Baptista.
Theodorīcus. — Quid ita maestō es vultū?
Baptista. — Mīrāris hoc?
Theodorīcus. — Quid nī mīrārer? Labōrās nē morbō?
Baptista. — Ita, morbō stomachī, quia fortiter ēsuriō.
Theodorīcus. — Nōndum es jentātus?
Baptista. — Essem jentātus, cum sit jejūnium?
Theodorīcus. — Servāsne tū jejūnium?
Baptista. — Nōn observārem? magis certē quam libeat.
Theodorīcus. — Sīs bonō animō, mox aderit prandiī hōra.
Baptista. — Ō utinam adesset, quam ego vellem.
Theodorīcus. — Exspectā, jam audiēs hōram ūndecimam.
Baptista. — Sī illam audīrem, hunc rōderem pānem.
Theodorīcus. — Prandēbisne ad nūdum pānem?
Baptista. — Nōn, sed ipsum ederem quoad melius cōnsequerer.
Theodorīcus. — Quid obsōniī domī vestrae parātum est in
prandium?
Baptista. — Aestimō holus, ōva, et hallēc ūnum aut alterum.
Theodorīcus. — Exsaturās tē etiam istō cibō?
Baptista. — Utique holere vorāginēs ventris impleō.
Theodorīcus. — Quot ōva peredis?
Baptista. — Numquam plūra nisi duo.
Theodorīcus. — Addis ōvīs etiam hallēc ūnum?
Baptista. — Addō, et quidem integrum sī tostum est.
Theodorīcus. — Quid tē dēlectet hallēc ērutum salsūgine?
Baptista. — Ab istō nauseō.
Theodorīcus. — Quī tum juvat tē hallēc ēlixum?
Baptista. — Utcumque, praeferō tamen tostum.
————
Dē Vīctū pōmerīdiānō.
Lūdovīcus & Jōannēs.
Lūdovīcus. — Cūr ita altē suspīria dūcis?
Jōannēs. — Pudet mē dīcere causam.
Lūdovīcus. — Crēdō, quod domum cōgitās.
Jōannēs. — Paene rem acū attigistī.
Lūdovīcus. — Urgērisne sitī?
Jōannēs. — Ita, sed et famē.
Lūdovīcus. — Nōndum forte prandistī?
Jōannēs. — Prandī utique, sed modicē.
Lūdovīcus. — Fuit vōbīs prandium adeō exiguum?
Jōannēs. — Fuit, quia forīs prandēbant parentēs.
Lūdovīcus. — Nōn sat habuistis pānis et cāseī?
Jōannēs. — Habuimus quidem, sed istō nōn capior cibō.
Lūdovīcus. — Sūmēs jam domī cibum merendinārium?
Jōannēs. — Sūmam, Deō favente.
Lūdovīcus. — Erit lautior quam merīdiēī fuit obsōnium?
Jōannēs. — Ita spērō, sī māter domī fuerit.
Lūdovīcus. — Quid tū ipsīus egēs praesentiā?
Jōannēs. — Ē prōmptuāriō cibī aliquid carnis mihi largiētur.
Lūdovīcus. — Ut audiō: carō domī vestrae occlūditur?
Jōannēs. — Occlūditur, sed nōn prandiī vel cēnae tempore dum
parentēs adsunt.
Lūdovīcus. — Sed dum absunt, forte occlūsa servātur.
Jōannēs. — Nōnnumquam.
Lūdovīcus. — Ō miseram vestram familiam, cui carnēs dēnegantur
interdum.
Jōannēs. — Nōn est misera, sat habet alimentī.
Lūdovīcus. — Sed ad merendam et jentāculum nihil habet carnis.
Jōannēs. — Istud facile est tolerātū: nescīs tenuem tunc
temporis oportēre esse cibum, aliās in cēnā vel prandiō nihil
habērēmus ēsuriēī, neque ad edendum essēmus alacrēs.
————
Dē Cēnā.
Petrus & Valterus.
Petrus. — Salvē: ut tēcum agitur?
Valterus. — Et tū salvē, agitur mēcum prōsperē, grātiā superīs.
Petrus. — Id libēns audiō.
Valterus. — Grātiam habeās.
Petrus. — Ubi tōtō latuistī diē?
Valterus. — Nusquam nisi in lūdō litterāriō.
Petrus. — Esset mihi quod tibi loquerer, sī vacāret.
Valterus. — Certē modo vacat minimē.
Petrus. — Quī sīc?
Valterus. — Nox imminet, domum mihi eundum est īlicō.
Petrus. — Domī quid agēs?
Valterus. — Cēnābō cum parentibus.
Petrus. — Nōn licet tibi pauxillum morārī?
Valterus. — Nōn, sī saltem plāgās vītāre volō.
Petrus. — Fortassis tuum est mēnsam sternere?
Valterus. — Est, simul et ad cyathōs stāre.
Petrus. — Nōn facit famula ista mūnera?
Valterus. — Nōn, sed in popīnā agenda exsequitur.
Petrus. — Cēnant parentēs tuī semper domī?
Valterus. — Ita, vērum prandent quandōque forīs.
Petrus. — Numquam vocantur et interdum aliō ad cēnam?
Valterus. — Persaepe, sed venīre renuunt.
Petrus. — Quamobrem recūsant?
Valterus. — Timent noctū platēās ēmētīrī.
Petrus. — Vānē timent.
Valterus. — Nēquāquam, nescīs noctem nihil bonī, sed saepe
pugnās afferre.
————
Dē Postcēniō.
Cornēlius & Hadriānus.
Cornēlius. — Ō utinam nox praestō esset.
Hadriānus. — Cūr id vellēs?
Cornēlius. — Quia dēlicātī aliquid edūliī edam.
Hadriānus. — Ubi, domī vestrae?
Cornēlius. — Nōn, sed alibī.
Hadriānus. — Ubinam dīc amābō mī Cornēlī?
Cornēlius. — Dīcam, sed tibi nihil cōnferet.
Hadriānus. — Quid tum, gestiō tamen audīre.
Cornēlius. — Arrige igitur aurēs.
Hadriānus. — Faciam sēdulō.
Cornēlius. — Parentēs meī sunt vocātī ad dubiam cēnam, quam
postcēnium appellitant.
Hadriānus. — Quid ibi tū frūgis spērās?
Cornēlius. — Permultum sānē.
Hadriānus. — Dē istō mē certiōrem reddās.
Cornēlius. — Lucernam feram istūc, ut domum versus redūcam
parentēs.
Hadriānus. — Tum tibi forte ad lūmen tibi opperiendum erit.
Cornēlius. — Nōn, sed intrōmittar, quia aedium cūstōdem nōscō.
Hadriānus. — Intrōmissus quō concēdis?
Cornēlius. — Mēnsam accēdō, cui parentēs accumbunt, ibi bōlum
opiparum cōnsequor.
Hadriānus. — Ē parentum manū?
Cornēlius. — Ita et quidem largiter, saccharum, mellītissimumque
pōtum.
Hadriānus. — Ō sī tum tibi adessem: sed ōre et mihi saccharī
buccellam servā.
Cornēlius. — Polliceor tibi, sī ipse nōn tōtum absūmpserō.
Hadriānus. — Fac tē amīcum experiar.
————
Dē pōtū postrēmō ā cēnā.
Quirīnus & Nīcolāus.
Quirīnus. — Ut sīc sedēs nūtantī capite?
Nīcolāus. — Dormīturiō.
Quirīnus. — Certē nōn dormīturīs, sed jam dormīs.
Nīcolāus. — Fortassis.
Quirīnus. — Quīn surge, et cubitum perge.
Nīcolāus. — Congredere mihi.
Quirīnus. — Cūr mē comitem petis, timēsne lemurēs?
Nīcolāus. — Nōn, sed quia lectus frīget.
Quirīnus. — Ventris anhēlitū ipsum tepefac.
Nīcolāus. — Nequeō, quia rāpās cēnātus nōn sum.
Quirīnus. — Ī prae, postquam dēnuō biberō, sequar.
Nīcolāus. — Mihi quoque palātum adhūc āret.
Quirīnus. — Manē, eō ēductum haustum postrēmum ā cēnā.
Nīcolāus. — Manēbō, sed vēlōx redī.
Quirīnus. — Prōmamne plūsculum tuī grātiā?
Nīcolāus. — Sīc facitō.
Quirīnus. — Ēn, hīc afferō.
Nīcolāus. — Grātum mihi est.
Quirīnus. — Sed praebibere est meum.
Nīcolāus. — Nōn displicet mihi.
Quirīnus. — Medium tibi propīnō.
Nīcolāus. — Prōsit, sed nōn exhauriās tōtum.
Quirīnus. — Nē dubitā, sat tibi reliquum sinam.
Nīcolāus. — Nunc bibe āctūtum.
Quirīnus. — Vidēs plūs tibi relictum, quam ā mē pōtātum.
Nīcolāus. — Videō, rūrsus tēcum partiar.
Quirīnus. — Nōn admodum moror, sī libet exsiccā.
Nīcolāus. — Nimium est, quam quod ēbibere possem.
————
Dē invītātiōne ad Jentāculum.
Crātō & Michāēl.
Crātō. — Ō tē miserum hominem!
Michāēl. — Quid mē miserum vocās?
Crātō. — Quia domus tua hinc longē distat, nōn potes jentāre.
Michāēl. — Assuētus sum ad prandium ūsque famem suspendere.
Crātō. — Id certē meō nōn arrīdēret stomachō.
Michāēl. — Tū bene in ipsō nīdō ederēs.
Crātō. — Sī ēsurīs, venī mēcum jentātum.
Michāēl. — Istud tibi cordī nōn est.
Crātō. — Sēriō loquor, comitāre mē.
Michāēl. — Sed quid māter tua dīceret?
Crātō. — Ipsa aberit ab aedibus.
Michāēl. — Nunc libet mihi congredī.
Crātō. — Sed id tibi praedīcō, praeter pānem jūrulentum
habēbimus nihil edūliī.
Michāēl. — Crēdō, quia fortassis carō nōndum erit percocta.
Crātō. — Rēctē conjicis.
Michāēl. — Īnstruit famula tam sērō focum?
Crātō. — Ita, quia nōn nisi ūndecimā hōrā accumbimus mēnsae.
Michāēl. — Cūr tam sērō?
Crātō. — Quia nōn citius pater ā negōtiīs exsecūtīs domum redit.
Michāēl. — Nōn prandētis nisi ipse praestō fuerit?
Crātō. — Essēmus adeō incīvīlēs, quod ipsum nōn opperīrēmur?
Michāēl. — Istud nōn suspicābar.
Crātō. — Nunc ingrediēmur, nē coquīnae ministra jentāculō nōs
maneat.
Michāēl. — Ī prae, sequar.
————
Invītandī alium ad prandium.
Petrus & Geōrgius.
Petrus. — Tempore pōmerīdiānō gymnasiō nostrō nōn intererō.
Geōrgius. — Quid tē remorābitur?
Petrus. — Vocandī mihi erunt convīvae in crāstinum prandium.
Geōrgius. — Quī sit, quod convīvās invītātis?
Petrus. — Bovem mactāvimus, ad intestīna hospitēs tractābimus.
Geōrgius. — Etiam et mē?
Petrus. — Sī nōn est tibi lautior mēnsa, veniat.
Geōrgius. — Umbra sum, nōlō.
Petrus. — Ēmanērēs ideō?
Geōrgius. — Ita, nam umbrīs nōn est parāta sēdēs.
Petrus. — Ignōrās convīvam subitum et imprōvīsum, nōnnumquam
vocātō esse acceptiōrem?
Geōrgius. — Apud paucōs certē.
Petrus. — Parentēs meī omnēs ex aequō tractant et excipiunt
convīvās.
Geōrgius. — Nōstī tū parentum cōgitātūs?
Petrus. — Ego opera eōrum et mentis perpendō recessūs.
Geōrgius. — Saepe aliud forīs, et aliud corde habent hominēs.
Petrus. — Tālia dē meīs dēsine parentibus suspicārī.
Geōrgius. — Estō, faciam.
Petrus. — Āctūtum crās decima postquam sonuerit, veniās. Domī
nostrae nīl plūs dīcās, quam parentēs salūtēs.
Geōrgius. — Essem adeō incīvīlis?
Petrus. — Tē ā mē invītātum loquitor.
Geōrgius. — Faciam, tum audācior erō, ingrediendō domum, et ad
mēnsam edendō ac bibendō.
————
Vocandī alium ad cibum pōmerīdiānum.
Antōnius & Albertus.
Antōnius. — Quid in sinū geris adeō turgidum?
Albertus. — Cibum merendinārium.
Antōnius. — Certē prōvidus es, quod ēsuriem futūram
praemeditāris.
Albertus. — Nōn et tū quippiam alimentī tēcum tulistī?
Antōnius. — Mehercle nē bōlum quidem.
Albertus. — Forte memoriae tuae nōn obrēpsit.
Antōnius. — Nōn soleō ā prandiō cibum ferre mēcum in lūdum
litterārium.
Albertus. — Sī ēsurīs, tēcum hunc pānem partiar.
Antōnius. — Vix tibi sōlī sufficit.
Albertus. — Aestimās mē vulturem esse?
Antōnius. — Nōn sed ipse jejūnus istum pānem ūnō dēvorārem
rictū.
Albertus. — Ēn, accipe dīmidiātum ipsum.
Antōnius. — Hui, tantum nōn expetō.
Albertus. — Cāseī, quantum libet, ede.
Antōnius. — Comede et tū.
Albertus. — Nōn admodum ēsuriō.
Antōnius. — Tamen edendō sīs mihi comes.
Albertus. — Faciam, nē cibus tibi venēnātus videātur.
Antōnius. — Istud nōn soleō verērī.
Albertus. — Ut tuum dēlectat palātum cāseus iste?
Antōnius. — Optimē, nam pinguēdine affatim est condītus.
Albertus. — Paritne tibi sitim?
Antōnius. — Paululum excitat mihi palātum.
Albertus. — Ex hāc ligneā lagēnā tibi propīnō.
Antōnius. — Sit fēlīx tibi bibentī.
Albertus. — Cervisia est nostra domestica.
Antōnius. — Eam mālō, quam quae vulgō vēnit.
————
Vocandī alium ad Cēnam.
Jōannēs fīlius cīvis, Henrīcus aliō oriundus.
Jōannēs. — Condīxistīne alicui hodiē cēnam?
Henrīcus. — Nēminī.
Jōannēs. — Neque aliquis tibi obtulit?
Henrīcus. — Nēmō: hercle nēmō.
Jōannēs. — Cēnābis tum domī tuae?
Henrīcus. — Domī meae nōn cēnābō, sed jejūnābō.
Jōannēs. — Quī fit hoc?
Henrīcus. — Quia nihil mihi est quod edam.
Jōannēs. — Parentēs meī rogant, ut nōbīscum cēnam sūmās.
Henrīcus. — Vellem tē vēra loquī.
Jōannēs. — Fidem mihi habeās.
Henrīcus. — Estō, dō fidem.
Jōannēs. — Eās igitur celerrimē.
Henrīcus. — Ut praecesseris, ita et sequar.
Jōannēs. — Venī ōcius, mēnsa est īnstrūcta obsōniīs.
Henrīcus. — Veniō, ac vēlōx.
Jōannēs. — Rogō, ad mēnsam nē quid malī dē mē loquāris
parentibus.
Henrīcus. — Sēcūrus estō, dēlātor nōn sum.
Jōannēs. — Sī quaerent parentēs an in litterīs prōgrediar, quid
dīcēs?
Henrīcus. — Asseram tē omnibus aliīs in litterīs ferventiōrem.
Jōannēs. — Sī secus dīxeris, postrēmum mē amīcum habuistī.
Henrīcus. — Ad mēnsam soleō nōn garrīre, sed stomachum cūrāre.
Jōannēs. — Fac edās fortiter, nē vereāre ob parentum
praesentiam.
Henrīcus. — In mēnsā frontem perfricō.
Jōannēs. — Sat vīnī tibi in calicem largiar, tū vidē, ut ēbibās.
Henrīcus. — Vīnum nōn moror, sī cervisia in prōmptū est.
Jōannēs. — Nescīs, vīnum modicē sūmptum acuere ingenium?
Henrīcus. — Ingenium meum plūs ēnecat vīnī pōtus, quam excitat.
Jōannēs. — Bibendō forte modum excēdis. Sed ingredere, nē
cēnandō morēmur parentēs.
Henrīcus. — Praecēde, ut dignum est.
————
Dē modō studendī.
Thylmannus & Mārtīnus.
Thylmannus. — Ubi latēs, quod nusquam prōripis?
Mārtīnus. — Semper domī ad librōs.
Thylmannus. — Assidēs continuē librīs?
Mārtīnus. — Assideō utique.
Thylmannus. — Vidē nē quid immodicō tē afflīgās studiō.
Mārtīnus. — Id minimē timeō.
Thylmannus. — Multī quī in studiō modum excēdunt, tandem
dēsipiunt.
Mārtīnus. — Id praecavēbō nē quid dēsipiam.
Thylmannus. — Vigilandum est tibi prōvidē.
Mārtīnus. — Nōn tantum mē mācerō litterīs.
Thylmannus. — Āmentia illa etiam quandōque oritur ex tenuī
vīctū.
Mārtīnus. — Nōn est mihi vīctus parcus.
Thylmannus. — Assiduitātem tuam in litterīs laudō.
Mārtīnus. — Nunc nāsō mē suspendis.
Thylmannus. — Moriar, sī nōn ex animō loquor.
Mārtīnus. — Concēdō.
Thylmannus. — Is prīmus in studiō est modus, ut quis labōret,
quō in diēs aliōs assequātur scientiā.
Mārtīnus. — Id ego cōnor sēdulō.
Thylmannus. — Pudendum est, dum scientiā ab aliō vincimur.
Mārtīnus. — Nusquam Pol, est major habendus pudor.
Thylmannus. — Multōs tamen nihil pudet esse indoctōs.
Mārtīnus. — Hōrum est salūs dēspēranda.
Thylmannus. — Sed quis tibi studendī est modus?
Mārtīnus. — In diēs aliquid addiscō.
Thylmannus. — Id sī perannum fēceris, nōn parum coacervābis
scientiae.
Mārtīnus. — Istud exitūs ostendet annī.
Thylmannus. — Vidē, nē ante annī ēgressum tepēscās.
Mārtīnus. — Istud Diī āvertant, quod dēferveam discendō.
Thylmannus. — Accidit plērumque initiō calēscentibus, ut in diēs
frīgidius labōrent.
————
Dē Epistulā cōnficiendā.
Leō & Nīcolāus.
Leō. — Ut sīc sedēs labia mordēns?
Nīcolāus. — Epistulam vulgārem vertō Latīnē.
Leō. — Opusne est tibi cōnātū tantō in epistulā cōnficiendā?
Nīcolāus. — Est, et quidem perdifficilī.
Leō. — Ego dīcō citius epistulam in Latīnum commūtō.
Nīcolāus. — Crēdō, sed admodum impolītē.
Leō. — Nōn cūrō an polīta vel inepta sit.
Nīcolāus. — Cūr id parvī pendis?
Leō. — Quia praeceptor adhibet līmam.
Nīcolāus. — Tamen pudēret mē aliōs audīre tam inēlēgantem meam
epistulam.
Leō. — In istō perfricuī frontem.
Nīcolāus. — Hui, quid loqueris? nōn pudet tē īnscītiae?
Leō. — Nōn pudet mē istīus, quod etiam doctīs ūsū venit.
Nīcolāus. — Quid istud est?
Leō. — Quod eōrum ēmendantur scrīpta.
Nīcolāus. — Utcumque sit, dēdecus est lāpsum esse.
Leō. — Cūdis tū epistulam ubīque polītam?
Nīcolāus. — Id certē sī nōn faciō, labōrō tamen prō vīribus.
Leō. — Est id satis, prō vīribus labōrāsse, dum nihil exit
ēgregiī?
Nīcolāus. — Ita, quia in magnīs (ut ajunt) voluisse sat est.
Leō. — Posthāc in epistulā dīligentior etiam erō.
Nīcolāus. — Id faxit Deus.
Leō. — Sī libet, certēmus, quis in epistolā scrībendā excellat,
vel Nīcolāus sit.
Nīcō. — Assūmō prōvinciam.
Leō. — Ego glaciem secābō.
Nīcolāus. — Quid hoc prōverbiī est?
Leō. — Adagium est, significāns prīmum rem aliquam experīrī.
Nīcolāus. — Et ego tē sequar, litterīsque meīs tibi obstrepam.
————
Dē repetendā Lēctiōne.
Gosvīnus & Matthaeus.
Gosvīnus. — Quid ā cēnā tibi domī est negōtiī?
Matthaeus. — Appetis id scīre?
Gosvīnus. — Appetō oppidō, ideō scīscitor.
Matthaeus. — Arrige aurēs, nōn tē cēlābō.
Gosvīnus. — Arrigō sēdulō, effāre.
Matthaeus. — Cibō reconditō expatior, vel colloquor parentibus
pauculīs.
Gosvīnus. — Quid istīs colloqueris?
Matthaeus. — Varia sunt verba, et praecipuē sī quae jūcunda per
diem didicī.
Gosvīnus. — Ut audiō, tū parentēs docēs vesperī, quod ipse per
diem didicistī.
Matthaeus. — Nōn doceō eōs, sed dictō aliquō lepidō eōs dēlectō.
Gosvīnus. — Trānsigis tōtam vesperam istīs colloquiīs?
Matthaeus. — Nōn, sed sēmi fortassis hōrā.
Gosvīnus. — Quid operis deinde tibi sūmis?
Matthaeus. — Per diem in lūdō litterāriō audīta rūminō.
Gosvīnus. — Quō id facis modō, cum sōlus sīs?
Matthaeus. — Perlegō subinde: ubi ignōrō, scīscitor alterō māne
ā perītiōre.
Gosvīnus. — Vellēsne repetendō tē Thēseum habēre?
Matthaeus. — Māllem, sī cōnsequī possem.
Gosvīnus. — Quid sī mē comitem susciperēs?
Matthaeus. — Arrīdēret mihi.
Gosvīnus. — Sī hospitiō parentēs tuī mē vellent immūnem habēre?
Matthaeus. — Nihil libentius facerent, meī grātiā.
Gosvīnus. — Ō quam fervidē lēctiōnēs repetere velimus.
Matthaeus. — Certē manibus et pedibus discere velimus.
Gosvīnus. — Certārēmus ante cubitum, quis eō diē didicisset
ūberius.
Matthaeus. — Hīc ego semper tibi cēderem.
Gosvīnus. — Quisque labōrāre dēbēret ut vinceret.
Matthaeus. — Utique, nam vincī turpissimum est, in litterīs
praecipuē.
————
Dē Cōrycēī metū auscultantis eōs quī nōn Rōmānō ūtuntur sermōne.
Erasmus & Udalrīcus.
Erasmus. — Hem, quī sīc loqueris?
Udalrīcus. — Ut loquor?
Erasmus. — Estne hic sermō habendus?
Udalrīcus. — Cūr nōn? ita māter mē īnstituit.
Erasmus. — Nōstīne, nōbīs indicta esse verba, quae ā mātre
didicimus?
Udalrīcus. — Quibus tum ūtēmur?
Erasmus. — Latīnīs vel Rōmānīs.
Udalrīcus. — Quis ita sancīvit?
Erasmus. — Praeceptor cōnstituit Cōrycēōs in eōs, quī nōn Latīnē
sonant.
Udalrīcus. — Quid facient illī, quī Latīnī sunt expertēs?
Erasmus. — Hī aut silēbunt, aut ut possunt Latīna prōferent.
Udalrīcus. — Sed quid juvat male Latīna fārī?
Erasmus. — Quī loquendō dēlīrat, ab ērudītiōne dēbet īnstruī.
Udalrīcus. — Id aequum est.
Erasmus. — Timeō mihi male ā clanculāriō illō Cōrycēō.
Udalrīcus. — Ego autem manum nōn verterō.
Erasmus. — Ipse oppidō timeō, quia ferulae pōdicem subdere
oportet.
Udalrīcus. — Cutis mea ad ferulam occalluit.
Erasmus. — Aliud certē dīcerēs, sī ad ferulam tibi rēs redīret.
Udalrīcus. — Quid tum, quandō corrigor, dentēs comprimō, quod
ictūs nōn sentiō.
Erasmus. — Ego cōnābor ut caliga mea ligulīs sint cōnstrictae
diploidī.
Udalrīcus. — Nōn solet praeceptor ligulās cultrō solvere?
Erasmus. — Nōndum vīsum est mihi.
Udalrīcus. — Sed mihi saepiusculē contigit.
Erasmus. — Fortassis iste praeceptor tuus fuit plāgōsus.
Udalrīcus. — Immō saevior Orbiliō.
————
Dē Somnō plūs aequō extēnsō.
Vīnandus & Sebastiānus.
Vīnandus. — Hui nōs miserōs, quid faciēmus nunc?
Sebastiānus. — Quid sīc ejulās?
Vīnandus. — Quidnī ejulārem? surgendī hōra praeteriit.
Sebastiānus. — Quam hōram putās?
Vīnandus. — Sextam, quā schola invīsenda est.
Sebastiānus. — Sīs bonō animō, ea nōndum sonuit.
Vīnandus. — Sonuit certē diū.
Sebastiānus. — Id mihi nōn persuādēbis.
Vīnandus. — Sī scholam accesserimus, tum ferulam nancīscēmur.
Sebastiānus. — Semel nōbīs indulgēbit praeceptor.
Vīnandus. — Indulsit mihi heri, dīcēns sē ultrā nōn
condōnātūrum.
Sebastiānus. — Nōndum mihi condōnāvit plāgam, ideō jam līber
erō.
Vīnandus. — Pete igitur tū scholam.
Sebastiānus. — Nōn es congressūrus?
Vīnandus. — Nōn, sed tū ēmanendī mihi cōpiam flāgitā.
Sebastiānus. — Quid causae afferam?
Vīnandus. — Dīc mē mātrī negōtium facessere.
Sebastiānus. — Timeō nē posteā māter ambōs apud praeceptōrem
mendāciī accūset.
Vīnandus. — Id nē metuās, in mē sūmam sī quid īrāta fuerit.
Sebastiānus. — Bene, tū luēs, ego minimē.
Vīnandus. — Perīculum faciam.
Sebastiānus. — Jaciās āleam, meā nihil rēfert.
Vīnandus. — Tū abī, nam appetit septima hōra.
Sebastiānus. — Abeō, tū in medium dormiās diem.
Vīnandus. — Nōn hercle, pauxillum adhūc quiēscam, mox inde
ērumpam.
Sebastiānus. — Ego hinc discēdō, tū pigritiam ēdormiās. sed vidē
nē cum perīculō.
Vīnandus. — Ferulae ictum nōn timeō, vulnera nōn īnflīgit.
————
Dē morbō Socordiae, quem scholasticīs adscrībunt.
Valterus & Petrus.
Valterus. — Salvē tū Epimenidēs, cūr tam diū Gymnasiō nōn
interfuistī?
Petrus. — Morbus obstitit.
Valterus. — Morbus! cujus farīnae fuit?
Petrus. — Dolor nempe capitis et ventris.
Valterus. — Conjiciō facile quid aegritūdinis fuerit.
Petrus. — Quī hoc agnōscis? an ex faciē meā?
Valterus. — Nōn, quia medicam artem nōn calleō.
Petrus. — Unde aliās percipis?
Valterus. — Dīvīnō.
Petrus. — Potes dīvīnāre, amābō dīc, quam putās fuisse mihi
īnfirmitātem?
Valterus. — Eam quam adscrībunt scholasticīs, scīlicet dēsidiam.
Petrus. — Minimē, tōtō caelō aberrās.
Valterus. — Nē īnficiās īveris, per Herculem is fuit morbus.
Petrus. — Peream sī ille fuerit.
Valterus. — Estō, sed istō morbō plērumque succumbunt
scholasticī, dum ā lūdō absunt.
Petrus. — Assentiō, sed istīus cohortis ego nōn sum.
Valterus. — Āh, quasi tē intus et in cute nōn nōscerem.
Petrus. — Sī tālem mē aestimās, nōndum ā vertice ad pedēs mē
nōvistī.
Valterus. — Dum mē hic occupat morbus, dīcō mātrī, mē ex
intestīnōrum dolōre labōrāre.
Petrus. — Adhibet tum fidem tuīs dictīs?
Valterus. — Īlicō, et mollem collocat lectum, ōvōrumque
sorbitiunculā lautā mē reficiēns.
Petrus. — Sī tālem habērem mātrem, saepe mē aegrum simulārem, ut
sorbitiunculā potīrer et lautīs bōlīs.
Valterus. — Ego nōnnumquam tōtus sānus asserō mē īnfirmum, dum
opiparī aliquid meum palātum suspīrat.
Petrus. — Māter mea citius fustem, quam tālia mihi praebēret.
Valterus. — Per Pollūcem mīror cūr scholasticī plūs aliīs
socordiae sint obnoxiī.
Petrus. — In prōmptū causa est, quia ā labōre fēriantur, eumque
fugiunt et exsecrantur omnēs.
————
Dē metū Ferulae.
Cornēlius & Chrīstiānus.
Cornēlius. — Quō tū abīs?
Chrīstiānus. — Gymnasium litterārium versus.
Cornēlius. — Istūc tibi nōn congrediar.
Chrīstiānus. — Quid tē remorātur vel dētinet?
Cornēlius. — Quia (ut nōstī) lēctiōnibus diū nōn interfuī.
Chrīstiānus. — Ēmanērēs ideō.
Cornēlius. — Ita, quia male mihi metuō ā ferulā.
Chrīstiānus. — Nōn est tibi quid commentī, quō tē excūsēs?
Cornēlius. — Vērī nihil habeō quod afferam.
Chrīstiānus. — Vēra ubi dēsunt, falsīs ūtere, quō plāgās
effugiās.
Cornēlius. — Rogābō fortassis mātrem, ut praeceptōrem mihi
reconciliet.
Chrīstiānus. — Id age, et īlicō redeās.
Cornēlius. — Vereor tamen mātrem petere, quia latet eam illa mea
ā scholā absentia.
Chrīstiānus. — Fūgit id mātrem tuam? ubi locōrum tum ēgistī?
Cornēlius. — Cum nōnnūllīs commīlitōnibus avēs captātum.
Chrīstiānus. — Prōh, quid audiō? es tū avium captātor?
Cornēlius. — Nōn sum sed captiōnis spectātor.
Chrīstiānus. — Jūxtā carpendus ut captātor es.
Cornēlius. — Nunc quid faciam cōnsulis, quō ferulam ēvādam?
Chrīstiānus. — Certē cōnsiliō vacō.
Cornēlius. — Sciō quid faciam.
Chrīstiānus. — Quid fac audiam.
Cornēlius. — Praeceptōris ferulam subībō, nē parentum fustēs
recipiam.
Chrīstiānus. — Id sī fēceris, prūdenter agēs.
Cornēlius. — Praestat mollēs ferulae plāgās sustinēre, quam
fustium gravēs morsūs.
Chrīstiānus. — Istud tē sapere arguit, et pītuītae (ut vulgō
fertur) nōn esse obnoxium.
Cornēlius. — Corneae fibrae homō esset, quī nōn ācrem ferulam,
quam viridēs fustēs ferre māllet, sī quid commeruisset.
————
Dē excūsātiōne absentiae ā lūdō litterāriō.
Laurentius & Crātō.
Laurentius. — Quī fīat, nesciō, hodiē tōtus ā scholā abhorreō.
Crātō. — Ego quoque.
Laurentius. — Ō sī licēret jam ā librīs et lēctiōne nōs fēriārī.
Crātō. — Id perquam vellem.
Laurentius. — Perīculum faciēmus apud praeceptōrem dē impetrandā
vacātiōne.
Crātō. — Aegrē impetrābitur ōtiandī facultās, nam multī fuērunt
diēs celebrēs.
Laurentius. — Dīcēmus posthāc nōs fore ferventiōrēs in
litterāriō labōre.
Crātō. — Istud verbum apud eum nihil habēbit locī.
Laurentius. — Unde hoc nōstis?
Crātō. — Quia illō verbō saepe ūsī sumus, neque umquam factō
aequāvimus.
Laurentius. — Pollicēmur nunc, cum perīculō cutis.
Crātō. — Arrīdet mihi, sī et aliīs.
Laurentius. — Sed sī lūdendī cōpiam nōbīs nōn concēdat
praeceptor, ipse mihi fēriās faciam.
Crātō. — Vidē sī fēceris, nē male cadat.
Laurentius. — Quōmodo male caderet?
Crātō. — Quia crās ferulam sentiēs.
Laurentius. — Ibi cōnsiliī sum plēnus.
Crātō. — Fac et nōs participēs sī quid bonī cōnsiliī nōstī.
Laurentius. — Praeceptōrem adeō vel ipse, vel per nūntium, et
domī meae dētinērī dīcō negōtiō aliquō.
Crātō. — Faciēmus et id nōs quoque tunc, tum ūnā exspatiābimur.
Laurentius. — Sanciēmus inter nōs foedus, ut in scholīs ūnus
alterīus afferat verbum.
Crātō. — Placet, sed poena dīcātur in eum, quī tesseram
frēgerit.
Laurentius. — Poena sit, quod ē nostrō ēlīminētur cōnsortiō.
Crātō. — Ratum sit et sancitum quod loqueris.
————
Quārē Schola dīcātur Lūdus.
Eberardus & Theodorīcus.
Eberardus. — Quōrundam verbīs aliquandō percēpī, scholam dīcī
lūdum, audīstīne et tū?
Theodorīcus. — Audīvī saepiusculē.
Eberardus. — Quid tum cēnsēs? aestimās vērum esse?
Theodorīcus. — Neutiquam certē.
Eberardus. — Neque ego, cum in eā nōn lūdātur, sed percutiātur.
Theodorīcus. — Tuae accēdō sententiae.
Eberardus. — Fortassis praeceptōrī est lūdus, quī ad nūtum nōs
miserōs serit.
Theodorīcus. — Istud lūdere Eumenidēs ferant.
Eberardus. — Hercule scholam potius pistrīnum quam lūdum
dīcerem.
Theodorīcus. — Vērius istud nōminis ipsī convenīret Gymnasiō.
Eberardus. — Sed age, dīc causam, cūr crēdis scholam dictam esse
lūdum?
Theodorīcus. — Ēloquar, quantum ab aliīs didicī.
Eberardus. — Erō audītor sēdulus.
Theodorīcus. — Ut lūsor suō Thēseō saepe facētiās praebet, ita
praeceptor animō amīcō tamquam lūdendō docēbit discipulōs.
Eberardus. — Hoc certē perpaucī scholā praefectī faciunt.
Theodorīcus. — Nōscō cute expertus.
Eberardus. — Ō quam libēns scholās invīserem, sī blandiēns esset
praeceptor!
Theodorīcus. — Oportet blandīrī dīligentī, nōn dēsīdī et
Endymiōnī, ut tibi.
Eberardus. — Mīror an plūs prōdesset discipulīs benignitās vel
sevēritās praeceptōris.
Theodorīcus. — Istud nōn mīror vel haereō: nescīs libentius nōs
sequī blandientem quam minantem?
Eberardus. — Habuistīne umquam lūdīmagistrum, quī lūdentis
speciem īnstruendō exhibuit?
Theodorīcus. — Habuī, et quidem prīmō studiī meī tempore.
Eberardus. — Studēbās sub istīus ferulā apprīmē dīligenter?
Theodorīcus. — Cōnātum quem potuī discendō adhibuī, ut solent
elementārēs puerī, sī laudātī fuerint, et nōn ad ācrēs tractātī
virgās.
Eberardus. — Mīrum est, sī studiō incaluistī: licentiā tamen et
blanditiīs solēmus fierī dēteriōrēs, ut Terentius inquit.
Theodorīcus. — Nihil sceleris nōbīs permīsit praeceptor, sed in
discendō nostrōs cōnātūs laude extulit.
————
Dē diē quā ōtiātur ā lēctiōne.
Jōannēs & Udalrīcus.
Jōannēs. — Ō sīmus hilarēs, sodālēs cārissimī.
Udalrīcus. — Ut sīc gestīs?
Jōannēs. — Nōn gestīrem hodiē, cum ā prandiō sit nōbīs ōtiandum
ā lēctiōnibus?
Udalrīcus. — Illud et ipsī scīmus.
Jōannēs. — Hanc diem fēlīciōrem omnibus aliīs jūdicō.
Udalrīcus. — Et nōs nōn parum dēlectat.
Jōannēs. — Bellē post merīdiem sōl lūcēbit.
Udalrīcus. — Ita aurōra praedīxit.
Jōannēs. — Prandiī igitur perāctā fābulā, sī omnibus est cordī,
ūna rūsticābimur.
Udalrīcus. — Cui id displicēret?
Jōannēs. — Vel sī vōbīs vīsum fuerit, in pōmēriō lūdēmus.
Udalrīcus. — Parum intererit, quō nōs recreēmus locō, saltem in
scholā nōn dēsideāmus.
Jōannēs. — At adhūc incertī sumus, an ā lēctiōne vacābimus.
Udalrīcus. — Istō nihil est certius.
Jōannēs. — Sī facultās dīvagandī nōbīs dabitur, quid agēmus
sciō.
Udalrīcus. — Exprime.
Jōannēs. — Arcum in rūs mēcum feram in columbās tēla ēmissūrus.
Udalrīcus. — Sī velint sagittam tuam morārī.
Jōannēs. — Nōnnumquam volandō ipsās ēnecāvī.
Udalrīcus. — Hoc contigit perquam rārō.
Jōannēs. — Quicquid avium cōnsecūtus fuerō, commūne erit.
Udalrīcus. — Age tum convīvābimur.
Jōannēs. — Ubi? An in platēā ovium, ubi solēmus pōtitāre ā lūdō?
Udalrīcus. — Ibīdem torrēbimus avēs ā tē ēnectās.
Jōannēs. — Sed ā symbolō per avēs ego immūnis erō.
Udalrīcus. — Quicquid biberimus, nōs pendēmus, tū nōn teruncium
dabis.
Jōannēs. — Sīn nihil praedae et spoliī sagittae ā mē ēmissae
attulerint, dē impendiō compōtātiunculae quid fīet?
Udalrīcus. — Compōtātiuncula nūlla inter nōs agētur.
Jōannēs. — Dēdecēret ā dēambulandō siccīs palātīs nōs dīgredī.
Udalrīcus. — Id laudābilius, quam sī madentēs pōtū, nūtantī
gressū domum parentum repeterēmus.
————
Dē Aestāte.
Hermannus & Gīsbertus.
Hermannus. — Placetne tibi mihi congredī rūsticātum?
Gīsbertus. — Rūsticārī nōndum cupiō.
Hermannus. — Ego autem anhēlō māximē, quia aestātis amoenitās
advēnit.
Gīsbertus. — Est tibi aestās? mihi hībernāculum adhūc immorātur.
Hermannus. — Hui, nōn pudet tē hībernāculō nunc īnfidēre
temporis?
Gīsbertus. — Minimē, cum ācre sit frīgus.
Hermannus. — Rūs hinc abeō, vīsum quō modō campī flōreant.
Gīsbertus. — Abī, mē comitem nōn habēbis.
Hermannus. — Aliquō tamen diērum, quō tibi integrum erit, rūs
ūnā invīsēmus.
Gīsbertus. — Sī vacāverit, nōn renuam.
Hermannus. — Eundem in campum mihi est lātum frondēs redolentēs.
Gīsbertus. — Tālēs vix ortās reperiās.
Hermannus. — Inveniam complūrēs, nam diū flōruērunt.
Gīsbertus. — Dēferēsne eās deinde vēnum clāmandō per platēās,
hīc frondēs redolentēs?
Hermannus. — Aestimās tālia mē agere?
Gīsbertus. — Quō aliās ferās ipsās?
Hermannus. — Domum versus, ut ibi nōbīs redoleant.
Gīsbertus. — Hoc negōtiī quis tibi dedit?
Hermannus. — Māter.
Gīsbertus. — Tum vāde, ōcius exsequere.
Hermannus. — Satis temporis ad vesperam restat.
Gīsbertus. — Audīn’ tū hāc aestāte quid agēs, dum nimius fuerit
aestus?
Hermannus. — Domī mē in umbrā continēbō.
Gīsbertus. — Inamoenum est domī latitāre āere calidō et
blandientī.
Hermannus. — Nōn īnficiās eō.
Gīsbertus. — Cūr tum sub tēctō domī tempus teris?
Hermannus. — Oportet per parentēs.
Gīsbertus. — Plūs aequō cūriōsī et molestī sunt parentēs, quī tē
eō tempore domī coercent, ut nusquam prōripiās.
Hermannus. — Meī commodī sunt sollicitī.
Gīsbertus. — Istud domī dēsidēre, quid cōnferre tibi potest?
Hermannus. — Nōn parum prōdest.
Gīsbertus. — Explicā.
Hermannus. — Domī cochleae agendō vītam, calceōs nōn dēterō,
neque ā sōle exūror, ut fuscus fīam.
Gīsbertus. — Per Herculem istud multum accommodat.
————
Dē Autumnō.
Jasperus & Jācōbus.
Jasperus. — Adest rūrsus tempus istud pestiferum, et hiemem
redūcēns.
Jācōbus. — Quod tempus putās?
Jasperus. — Autumnāle, cujus hodiē prīmus est diēs, fēstum
sānctī Bartholomaeī.
Jācōbus. — Vocās tū istud tempus pestiferum?
Jasperus. — Vocō, quia numquam magis quam hōc tempore, morbō
succumbunt hominēs.
Jācōbus. — Sī vērum fatērī vīs, nūllō nōn tempore tōtīus annī
labōrātur dolōribus corporis.
Jasperus. — Praecipuē tamen Autumnī diēbus.
Jācōbus. — Nesciō, laus superīs, ego numquam īnfirmitātem sēnsī
in Autumnō.
Jasperus. — Praeter istud incommodum, et frūgem tamen aliquam
sēcum affert.
Jācōbus. — In quō est frūgifer?
Jasperus. — Quia vīnum prōfert.
Jācōbus. — In hōc certē laudem merētur.
Jasperus. — Alia quoque commoda habet.
Jācōbus. — Quaenam? dīc.
Jasperus. — Abigit pūlicēs suō frīgore, quī nōs nocte in aestāte
verminārunt.
Jācōbus. — Certē nōn omnibus illōs dēpellit.
Jasperus. — Quī sentiunt pūlicēs in Autumnō?
Jācōbus. — Vetulae mulierēs semper sub vestibus quaeritant eōs.
Jasperus. — Apud illās perpetuum habent hospitium.
Jācōbus. — Adde, et pediculī.
Jasperus. — Autumnus etiam nucum addūcit messem.
Jācōbus. — Istās nōn admodum moror.
Jasperus. — Nārrā quid causae siet?
Jācōbus. — Quia adimunt vōcis sincēritātem.
Jasperus. — Eam restituit aqua pūra et calida.
Jācōbus. — Sed ā cibō abhorreō, quī mē aquam pōtāre cōgit.
Jasperus. — Suprā commūnem hominum fortem sapis.
Jācōbus. — Nunc mē nāsō suspendis.
Jasperus. — Nōn, quia hominēs saepe aliqua edunt, etiam unde
perniciem sunt acceptūrī, istud tū fugitūrum tē dīcis.
————
Dē Hieme.
Vilhelmus & Geōrgius.
Vilhelmus. — Āh, āh, quantum frīgeō.
Geōrgius. — Frīgēs nunc temporis?
Vilhelmus. — Nōnne et tū frīgore premeris?
Geōrgius. — Nōn, sed tōtus caleō.
Vilhelmus. — Praestantius mē vestītus es.
Geōrgius. — Id sānē parum est, sed crepidae mē calēre faciunt.
Vilhelmus. — Facile frīgus pellit, cui crepidae sunt et
chīrothēcae subductae pellibus.
Geōrgius. — Oportet et corpus multīs opperīrī indūmentīs.
Vilhelmus. — Quid faciam nesciō, male ad hiemem īnstrūctus sum.
Geōrgius. — Quī hoc fit?
Vilhelmus. — Indūmentī mihi nihil est, nisi quam cōnspicis.
Geōrgius. — Vērē nōn bene tibi cum hieme conveniet.
Vilhelmus. — Sī in patriā agerem, in caelō essem.
Geōrgius. — Quārē?
Vilhelmus. — Dum ibīdem essem, hiemem nōn sēnsī.
Geōrgius. — Nōn tum scholam invīsistī?
Vilhelmus. — Aestāte quidem, sed hieme post fornācem latuī.
Geōrgius. — Quid ēgistī? torrēbāsne pōma in fornācem?
Vilhelmus. — Utique et pira quandōque.
Geōrgius. — Mīrum quod parentēs tibi indulsērunt.
Vilhelmus. — Libentissimē, sed istam nōn habēbō hīc lautitiam.
Geōrgius. — Vereor quod nōn.
Vilhelmus. — Āh, quantum mihi ferendum erit vice dēliciārum,
quās in patriā habuī.
Geōrgius. — Tibi ipsī es vātēs.
Vilhelmus. — Dabit Deus hīs quoque fīnem.
Geōrgius. — Sed sērius fortassis quam vellēs.
Vilhelmus. — Et haec ōlim (ut inquit Poēta) meminisse juvābit.
Geōrgius. — Mehercle dulcius nihil est, quam āctōrum recordārī
labōrum, quōs superāvimus.
Vilhelmus. — Multōs tamen quandōque vīdī (ut 2. Aenēidōs dē
Aenēā scrībit Vergilius) quī lacrimandō habitam miseriam
recēnsuērunt.
Geōrgius. — Stultī hominēs quī victam calamitātem lacrimīs
prōsequuntur.
————
Dē Vēre.
Gerhardus & Brūnō.
Gerhardus. —Unde tanta fluviōrum cōpia?
Brūnō. — Nix altīs in montibus līquitur.
Gerhardus. — Fortassis.
Brūnō. — Sīc est.
Gerhardus. — Tempus expetit, quia vēr adest.
Brūnō. — Nōn adesset vēr, cum sīmus in mārtiō mēnse?
Gerhardus. — Nunc agricolae redeunt ad agrōs colendōs.
Brūnō. — Labor etiam rūrsus incumbit equīs.
Gerhardus. — Satis per hiemem quiēvērunt.
Brūnō. — Inertiam ipsīs arātrum expellet.
Gerhardus. — Fuistīne hīsce diēbus in pōmāriīs?
Brūnō. — Istīc nihil est quod agam.
Gerhardus. — At fortassis violās quaesīssēs.
Brūnō. — Nōn sum violārum, sed librōrum amātor.
Gerhardus. — Putābam violās ā rūsticīs egestās.
Brūnō. — Hae tuō nāsō et ōrī conveniunt.
Gerhardus. — Bona verba, quaesō.
Brūnō. — Ut loqueris, ita et respōnsum accipis.
Gerhardus. — Fateor, meō ipsīus gladiō cadō.
Brūnō. — Incidistī in foveam quam fēcistī.
Gerhardus. — Post aliquot diēs redolēbunt pōmāria violīs.
Brūnō. — Post multōs, nōn paucōs certē.
Gerhardus. — In diēs jam ē terrā ērumpunt.
Brūnō. — Vīdistīn’ aliquās?
Gerhardus. — Vīdī complūsculās.
Brūnō. — Ego hōc vēre nūllam.
Gerhardus. — Sī quās reperiam, ad tē feram.
Brūnō. — Id facitō, sī tē nōn gravābit.
Gerhardus. — Nōn mē dēgravat obsequium amīcō exhibendum.
Brūnō. — Facile amīcōs tibi parābis (teste Cōmicō) sī obsequiīs
cōnferendīs aliīs dēlectāris.
Gerhardus. — Īnservīre amīcīs mihi dēlicium est.
Brūnō. — Id hominem decet (ut alius inquit Cōmicus) ut hominī
alterī Deus sit, id est, praestet auxilium et commodum.
————
In fēstō sānctī Gallī.
Nīcolāus & Vīnandus.
Nīcolāus. — Appetit nunc diēs sānctī Gallī, quō scholasticī
dēlectārī solent.
Vīnandus. — Ego certē ipsīus adventū nunc doleō.
Nīcolāus. — Solēbās tamen plūs aliīs gaudēre ob diem istum.
Vīnandus. — Fateor, sed nunc secus mēcum agitur.
Nīcolāus. — Amābō dīc, quis tibi est scrūpulus?
Vīnandus. — Facilis est, et tamen plūrimum mē male habet.
Nīcolāus. — Fortassis causam probē augurārer.
Vīnandus. — Sī conjectūrā cōnsequī potes, dīcam.
Nīcolāus. — Perīculī conjiciendī faciam.
Vīnandus. — Age, audiam.
Nīcolāus. — Nōn licet tibi prōsternātiōnī gallī adesse.
Vīnandus. — Hercule rem acū tetigistī.
Nīcolāus. — Sed cedo, quid impedīmentī erit?
Vīnandus. — Māter aes mihi largīrī recūsat.
Nīcolāus. — Sīs animī praesentis, istī reī facile medēbor.
Vīnandus. — Quī mihi succurrēs?
Nīcolāus. — Mūtuum tibi solidum aeris dabō.
Vīnandus. — Sī fēceris, nōn diū carēbis ipsō.
Nīcolāus. — Estne tibi animus labōrāre ut tū gallum ēnecēs, et
(ut ajunt) rēx efficiāris?
Vīnandus. — Istud honōris nōn cupiō, ubi nihil est lucrī.
Nīcolāus. — Vellem mē posse ipsīus caedem peragere.
Vīnandus. — Vīnō tē dōnābō, sī ipsī mortem intuleris.
Nīcolāus. — Omne movēbō saxum, quō ipsum acerbius aliīs tangam.
Vīnandus. — Spectātor erō.
Nīcolāus. — Sed interim nōn oblīvīscāris vīnī mihi modo
prōmissī.
Vīnandus. — Dō fidem mē praestitūrum prōmissa.
Nīcolāus. — Ego sī gallum interfēcerō, lautum exhibēbō vōbīs
convīvium.
Vīnandus. — Quid ā tē immūne accipiēmus?
Nīcolāus. — Duōs gallōs gallīnāceōs ad verū coctōs, et vīnī
mēnsūrās quattuor.
Vīnandus. — Sat erit.
Nīcolāus. — Spērō quod aliquid vīnī mihi dōnābitur, tum minus
impendiī faciam.
————
Dē fēstō sānctī Lambertī.
Paulus & Thōmās.
Paulus. — Rūrsus mātrem īrātam reddam.
Thōmās. — Quō ipsam offendēs?
Paulus. — Rogitandō pecūniam.
Thōmās. — Pecūniā quid egēs, cum vīctum habeās?
Paulus. — Aliīs egeō quam vīctū.
Thōmās. — An nōn, quibus indigēs, praebent tibi parentēs?
Paulus. — Quid nī?
Thōmās. — Cūr tum aes expetis?
Paulus. — Lūdīmagistrō ut manūs farciam.
Thōmās. — Cujus reī grātiā?
Paulus. — Lambertī fēriae expostulant.
Thōmās. — Ecce nisi dīxissēs, oblītus fuissem.
Paulus. — Numquid et tū modicō aere ipsum dōnābis?
Thōmās. — Quod moris est, ipse nōn intermittam.
Paulus. — Solet fierī, sed ignōrō an meritō.
Thōmās. — Forte praemiī locō est?
Paulus. — Pretium seorsum exsolvitur.
Thōmās. — Quod nunc dandum est, forte mūnus aestimat praeceptor.
Paulus. — Id mūneris crēbrius pendimus.
Thōmās. — Nōstīne, saepe dandum amīcīs, nē intereat grātia?
Paulus. — Praeceptor mūnere istō nōn amīcus, sed inimīcus
redditur.
Thōmās. — Explōrātum unde habēs?
Paulus. — Sciō aliquōs quī plūs cēterīs ipsī cōnferunt
mūnuscula, et illōs acerbius corrigit, et in eōs animadvertit.
Thōmās. — Quōs saevius tractat, illōs prae aliīs dīligit.
Paulus. — Istud dīligere Eumenidēs ferant.
Thōmās. — Cessā imprecārī praeceptōrī.
Paulus. — Quid tū ipsī dabis? ego solidō eum exhilarābō.
Thōmās. — Nummum praestārēs (quem indoctī album vocant) tū
opulentus es, ego obolum ūnum aut alterum dabō.
————
Dē ēligendō Epīscopō.
Jaspar & Melchior.
Jaspar. — Intererisne diē lūnae Gymnasiō litterāriōs?
Melchior. — Sīc crēdō.
Jaspar. — Cui tuam dabis vōcem?
Melchior. — Quid hoc est vōcem dare?
Jaspar. — Id est, quem ēligēs in epīscopum?
Melchior. — Inconcinna est locūtiō.
Jaspar. — Dictū venustiōrem.
Melchior. — Cui tuum dabis suffrāgium?
Jaspar. — Poterisne et aliō pactō ēloquī?
Melchior. — Possum, in cujus persōnam ēligendam tū cōnsentiēs?
Jaspar. — Memoriae istās recondam ōrātiōnēs. Ego suffrāgābor
tibi.
Melchior. — Nē facitō.
Jaspar. — Cūr? istum nōn dēsīderās magistrātum?
Melchior. — Nōn, quia frūgis nihil affert.
Jaspar. — Satis praemiī mihi esset honor iste.
Melchior. — Ipse honōris istīus avidus nōn sum.
Jaspar. — At pulchrum est dīcī epīscopus.
Melchior. — Vērum, sed miserum est cēnsum nōn exspectāre.
Jaspar. — Sī epīscopus fierem, spērārem adhūc mē in magnum
ēvāsūrum virum.
Melchior. — Unde istud spērārēs?
Jaspar. — Ex mōribus Gentīlium.
Melchior. — Quōs istī habuērunt mōrēs?
Jaspar. — Ab hīs quae in juventūte alicui accidērunt, sūmpsērunt
futūrae fortūnae condiciōnem.
Melchior. — Fīēbant etiam quandōque vōtī compotēs? vel semper
frūstrābantur spē?
Jaspar. — Quidnī? saepissimē.
Melchior. — Exemplum ūnum ēloquere.
Jaspar. — Platōnī in cūnīs dormientī, apēs in ōs mel
ingessērunt, ex quō haruspicēs eum fore virum fācundum dīxērunt,
quod sīc factum est.
Melchior. — Mīrum quod audiō, sed haud et aegrē crēdibile est.
————
Dē ēligendō Rēge.
Henrīcus & Jācōbus.
Henrīcus. — Hodiernō vesperī ubi tuī cēnābunt parentēs?
Jācōbus. — Ubi aliās, nisi domī nostrae?
Henrīcus. — Nōn aliquō sunt vocātī convīvae?
Jācōbus. — Quō hodiē invītātī essent?
Henrīcus. — Ad amīcōrum lancēs.
Jācōbus. — Forīs cēnāre eōs pudēret hōc diē.
Henrīcus. — Apud honestōs convīvam agere nōn est pudendum.
Jācōbus. — Fateor.
Henrīcus. — Cūr tum dīcis quod eōs pudēret?
Jācōbus. — Quia nōn solent hanc vesperam sollemnem forīs
peragere.
Henrīcus. — Quī fīat cedo?
Jācōbus. — Nōbīscum frontem domī exporrigunt.
Henrīcus. — Ecquid voluptātis domī habētis?
Jācōbus. — Multum certē.
Henrīcus. — Fortassis rēgem inter vōs dēcernitis.
Jācōbus. — Id ipsum facimus scīlicet.
Henrīcus. — Dīlēctūne, an forte?
Jācōbus. — Chartulīs pilleō impositīs.
Henrīcus. — Suntne omnēs īnscrīptae litterīs?
Jācōbus. — Sunt, et quidem nōminibus magistrātuum.
Henrīcus. — Adest etiam rēgīnae scrīptus titulus?
Jācōbus. — Est, sed vel mātrī, vel ancillīs vindicantur.
Henrīcus. — Fortūna quem rēgem fēcerit, quid pendet?
Jācōbus. — Hodiernō vesperī ā sūmptū est immūnis.
Henrīcus. — Immūnis? quis tum vīnī exsolvit cyathōs?
Jācōbus. — Pōtū omnī nōs aliī rēgem dōnāmus, sed ipse aliō
tempore suō aere geniāle parat nōbīs convīvium et rēgium.
————
Dē fēstō Nātālī Chrīstī.
Geōrgius & Gīsbertus.
Geōrgius. — Ego numquam tōtō annō plūs gaudeō, quam nunc
temporis.
Gīsbertus. — Ego vērō numquam magis doleō.
Geōrgius. — Dolēs tū tempore adeō laetō?
Gīsbertus. — Nōn dolērem in tantō frīgore?
Geōrgius. — Ipse tōtus laetor, ob fēstōrum diērum adventum et
cōpiam.
Gīsbertus. — Quid fēriae tibi commodant?
Geōrgius. — Ōtiābimur ā lēctiōnibus abundē.
Gīsbertus. — Quot diēs?
Geōrgius. — Fermē quattuordecim.
Gīsbertus. — Quandō incipient istae vacātiōnēs nostrae?
Geōrgius. — Ā prīdiānō Thōmae, et ad alterum Circumcīsiōnis diem
dūrant.
Gīsbertus. — Et interim nōn vīsimus scholam?
Geōrgius. — Accēdimus quandōque, sed sōlum cantātum.
Gīsbertus. — Quae cantābimus?
Geōrgius. — Reddenda istīs sacrīs diēbus in templō.
Gīsbertus. — Istōs cantūs nōvī abhinc bienniō.
Geōrgius. — Annī curriculō mihi excidērunt memoriā.
Gīsbertus. — Oportet ut sterilissima sit tibi memoria.
Geōrgius. — Tālia mihi cūra nōn sunt, dīligentius lūsus quam
ista cōgitō.
Gīsbertus. — Scholasticum id dēdecet.
Geōrgius. — Canenda bis diēbus habēsne scrīpta?
Gīsbertus. — Habeō, et cum mūsicīs concentibus.
Geōrgius. — Exscrībenda mihi ipsa accommodēs.
Gīsbertus. — Libentissimē.
Geōrgius. — Plūrimum laetor, quod nunc temporis adeō mītis est
āēr, et nōn acerbum frīgus.
Gīsbertus. — Et ego gaudeō, aliās in mātūtīnīs precibus frīgore
perīrem.
Geōrgius. — In lectō mē continērem, sī frīgus saevīret.
Gīsbertus. — Āh, propter novum Rēgem nātum nihil velīs patī?
Geōrgius. — Dūrum est ā tepidō nīdō discēdere.
————
Dē tempore Bacchānālī.
Michāēl & Vilhelmus.
Michāēl. — Quot hebdomadae nunc intersunt, inter fēriās Nātālēs
Chrīstiānās et Quadrāgēsimam?
Vilhelmus. — Opīnor novem.
Michāēl. — Hui tot?
Vilhelmus. — Ita relātū aliōrum accēpī.
Michāēl. — Cujus verbīs habēs?
Vilhelmus. — Virī cujusdam apprīmē doctī.
Michāēl. — Tum longum erit carnisprīvium.
Vilhelmus. — Tacē, obsecrō, verbum istud barbarum.
Michāēl. — Carnisprīvium nōn est verbum venustum et Latīnum?
Vilhelmus. — Minimē, sed māximē impolītum.
Michāēl. — Dīc polītiōrem dictiōnem aliquam.
Vilhelmus. — Tempus Bacchānāle.
Michāēl. — Cūr ita appellās tempus hoc?
Vilhelmus. — Quia ōlim in sacrificiīs Bacchī īnsāniēbant ita, ut
hōc tempore furiunt.
Michāēl. — Īnsāniēbant, sacrificandō Bacchō Deō Gentīlēs?
Vilhelmus. — Vīvēbant in omnī luxū et dēmentiā.
Michāēl. — Estne tibi aliud verbum quō hoc tempus appellēs?
Vilhelmus. — Fēstum vel tempus Lupercāle etiam potest dīcī.
Michāēl. — Quid novī verbī affers?
Vilhelmus. — Novum nōn est, sed ā veteribus historicīs prōditum.
Michāēl. — Ā quibus?
Vilhelmus. — Ā Valeriō Māximō.
Michāēl. — Cūr illud nōmen huic tribuis temporī?
Vilhelmus. — Ob mōrem Gentīlium.
Michāēl. — Quis is erat mōs?
Vilhelmus. — Pāstōrēs pecorum currēbant hōc tempore nūdī,
habentēs pellēs inmānibus in honōrem Pānōs Deī pāstōrum.
Michāēl. — In quod commodum istī sacrificābant?
Vilhelmus. — Crēdēbant quod ab ovibus pelleret lupōs: hinc
vocātum est tempus Lupercāle.
Michāēl. — Fīēbant etiam vōtī compotēs?
Vilhelmus. — Ignōrō, nam tunc temporis vītam nōn ēgī.
————
Dē Quadrāgēsimā.
Sevērīnus & Philippus.
Sevērīnus. — Poētārum nōn semper vānae sunt fābulae.
Philippus. — Certē mē jūdice parum habent vērī.
Sevērīnus. — Habent meā sententiā saepe nihil praeter vēritātem.
Philippus. — Probēs id, aliō quī fidem tibi nōn habeō.
Sevērīnus. — Dē Fortūnā fābulantur, quod rotae īnsistat.
Philippus. — Nōtum habuī diū.
Sevērīnus. — Istud vērācissimē dīcunt.
Philippus. — Fac mihi persuādeās.
Sevērīnus. — Hāctenus per aliquot diēs cūrāvimus cutem
dēlicātissimē.
Philippus. — Praetereā quid?
Sevērīnus. — Et nunc īnstat tempus quō corpus rūrsus
mācerābimus.
Philippus. — Aestimās forte jejūniī tormentum.
Sevērīnus. — Putō istud, nam carnēs prohibentur, quae sōlae
pāscunt corpus.
Philippus. — Etiam piscēs multōs sagīnant.
Sevērīnus. — Nervōs adeō nōn rōborant, ut carō.
Philippus. — Immō videās nōnnūllōs pinguiōrēs ex piscibus, quam
aliōs ē carnibus.
Sevērīnus. — Quī istī sunt?
Philippus. — Monachī in coenobiīs, ubi Pȳthagoricē mēnsa
īnstruitur.
Sevērīnus. — Crassa illōrum capita et ventrēs obēsī certē ē
piscibus nōn fīunt, vel exsurgunt.
Philippus. — Forte extrā līmen monastēriōrum vēscuntur crūdīs
carnibus.
Seuērīnus. — Sciō, et vīdī, nōn sōlum crēdō.
Philippus. — Et mihi vīsum est crēberrimē.
Sevērīnus. — In hīsce sēmiseptem hebdomadibus ēsuriālibus quō
vēsceris cibō?
Philippus. — Pisīs et pirīs in fornāce tostīs.
Sevērīnus. — Fīcubus istīs, quī rūsticīs mel sapiunt?
Philippus. — Ita, illōs ad pānem edō cum nucibus.
————
Dē fēstō Paschatis.
Petrus & Matthaeus.
Petrus. — Appetit nunc tempus, quō nūllum tōtō annō est
crūdēlius.
Matthaeus. — Quod illud est adeō impium?
Petrus. — Paschatis putō diēs.
Matthaeus. — Sunt istī tibi immānēs et impiī?
Petrus. — Utique nam magna solet fierī caedēs.
Matthaeus. — Habētur tum semper bellum hōc tempore?
Petrus. — Nescīs istud?
Matthaeus. — Ignōrō.
Petrus. — Nōstī Thuringiam regiōnem Germāniae Orientālis?
Matthaeus. — Nōscō, ubi urbs Erphurdia est excellentior.
Petrus. — Ibīdem duo sunt locī: ūnus ab Hallēce, alter ā Vitulō
nōmen sortītus.
Matthaeus. — Et quid posteā?
Petrus. — Inter hōs circā Pascha ingēns bellum oritur.
Matthaeus. — Etiam annuō?
Petrus. — Immō quotannīs duābus vicibus.
Matthaeus. — Tempore dīc quō?
Petrus. — Circā Quadrāgēsimae auspicium, et fēriās paschālēs.
Matthaeus. — Cujus locī incolae ēvādunt victōrēs?
Petrus. — Cum exōrdītur ēsuriāle tempus, illī dē Hallēce
agnōminātī.
Matthaeus. — Quārē illī?
Petrus. — Quia diēbus jejūniī piscis iste in coquīnīs et patinīs
dominātur.
Matthaeus. — Quandō illī triumphant dē proeliō, quibus Vitulus
agnōmen praebuit?
Petrus. — Paschatis tempore.
Matthaeus. — Quī hoc?
Petrus. — Nam sequentibus diēbus vīctitātur carnibus.
Matthaeus. — Lepidum audiō jocum.
Petrus. — Hoc quondam Erphurdiae agēns, nūgārī audīvī.
Matthaeus. — Satis festīnum dictērium.
————
Dē fēstō Pentēcostēs.
Vīnandus & Baptista.
Vīnandus. — Sabbatō proximō prīdiānus erit diēs fēstī
Pentēcostēs.
Baptista. — Compertum id habeō.
Vīnandus. — Ventrī nostrō rūrsus bellum afferet.
Baptista. — Quāle bellum nārrās?
Vīnandus. — Corporis bellum, jejūnium scīlicet.
Baptista. — Pulchrē jejūnium vocās bellum, quia ventrī odiōsum
est.
Vīnandus. — Hāctenus tranquilla fuit carō nostra.
Baptista. — Unde ista sibi tranquillitās quam aestimās?
Vīnandus. — Quia ā Paschatis diē nōn sēnsit jejūniī molestiam.
Baptista. — Corpus meum tum ōvīs, tum aliīs affatim est pāstum
dēlicātīs bōlīs.
Vīnandus. — Sabbatō dēnuō in prīstinum ībimus.
Baptista. — Facile est ūnum diem abstinentiā peragere.
Vīnandus. — Ipsō diē Pentēcostēs accēdēs sacram Synaxīn?
Baptista. — Incertus sum.
Vīnandus. — Quī sīc? ego mē accingam, quō grātiam Spīritūs
sānctī acquīram.
Baptista. — Facerem et id ipse quoque, sed ūnicum mē morātur.
Vīnandus. — Istud quidnam est?
Baptista. — Invītus cōnfiteor.
Vīnandus. — Ego alicubi ignōtō mea dēlicta recēnseō, tum plūs
audeō.
Baptista. — Parābō et mē, ut tēcum peccāta in sacrificulī aurem
murmurem.
Vīnandus. — Hīs Spīritūs sānctī fēriīs nōbīs scholasticīs in
prīmīs est scelerum sex ējicienda.
Baptista. — Vērē dīcis, ut Spīritus sānctus nōs invītat.
Vīnandus. — Sī is nōbīs praestō fuerit, sine sūdōre discēmus.
Baptista. — Ō utinam tum mihi adesset.
Vīnandus. — Peccāta exue, paenitentiam age, certē tē suō dōnābit
mūnere.
Baptista. — Ēnītar prō vīribus.
Vīnandus. — Sīc faciās, et litterīs fīēs aptior alumnus.
————
Dē fēstō sānctī Mārtīnī.
Hierōnymus & Hermannus.
Hierōnymus. — Quotnam diēs abhinc absunt fēriae sānctī Mārtīnī?
Hermannus. — Opīnor octo.
Hierōnymus. — Quōdiē peragentur?
Hermannus. — In macrā diē, scīlicet Veneris.
Hierōnymus. — Vespera tamen erit ipsō diē Jovis.
Hermannus. — Erit nī fallor.
Hierōnymus. — Ō tum adhūc bene nōbīscum agētur.
Hermannus. — Unde illud conjicis?
Hierōnymus. — Nam tunc carnibus vēscentur hominēs.
Hermannus. — Illud nostrō stomachō nōn commodābit.
Hierōnymus. — Immō plūrimum prōderit.
Hermannus. — Effāre quōmodo?
Hierōnymus. — Quicquid jūsculī vel carnis ā mēnsīs levārint,
nōbīs ad forēs cantantibus impartient.
Hermannus. — Ad istud certē ōllam mihi parābō.
Hierōnymus. — Sī tibi placuerit, invicem tunc temporis ōstiātim
canēmus.
Hermannus. — Oppidō mihi arrīdet.
Hierōnymus. — Sed quicquid obsōniī, vel aeris nōbīs datum
fuerit, commūne erit.
Hermannus. — Cōnferētur in illīus vesperae nostrum convīvium.
Hierōnymus. — Sed quā hōrā ēgrediēmur precātum stipem?
Hermannus. — Postquam octāva sonuerit.
Hierōnymus. — Illud temporis plānē integrum erit nostrae
precātiōnī.
Hermannus. — Conveniet māximē, nam eō tempore dē mēnsā tolluntur
patinae.
Hierōnymus. — Annō abhinc proximō tantum accēpī alimentī, quō
octo vīctitābam diēs.
Hermannus. — Ō sī ea nunc redīret fortūna!
Hierōnymus. — Spērandum est, et Deō cōnfīdendum.
Hermannus. — Quis illīus nōn anhēlāret adminiculum?
Hierōnymus. — Multī suum exoptant praesidium, vērum īnserviunt
ipsī inīquē.
Hermannus. — Hī cōnsequentur grātiam ejus ad Graecōrum Kalendās.
————
Dē Xeniīs mittendīs.
Kiliānus & Theodorīcus.
Kiliānus. — Precor tibi diem candidum.
Theodorīcus. — Tālem et tibi optō.
Kiliānus. — Xenium fac mihi praebeās.
Theodorīcus. — Hui, tam citō! vix novī annī diēs illūxit.
Kiliānus. — Hodiē vērum est tempus dandī xeniola.
Theodorīcus. — Hodiē incipit, sed diū dūrat.
Kiliānus. — Fateor, sed tamen quī alterī dare volunt, nōn
diuturnam moram agunt.
Theodorīcus. — Exspectā, quō ad ipsum strūxerō.
Kiliānus. — Nōn optō strēnam farīnāceam.
Theodorīcus. — Lautior mihi nōn est alia.
Kiliānus. — Sed pudēret mē amīcum mellītō mūnusculō salūtāre.
Theodorīcus. — Quī id fit?
Kiliānus. — Quia timērem nē ab ipsō nauseāret.
Theodorīcus. — Vānum metuis, sī bonus esset, bonī cōnsīderet.
Kiliānus. — Verbīs fortassis, at corde sperneret.
Theodorīcus. — Is persōnātus amīcus esset.
Kiliānus. — Honestius est panniculum ēmūnctōrium largīrī vice
xeniī.
Theodorīcus. — Est quidem, sed tāle mūnus nōn omnibus in prōmptū
est.
Kiliānus. — Dē interulā aut pannī ulnā plūra cōnficiuntur.
Theodorīcus. — Sed saepe plūris cōnstat cōnficiendī sūmptūs,
quam pannus.
Kiliānus. — Cultrōs vīdī quandōque inter amīcōs missitārī.
Theodorīcus. — Illōs ego nōn mitterem.
Kiliānus. — Cūr?
Theodorīcus. — Quia vulgō dīcitur, cultrōs amīcitiam rumpere.
Kiliānus. — Solidē istī tū accēdis dictō?
Theodorīcus. — Nōn tōtus cōnsentiō.
Kiliānus. — Attamen nōnnihil ipsī fidem praebēs.
Theodorīcus. — Faciō, ut solent hī, quī quicquid audiunt, ex
ōrāculō prōlātum putant.
Kiliānus. — Es tū illīus farīnae homō?
Theodorīcus. — Nesciō. Mēipsum nōn nōscō.
Kiliānus. — Sed strēnulam mihi fac mittās.
Theodorīcus. — Crās ultrō tibi cōnferam, interim spē vīvās.
————
Dē Pecūniā dandā in novae scholae ingressū.
Mārtīnus & Nīcolāus.
Mārtīnus. — Fēriābimurne post merīdiem ā lēctiōnibus?
Nīcolāus. — Nōn compertum habeō.
Mārtīnus. — Ego eā spē dūcor.
Nīcolāus. — Vidē nē vānam spem foveās.
Mārtīnus. — Certus sum, spē nōn frūstrābor.
Nīcolāus. — Praestāret fidējussōrem habēre.
Mārtīnus. — Tam sciō quam nōmen meum.
Nīcolāus. — Ēloquere quī sciās.
Mārtīnus. — Est mihi adulēscēns domī, quī prīmum jam scholam
invīset.
Nīcolāus. — Hoc quid afferet nōbīs?
Mārtīnus. — Ipse ā praeceptōre cōpiam ōtiandī nōbīs impetrābit.
Nīcolāus. — Quā arte?
Mārtīnus. — Largiendō ipsī pauxillulum nummōrum.
Nīcolāus. — Putās illud quod introitum vulgō appellitant?
Mārtīnus. — Istud ipsum volō.
Nīcolāus. — Sat habeō.
Mārtīnus. — Vērum, nōstīn’ unde mōs ille pervēnerit?
Nīcolāus. — Audīvī numquam orīginem.
Mārtīnus. — Dīcam hujus cōnsuētūdinis fontem, sī tē audīre nōn
taeduerit.
Nīcolāus. — Audīre gestiō.
Mārtīnus. — Quī apud artificēs mēchanicōs tīrōnēs sunt, istīus
artificiī classī aliquid pendere cōguntur.
Nīcolāus. — Vīdī quandōque in ipsōrum artificum conciliābulō.
Mārtīnus. — Istō mūnusculō favōrem sibi vindicant aliōrum.
Nīcolāus. — Etiam in ipsōrum album referuntur.
Mārtīnus. — Nōn secus et novus litterārum tīrō et praeceptōrem
et nōs dēmerētur.
Nīcolāus. — Quō?
Mārtīnus. — Praeceptōrem pauxillō aeris, nōs vērō ōtiō mediī
diēī.
————
Nōn semper esse studendum.
Vincentius & Vilhelmus.
Vincentius. — Heus tū, paucīs tē volō.
Vilhelmus. — Quis mē vocat?
Vincentius. — Ēn, ego tē vocō.
Vilhelmus. — Quid est quod mē vīs?
Vincentius. — Facilis rēs est.
Vilhelmus. — Exprime ocius.
Vincentius. — Quī sit quod ita pallēs?
Vilhelmus. — Palleō? id ipse ignōrō.
Vincentius. — Pallēs nōn secus ac aegrōtārēs.
Vilhelmus. — Sānē nihil sentiō dolōris, grātiā Deō.
Vincentius. — Unde tum pallor ille oritur?
Vilhelmus. — Color hic mihi est nātīvus.
Vincentius. — Nōn adeō pallēscunt hominēs ā nātūrā.
Vilhelmus. — Quī nōstī? esne medicus?
Vincentius. — Nōn, sed conjectūrā assequor, tē chartīs nimium
addictum.
Vilhelmus. — Litterīs tōtum trānsigō ōtium quod habeō.
Vincentius. — Sī id agis, tibi ipsī obes.
Vilhelmus. — Hoc nōn spērō, quod mihi dēsim studendō.
Vincentius. — Prōdes forte animae, sed corporī nocēs.
Vilhelmus. — Mālō animae quam corporis prōfectum.
Vincentius. — Bellē dīcis, sed corporī dēbilī et animae tandem
vīs perimitur.
Vilhelmus. — Perītī istud nōn asserunt.
Vincentius. — Quid tum dīcunt?
Vilhelmus. — Ad tenuem lancem, litterās melius imbibī.
Vincentius. — Concēdō, sed tamen oportet corporis cūram nōn
tōtam omittere.
Vilhelmus. — Neque hoc faciō.
Vincentius. — Extrēmum dēmentiae esset, abstinentiā immodicā
suum fraudāre genium.
Vilhelmus. — Praestat tamen alimōnia animae quam corporis.
Vincentius. — Ēnervātīs autem corporis vīribus, fulcīmentum
animae et virtūtibus tollitur.
Vilhelmus. — Īnficiās nōn eō, cum corpus sit animae
prōmptuārium.
————
Quem lūdum dēbeant juvenēs exercēre.
Antōnius & Laurentius.
Antōnius. — Hui lūdis tū tesserīs?
Laurentius. — Hoc tuā quid rēfert?
Antōnius. — Lūdus iste nōn scholasticōrum est.
Laurentius. — Quōrum tum est?
Antōnius. — Nebulōnum, helluōnum, et histriōnum.
Laurentius. — Vīdī ego complūrēs litterārum tīrōnēs hōc ūtī
lūdō.
Antōnius. — Nihilō fuēre meliōrēs.
Laurentius. — Anne pejōrēs eōs fuisse cēnsēs?
Antōnius. — Hercule nōn sōlum pejōrēs, sed et pessimōs.
Laurentius. — Tū nōstī, quia tertius Catō es.
Antōnius. — Rīdē ut libet, vēra loquor.
Laurentius. — Nihil lūdendum et scholasticīs arbitrāris?
Antōnius. — Lūdendum et ipsīs quandōque, sed aliud lūsūs genus.
Laurentius. — Age, quī lūdus?
Antōnius. — Lūdī nempe honestī, et verēcundī.
Laurentius. — Quī illī sunt?
Antōnius. — Quōs ōlim Cūmānī suōs docuērunt līberōs.
Laurentius. — Quālēs istī trādidērunt puerīs?
Antōnius. — Natāre, dīmicāre, et certāre luctandō.
Laurentius. — Nūllōs aliōs?
Antōnius. — Nūllōs quōs audierō.
Laurentius. — Numquam charta lūsōria, vel tālis?
Antōnius. — Minimē gentium.
Laurentius. — Etiamne inter convīvia cum amīculō?
Antōnius. — Nusquam locōrum.
Laurentius. — Nimium sapuērunt.
Antōnius. — Sī semel et iterum concessissent, male cecidisset.
Laurentius. — Nōnnumquam lūdere, ferendum esse.
Antōnius. — Audīstīn’ Platōnem dīcentem, nōn parvum incommodum
esse cōnsuētūdinem inīquam?
Laurentius. — Cōnsuētūdō diūtinō et frequentī cōnātū fit, nōn
rārō tentandō.
————
Dē Eleēmosynīs colligendīs.
Lūdovīcus & Pantaleōn.
Lūdovīcus. — Placetne tibi mihi congredī?
Pantaleōn. — Quō?
Lūdovīcus. — Ignōrās? ōstiātim petītum decimās nostrās.
Pantaleōn. — Decimās quid vocās?
Lūdovīcus. — Stipem, quae nōbīs pauperibus ā dīvitibus ērogātur.
Pantaleōn. — Est illa nōbīs vice decimārum?
Lūdovīcus. — Utique est.
Pantaleōn. — Mihi nōn fit vērisimile.
Lūdovīcus. — Pinguis Minervae homō es, quod ista nōn capis.
Pantaleōn. — Haud capiō, rogō apertius mihi dīcās.