Convivium Divitum, sive opulentorum

Crœsus hospes, Crassus, Alchmeon, Tantalus, Servus & Uxor.

Crœsus. — Serve, i vocatum ad me Crassum, Alchmeonem, et

Tantalum, ut mihi in prandio sint convivæ, aliôqui soli

cœnaturo.

Servus. — Ibo facessum mandatum.

Crœsus. — Dic me nolle ut emaneant.

Servus. — Eloquar. Salve Crasse.

Crassus. — Et tu.

Servus. — Rogat herus meus ut sibi conviva esse digneris.

Crassus. — Certè minus mihi iam est integrum.

Servus. — Iussit, ut dicerem se nolle recusari, etiam Alchmeonem

et Tantalum vocabo.

Crassus. — Age, tum veniam.

Servus. — Facias, abeo quæsitum et alios duos. Sis salvus mi

Alchmeon.

Alchmeon. — Tu quoque.

Servus. — Herum meum convenire debes iam in prandium.

Alchmeon. — Prandebit solus?

Servus. — Non, sed Crassus ipse aderit, et Tantalum iam ibo

vocatum.

Alchmeon. — Tum lubens adveniam.

Servus. — Præter vos tres penitus neminem ad mensam invitavit.

Alchmeon. — Abi Tantalum quæsitum, ego me accingam.

Servus. — Ibo. Salve Tantale honestissime.

Tantalus. — Et tu salvus sis.

Servus. — Vult dominus meus ut secum prandeas, est quòd te

conventum cupit.

Tantalus. — Iam volebam auspicari prandium.

Servus. — Parcas isti impendio in vesperam, et ædes nostras

invise.

Tantalus. — Auscultabo, et comitabor te.

Servus. — Sic facies, et hero meo rem gratam facies.

Crœsus. — Advenire vestrum est gratum mei amici: vocavi vos,

aliôqui solus prandissem, quo nihil magis adversum mihi est.

Convivæ. — Et nobis acceptius nihil est, quàm aliena vivere

quadra.

Crœsus. — Manibus aquam præbe tu serve, lavetis deinde

accumbite. Tu Crasse istuc sedeas, tum tu Alchmeon, deinde

Tantale accubitum eas.

Crassus. — Tu hospes, supremè ac prior accumbas.

Crœsus. — Hic mihi et meae uxori est sedendi locus. Benedicite.

Convivæ. — Dominus.

Crœsus. — CHRISTUS salvator omnium, redemptor et credentium,

nobis huius prandii alimenta benedicta facere velit, ut ipsa in

salutem animarum sumamus.

Convivæ. — Amen.

Crœsus. — Has gallinas dirumpite, et iusculo exotico bolos panis

madefacite.

Convivæ. — Non negligemus.

Crœsus. — Serve vinum cyathis infunde vetus et novum.

Servus. — Effectum reddam.

Crœsus. — Bibite hilariter hospites mei, sat vobis largiar.

Alchmeon. — Impigri ad epulas esse solemus.

Crœsus. — Poculum hoc vobis præbibam, ut grati vestri sint

adventus.

Tantalus. — Salutiferè sumas haustum istum.

Crœsus. — Serve tolle hæc, assas carnes præbe et puras quadras.

Crassus. — Alchmeon calicem medium tibi præbibo.

Alchmeon. — Sit commodo.

Crassus. — Nunc et tu bibe.

Uxor. — De his perdicibus, vel lepore aut capis illaridatis

edite, quisque suo palato iucundum accipiat.

Crassus. — Crœse hospes propinabo tibi, si alteri præbibere

volueris.

Crœsus. — Bibe, mei muneris ad pocula immemor esse non soleo.

Alchmeon. — Ô quàm delicatos et voluptuarios dies agimus nos

opulenti, cùm interim pauperes esuriant.

Tantalus. — Panis vix sat habent nonnulli inopum.

Crœsus. — Opum mihi tantum est, quo exercitum alere vellem

copiosum.

Crassus. — Et ego frugibus et ære abundo non parum.

Tantalus. — Argenti et bonorum acervum ego possideo.

Crœsus. — Vivamus igitur genialiter.

Crassus. — Posteris meis non multum relinquam.

Tantalus. — Opibus ego quoad vixero potiar: nepotes mei si

egebunt, quærant ut ipse quondam feci.

Uxor. — Sed interim cibi estis immemores.

Crœsus. — Serve bellaria affer.

Crassus. — Illa non expectabimus, aliò nos vocant negotia, fac

hymnum legi, nobis abeundum est.

Crœsus. — Benedictus qui est in secula seculorum, nostro nomine

habeat laudem et honorem, nostrique misereatur.

Convivæ. — Amen.

————

Convivium Paschale.

Paterfamilias, Ioannes, Marcus, Benedictus, Iasperus, Gotfridus,

Thylmannus, famuli domus.

Paterfamilias. — Ut se habent vestri stomachi et ventres? súntne

vacui?

Famuli. — Crepitant instar veteris membranæ librorum, et novarum

solearum.

Marcus. — Ecastor ilia mihi crepant, fauces lippiunt fame, crura

ferre me nolunt, brachia vix tollere possum, ita viribus ieiunio

sum exhaustus, instar lucernæ oleo exiccato.

Paterfamilias. — Aqua manus singuli abluite, Paschalibus et

novis cibis amissas corporis vires refarciemus.

Benedictus. — Impigrè nos accingemus patinis istis.

Paterfamilias. — Benedicite.

Famuli. — Dominus.

Paterfamilias. — Hæc est dies quam fecit Dominus, exultemus et

lætemur in ea. Pascha nostrum immolatus est CHRISTUS, itáque

epulemur in azymis synceritatis et veritatis. Alleluia. Pater

noster. Ovum quisque accipiat, deinde de perna et aliis

carnibus.

Thylmannus. — Esuries et fames mihi fuit vehemens.

Paterfamilias. — Eam mutes iam saturitate.

Iasperus. — Laus superis quòd ad hunc diem superstites mansimus.

Gotfridus. — Gaudeo plurimum huiusmodi pisces in patinas

rediisse.

Marcus. — Hi pisces robur præbent maius, quam esurialis cibus.

Benedictus. — Istud hodie experiar, an vires accipiam

validiores.

Paterfamilias. — Alterum edite ovum si lubet.

Marcus. — Unum adhuc edam.

Thylmannus. — Pernam ego petam cultro, experiárque ut sapiat.

Benedictus. — Marce, quot ova una vice posses ingurgitare?

Marcus. — Octo sine opera et labore.

Ioannes. — Dura, an mollia?

Marcus. — Adhuc fluida, non indurata.

Ioannes. — At cuius generis vel farinæ?

Marcus. — Gallinis parta.

Ioannes. — Aestimabam ea quæ ad sepes iam sole torrentur.

Marcus. — Illa tuo vultui essent apta.

Thylmannus. — Tu in ovis edendis octo aliorum munere posses

fungi.

Iasperus. — Edendo ipse pensum meum belle persolvere vellem, si

certatim comederemus.

Paterfamilias. — Carnes iusculo elixas affer tu puer. Præbibo

vobis hoc sacro Paschatis die.

Famuli. — Conferat tibi bibenti.

Paterfamilias. — Invicem vobis præbibite, lætósque animos

poculis vobis facite.

Gotfridus. — Ioannes amicitiæ et charitatis haustu te adoriar.

Ioannes. — Accipiam abs te lubenter.

Benedictus. — Hero nostro propino.

Paterfamilias. — Bibe feliciter. Puer, assas carnes prome, his

saturi sumus.

Ioannes. — Benedicte, vitrum hoc tibi medium propino, verùm tu

bibe quantum volueris.

Benedictus. — Auspicatò bibas, tum et ipse potabo.

Iasperus. — Thylmanne, à prandio tuas ædes invisemus omnes, vis

nos ovis excipere?

Thylmannus. — Ne Gry quidem largiar, tabernæ hospes non sum: si

convivari vultis, diversoria accedite.

Gotfridus. — Marcus nos medio agno, frustóque vitulinæ carnis

exciperet, si suum domicilium adiremus.

Marcus. — Ad Calendas Græcas.

Benedictus. — Nihil immune nobis dares his sacris feriis?

Marcus. — Nil nisi sellas et scamna vobis impertiar.

Benedictus. — Istis tu stomachum ieiunum pascas?

Paterfamilias. — Cibo utimini ut tollatur, appetit hora

concionem sacram audiendi, qui assa carne delectatur, Chrysippum

non agat. Puer, bellaria fac adsint, et hæc tollantur.

Thylmannus. — Marce, haustum Paschalem tibi propino.

Marcus. — Quid paschalem? vini haustum malo, eo corculum meum

iuvo.

Paterfamilias. — À cibo templa adite auditum sacram concionem,

precésque vespertinas, et ad cœnam in tempore adsitis denuò,

sacratissimæ hodie sunt feriæ.

Gotfridus. — Nusquam ibimus nisi fortassis ad Marcum, degustatum

de ovis suæ mensæ.

Marcus. — Si veneritis, ante fores vobis manendum erit.

Paterfamilias. — De his novis et Paschalibus obsoniis

benedicimus Domino.

Famuli. — Deo gratias.

Paterfamilias. — Benedictus et gloriosus sit Dei filius, qui

hodierna die à morte resurgens, ab æterna nos liberavit morte.

Famuli. — Amen.

————

Convivium Nundinarium, sive dedicationis Templi.

Villicus, Uxor, Pistor, Textor, Calcearius ex urbe cives &

Servus.

Villicus. — Cura uxor mea Elsa, ut sacrificio Missæ peracto,

piper cæteráque obsonia sat cocta sint, fortè ex urbe nos

amiculi nonnulli invisent.

Uxor. — Enitar pro viribus, tu servum iube scopis verrere

pavimentum horrei vel cubiculi, in quo convivæ sedebunt

prandentes.

Villicus. — Serve, cubiculum istud à pulveribus redde

purissimum, parietibúsque adhærentes aranearum telas depone, ne

quid sit, quod convivis nauseam inferat.

Servus. — Curabo.

Villicus. — Piperis habeas præcipuam curam, ne vel aduratur,

néve insipidum fiat, nam ipsum in primis nundinarum tempore

palatis advenarum placere solet.

Uxor. — Quæ culinæ sunt munia, sine te exequar bellissimè, me

coquere permitte, et tu cocta edas, satis adulta sum, non egeo

in coquendo te instructore.

Villicus. — Hîc adveniunt tres amiculi ex urbe.

Uxor. — Qui sunt?

Villicus. — Pistor noster socer, Calcearius affinis, et Textor

cognatus nobis.

Uxor. — Veniunt invicem?

Villicus. — Etiam, et manibus confertis se, ut amicissimi

ducunt.

Uxor. — Subitò nunc tu serve mensam sterne, singuláque, quibus

opus erit, impone.

Servus. — In illo moram non faciam.

Uxor. — Ipsa cum obsoniis properabo ocyssimè.

Pistor. — Sis salvus ô Villice, quid geris?

Villicus. — Salvi sitis et vos, gratulor vestro adventui.

Pistor. — Ubi nundinæ sunt vel nundinarum gaudium, in templóne,

vel ad focum?

Villicus. — Spero quòd utrobique.

Textor. — Præstat in coquina, quàm in templo nundinas esse, nam

stomachis prodest magis.

Villicus. — At plebeiarius noster mavult in æde sacra nundinas

celebrari.

Calcearius. — Unus ille homo est, cuius inexplebilis est

loculus.

Villicus. — Adsitis, limen transcendite, mox prandium

instruetur.

Pistor. — Ubi uxor latet?

Villicus. — In culina ad focum, ad posticum, si opus est, mictum

ite, iam piper percoctum erit.

Textor. — Urina non premimur. Salve Elsa, ut vales, tu solicita

Martha es.

Uxor. — Grati advenistis, valeo bellissimè, sed sine pecunia:

cubiculum intretis, iam obsonia mittam à foco.

Villicus. — Ex aquali hoc manus mundate, tum mensæ assidete:

loco benedicite quisque orationem apud se dicat, hîc doctus non

est.

Pistor. — Cruce signemus, consecrabimúsque cibum nos ipsi, ubi

eruditus defuerit.

Villicus. — Piper hoc degustate, spero placebit.

Textor. — Sapidum est oppidò.

Calcearius. — Adveniat uxor tua.

Villicus. — Illa, culinæ penso executo, adveniet. Edite

alacriter, caro in pipere cocta, lepusculus est heri à me

venatus.

Pistor. — Licet tibi per Nobiles venari lepores?

Villicus. — Nundinarum hoc tempore concedunt.

Calcearius. — Ô Elsa, coquere nosti dapsilicè.

Uxor. — Coquo more villico et agresti, ut rustici edunt

dapsilicè.

Pistor. — Sat optimus est apparatus et delicatus.

Villicus. — Bibite de hac villana nostra cervisia, in urbe

pretiosiorem haberetis.

Textor. — Satis iucunda est sapore.

Uxor. — Piper hoc lambite, tum intus denigrabimini.

Pistor. — Multum ipsius edimus.

Villicus. — Uxor tolle piper, et tostas affer carnes. Tu serve

vinum cyathis infunde. Vinum hoc hîc in nostro Œnopolio venditur

sedecim obolis.

Pistor. — Vili ære vænit, dignum ut carius venderetur.

Textor. — Præbibo tibi Villice.

Villicus. — Prosit tibi. Agninam carnem ad veru paratam

attingite, delicatiorem non habebitis. Omnibus præbibo, ut

accepta sit vestra præsentia.

Calcearius. — Bibe Dei nomine.

Pistor. — Audio utricularium, choreas ludit, pergemus illic et

nos.

Uxor. — Prius oremus.

Villicus. — Agimus gratias vero Christianorum Deo, ob omnia

nobis præstita beneficia.

Pistor. — Amen.

Villicus. — Nunc abite ductum choreas.

————

Convivium Campestre.

Campum viridem animi recreandi gratia recedunt, Horatius hospes,

Henricus, Volfgangus, Maxemilianus, convivæ & Matronæ nonnullæ.

Horatius. — Quam dulciter et iucundè nunc aura blanditur,

undique locorum floridum est herbis et frondibus nascentibus.

Henricus. — Omnia nunc virent, nunc formosissimus annus.

Volfgangus. — Germinant nunc omnia, prata, agri, horti, et

sylvæ.

Maxemilianus. — Aviculæ aërem nunc perstrepunt dulci cantu: è

nidis, quibus hyeme tota delituerunt, erumpunt.

Horatius. — Egrediuntur et nunc homines agminatim in campum vel

pomœrium, cibo et potu in viridibus locis se oblectantes.

Henricus. — Exeamus et nos ad horas aliquot, quid usque

insidemus fumosis et obscuris tectis? in apertum campum cum

avibus repetemus.

Volfgangus. — Rusticari nunc conveniret, si commeatum haberemus,

quo nos, ut alii solent homines, exhilararemus.

Horatius. — Ipse vobis impertiar pernam suillam et duas vini

mensuras.

Maxemilianus. — Tum deinde reliquum sumptum faciemus nos.

Henricus. — Pari asse deponemus nos alii.

Volfgangus. — Nymphas bellulas oportet et congredi, aliâs

hilaritatis habebimus nihil.

Horatius. — Uxorculæ nostræ et famulæ comites erunt nobis, quæ

sub palliis cibatum ferent.

Maxemilianus. — Non diu moremur, si quò ire volumus, properemus

antequàm vespera appetat.

Horatius. — Audi tu Uxor mea: sportulam obsonatoriam para, ac

reple perna hodie elixa, et vini aliquot prome mensuras, in

pomœrium expatiatum ibimus.

Uxor. — Dicto citius expediam.

Horatius. — Nos præcedemus, tu cum culinæ ministra sequere, ad

portam nos invenietis.

Uxor. — Sat est, vos pedetentim præcedite.

Horatius. — Eamus, ponè subibit coniunx.

Henricus. — Quàm delectabile est iam deambulare, et repere sub

frondibus et in viridi gramine!

Volfgangus. — Est per Herculem.

Maxemilianus. — At, quod pomœrium accedemus?

Henricus. — Ubi minus hominum erit.

Horatius. — Ibi conveniet, ne multos nostrorum gestuum habeamus

spectatores.

Volfgangus. — Possent et multi suspicari matronas, quæ aderunt,

inhonestas esse, nobisque amicas meretricias.

Maxemilianus. — Videbimus ubi maior erit solitudo.

Henricus. — Hîc in Œnopolio aliquid vini et nostro nomine

emamus.

Volfgangus. — Ubi lagena est in qua feremus?

Maxemilianus. — Ad fidem dabunt, vinum qui vendunt, mox

rediturum et relaturum te dicas.

Volfgangus. — Quantum feram?

Henricus. — Quatuor mensuras mercare, tum inter nos exolvemus.

Volfgangus. — Ubi vos reperiam?

Maxemilianus. — Ad portam te manebimus.

Henricus. — En aliâs à longè subsequitur uxor mea famula

comitante.

Henricus. — Moremur eas, tum et vinum à nobis emptum afferetur.

Horatius. — Sistemus gradus, perplacet mihi.

Uxor. — Ut ita præcurritis, vix potuimus assequi.

Horatius. — Lento tamen gradu ivimus.

Maxemilianus. — Adest et nostri æris vinum.

Horatius. — In gramen nunc decumbamus. Uxor, deprome quod

attulisti dapis, tu famula vinum cyathis infunde.

Volfgangus. — Ægrè in Œnopolio lagenam mutuò dabant mihi, quia

ipsis ignotus eram.

Horatius. — Edamus nunc et poculis nos oblectemus.

Maxemilianus. — Ô quàm lepidum est et iucundum hoc in loco esse!

Hospes. — Propino tibi uxor.

Uxor. — Bibe bonis avibus.

Henricus. — Præbibo tibi.

Maxemilianus. — Sit commodo.

Horatius. — Pernam degustate, tum bibere delectabit vos.

Volfgangus. — Adhuc à prandii cibo saturi sumus.

Horatius. — Edere si non libet, alacrius bibite.

Maxemilianus. — Sitienti propino.

Henricus. — Ille ego ipse sum, tibi pari haustu respondebo.

Volfgangus. — Puella illa et potu et cibo abstinet.

Uxor. — Puellarum non est bibere, sed summis labris data pocula

lambere et pitissare.

Horatius. — Hesperus instat, redeundum est domum.

Maxemilianus. — Quando lubet, in nobis mora non erit.

Horatius. — Exurgite, hinc abeamus.

Henricus. — Celeres congrediemur.

————

Convivium Satyricum, sive invectivum.

Iuvenalis hospes, Bartoldus, Georgius, Antonius, Martinus,

convivæ & Servus.

Iuvenalis. — Salvi sitis literarum cultores fervidi.

Bartoldus. — Talis sis et tu Poëta eloquentissime.

Iuvenalis. — Quid invicem negotii geritis?

Georgius. — Equidem otium non negotium agimus.

Iuvenalis. — Nihil literarii tractatis?

Bartoldus. — Commentamur mutuò nescio quæ.

Iuvenalis. — Non vos premit æstus, umbras petite aut tecta, non

parùm incommodat rabies illa canicularis stellæ, quam nunc sol

incolit.

Antonius. — Domibus sat per hyemem morati sumus.

Iuvenalis. — Has meas ædes et tecta subite, potu vos excipiam.

Martinus. — Sumptui isti parcas, non sitimus oppidò.

Iuvenalis. — Obsequimini, subitóque adsitis, nugabimur mutuò,

ipse canus adolescentibus literis deditis delector, ut nihil

suprà.

Georgius. — Frontem perfricabimus, et tua subibimus tecta.

Iuvenalis. — Accedite audientibus animis, meúmque non fugite

senium, ipse et olim adolescens fui.

Bartoldus. — Canos tuos non fugimus, sed formidamus ignoti et

pueri, tibi in literis emerito militi convivere.

Iuvenalis. — Serve, i promptum cervisiæ pocula aliquot et vini.

Servus. — Celerrimè curabo.

Iuvenalis. — Potus æstus tempore in pretio est, magníque

æstimatur, ubi calore arent labella.

Servus. — Hic potus prosit bibentibus.

Iuvenalis. — Adolescentibus vobis literarum cupidi præbibo.

Convivæ. — Salutem precamur, ut potas?

Iuvenalis. — Quisque vestrum labia potu madida faciat, deinde

edite, nunc potus acceptior est cibo, sed utro plus delectamini,

eo utimini.

Convivæ. — Utroque iuxtà gaudemus.

Iuvenalis. — Sitim postquàm sedaveritis, literarii aliquid

nugabimur invicem.

Convivæ. — De literis loqui nostras ingeniorum excedit vires,

ipsas primoribus labiis vix degustavimus.

Iuvenalis. — Intelligo non usque adeò ipsarum rudes vos esse, ut

dissimulatis.

Georgius. — Per Apollinem et Palladem expertes sumus ipsarum.

Iuvenalis. — Ideo me capulari sene nunc ut duce utimini,

respondetéque quæ quæram.

Bartoldus. — Respondebimus ad nota, ad ignota obticebimus.

Iuvenalis. — Festis diebus quid Gentilibus olim erat negotii à

meridie, sacris Deorum peractis?

Georgius. — Per tenebras scio, et Andabatarum more, à præceptore

quondam me audivisse recordor, quòd in agris, in viarum compitis

conveniebant, ibidémque mutuis verbis in se per vices invehebant

in curribus stantes.

Iuvenalis. — Verè dicis, quisque alteri sua, si quæ habuit,

scelera obiecit et aperuit.

Antonius. — Non ægrè ferebat qui convitiabatur?

Iuvenalis. — Vitiatus rursus in suum convitiatorem dicebat, ut

canis morsu petitus remordere solet.

Georgius. — Spectaculum, me Hercule, iucundum fuit visu et

auditu.

Iuvenalis. — Sic et vos adolescentuli exercere ingenia

deberetis, ut unus alium nunc laudaret, nunc verò increpando

læderet.

Bartoldus. — Amicitia mox tum rumperetur.

Iuvenalis. — Prædicendum esset, ut quisque alterius boni

consuleret verba.

Georgius. — Quid si experimur, an unus alterum suis posset

coloribus depingere?

Iuvenalis. — Istud efflagito sedulò, unus auspicium sumat.

Georgius. — Cuculi progeniei te esse credo, per Herculem,

pusillus nanque corpore es, sed voce magna, et virili, canis

instar bovis, itaque miror quomodo in tam parvo corpusculo tuo,

tanta vis spiritus resideat.

Bartoldus. — Tu unus eorum qui manticam à tergo non vident,

aliena non sua cernunt vitia, sic tu me pusillum corpore arguis,

cum tu quolibet pygmeo minor sis, gressu tamen superbo, rubea

tunica, tiara pretiosa incedens, alium et Herculem te putas, ac

nuper Hannibalem te esse afferebas, cùm ne musculum effugare

posses.

Antonius. — En tu Martine ades? vocaris tu Martinus? ubi equus

tuus, cui nuper infidebas? quis tu es? ambulas nunc pedibus? ab

equo non ad asinum, sed terram transcendisti.

Martinus. — Tu nasute, ridere sine, tu trium terunciorum homo,

tu pomilio, tu lerna malorum, tu morionum hospes, stultitiǽque

domicilium.

Iuvenalis. — Abundè ingenia ostendistis, nunc bibite, tum demum

regrediemini domum.

Martinus. — Abibimus, tu gratiam habe.

————

Convivium Laudatorium.

Demosthenes hospes, Gerardus, Theodoricus, Kilianus, Vilhelmus,

convivæ.

Demosthenes. — Convivas vos volo à meridie.

Theodoricus. — À meridie? cur non prandii hora?

Demosthenes. — Lauta mihi non est culina, sed macra, plenáque

aranearum telis, non pinguibus suum pernis.

Gerardus. — Per superos, bellus homo es, vocare vis convivas

saturos, non famelicos, facillimum tum est sine impendio

convivatorem esse.

Demosthenes. — Convivium apparabo merendinarium, quod à meridie

loco cibi merendinarii agitur inter homines.

Kilianus. — Ecquid nobis immune dabis?

Demosthenes. — Satis cervisiæ et edulii nonnihil, quo bibendi

excitetur cupiditas.

Vilhelmus. — Ad quam veniemus horam?

Demosthenes. — Circiter primam, neque diutius moramini.

Theodoricus. — Aderimus in ipso sono primæ horæ.

Demosthenes. — Rogo in tempore huc pedes ferte, agemus palæstram

quandam literariam.

Kilianus. — Post sublatum prandium huc feremus pedes.

Demosthenes. — Postremum occupabit scabies.

Gerardus. — Ratum sit quod loqueris, postremus qui venerit, malo

afficietur, domum iam pransuri ibimus.

Demosthenes. — Discedite, propediem huc remigrate.

Vilhelmus. — Salve Demosthenes orator eloquentissime, hic

advenimus omnes, quid nunc nostra tibi conferet præsentia?

Demosthenes. — In amœnissimo horto meo apud domus posticum

situm, sub arboribus compotabimus, et unà nugabimur.

Kilianus. — In nobis mora non erit.

Demosthenes. — Serve, ad hortum fer potum, cervisiam scilicet

pretiosiorem, et bolum unum aut alterum carnis.

Servus. — Præstabo effectum.

Demosthenes. — Me comitamini in horti amœnitatem.

Gerardus. — Paribus sequemur passibus.

Demosthenes. — Hortulum hunc in deliciis meis habeo, éstque

unicum delectamentum meum.

Vilhelmus. — Est iucundissimus locus.

Demosthenes. — Sub hanc arborem sedebimus quiescentes, et de hoc

potu exigui valoris sitim curabimus, præbibo cuilibet vestrûm

calicem hunc.

Kilianus. — Salutem tibi ferat bibenti.

Demosthenes. — Congarriemus postquàm quisque calicem istum

ebiberit.

Gerardus. — Bibamus nunc ordine omnes, quid iam tibi placet?

Demosthenes. — Exercitiíne aliquid in dies habetis, quo studium

vestrum corroboretur, magísque grandescat in vobis profectus

scientiæ?

Vilhelmus. — Nil nisi epistolas scribimus.

Demosthenes. — Exercitatio quædam est, qua nihil est iuveni

utilius.

Gerardus. — Quæ est illa?

Demosthenes. — Quòd ætate sibi parem vel peritia puerum modò

vituperet, modò laudet.

Kilianus. — Eam artem vituperandi vel laudandi, ubi disceremus?

Demosthenes. — In Rhetorica, quam vestra indoles non sufficit

capere, vel uti ipsa: sed alium laudare vel vituperare ingenii

exercendi gratia, ante artem cognitam, etiam et laudis et

honoris est.

Vilhelmus. — Laudaturus alium, auspicium unde sumat?

Demosthenes. — À corpore, à genere vel progenie, à fortunæ

dotibus, et scientia, probitate, vel moribus. Edite buccellas

aliquot, et bibite: tum vicissim vos laudabitis.

[Gerardus]. — Ipse glaciem secabo. Bellus tu homo es Theodorice,

candidis capillis, modesto vultu, gressu testudineo, facie alba,

ingenio fœcundo, parentibúsque opulentis.

Theodoricus. — Te me fricantem refricabo: quod mihi das laudis,

omne id tibi competit. Pulcher es adolescens, flava coma,

honesto aspectu, gradu egregio, Minerva fertili, et maioribus

divitibus prognatus.

[Kilianus]. — Ô Vilhelme, audi à me tui præconium. Parentibus

percepi te ortum præclaris, scióque non sterili esse indole

statura non deformi, scientia non contemnenda, assiduúsque es

librorum lector.

Vilhelmus. — Et tu albæ gallinæ es filius, neque infelici

ingenio, corporis habitu decoro, ut nihil suprà.

Demosthenes. — In laudando alium semper illud Plinii in mente

habete: “Hoc ipsum esse amantis, non nimiùm laudare”.

————

Convivium Declamatorium.

Pædagogus hospes, Ioannes, Hermannus, Albertus, Iacobus,

convivæ, Servus.

Pædagogus. — Hodie dies est, quo à lectionibus feriari receptum

est.

Ioannes. — Nescimus, quid deinde?

Pædagogus. — Scitis etiam quid sit otiari à lectionibus

gymnasii? vel quid sit agendum, dum à scholæ negotiis est

libertas?

Hermannus. — Tum ludendum est in campo, pila vel globo per

anulum ferreum, vel cursu, vel palæstra dimicatoria, aut

colluctando.

Pædagogus. — Scopum nondum tetigisti, toto aberras cœlo.

Ioannes. — Eo modo tamen feriæ literariæ à nobis hactenus

nostrísque maioribus dum literas didicerunt peractæ sunt.

Pædagogus. — Istud nihil aliud est, quàm vacatione à gymnasio

abuti: à prandio huc me accedite, erudiam vos ad horulam unam,

quid sit vacare à librorum lectionibus, et quomodo ferias

scholasticas commodè collocare poteritis.

Albertus. — Adveniemus prandii peracta fabula.

Pædagogus. — Hîc vos operiar, in tempore facite adsitis.

Ioannes. — Certè revertemur propediem.

Pædagogus. — Magnæ fidei adolescentes vos nunc video, quòd

promissos adventus re exequimini, assidete, nonnihil potus

afferri faciam, quo linguas irrigemus, promptius ut loquamur.

Hermannus. — Nostri gratia ne assis impendium facias.

Pædagogus. — Serve, aliquid vini prome et affer.

Servus. — Expediam quàm rectissimè.

Pædagogus. — Cupitis nunc audire quid sit otiari à lectionibus

gymnasii?

Ioannes. — Anhelamus cupidè.

Pædagogus. — Post haustum hunc factum eloquar. Hoc poculo

vestros adventus excipio.

Hermannus. — Gratiam habemus.

Pædagogus. — Bibat et quisque vestrum. Nunc quæ pollicitus sum

præstabo. À schola quotiescunque feriabimini, hoc exercitii

habeatis.

Ioannes. — Quod genus?

Pædagogus. — Audita ruminetis, et breviusculam orationem quandam

concinnate, in rei vel personæ cuiuspiam laudem vel vituperium,

quod declamitare olim nocitabant.

Ioannes. — Nescimus qua arte declamationes conficiemus.

Pædagogus. — Rudem et impolitam orationem connectite, quoad

artem didiceritis. Unicam à me accipite declamationem in

literarum laudem. Literæ, id est scientiæ, nobilissimæ sunt,

neque unquàm satis laudatæ, neque laudari, ut dignæ sunt, à

quoquam possunt, multum nanque boni et frugis afferunt: per

ipsas posteritati gesta indicantur temporum peractorum: per

ipsas virtutes, felicitas, magistratus, honores, laudes dantur

et accumulantur facilius quàm per opes: ipsæ semel adeptæ,

nunquam, neque in vita, neque post funera decorare aut ornare

cessant habentem. Dixi.

Ioannes. — Periculum et ipse faciam, commendaturus virtutes.

Pædagogus. — Age, facito, ingenio utere tuo felicissimo.

Ioannes. — Virtus res est ardua maximè, difficilísque acquisitu,

tandem adepta, felicissimum reddit, omnia quibus egemus præstat,

nam illi nihil deesse dixerunt scriptores, quem penes esset

virtus: virtus omnia in se habet, virtus ad sydera vehit, vitium

ad ima tartara mittit. Dixi.

Pædagogus. — Bibite nunc omnes ordine, quisque calicem exiccet.

Hermannus. — In arenam et ego descendam, prudentiæ præconium

dicturus. Prudentia virtutum omnium nobilissima, in cognitione

rerum consistit, qua cognitione nihil est homini honestius,

scire laudabile, nescire vitiosissimum est: vir prudens, rerum

peritus, uno minor est Iove, inquit Poëta: ignorans à caudice

differt nihil. Dixi.

Pædagogus. — Calicem quem meritus es bibe, cæterísque præbibe.

Albertus. — Palæstram ineam ego liberalitatis encomium

prolaturus. Liberalitas ea virtus est, quæ humanum, pium, et

benignum esse docet hominem, dátque ubi dandum est, servat ubi

tenendum est, sua non prodigere, neque tenax esse, ut Euclio

Plautinus. Dixi.

Pædagogus. — Bibe poculum quod meritus es, et aliis propina. Sic

vestra otia transigite, tum in eruditos evadetis viros.

Ioannes. — Curabimus, tu vale et gratiam habe.

————

Convivium Reconciliatorium.

Hospes, Arnoldus, Henricus, inimici invicem, Iasperus, Crato

reconciliatores.

Hospes. — Ut sic rixamini invicem canum more, nihil vos pudet?

Henricus. — Iste malorum lerna, suis semper verbis me insectatur

malis, nequeo ipsi obvius fieri, vel adesse, quin aliqua iniuria

me prosequatur.

Arnoldus. — Tu metuis dictis semper laceras, rodísque ac ossa

caniculi, prædico tibi, ut mordere et deferre apud alios me

cesses, aut clavum clavo trudam, quod senties cum magno tuo

malo.

Henricus. — Ah, tu pygmæo minor, quid narras? Ientaculi vice

quod est esurienti, id tu mihi esses si ad pugnos ventum fuerit.

Arnoldus. — Sim pomilio quantumvis pusillus, tamen à te, ut

inter simias asinus tractari nolo, neque pessundari.

Crato. — Huiusmodi silete verba, istas lites componite, longè

præstat pax et concordia, quàm simultas et discordia.

Henricus. — Tranquillus et quietus esse vellem, nihílque secum

aut convictus aut commercii habere, sed liber ab ipso fieri

nequeo, insequitur me passim ut umbra corpus, succulique

scropham.

Arnoldus. — Tuo consortio gaudebo facillimè.

Hospes. — Taceat uterque, scio quid faciemus, quo vos

reconciliatos reddemus.

Henricus. — Quid? exprime.

Hospes. — Compotatiunculam ad cervisiæ pocula agemus, tum inter

potandum vestris animis discutiemus rancorem illum mutuum.

Henricus. — Lubet mihi: diversorium istud cervisiarum intremus,

sequimini vos belli helluones poculorum.

Hospes. — Domi nostræ in umbra sedebimus tranquillius, securius

et iucundius.

Crato. — Præstat suis interesse penatibus, quàm alienis.

Henricus. — Potus feratur abundè, tum calculum et rationem

impendii faciemus.

Iasperus. — Adsint et potiora pocula.

Hospes. — Afferentur modò.

Iasperus. — Prospera sit cervisia bibentibus.

Hospes. — Et tibi afferenti.

Crato. — Vos duo hactenus invidiosi invicem et mutuò poculum

exhaurite in felicem vestræ concordiæ eventum.

Henricus. — Bibam, ubi siti laboravero.

Crato. — Arnolde tibi propino.

Arnoldus. — Commodè et fortunate bibas.

Iasperus. — Vinum biberemus, id convenit reconciliationi.

Henricus. — Duæ mensuræ vini ferantur, alteram ipse exolvam.

Arnoldus. — Alterius sumptum ipse dabo.

Hospes. — I latum vinum, ego calices vitreos eluam.

Iasperus. — Hîc vinum affero, sit felix fortunatúmque de ipso

potitantibus.

Crato. — Nunc animi prius mutua invidia turgescentes

immutabuntur.

Hospes. — Heus tu Henrice, ut ita obstipo sedes capite? hanc

vini pateram propino tibi integram.

Henricus. — Accipiam lubens, postquàm ad fundum fuerit exhausta.

Hospes. — Vidén’? exorpsi.

Henricus. — Video, mihi nunc repleas ipsam.

Hospes. — Faciam, en tibi, ipsam funditus imbibas.

Henricus. — Istud levissimum mihi factum erit.

Iasperus. — Arnolde ut siles? fac à te haustum propinatum

accipiam.

Arnoldus. — Hoc poculum vini tibi præbibo.

Iasperus. — Faustum sit tibi opto.

Arnoldus. — Bibendo fac respondeas.

Iasperus. — Faciam actutum.

Hospes. — Fervent adhuc animi vestri odio mutuo?

Henricus. — Nequaquàm.

Hospes. — Utrique calicem vini præbibam, quo discordiam in

concordiam mutetis.

Henricus. — Fiet, tu bibe.

Hospes. — Evacuavi, nunc partite inter vos, calicem illum medium

quisque epotet.

Henricus. — Arnolde medium tibi propino.

Arnoldus. — Sit felix faustúmque.

Henricus. — Medium bibi, nunc tu ad fundum epota.

Arnoldus. — Faciam, vidén’?

Crato. — Consertis manibus, nunc discordiam devovete,

concordésque vos victuros promittite, placet istud utrique?

Hospes. — Arridet mihi.

Arnoldus. — Et mihi displicet minimè.

Crato. — Ista sancita est reconciliatio.

Henricus. — Miror quî fiat quòd ad vini calices homines in

mutuam redire gratiam solent.

Crato. — Deus vini habetur Bacchus ipse, qui aliquando dicitur

Lyæus, à lyo, id est, solvo, quia vinum tristitiam et invidiam

solvit.

————

Convivium Histrionum, sive Parasiticum.

Nero hospes, Buttubata, Gnato, Curculio.

Nero. — Unde proditis vos rudes, tremuli, pannosi, alacrésque

animis histriones?

Buttubata. — È foro.

Nero. — Quid ibi quæstus estis adepti?

Buttubata. — Lucri prorsus nihil, homines nunc sapiunt Solones,

tertiúmque Catonem præ se ferunt.

Nero. — Non plus vestris capiuntur gesticulationibus?

Gnato. — Afferunt morionum se sat domi habere, seipsos utcunque

histrionicè gestus exhibere.

Nero. — Vertuntur nunc omnia, ut quæ prius in deliciis sunt

habita, nunc iaceant, et nihil ducantur.

Curculio. — Timemus quòd esuriendo ad restim nobis res veniet:

quum victum solitum denegabunt homines.

Nero. — Animos non despondete, ipse solus vos tres integri anni

curriculo adhuc pascam, ab aliis destituti si fueritis.

Buttubata. — Grati erimus domino regi nostro unico præsidio.

Nero. — Estis famelici? libétne cibum ingurgitare?

Gnato. — Per Herculem, pérque omnes Deos patellarios esurimus

acerbissimè.

Nero. — Pingue hîc sumen, pinguiáque exta edite, devorate, igne

et vino calidos vos facite.

Buttubata. — Ô nostrum præsidium et unicum asylum, tu ille nobis

es Iupiter, id est, iuvans pater: ille nobis es Deus tutelaris,

tutaris nos à sæva stomachi tyrannide, scilicet fame.

Nero. — Deus vester ero adiutor et alumnus, si ea quæ

interrogavero mihi responderitis.

Gnato. — Ad verba quæcunque volueris, dicemus nobis comperta.

Nero. — Quis populi de me sit sermo, verè audire delector: verum

mihi dicite, de me quæ fertur vulgo sententia?

Buttubata. — Passim ad astra referunt, pium benignum, æquum,

prudentem, divitem, potentem, omniúmque horarum hominem te esse

dicunt, et qui possit æqua discernere lance, quid distent æra

lupinis.

Nero. — Ô lepidi histriones, ob id nuntium tritis vos donabo

lacernis, calidóque sumine.

Gnato. — Quæ diximus, ex oraculo sumus locuti, ita nos

patellarii iuvent Dii nostri.

Nero. — Vos semper iure feci plurimi, vestrum genus semper

credidi mundo utilissimum, hominibúsque divinitus datum esse.

Buttubata. — Non facile quis dixerit laudem et encomium nostri

albi. Nos hominum sumus solamina, nos solatia, mœstorum

consolatores, veri assertores: sine nobis, vino mulieribus,

hilares esse nequeunt mortales, imò vos etiam nostris solis

facetiis alacres facimus: natura nobis semper est læta, semper

æquè serena, non nubila mens, ut cæteris hominibus mœrorem sæpe

advehens.

Nero. — Sed agite, quem vos me facitis?

Gnato. — Imò longè maiorem, nos te ad astra ferimus, te Deum

facimus, et si quid est Deo maius: multus est nobis in ore Rex

Nero, Rex liberalissimus.

Nero. — Verbis istis semper apud me commeatum, dapsilésque

lances, tritásque lacernas in promptu reperietis semper.

Buttubata. — Gratia sit domino Regi de præsentibus patinis,

futura dum accipiemus, etiam pares gratias habebimus.

Nero. — At quales in plebeiorum penatibus vos geritis?

Buttubata. — In ædes admissi, culinas patinásque lautas petimus,

illas exedimus, lingimus, lambimus, rodimus. Damnosi sumus

patinis et culinis, nudamus homines argento, dapibus et esca.

Nero. — Pocula non efflagitatis?

Gnato. — Hirundines sumus poculorum, bibere non desinimus, quoad

guttula restat. Nos Vulcani sumus filii, quicquid tangimus,

comburimus et consumimus.

Nero. — Approbátne vulgus album vestrum?

Curculio. — Nobis calculum adiicit album, dicens oportere

versutum esse ac rota est figularis, nullúmque hominem esse

frugi, quin bene et malè facere sciat ut nos.

Nero. — Nunquàm ad verbera vobis res venit?

Buttubata. — Creberrimè ulmeis pigmentis nobis pellis pungitur,

verùm ad pugnos induratam cutem habemus.

Nero. — Pelles vestras istis meis poculis iam farcite et

patinis, tum minus ferire ipsum dolebit vobis.

————

Convivium Nugatorium.

Salibus & nugis recensendis certant Hospes, Poëta, Somniator,

convivæ, Servus, Nugo.

Hospes. — Bovem mactavi domi, ad intestina comedenda rogo sitis

mihi convivæ vos quinque.

Nugo. — Plures nostrum sunt, gratiam habe in aliam vicem.

Hospes. — Plus carnis et intestinorum mihi est, quàm vos

devorare poteritis.

Poëta. — Attamen incommodum est, tantus convivarum cœtus.

Hospes. — Minimè gentium, rancida mihi fient boum intestina sine

convivis, solus sum cum solo famulo, omnia nequimus devorare,

nam vultures non sumus.

Somniator. — Tum fac pateant ædes, intrabimus tecum visuri, quò

nos excipere velis.

Hospes. — Felicibus avibus limen transcendite. Gratulor vobis

felices adventus in domicilio meo.

Nugo. — Felix sit et tibi accommoda hæc habitatio.

Hospes. — Serve, promptuarium resera, carnésque tostas deprome,

cervisiam præbe et calices quǽque convivio apta conveniunt,

ministra.

Servus. — Claves promptuarii præbe, occlusum est.

Hospes. — Velox redi.

Nugo. — Festinare tantopere haud opus est, expectabimus

facillimè, fame non premimur.

Hospes. — Quid tum? aliquem tamen in stomacho habebitis locum

bolis aliquot. Tu serve, unum aut alterum intestinorum veru ad

prunas torreas.

Servus. — Exequar.

Hospes. — Vos interim de his carnibus sumite.

Nugo. — Fiet.

Hospes. — Ipse exemplo vobis ero prius in quadram buccellam

decerpendo.

Poëta. — Age, tum fenestram edendi et nobis aperies, ut hospitis

est munus.

Hospes. — Vinum hoc pitissate, palatis sapiet.

Somniator. — Propino tibi.

Hospes. — Bibas prosperè.

Somniator. — Certè nobile est, et cum quolibet alio sapore

certaret.

Hospes. — Tale est, ut ad egenorum mensam bibitur.

Somniator. — Et acre et suave est.

Hospes. — Exta illa calida, dum fervent edite, frigida insipida

fiunt.

Poëta. — Ipsis non parcè utemur.

Hospes. — Ut ita silentes et taciti estis? quid in corde

voluitis? an curam prolium educandarum?

Nugo. — Non, istarum solicitudinem matribus et uxoribus

relinquimus.

Hospes. — Sumite animos hilares, bibendo, quis nobis scomma

aliquod recensebit, quo ridebimus? tu istud facito. Nugo

vocaris, fac et nugeris nobis nonnihil.

Nugo. — Scommatum vel facetiarum expers sum, attamen quod scio

dicam. Mulieres vetulæ in templo orantes, clunibus attrahunt

pedes, scitis qua gratia?

Hospes. — Ignoramus, tu dicito.

Nugo. — Ideò, ut si quid per posticum venti emiserint, non

perdant sine fruge, sed ipso pedes calefaciant, ut Plautinus

ille Euclio nocte follem ori adstringebat, in quem anhelitum

mitteret, et mane ignem cum ipso excitaret.

Somniator. — Audite et me: Somnium hac nocte habui, multum me

invenisse auri et argenti, lepidǽque nymphæ adiacere me

amplexanti, at expergiscens sensi felem mihi adesse lingens

maxillas meas, nam madebant ex hesterna crapula.

Hospes. — Tu poëta poëticas facetias nobis narra, tum omne

impendium huius convivii immune habebitis.

Poëta. — Aures arrigite, versus audietis lepidos in hora poëtica

natos, undecim scilicet hos.

Dum vina bibo, tristari non bene quibo.

In haustu primo, lætor sub pectoris imo.

In cordis fundo, lætor dum bibo secundò.

Post ternum potum, vinum mox fit mihi notum.

Et potus quartus lætum reddit atque facetum.

Et potus quintus, lætam mentem facit intus.

Dum bibo bis ter, sum qualibet arte magister.

Potu septeno, frons efficitur sine freno.

Potus bis quartus, mihi sensus tollit et artus.

Sed si plus bibam, kannen, pot, omnia frangam.

Ut corpus redimam, rock, hemmet, omnia vendam.

Hospes. — Ridiculi per Herculem sunt, et poculis apti versus.

Poëta. — Ipsos boni consulite, qualis sum poëta, tales et dico

versus.

Hospes. — Immunes vos omnes iam hîc à symbolo fecistis.

Poëta. — Gratiam referemus olim.

————

Convivium Tabernarium, ubi certo asse et numis præsentibus

convivatur et solvitur.

Tabernarius, Iasperus, Henricus, Maxemilianus, Volfgangus,

Arnoldus viatores.

Iasperus. — Ho, ho, nemón’ huc prodit? vacant hæ ædes?

Tabernarius. — Quis fores pulsitat, clamandóque domum personat?

Iasperus. — Salve hospes Tabernarie.

Tabernarius. — Et tu.

Iasperus. — Ecquid lauti habes opsonii? dapsilicéne instruxisti

focum? nostrûm hîc sex peregrè profecti adsunt, ex itinere

fessi, et esurientes, cibíque et potus cupidissimi.

Tabernarius. — Satis reconditum cibi habeo, si vobis æs

exolvendi suppetit.

Henricus. — Bonorum datum habemus, pecuniásque Crœsi, et Crassi

æquamus opulentia.

Tabernarius. — Isti assidete mensæ, fercula iam afferri faciam,

quiescite interim.

Maxemilianus. — Faciemus, ac tu festina, acerrima nobis fames

est, qualem ab incunabulis habuimus nunquàm.

Tabernarius. — Morbo isti medebor pulcherrimè: de ista perna

voragines ventris facite, mox lautiores patinas afferam, sed

cibum consecrate prius.

Volfgangus. — Benedicite.

Henricus. — Dominus.

Volfgangus. — Christus Dei filius, salutis humanæ autor et

conservator, tabernarium hoc prandium nobis benedictum reddat.

Henricus. — Amen.

Volfgangus. — Nunc edamus, ipse morari nequeo.

Iasperus. — Ede, non morabimur, quin et nos cibum sumimus.

Arnoldus. — Dura est et admodum falsa caro ista.

Maxemilianus. — Potu salsedinem pelle.

Arnoldus. — Cantharum medium ebibam.

Volfgangus. — Tum ad fundum ipse exiccabo.

Ger[ardus]. — Heus, heus, hospes, cervisiæ plus prome, hæc epota

est.

Tabernarius. — Abundè cervisiam afferam, placétne et vinum?

Maxemilianus. — Utique quanto pretiosius fuerit, tanto ipso plus

delectabimur.

Tabernarius. — Hîc vinum affero nectareum, nectari cœlestium

Deorum ne latum unguem cedens, eo hilares vos reddite.

Iasperus. — Faciemus: alia obsonia præbe, assi si quid habes,

elixis non oblectamur.

Tabernarius. — Sunt mihi capi duo illaridati, et anser in veru,

adhuc calidi, de ipsis quid afferam? dicite, utrum ansere, an

capis palata plus gaudeant vestra.

Iasperus. — Anserem feras, capos tibi serves.

Tabernarius. — Accipite eum pinguem, et adipe multa, ac si tener

vitulus esset.

Henricus. — Ho, ho, sodales optimi, lassitudinem itinere longo

adeptam nunc curate, incidimus in cœlum.

Maxemilianus. — Præbibo tibi, guttur mihi constringit anserina

ista caro.

Iasperus. — Ex postico anseris edas.

Volfgangus. — Oleto ipsius iam capior magis, quàm si viveret.

Tabernarius. — Ô vos convivæ, ut nunc stomachis valetis, éstne

factum melius?

Maxemilianus. — Longè præstantius intestina nunc vigent, quàm

dum adveniebamus.

Iasperus. — Hospes propino tibi.

Tabernarius. — Prosit, bibere nondum cupio, impransus sum.

Bibite vos basilicè, ipse impendiorum immemor non ero.

Geor[gius]. — Et nos tuorum obsoniorum non obliviscemur.

Tabernarius. — Istud decet ad mensam, hîc caseum accipite, qui

advenarum huc solet esse terror.

Maxemilianus. — Nos perterrescet minimè, sat æris habemus, unde

symbolum pendamus.

Tabernarius. — Edite de ipso vel butyro quantum lubet.

Iasperus. — Tolle mensam hospes, sat edimus, hinc abeundum est.

Tabernarius. — Non abeundum, sed solvendum, quisque vestrum

tribus albis symbolum solvet.

Volfgangus. — Hui, tantum? vix cibus valuit tantum.

Tabernarius. — Vini bibistis multum.

Maxemilianus. — Ô vos sodales optimi, hinc quomodo evademus, quo

pendemus symbolum?

Iasperus. — Hospes, æs in numerato non habemus, nostra

chirographa tibi dabimus, mox exoluturi, et è patria æs missuri.

Tabernarius. — Chirographa non accipio, nam literarum expers

sum, sed vel pecuniam vel exuvias.

Henricus. — Nunc versuum quorundam recordor: Est bona vox, hol,

wein, melior schenk ein, optima trinck auß. Est mala vox,

rechen, peior bezalem, pessima den rock auß.

Tabernarius. — Sit pessimum vel optimum, aut solvite, aut vestes

exuite.

Iasperus. — Accipe has vestes, ad vesperam, vel summum cras

repignerabimus et redimemus.

————

Convivium Natale.

Macrinus natalem diem celebrans, Persius, Castor, Pollux,

Coquus, convivæ, Servus.

Macrinus. — Io, io, ô festivissimum diem, ô candidissimum solem

hodiernum, feliciorem integer annus habet nullum.

Persius. — Unde tantum hodierni diei encomium profers?

Macrinus. — Ignorabas hodie mihi esse diem natalem?

Persius. — Per Herculem non cogitabam, non tum natalitio tuo die

nos tuos amicos epulis et mensa excipis?

Macrinus. — Utique adsitis meo prandio omnes quatuor, meum diem

genialem mecum celebretis.

Castor. — At quantum impendii faciet quisque?

Macrinus. — Sumptus nihil impendetis, ipse feram omnia mea

crumena.

Pollux. — Age, perplacet, condicimus, non opus est nobis

scindere penulam.

Castor. — Ubi convivæ vocamur, sumus facillimi: ubi ad erogandam

pecuniam, surdi, et auribus mortui.

Macrinus. — At natalitiis muneribus me ut donetis oportet.

Persius. — Ipsa mittemus lubentissimè.

Macrinus. — Coque, súntne edulia percocta?

Coquus. — Quando lubet accubitum ite.

Macrinus. — Serve, éstne mensa decorata, quibus solet ornari?

Servus. — Est, et diutissimè.

Macrinus. — Lavetis mei convivæ, et discumbite.

Castor. — Prior discumbere tuum est ut hospitis.

Macrinus. — Benedicite.

Persius. — Dominus.

Macrinus. — Cunctipotens Deus, cœli et terræ Dominus, bonorum

omnium autor, creator, salvator humanæ creaturæ, hoc natali

convivio cibum et potum nobis pransuris salubria facere velit.

Persius. — Amen.

Macrinus. — Nunc epulis negotium sumite et poculis.

Pollux. — Otium non agemus.

Macrinus. — Salsuginosam illam carnem vel porcinam gustate.

Castor. — Fiet.

Macrinus. — Serve, ad cyathos sta, vidéque ne siccitate hient.

Servus. — Curabo.

Macrinus. — Iurulentas fer carnes, his siccis non est delicium

magnum, quadras alias porrige.

Servus. — Exequi volo.

Macrinus. — Carnibus istis iurulentis fruimini, quoad assæ

afferentur.

Persius. — Facile est contentum esse patina tali, poculisque

lepidis.

Macrinus. — Genio indulgete, Epicuríque vivite.

Persius. — Propino tibi in felix auspicium sequentis anni.

Macrinus. — Hodie alium auspicor annum meæ ætatis.

Persius. — Tibi nunc est exordium anni, ut omnibus mortalibus

ipso Circuncisionis die.

Macrinus. — Assæ carnes fac adsint famule.

Servus. — Efficiam celerrimè.

Macrinus. — Orbes tolle, aliósque propone.

Castor. — Omen felix tibi hoc poculo opto, ô Macrine.

Macrinus. — Et tibi ipsum non sit infelix.

Pollux. — Age, bibendo mihi par referas.

Macrinus. — Non differam: omnibus vobis ad has tostas carnes

præbibo, in gratiam, quòd hoc natali meo die me invisistis.

Castor. — Lubentes fecimus, maiora velimus, si inservire tibi

poterimus.

Macrinus. — Decerpite assum, ipsum propositum est ut edatur, non

ut rursus in culinam deferatur.

Pollux. — Strenuè nostrum agimus munus.

Persius. — Ô Macrine, hilarem nunc sumas diem, genio affatim

indulge, Deóque gratias habe, qui hoc die vitæ munere te fungi

fecit et concessit.

Macrinus. — Istud hodie feci, facio, et quoad hic dies

duraverit, faciam.

Castor. — Macrine, scisne cur munera mittantur ab amicis illi

cuius est dies natalis?

Macrinus. — Puto quòd signum sit amicitiæ, eo munere gaudeant

natum esse in mundum, eum cui mittant.

Castor. — Ut die Circuncisionis donantur xenia, ob novi

auspicium anni, ita ipso die natali nato homini.

Macrinus. — Verisimile est.

Castor. — Sic res est.

Macrinus. — Serve, bellaria appone, et cyathos aspice an

sitiant.

Persius. — Nunquàm vidi calices sitire.

Macrinus. — Intelligenti pauca satisfaciunt, caseo hoc ora

exiccate, butyróque animos si mœrent lenîte.

Pollux. — Macrine præbibo, optóque felix sit tibi dies natalis,

posteráque ætas.

Macrinus. — Commodè bibas.

Castor. — Fac deponi dapes, expatiabimur aliquantulúm.

Macrinus. — Serve mensam tolle.

Castor. — Legamus hymnum.

Macrinus. — Deus misericors et iustus, qui in hanc lucem nos

creavit, creatósque pascit sua gratia, benedictus sit in æternum

et ultrà.

Persius. — Amen.

Macrinus. — Boni consulite habita obsonia.

Persius. — Tu pro liberalitate ista gratiam habe.

————

Convivium delicatorum palatorum.

Coloniensis, Vestalus, Thuringus, Saxo, Suevus, Hessus, Franco,

Phrysius, Obsonator.

Coloniensis. — Heus, heus contubernales optimi, quid agemus?

tempore hoc licentioso, convivabimúrne invicem? vivemus semper

Stoicos? nunquàm cum Horatio spargemus nuces patiemúrque vel

inconsulti haberi?

Vestalus. — Iucundum esset convivari, si opulentæ nobis essent

crumenæ.

Coloniensis. — Ego omnium nostrorum nomine numos exponam et

sumptum, si post factum calculum quisque sua parte mihi reddere

promittit.

Vestalus. — Pollicemur ad sacramentum.

Coloniensis. — Audín’ tu Obsonator, in convivium delicatum

obsonia mercatum vade, sed cura ut lautissima quæque emas.

Obsonator. — Æris satis si habuero, obsonando accinctissimus

ero.

Coloniensis. — Accipe aureum istum, et quantum opus fuerit,

obsoniis splendidis impende.

Obsonator. — Pollucibiliter obsonabo.

Vestalus. — Redeas pegasæo gradu, et vorans viam.

Coloniensis. — Obsonatum misi, qui mercabitur nobis edulia

ampliter.

Thuringus. — Aderit etiam mox?

Coloniensis. — Apud propôlas cibum coctum emet, tum coquendi

labore non egemus.

Saxo. — At quid obsonii afferet?

Coloniensis. — Jussi ut delicatissima quæque quæreret et

mercaretur.

Suevus. — Cuius palato? fortè tuo obsonabit.

Coloniensis. — Quicquid culinaria taberna habuerit opipari et

cocti, istud nobis comparet.

Hessus. — Adveniétne oppidò?

Coloniensis. — Dicto citius aderit, nos interim mensam

sternemus.

Franco. — En aliâs redit Obsonator, sub pallio ferens nescio

quid.

Coloniensis. — Salvus advenisti Obsonator noster, quid splendidi

mercatus es nobis?

Obsonator. — Admodum calida, nescio an pinguia.

Hessus. — Proh, carnes affert suillas et vitulinas, quis illis

delectatur? porcina est immunda lepram gignens, vitulina

insaluberrima febrem pariens, morbúmque et moros gestire facit.

Obsonator. — Mercatus sum quæ potui consequi, delectus mihi non

erat, aliâs hæc non attulissem.

Coloniensis. — Edamus hæc, dum desunt splendidiora.

Franco. — Verè dicis, boni consulenda sunt vilia, ubi pretiosis

laboratur.

Hessus. — Edat igitur quisque esuriens, fames ipsi condimentum

dabit, quo sapient etiam dulcissimè.

Obsonator. — Aut manus admovete, aut solus exedam.

Suevus. — Quod mercatus es ede, nos esurire malumus.

Obsonator. — Nunc in portu navigabo, résque mea in vado erit,

cùm solus hæc devorare debeo.

Thuringus. — Nihil aliud tibi erat apud propôlas?

Obsonator. — Ne My quidem.

Coloniensis. — Bibamus copiosius, et quo in cibo egemus, in potu

recompensemus. Mox domum ibo quæsitum piperis aliquid zinzibere

conditi.

Vestalus. — Ipse si in patria essem, haberem quo latrantem

stomachum replerem.

Hessus. — Quid?

Vestalus. — Patinam fabarum, déinde lentium, deinde pisorum, tum

lactis, tum pultis, tum olerum, tum raparum. Hæc fercula quibus

desunt, potiuntur crassissima carne porcina.

Thuringus. — In laribus meis paternis dulce iusculum de halece

ederem: tabernam potoriam accedens, in sinum sumerem halec

salsugine erutum, de quo lamberem inter potandum, ut sitim

acciperem.

Franco. — Ô nobilem meam Franconiam, in qua vini suavis bibuntur

calices: ibidem si essem, viverem indulgentius.

Saxo. — In Saxonia mea et nobilis ac satis crassa cervisia

potatur.

Hessus. — Hessia mea caprinis carnibus abundantissima est, in

ipsáque obsonia pinguia et multo iusculo eduntur.

Suevus. — Suevi mei vino et nucum copia superbiunt.

Phrysius. — Phrysii nostri butyro fertilibúsque caseis nobiles

sunt et laudabiles.

Franco. — Quid tu Coloniensis ais? in quo tuam Coloniam effers?

Coloniensis. — Opus non est præconio, satis seipsam commendat.

Franco. — Dapes opipare vobis Coloniensibus nullæ sunt aliæ,

quàm piper rugosum.

Coloniensis. — Ah, nos inopes Germaniæ orientalis vel

superioris, vos aquæ bibuli.

Franco. — Si nostrates aquam non biberent, diu Rhenus vos

Occidentales Germanos submersisset.

Obsonator. — Quisque suam repetet domum, nequeo vestris palatis

arridentia obsonare, nam nimiùm dissident.

————

Convivium Helluonum poculis sese urgentium.

Hermanus, Arnoldus fratres, Iasperus & Georgius.

Hermanus. — Sitio affatim, quid consilii præbes mi frater?

Arnoldus. — Remedium non est aliud magis præsentaneum siti, quàm

epotatio crebra poculorum.

Hermanus. — Pocula quid iuvant vacua?

Arnoldus. — Pocula puto non inania, sed potu referta: vacua

vasa, pocula non merentur dici.

Hermanus. — Quî hoc?

Arnoldus. — Pocula (ni fallor) dicuntur calices, quasi potum

continentes vel continentia.

Hermanus. — Potatum quò nos conferemus?

Arnoldus. — In eas ædes ubi convenire soliti sumus.

Hermanus. — Iniucundum est duobus solis compotare, si quos

habere mus congerrones sive compotores.

Arnoldus. — Fortè in ipso domicilio cervisiario quosdam

inveniemus nostri consortii.

Hermanus. — Accedamus Iasperum veterem nostrum commilitonem.

Arnoldus. — Perplacet, confestim eamus.

Hermanus. — Heus, heus Iaspere, ésne domi?

Iasperus. — Non sum.

Hermanus. — Nónne te loquentem audimus?

Iasperus. — Non Iasperum, sed fortè Theologum auditis.

Hermanus. — Ecce obliti per Herculem fuimus istius tui

cognominis, quid agis? latitas semper et assides Theologicis

tuis libris?

Iasperus. — In Grammaticis regulis sudavi et legi. Quid venitis?

quid expetitis?

Hermanus. — Venimus curatum cuticulam tecum ad pocula.

Iasperus. — Hæc domus ad algidam dicitur culinam, nihil cibi,

neque potus, neque ignis est.

Hermanus. — Adest cantharus quo potus feratur?

Iasperus. — Fideliam habemus, non stanneum cantharum.

Arnoldus. — Dulcior est potus ex fictili poculo, quàm stanneo.

Hermanus. — Istud est quod dixit Agathocles rex filius figuli,

qui rex maluit ex fictilibus vasis quàm aureis bibere.

Iasperus. — Huc è regione in taberna coquinaria cervisiam feram,

interim expectetis.

Hermanus. — At redi velox, sitimus fortiter et acerbissimè.

Iasperus. — Huc redeo, felix sit cervisia bibentibus.

Arnoldus. — Et tibi afferenti non infelix.

Iasperus. — Hoc poculo ebibendo aut totum, aut medium

combibebimus.

Hermanus. — Arridet, sit ratum quod loqueris.

Iasperus. — Hermane, præbibo tibi integrum poculum.

Hermanus. — Esto, accipio libenter.

Arnoldus. — En Georgi unde tu proripis?

Georgius. — È laribus meis visum venio quid hîc geratur.

Hermanus. — Hîc potatur, genióque indulgetur.

Georgius. — Istud video.

Iasperus. — Assideas, sísque nobis compotor.

Georgius. — Ære careo.

Hermanus. — Prædivitem habemus convivii principem, Iasperum

nostrum tertium Catonem, et octavum sapientem.

Iasperus. — Nasum vestrum nosco, nasuti estis, præter hoc nihil.

Arnoldus. — Hui, bibite plenis poculis commilitones optimi,

exemplum vobis dabo, calcárque addam calicem hunc ingurgitando.

Iasperus. — Ho, ho, instar vaccæ bibis.

Arnoldus. — Usqueadeò sapuit, desinere et cessare non potui.

Hermanus. — Georgi, tibi propino.

Georgius. — Accipio lubens.

Hermanus. — Ut defidetis tam siccis palatis calices osculamini,

ipsísque linguas madefacite.

Arnoldus. — Non feriabimur.

Hermanus. — Cervisiæ plus feras, hæc epota est.

Iasperus. — Asses tres porrigite.

Arnoldus. — Ad calculum feras, in digressu solvemus.

Iasperus. — Sin minus feceritis, vestibus vos nudabo.

Hermanus. — Nunc eas ocyus.

Iasperus. — Felix faustáque sit, quam sero, cervisia bibenti et

solvere volenti.

Arnoldus. — Quid? non esset salubris satisfacere recusanti?

Iasperus. — Iste non bibat.

Arnoldus. — Nunc tanto cupidius bibemus. Hui, bibite plenis

buccis sodales optimi, bibite ad iugulum usque.

Georgius. — Quid illud conferret?

Arnoldus. — Multùm sanè, quantum quis plus potu madet, tanto

peritior est, iucundior et hilarior.

Iasperus. — Hermane, hoc te saluto calice.

Hermanus. — Non obsit, ebibe, aut non suscipiam à te.

Arnoldus. — Abeundi tempus est, vespera imminet.

Iasperus. — Exolvite prius impendium.

Hermanus. — Ad Græcorum Calendas.

Iasperus. — Memor ero, ubi locus fuerit.

————

Convivium commilitonum literatorum asses suos congerentium.

Henricus, Iacobus, Arnoldus, Petrus, Cornelius.

Henricus. — À meridie quid operis faciemus?

Iacobus. — Inscius sum.

Henricus. — Si me audire velitis, scirem quid facere conferret.

Iacobus. — Exprime: audiemus.

Henricus. — Ut asse cuiuslibet apposito conviviolum

instauraremus, diu non compotavimus.

Arnoldus. — Facilè dictu est, sed difficile factu.

Henricus. — Quî hoc?

Arnoldus. — Ære laboramus.

Petrus. — Neque cingulum, neque marsupium, neque assis minimus

mihi est.

Cornelius. — Et mihi assis non est, quo restim emerem.

Henricus. — Consilium dabo, ut nonnihil æris acquiratis:

Parentibus vel cognatis dicite libellum aliquem albo numo vos

empturos, illum deinde potatiuncula insumemus, quisque non nisi

unius albi numi (ut vulgò dicitur) sumptum faciet.

Iacobus. — Optimum consilium et acceptandum.

Henricus. — Quisque ilico domum eat, et tantum æris à parentibus

vel amicis petat.

Iacobus. — Curabimus.

Henricus. — At præpeti gradu redite.

Petrus. — Ibimus viam vorantes.

Arnoldus. — Redeo et voti compos factus, pecuniam affero.

Iacobus. — Præsto ego sum, à matre hoc numo donatus.

Petrus. — Venio et ipse quoque, licet serus, quia diu pater

nolebat annuere et marsupium laxare.

Henricus. — Ubi tu tam serus moratus es? quid te detinuit?

Cornelius. — Dura cervix meæ nutricis, quæ decies assem in manu

vertit et revertit, antequàm exponit.

Henricus. — Renuebat tibi tantillum numorum?

Cornelius. — Ægrè extorsi, et fermè lachrymantibus oculis.

Henricus. — Velocissimi nunc potatum eamus, vivamúsque

cervisiarii potatores, dum nequimus Bacchanalia.

Iacobus. — Quò concedemus?

Henricus. — Ad ædes meas, ubi solitudine fruemur, potabimus, et

io, io, io, cantabimus, nemine percipiente. Intretis pulcherrimi

combibones et commilitones literarii.

Arnoldus. — Æquum est, ut qui totis diebus sudantes et laboriosi

consedimus in gymnasio literario, animis tristibus, trementibus

corporibus, ob præceptoris sævitiam et ferulæ metum, sic et nos

ad pocula exhilaremus aliquando.

Petrus. — Decet, ut qui miseriarum fuerunt, etiam lætitiæ sint

participes.

Henricus. — Quisque vestrûm numos mihi det, ego princeps

convivii ero.

Cornelius. — Muneris istud habeas, sed fideliter exequere, non

aliquid pecuniæ recondas in loculum.

Henricus. — Potum et triticeum panem mercabor, quoad teruncium

habuero, ibo iam latum cervisiam.

Iacobus. — Vade, et celer redi.

Henricus. — Tardus non ibo, en redeo, potus hic cerere coctus

saluti sit omnibus bibentibus ipsum, sed præbibere est meum,

tibi propino Arnolde.

Arnoldus. — Accipio libenti animo.

Petrus. — Iacobe, libétne bibere?

Iacobus. — Liberet, si haberem.

Petrus. — Hunc calicem tibi præbibam medium.

Iacobus. — Id facito, cupio.

Petrus. — Bibe nunc et tu.

Iacobus. — Aliquid panis triticei da, edere oportet me, dum

bibo.

Arnoldus. — Et edendo bibere necesse est, si cibum decoquere et

ingerere debeo.

Henricus. — Cuius est bibere? in quo sistit amphora? potitet,

quo et nos alii potu fruamur.

Arnoldus. — Vide ne deficiat cervisia, aliôqui pugnos edes, aut

versus caput tibi cantharum mittemus.

Henricus. — Non cupio istam fortunam et commoditatem, satis

supérque adhuc restat, vos saltem invicem præbibite.

Iacobus. — Corneli, tu sitim potu non comprimis? propino tibi

huius calicis medium.

Cornelius. — Salutiferum sit tibi.

Petrus. — Hoc ebibam, tum non sine fruge sumptum feci.

Henricus. — Pecuniæ suæ quem pœnitet, potu se consoletur.

Iacobus. — Ipse ad summum iugulum me implebo, cogitabóque numos,

quos è domo paterna attuli, stomacho et ventri me immisisse.

Arnoldus. — Non salsus erit cogitatus: nam bibuli domum in

ventre referunt quod mane extulerunt ædibus in crumena.

Cornelius. — At abeamus hinc, tempestivum est.

Iacobus. — Fiet.

————

Convivium lucri lusorii.

Albertus, Christianus, Vesselus, Matthias, Dionysius, Staphyla

mulier.

Albertus. — Attendite, attendite sodales et collusores

charissimi, vestes induite, in tempore hinc ut discedamus,

morabimur etiam adhuc horulam in potatoria domo.

Christianus. — Ageremus compotatiunculam? repetenda mihi est

domus paterna, aliôqui si serus venero, pugnos edam.

Albertus. — Non annum peragemus bibendo, pedibus insistendo

lucrum ludi consumemus.

Vesselus. — Quantum æris dedit victoria?

Albertus. — Albos numos tres.

Matthias. — Nullos nigros numos?

Albertus. — Nugas agere incipis.

Dionysius. — Eamus, non diu sistemus pedes, in proximum hîc ad

portam, ubi baculus stramine obsitus, extensus est.

Matthias. — Ibidem vænit cervisia pretio suo respondens.

Christianus. — Es notus mulieri vendenti?

Matthias. — Sum, comitamini, ego præcedam.

Albertus. — I præ, nos in pedes sequemur. Heus, heus, nemón’ huc

prodit? Staphyla ubi lates? Promes nobis cervisiæ mensuram?

Staphyla. — Lubentissimè, subite tectum, non foris ac mendici

pedes figite, et stetis, accipite et bibite prosperè.

Matthias. — Tu prius bibas ut dignum est.

Staphyla. — Faciam, ne incantasse me potum suspicemini.

Matthias. — Minimè istud timemus.

Staphyla. — Ite accubitum mensam, quid pedibus insistendo

biberetis?

Albertus. — Æquè stantes ac sedentes tempus prodigitis, libet è

poculo bibere?

Christianus. — Placet, porrige fictile aliquod.

Staphyla. — Nunc infundite.

Vesselus. — Ægrè effunditur, ubi nullus restat potus.

Staphyla. — Detis, plus promam.

Matthias. — Duas nunc porrexisti mensuras?

Staphyla. — Verum est, cupitis buccellam panis, quo bibere vos

delectet?

Albertus. — Non, non, ad parentes eundum et properandum nobis

est, ibi cœnitabimus.

Staphyla. — Si placuerit, sponte impertiar vobis.

Christianus. — Iuxtà gratiam habeo, acsi dedisses.

Vesselus. — Properè abeamus, moramur nimium.

Matthias. — Staphyla, denuò i eductum potum, deinde discedemus.

Dionysius. — Conveniet tertia mensura consumpta calculum facere,

nam omne trinum perfectum est.

Staphyla. — Hæc tertia sit vobis salutifera.

Albertus. — Præbibas mihi, dulcior est potus post haustum à

muliere è cantharo factum.

Staphyla. — Leporis in me cadaverosa muliere nihil est: si

triginta annis iunior essem.

Dionysius. — Nondum usqueadeò annis confecta es, adhuc butyrum

(ut vulgò proverbium est) tuis in labiis liquefieret.

Staphyla. — Minimè per Pollucem, ego ex senio edentula facta

sum, convenio ad libidinis prurientis titillationem expellendam.

Albertus. — Tu totum diem transigeres nugamentis, bibe, ut hinc

solvamus anchoram.

Matthias. — Propino tibi.

Albertus. — Felicitatem bibas.

Dionysius. — Cæteris propines, ipse exolvam potum, Audín’

Staphyla? tres cantharos cervisiæ habuimus, nónne?

Staphyla. — Verum est.

Matthias. — Numos tene, nos discessum faciemus.

Staphyla. — Ite bonis avibus.

Albertus. — Sit tibi nox felix et fausta.

Staphyla. — Vobis quoque sit fortunata et secunda: quandocunque

fores præteribitis meas, huc potatum concedite, si præsentes non

habueritis numos, ad fidem cervisiam dabo.

Matthias. — Faciemus.

Christianus. — Quàm callida in suum quæstum est anus illa,

revocare nos et allicere conatur, quo sæpe potui insumamus numos

apud se.

Vesselus. — Superstites semitres albos in quid conferemus?

Albertus. — In compotatiunculam proximi nostri congressus.

Matthias. — Ædes suas quisque adeat, hinc digrediendum est

nobis, prosperam precor vobis noctem.

Dionysius. — Et nos tibi quoque.

————

Convivium ultimi digressus, dum discessus monumentum compotatur.

Crato, Nicolaus, Fridericus, Laurentius discessuri, Pater, Puer.

Crato. — In cœnam vos tres volo convivas, si integrum, vobísque

cordi fuerit.

Nicolaus. — Unde tanta tibi liberalitas, quòd convivas nos

vocas: cùm soleas esse Plautino Euclione tenacior?

Crato. — Cum ipso tenacitatem commutavi liberalitate.

Nicolaus. — Quî tam subitò?

Crato. — Cras hinc abibo exulatum peregrè.

Nicolaus. — Fortè in literarum emporium proficisceris?

Crato. — Istud faciam.

Laurentius. — Tum monumento digressus nos donabis ad hodiernam

cœnam.

Crato. — Sic fiet, vos adsitis, exporrigemus frontem genialiter.

Nicolaus. — Adveniemus, at qua hora?

Crato. — Sexta postquàm sonuerit, facite ut domi nostræ sitis.

Fridericus. — Curabimus, tu abi, nos in tempore sequemur.

Crato. — Vos fumi venditores dicam, si me non inviseritis.

Nicolaus. — Viri sumus, promissa facto exequemur.

Fridericus. — Donabimúsne ipsum vino, si comessatum ipsum

adierimus?

Laurentius. — Minimè gentium, sui muneris est nos tingere

poculis et vino in discessus monumentum: nostrum verò pensum

erit, si quando remigraverit huc salvus, vino excipere ipsum.

Nicolaus. — Ibimus tum ad cœnam ipsum conventum?

Fridericus. — Quid ni? id dedeceret, addixisse ipsi et emanere.

Laurentius. — Quotam sonuit horam?

Nicolaus. — Quintam: et sexta instat.

Laurentius. — Eamus igitur, si accincti estis, ne in nobis sit

mora.

Fridericus. — Properare opus non est, licet nos post cœnæ

auspicium venire.

Nicolaus. — Fores pulsa, aut tintinnabulo sonum facito.

Crato. — En mei commilitones, gratum mihi est quòd venistis,

desperabam de adventu vestro.

Fridericus. — Tales non sumus, qui factis dissonant à verbis.

sed ubi pater est? ánne hîc domi?

Crato. — Intus insidet hybernaculo, ingredimini.

Nicolaus. — Præeas tu.

Crato. — Sequimini.

Pater. — Qui adsunt?

Crato. — Commilitones mei aliquot.

Laurentius. — Bonus vesper sit tibi here.

Pater. — Et vobis, grati sint vestri adventus.

Nicolaus. — Gratiam habe. Advenimus huc exporrectum frontem cum

Cratone veteri nostro sodali, qui cras se hinc peregrinaturum

aliò dixit.

Pater. — Dignè fecistis, est mihi acceptum vestrum advenire:

manibus aquam accipite, iamiam mensæ accumbemus. Puer, consecra

cœnam.

Puer. — Benedicite.

Pater. — Dominus.

Puer. — Huius nostræ cœnæ fercula et potus benedicat et

consecret Deus, qui sua suavitate nutrit omne vivens, pascit

creaturas omnes, nullúmque sibi fidentem et iustum deserit,

velit et nos hoc vesperi alere cibo et potu in animæ nostræ

salutem et suum honorem. In nomine Patris et Filii et Spiritus

sancti.

Pater. — Amen. Nunc discumbite, hilarem sumamus hanc cœnam.

Nicolaus. — Tu discumbe, nos assidebimus.

Pater. — Hîc mihi solet esse sedes. Puer, obsonia affer.

Puer. — Adsunt.

Pater. — Vino reple vitreos calices.

Puer. — Curabo.

Pater. — Has carnes iusculo elixas edite, mox delicatiora

dabuntur.

Laurentius. — Munus nostrum exequemur bellè.

Pater. — Præbibo vobis tribus, quòd dignati estis huc venire

cœnatum, ad monumentum discessus filii mei.

Nicolaus. — Bibas feliciter.

Laurentius. — Crato, hoc poculo te adoriar.

Crato. — Suscipiam ex corde.

Fridericus. — Nicolaë propino tibi.

Nicolaus. — Sit commodo.

Pater. — Puer, tolle hanc patinam, et alia edulia affer.

Puer. — Porrige.

Pater. — Assas has frigidas carnes comedite, quisque ad suam

decerpat quadram.

Nicolaus. — Crato, ut salvus discedas, feliciórque redeas, hoc

vitrum tibi propino.

Crato. — Commodè bibas.

Pater. — Crato, quocunque veneris, vide ut probus, fidelis,

diligens literarum, fugiens ludi, amans Dei et probitatis sis,

nulli quàm tibi olim proderit.

Crato. — Honestissimè agam, ne cures mi pater.

Pater. — Cura, tibi luditur, si non feceris. Puer tolle mensam,

et hymnum gratiarum actionis dicas.

Puer. — De sumpta cœna benedicamus Domino.

Pater. — Deo gratias. Cuius benignitate pasti sumus, conservamur

vivi et salvi, sit benedictus, gratiámque sempiternam habeat.

Crato. — Amen.

Pater. — Vos adolescentes gratiam habete de adventu.

Nicolaus. — Et tu de cœna tua.

Pater. — Præbibo vobis potum gratiarum.

Nicolaus. — Prosit, nunc abeundi tempus est. Crato, cras in

digressu te alloquemur.

Crato. — Sic fiet, iam valete.

————

Convivium disceptatorium, & literarium.

Iasperus, Ioannes, Henricus, Marcus, Maxemilianus.

Iasperus. — Vos opulenti, vos locupletissimi, quando è vestris

loculis convivium aliquod nobis instruetis?

Ioannes. — Convivari tu semper expetis: si piscis esses,

vivarium omne exorberes, in quo reconditus esses.

Iasperus. — Ille potus non iuvaret me, sitire mallem.

Henricus. — Ad convivium impendiosum sex albos immunes dabo.

Maxemilianus. — Et tantum ipse addam.

Marcus. — Io, io, nunc bibemus, et ad Epicureorum morem

cuticulam curabimus.

Henricus. — His pecuniam meam expendam.

Iasperus. — Redde et tuam Maxemiliane.

Maxemilianus. — Accipe.

Iasperus. — Ibo latum vinum, Creticum vel vulgare?

Maxemilianus. — Quod vulgò venditur, illius multò plus ista

mercabimur pecunia.

Iasperus. — Ferendo vinum, ab impendio liber ero.

Maxemilianus. — Triticeos panes aliquot emas, unde rodemus, et

vino perfundemus.

Iasperus. — Nosco, securi sitis, expediam quàm rectissimè.

Henricus. — I celeri gressu.

Iasperus. — Hîc affero vini mensuras quatuor, quamlibet viginti

terunciis.

Maxemilianus. — Tu cyathis infunde.

Iasperus. — Sed hunc calicem latori debitum, primus ebibam.

Henricus. — Bibe et præliba, sítne veneno infectum, tum nos

securius et audentius bibemus.

Iasperus. — Propino tibi.

Henricus. — Sit tibi bono. Omnibus bibulis vobis præbibo.

Maxemilianus. — Sit saluti tibi poculorum barathro.

Henricus. — Istud convitiari nihil pendo.

Maxemilianus. — Iaspere, hoc cyatho te aggredior.

Iasperus. — Accipiam grato animo. Agite vos combibones optimi,

hîc inter pocula literarii aliquid tractemus, ne tempus (ut

Plautus inquit) comburamus sine fruge.

Marcus. — Conveniet: nam ut Persius ait, “Ecce inter pocula

quærunt Romulidæ saturi, quid diva poëmata narrent”.

Iasperus. — Ego disserenda proponam, vos respondete.

Maxemilianus. — Faciemus.

Iasperus. — Utrum melius esse creditis, doctum esse et virtute

præditum, vel indoctum et vitiis inquinatum?

Maxemilianus. — Lippi et tonsores istud diiudicarent, virtutem

et scientiam, toto cœlo præstare vitiis et inscitiæ.

Iasperus. — Causam dicite.

Maxemilianus. — Virtus ad æthera vehit, vitia ad manes

præcipitant. Scientia decorat hîc in mundo, et post vitam hanc

lucêre facit homines, quasi splendor firmamenti. Indocti digitis

extensis exhibilantur, nihílque à caudice differunt.

Iasperus. — Utrum prævalet, pax et concordia, vel lis et

discordia?

Henricus. — Pax, nam nutrit omnia, conservat singula, et res

parvas auget, divinitus mortalibus data. Discordia omnia

dissipat, conservat nihil, diabolica est, ab imis inferis in

mundum missa.

Iasperus. — Utrum literatum et inopem esse, vel indoctum et

opulentum præstat?

Ioannes. — Literas scire et inopem esse.

Maxemilianus. — Inopes tamen nequeunt emergere, et passim

pessundantur.

Ioannes. — Pauperes et docti ubique in viros evadunt, nam artem

quævis alit terra.

Iasperus. — Ideo sodales dilectissimi quicquid agimus, curemus

semper, ut operam literis navemus, chartis impallescamus, ut et

olim pedes cœno extrahamus, pennas nido extendamus, nostris

maioribus aut pares fiamus, aut præluceamus virtute.

Henricus. — Hactenus illa, bibite ordine omnes, discedendum est.

Maxemilianus. — Propino tibi.

Henricus. — Libenti animo suscipiam.

Iasperus. — Gratiam agimus vobis heris et heroibus nostris de

hoc impendioso convivio nobis largito.

Henricus. — Quod fecimus, sodalitatis causa accipite, et gratis.

Iasperus. — Ubi nostræ creverint opes, vices pares reddemus.

Colloquiorum Tyronum Literatorum, et Conviviorum Finis.

COLLOQUIA, SĪVE CŌNFĀBULĀTIŌNĒS TĪRŌNUM LITTERĀTŌRUM,

Hermannō Schottenniō Hessō auctōre. Ab eōdem nūper plūsquam

trīgintā Convīviīs lepidissimīs auctae. Ad haec, quotīdiānī

sermōnis fōrmulās commūniōrēs, ex doctissimīs quibusque

Auctōribus dēcerptās, in puerōrum grātiam adjēcimus.

Lugdūnī, apud Antōnium Gryphium. 1566.

—Hermannus Schottennius Hessus candidō lēctōrī.

—Et Genere et mōribus adulēscentī ingenuō Gīsbertō Sterckenberg,

Hermannus Schottenius Hessus S. P. D.

—Difficile esse Latīnum discere sermōnem, et unde dīcātur sermō

Latīnus.

—Dē salūtātiōne mātūtīnā.

—Dē salūtātiōne Pōmerīdiānā.

—Dē salūtātiōne Vespertīnā.

—Dē verbīs dum cubitum ītur.

—Dē cubitū resurgendō.

—Dē Jentāculō sūmendō.

—Dē prandiō.

—Dē Vīctū pōmerīdiānō.

—Dē Cēnā.

—Dē Postcēniō.

—Dē pōtū postrēmō ā cēnā.

—Dē invītātiōne ad Jentāculum.

—Invītandī alium ad prandium.

—Vocandī alium ad cibum pōmerīdiānum.

—Vocandī alium ad Cēnam.

—Dē modō studendī.

—Dē Epistulā cōnficiendā.

—Dē repetendā Lēctiōne.

—Dē Cōrycēī metū auscultantis eōs quī nōn Rōmānō ūtuntur

sermōne.

—Dē Somnō plūs aequō extēnsō.

—Dē morbō Socordiae, quem scholasticīs adscrībunt.

—Dē metū Ferulae.

—Dē excūsātiōne absentiae ā lūdō litterāriō.

—Quārē Schola dīcātur Lūdus.

—Dē diē quā ōtiātur ā lēctiōne.

—Dē Aestāte.

—Dē Autumnō.

—Dē Hieme.

—Dē Vēre.

—In fēstō sānctī Gallī.

—Dē fēstō sānctī Lambertī.

—Dē ēligendō Epīscopō.

—Dē ēligendō Rēge.

—Dē fēstō Nātālī Chrīstī.

—Dē tempore Bacchānālī.

—Dē Quadrāgēsimā.

—Dē fēstō Paschatis.

—Dē fēstō Pentēcostēs.

—Dē fēstō sānctī Mārtīnī.

—Dē Xeniīs mittendīs.

—Dē Pecūniā dandā in novae scholae ingressū.

—Nōn semper esse studendum.

—Quem lūdum dēbeant juvenēs exercēre.

—Dē Eleēmosynīs colligendīs.

—Dē Lūdō Pilae.

—Dē Lūdō globōrum missilium, quōs Omnia vocant Colōniēnsēs

tīrunculī litterāriī.

—Dē Lūdō globōrum quī torquentur per ānulum.

—Dē Lūdō Saltūs.

—Dē certāmine cursūs.

—An ille sit doctus semper (ut putant rūsticī) quī magnōs potest

legere librōs.

—Dē praeceptōre ēligendō.

—An Praeceptor litterārius sit colendus tamquam parentēs.

—Dē Nūndinīs & mūnerum Nūndināriōrum ēmptiōne.

—Dē Nūndinīs Francfordiēnsibus.

—Dē vītandō mendāciō.

—Dē cōnfessiōne.

—Dē cēnā suprēmā CHRĪSTĪ cum discipulīs, & dē diē Parascēvēs.

—Dē sūmptiōnis Eucharistiae praeparātiōne.

—Dē mōre post Gymnasia triviālia accēdendī scholās praecelsās,

quās byrsās appellant.

—Dē dēpōnendīs (ut ajunt) cornibus Beānitātis.

—Quod difficile et amārum sit, ā tepefactō surgere lectō.

—Dē profectiōne in peregrīnae urbis gymnasium litterārium.

—Quandō quis satis scientiae habeat, vel sciat.

—Dē mōre standī ad cyathōs.

—Quibus ūtendum verbīs, dum vīnum forīs ēmptum, mēnsae adfertur.

—Dē modō sternendī mēnsam.

—Miserum esse in prandiō venīre perāctā fābulā.

—Dē ūvīs carpendīs.

—Dē Cerasīs.

—Dē Fabīs, et cūr sit prōverbium, Fabīs virentibus furiunt mōrī.

—Dē Missā in diēs audiendā.

—Quōmodo juvenis in litterīs profectūrus sē gerere dēbeat.

—Cūr Scholasticī tam dēsidēs sint ad labōrem.

—Quod prōmissa stultōs exhilarant.

—Dē Omāsīs vīcīnīs dēportandīs, post bovem mactātum.

—Dē Convīviō opiparō & lautō.

—Dē convīviō tenuī & frūgālī.

—Dē Avibus, Columbīs, & Piscibus capiendīs.

—Dē Balneīs ingrediendīs.

—Dē pestis saevitiā.

—Dē Bellōrum incommodō.

—Dē annōnae cāritāte.

—Quam dēlicātē in oppidīs, et quam miserē ac tenuiter victitent

in agrīs.

—Facile ēmergere eōs, quī opulentī sunt.

—Dē Nūptiīs.

—Dē Vīnō dandō in illīus sānctī diē, cujus nōs nōmen gerimus.

—Dē prīmō Sacerdōtis sacrificiō.

—Dē exsequiīs dēfūnctōrum peragendīs.

—Dē sepultūrā

—Dē annō Jūbilaeō.

—Dē tempore quō librōrum lēctiōnēs auspicantur.

—Dē tempore quō lēctiōnibus librōrum colophōn impōnitur.

—Dē Ēbrietāte vītandā.

—Dē Cēreīs gerendīs in fēstō Pūrificātiōnis Marīae.

—Dē Sertīs in diē celebrī ferendīs

—Dē Convīviō inter cervisiae barathra celebrandō.

—Dē Convīviō vicissitūdināriō, quod sacerdōtēs inter sē agunt.

—Cūr convīvium istud īnstituērunt sacerdōtēs, vel aliī.

—Exemplō Sacerdōtum, etiam convīviōrum ineunt circulum.

—Dē mōribus Mēnsae.

—Dē fēriīs dīvī Blasiī.

—Dē Ēloquentiā & Barbariē.

—An omne perdātur tempus, quod studiō nōn impartītur, ut dīxit

Plīnius.

—Cum aetāte esse sapiendum.

—Dē novīs indūmentīs colloquuntur.

—Tractāre dīcunt fabrīlia fabrōs.

—Ad mēnsam laeta, & nōn trīstia dēbēre esse colloquia.

—Ante & post cibum hymnum esse dīcendum.

—Dē Capite aperiendō.

—Dē fertilī Sacerdōtiō.

—Dē officiō mēchanicō addiscendō.

—Eōs rārō probōs fierī, quibus in tenerīs annīs parentēs nimium

indulgent.

—Quī parentēs suōs dīligant fīliōs.

—Quis noster sit Amīcus.

—Quis nōbīs sit inimīcus.

—Dē monastēriī & religiōnis ingressū.

—Nōn omnēs doctōs esse quī capite redimītī sunt rubeō tegmine.

—Quibus sit ūtendum verbīs, dum aliquid ā Praeceptōre

flāgitātur.

—Dē ōvīs colligendīs circā Paschatis fēriās.

—Nusquam nunc tūtam esse Fidem.

—Quod obsequium amīcōs vēritās odium pariat.

—Convīvium Bacchānāle, sīve ultima cēna diērum Lupercālium.

—Hermannus Schottennius Hessus studiōsae Juventūtī S.P.D.

—Convīvium Telesphoriānum, sīve Ēsuriāle.

—Pȳthagoricum Convīvium.

—Philosophica mēnsa.

—Diogenicum Convīvium.

—Aristippicum Convīvium, sīve Aulicum.

—Rēgium Convīvium post fēriās Epiphaniae.

—Convīvium Amīcōrum.

—Fūnebre Convīvium.

—Convīvium Nūptiāle.

—Convīvium Epicūrēum.

—Convīvium Canīnum, vel Cereāle.

—Convīvium Plēbēium, vel vulgāre.

—Convīvium Dīvitum, sīve opulentōrum

—Convīvium Paschāle.

—Convīvium Nūndinārium, sīve dēdicātiōnis Templī.

—Convīvium Campestre.

—Convīvium Satyricum, sive invectīvum.

—Convīvium Laudātōrium.

—Convīvium Dēclāmātōrium.

—Convīvium Reconciliātōrium.

—Convīvium Histriōnum, sīve Parasīticum.

—Convīvium Nūgātōrium.

—Convīvium Tabernārium, ubi certō asse et nummīs praesentibus

convīvātur et solvitur.

—Convīvium Nātāle.

—Convīvium dēlicātōrum palātōrum.

—Convīvium Helluōnum pōculīs sēsē urgentium.

—Convīvium commīlitōnum litterātōrum assēs suōs congerentium.

—Convīvium lucrī lūsōriī.

—Convīvium ultimī dīgressūs, dum discessūs monumentum

compōtātur.

—Convīvium disceptātōrium, & litterārium.

————

Hermannus Schottennius Hessus candidō lēctōrī.

Cum nūper hāsce conderem nūgās puerīlēs, Candide lēctor, in

eōrum ūsum quī sub meā agunt ferulā, īlicō exoriēbantur nōnnūllī

(nesciō amōre an odiō ductī) quī dīcerent, sē satis admīrārī nōn

posse, ēdendī Colloquia prōvinciam mē velle subīre post Erasmum

illum Germāniae decus, et litterārum vērārum vindicem nostrā

aetāte, cujus colloquia omnium juvenum palātīs satis facerent.

Hōrum stomachō paucīs respondēre lubet. Admīror ego rūrsus

ipsōs, quī crēdant nihil mē audēre dēbēre in cōnfābulātiōnibus

novīs compōnendīs, ob Erasmī auctōritātem. Nōnne in litterāriō

mūnere multōs in eandem harēnam dēscendisse legimus, neque

absterritōs ob id, quod aliī albīs (ut ajunt) equīs

praecesserint? Nam, ut inquit Cicerō in ōrātōre ad Brūtum, in

Poētīs Graecīs, nōn sōlī Homērō est locus, aut Archilochō, aut

Sophoclī, aut Pindarō, sed hōrum vel secundīs, ut etiam īnfrā

secundōs. Neque vērō in Philosophiā Aristotelem ā scrībendō

dēterruit amplitūdō Platōnis. Nec ipse Aristotelēs admīrābilī

scientiā et cōpiā cēterōrum studia restīnxit. Dēmosthenēs

quamvīs Graecōrum ōrātōrum excellentissimus esset, multī tamen

aliī eō tempore viguērunt, neque posteā dēfēcērunt. Quārē et ego

sēmipāgānus, ac in litterīs Camēlus saltāns, ausus sum post

Erasmum, Colloquia Tīrōnum litterātōrum cōnscrībere: quae sī nōn

optima reddidī, contentus saltem ipsa vel optimīs proxima

cēnsērī. Sōlum enim haec in meōrum discipulōrum ūsum composuī,

et illōrum, quōrum ingenia humī rēpunt, ac Latīnum sermōnem

nōndum neque ā līmine salūtārunt, neque prīmōribus labiīs

attigērunt.

————

Et Genere et mōribus adulēscentī ingenuō Gīsbertō Sterckenberg,

Hermannus Schottenius Hessus S. P. D.

Platōnem quondam discipulī rogitārunt, ut ea quae ipsīs

lēctiōnibus variīs trādidisset, in ūnum redigeret volūmen:

quōrum precibus Philosophiae praeceptor ille dīvīnus facile

cōnsēnsit, cōnscrībēns librōs complūrēs in Philosophiae

cōnsecūtiōnem. Hujus ego excitātus exemplō, ut fīdus aestimārer

ingeniōrum sagīnātor, Latīnās locūtiōnēs, quās hāctenus satis

abundē tibi tuīsque commīlitōnibus litterāriīs dictāvī, in ūnum

hunc cōnfābulātiōnum libellum congessī, quō tuam Minervam Latīnē

loquendī cōpiā irrigārem, ut quandōque ēlīmātior reddita, patris

tuī, virī prūdentissimī, mihi amīcissimī, expectātiōnī dē tē,

tuīsque aliīs duōbus frātribus Jōanne et Matthīā, respondeat. Ā

cujus vestīgiīs tē dē generāre turpissimum certē esset: hujus ut

vōtīs auscultēs (fervidē scīlicet amplectendō litterās)

aequissimum erit, tibique multō magis, quam ipsī condūcet. Et ut

facilius ēmergās, tū cēterīque tuī frātrēs et sorōrēs, neque

umquam egestāte obruāminī, ipse pater vester virtūtum vērum

domicilium hujus inclutae urbis Agrippīnae dē albō, Senātōrum

prūdentiā nūllī secundus, omnī cōnātū, omne movendō saxum, etiam

et caelibem dūcendō vītam: id ūnicum agit, quō tē, tuōsque

frātrēs et sorōrēs dītet, locuplētet, et vōbīs ut congerat

reliquae vītae commeātum. Suīs igitur, Gīsberte discipule

dīlēctissime, expectātiōnibus rogō respondeās: tunc autem

respondēbis, sī scientiā et virtūte tē pulchrē ōrnāveris, Valē

Gīsberte cārissime, ac cum tuīs commīlitōnibus aliīs mihi

discipulīs strēnuē studeās. Animus mihi est, in litterātōs vōs

ēvehere virōs, vōbīs animus sit velle prōficere. Faxit Deus, ut

utrumque utrīque bene succēdat. Iterum valē.

Colōniae ex aedibus meīs, decimōnōnō Kalendās Mārtiās.

Colloquia, sive Confabulationes tyronum literatorum · 第 5 / 13 题