De Sertis in die celebri ferendis

Kilianus & Marcus.

Kilianus. — Ancillæ vestræ quid à prandio agent?

Marcus. — Quare sciscitaris?

Kilianus. — Est cur quæram.

Marcus. — Audiam tum respondebo.

Kilianus. — Capitis sertum mihi concinnarent.

Marcus. — In foro venustius emes.

Kilianus. — Mercari non soleo nugas istas.

Marcus. — Et nos rosas tibi non donabimus nihilo.

Kilianus. — Sat florum tamen nobis in horto sunt, qui pereunt.

Marcus. — Isti mihi hac æstate vix coronas præbebunt.

Kilianus. — Una vestrarum ancillarum mihi sertum debet.

Marcus. — Debet, dic unde?

Kilianus. — Ex promisso mihi facto.

Marcus. — Sufficit promisisse, reddere non oportet.

Kilianus. — Si nequeo rosaceum sertum consequi, ex frondibus

unum conficiam.

Marcus. — Receptum non est, tales gerere coronas.

Kilianus. — Morem ipse mihi ita faciam.

Marcus. — Novi moris autor exibilatur passim.

Kilianus. — Spero quòd ancilla vestra me non deseret.

Marcus. — Faciam ut te donet rosis, tu deinde sertum connecte.

Kilianus. — Aut unum in foro mercabor.

Marcus. — Solido ibidem emes.

Kilianus. — Tribus numis comparabo mihi sat pulchrum.

Marcus. — Laborabo quo te venustius habeam.

Kilianus. — Non pudet me in talibus nugis superari.

Marcus. — Ego malo pulchrior, quàm deformior conspici.

————

De Convivio inter cervisiæ barathra celebrando.

Strophilus & Lyconides.

Strophilus. — Salvus sis sodalium meorum optime.

Lyconides. — Quid adeò blandè me appellas?

Strophilus. — Quia diu mihi visus non es.

Lyconides. — Neque tu mihi.

Strophilus. — Latuisti semper domi instar testudinis.

Lyconides. — Domi rarò fui, semper foris negotia parentum

executus sum.

Strophilus. — Tanto in tempore cur me non salutasti?

Lyconides. — Licuit mihi nunquàm per occupationes.

Strophilus. — Refarciemúsne intermissam amicitiam et

sodalitatem?

Lyconides. — Ad tuum nutum obsequar.

Strophilus. — Id ego ferrem consilii, ut compotaremus

pauxillulum.

Lyconides. — Renitar nihil.

Strophilus. — Potatoriámne domum aliquam nosti?

Lyconides. — Rarus soleo esse aliorum compotor, quòd tabernas

nescio.

Strophilus. — Mihi est compertum, ubi bibuli scholastici latêre

solent.

Lyconides. — Fortè et frequens ipsis ades.

Strophilus. — Interdum, cum per crumenam licet.

Lyconides. — Non te immunem poculis tingunt?

Strophilus. — Pari asse impendium solvo.

Lyconides. — Non donarent te pauperem symbolo?

Strophilus. — Vis scire ubi sit situm diverticulum nostrum

cervisiarum?

Lyconides. — Percupio.

Strophilus. — In platea (quam vocant) ovium.

Lyconides. — Tranquillum et solitarium locum egistis.

Strophilus. — Latebris solemus gaudere.

Lyconides. — Id prudentiæ est.

Strophilus. — Concedamus istuc visum an aliquot nostrûm ibi

pocula tractant.

Lyconides. — Congredior.

————

De Convivio vicissitudinario, quod sacerdotes inter se agunt.

Burchardus & Conrardus.

Burchardus. — Domi vestræ cur adeò lautus instruitur focus?

Conrardus. — Convivium nobiscum agetur festivum.

Burchardus. — Qualénam erit illud?

Conrardus. — Nequeo Latinè reddere.

Burchardus. — Effare ut potes.

Conrardus. — Canonici inter se convivium agunt, quod à serto

capitis vocitant.

Burchardus. — Scio, convivium vicissitudinarium Latinè dices.

Conrardus. — Quare?

Burchardus. — Quia per vices, nunc ab hoc, nunc ab illo sumptus

ipsius fiunt.

Conrardus. — Verum est, alternatim faciunt impendia.

Burchardus. — Fiet istud ære tui domini?

Conrardus. — Fiet, quia ordine sequitur eum, qui ultimò expensas

dedit.

Burchardus. — Quanti constabit credis prandium istud?

Conrardus. — Insumet forte decem aureos numos.

Burchardus. — Hui tanti?

Conrardus. — Et alii suo tempore non minus in obsoniis exponunt.

Burchardus. — Exporrigunt etiam frontem basilicè?

Conrardus. — Omnibus numeris sese exhilarant.

Burchardus. — Edunt etiam carnes veru paratas?

Conrardus. — Carnem elixam ac assam simul, et vinum, et hornum,

et bimum.

Burchardus. — Quàm crebrò istud convivium agunt?

Conrardus. — Ni fallor quolibet mense.

Burchardus. — Quisque fortè semel est convivator?

Conrardus. — Toties quoties numero succedit.

————

Cur convivium istud instituerunt sacerdotes, vel alii.

Zacharias & Ferdinandus.

Zacharias. — Proverbium vulgò est, Nihil sine causa.

Ferdinandus. — Quid tum?

Zacharias. — Hoc mihi probatur maximè.

Ferdinandus. — Etiam si detestari velles, salva fronte non

posses.

Zacharias. — Convivii vicissitudinarii precor causam profer.

Ferdinandus. — Unde radices ceperit, facile est cognitu.

Zacharias. — Mihi est quàm ignotissimum.

Ferdinandus. — In convivis farcitur amicitia, nónne?

Zacharias. — Hercule non dissentio.

Ferdinandus. — Et sarcitur solidius, sæpius invicem convivando.

Zacharias. — Esset inde vicissitudo illa convivii nata?

Ferdinandus. — Persuasum ita habeo.

Zacharias. — Vix mihi persuaseris.

Ferdinandus. — Es adeò incredulus?

Zacharias. — Ad istud dictum difficilis sum fide.

Ferdinandus. — Scrupulum in eo quem habeas, cedo.

Zacharias. — Scio, Vulgus amicitias utilitate probat.

Ferdinandus. — Ita Horatius in Odis refert.

Zacharias. — Est Horatii verbum, sed et vulgi probatum calculo.

Ferdinandus. — Non inficiabor istum diligi unde commodum datur.

Zacharias. — Sed convivium illud incommodat convivatori, ideo

non est ob amicitiam natum.

Ferdinandus. — Canonici opulenti amicitiam non commodo, sed

corde pensitant.

Zacharias. — Malunt tamen accipere, quàm præbere.

Ferdinandus. — Dando etiam non sunt difficiles.

————

Exemplo Sacerdotum, etiam conviviorum ineunt circulum.

Gerardus & Henricus.

Gerardus. — Seniorum vita, audivi quondam, est iuniorum

instructio.

Henricus. — Debet esse, si fuerit bona.

Gerardus. — Si autem fuerit mala. quid tum fiet?

Henricus. — Non erit imitanda.

Gerardus. — Vicissitudo conviviorum frequens sacerdotibus éstne

sequenda?

Henricus. — Est, sed opulentis.

Gerardus. — Nobisne fugienda?

Henricus. — Inopia nostra satis docet.

Gerardus. — Pulchrum tamen esset inter nos orbem agi

conviviorum.

Henricus. — Quàm pulchrum fuerit ignoro, parum quæstuosum certè.

Gerardus. — Nescis ob sumptum pulchra non intermittenda?

Henricus. — Fateor, pulchra et honesta.

Gerardus. — Non indecorum est invicem potitare modicè.

Henricus. — Sed nequimus abstinere, ubi amplexi fuerimus pocula.

Gerardus. — Cessabimus una aut altera epota mensura.

Henricus. — Tum unusquisque vix labia humectaret.

Gerardus. — Ineamus precor fœdus agendi inter nos mutuas

interdum compotationes.

Henricus. — At quis sumptus feret?

Gerardus. — Vicissim omnes.

Henricus. — Quantum impendet potationis princeps?

Gerardus. — Exiguum: nam præter cervisiam et bolum panis (nisi

liberalior fuerit) dabit nihil.

Henricus. — Si vinum appeteremus, unde istud compararetur?

Gerardus. — Quisque suo apponet nomine.

Henricus. — Nunc consentio.

————

De moribus Mensæ.

Iulius & Morus.

Iulius. — Iuvenem exornat nihil quàm ingenii mores, dixit hodie

præceptor noster.

Morus. — È tripode locutus est.

Iulius. — Hactenus credidi, plus scientia nos decoraret.

Morus. — Toto cœlo aberrasti.

Iulius. — Pluris tamen constat scientia, quàm virtus.

Morus. — Nonnunquam scientia facilius adipiscitur.

Iulius. — Sed sine moribus probis, scientia nihil habet laudis.

Morus. — Nescius sum istis.

Iulius. — Quantumvis peritus sit, si moribus vacaverit candidis,

nihili homo erit.

Morus. — Tantíne fiunt mores?

Iulius. — Æstimantur magni ubivis locorum, maxime tamen ad

mensam.

Morus. — Ad lances ego frontem perfrico, morum omnium ignarus.

Iulius. — Non pudet te absque fronte esse hominem?

Morus. — Proverbium vulgi sequor: Ad mensam verecundari decere

neminem.

Iulius. — Non satis intelligis dicterium illud.

Morus. — Quid sibi velit tu apertius dicas.

Iulius. — Neminem à cibis debere abstinere, iuxtà tamen, mores

servandi.

Morus. — Admones me hactenus ignoti.

Iulius. — Nusquàm magis, quàm ad mensam rusticitas advertitur

hominis.

Morus. — Estne adeò facile ad mensam delinquere?

Iulius. — Facillime, si vel indecorè biberis, comederis, vel

cibum attigeris.

Morus. — Posthac me instar assidentium geram, ne quid committam

indignum.

————

De feriis divi Blasii.

Osvaldus & Paschasius.

Osvaldus. — In quem usum paras cuspidem illam?

Paschasius. — Quasi tu nescires.

Osvaldus. — Quî ego scirem tua negotia?

Paschasius. — Id quod molior, commune hîc locorum est.

Osvaldus. — Age, et me istius certiorem redde.

Paschasius. — Crastino die oculis cernes.

Osvaldus. — Spectaculum fortè aliquod erit?

Paschasius. — Spectaculum erit non ludi, sed cursus.

Osvaldus. — Quî current, et quorsum?

Paschasius. — Receptum est puerulos cras ostiatim cursitare.

Osvaldus. — Quid ostiatim petent?

Paschasius. — Aliquid muneris in divi Blasii nomine.

Osvaldus. — Et quid precantibus erogatur?

Paschasius. — Frustum carnis suillæ, vel panis triticeus unius

teruntii.

Osvaldus. — Unde natus est mos iste?

Paschasius. — Fugit me per Herculem.

Osvaldus. — Coniicio eius originem.

Paschasius. — Enarra unde æstimas.

Osvaldus. — In templo memini me vidisse divi Blasii simulachrum.

Paschasius. — At qua effigie vel forma?

Osvaldus. — Habens caput porcinum baculo infixum.

Paschasius. — Ista est vero similis coniectura.

Osvaldus. — Ipse credo inde esse ortum morem quem dicis.

Paschasius. — Origo sit quæcunque, ego prædam me facturum spero.

————

De Eloquentia & Barbarie.

Quirinus & Romulus.

Quirinus. — Mirum est, quantum loquendo discrepant homines.

Romulus. — Quomodo dissonant?

Quirinus. — Unus cultè, alius fœtidè Latinè loquitur.

Romulus. — Unde ista sermonis diversitas?

Quirinus. — À vario præceptorum genere.

Romulus. — Non sunt præceptores eiusdem farinæ?

Quirinus. — Ah, inter corvum et cygnum colore plus convenit,

quàm inter præceptores literarios.

Romulus. — In quo dissimiles sunt?

Quirinus. — In eruditione, peritus est unus, alter amusus.

Romulus. — Præceptor indoctus esse nequit, si instituit.

Quirinus. — Magistratum præceptoris multi gerunt, sed provinciæ

non satagunt.

Romulus. — Omnes discipulos docent.

Quirinus. — Docere varium est.

Romulus. — Quomodo est varium?

Quirinus. — Aliqui docent vana, inutilia, et auditu iniucundi.

Romulus. — Quæ vocas iniucunda auditu?

Quirinus. — Latinum impolitum fortè in aliqua coquorum officina

effectum.

Romulus. — Talem sermonem nullus docet discipulos.

Quirinus. — Ah, nunc mihi cerebrum excutis.

Romulus. — Loquor ut qui ignorat.

Quirinus. — De te verè iudicas.

Romulus. — Doceas tamen quid Barbaries sit, et quid eloquentia.

Quirinus. — Barbaries est sermo, inculta habens verba, et

impolitam compositionem.

Romulus. — Quid Eloquentia?

Quirinus. — Est sermo ornatum habens tum verbis, tum

compositione.

————

An omne perdatur tempus, quod studio non impartitur, ut dixit

Plinius.

Stephanus & Theodorus.

Stephanus. — Historici, admiror an semper vera afferant.

Theodorus. — Istud credendum audaci animo.

Stephanus. — Tamen Græci à multis mendaciis arguuntur in

historiis.

Theodorus. — Latinorum ego tutelam gero.

Stephanus. — Plinii iunioris verbum fuit, id perire temporis,

quod studio vacaret literario, credis tu illud?

Theodorus. — Non crederem? experior in dies.

Stephanus. — Aliud agendo nónne etiam bene collocant tempus

homines?

Theodorus. — Audiam, quid operis putes?

Stephanus. — Potitando, edendo, et ventrem iuvando.

Theodorus. — Hoc aliud est nihil, quàm tempus perdere.

Stephanus. — Tamen inde commodum sequitur corpori.

Theodorus. — Sed interim negligitur anima, quæ est nobilior.

Stephanus. — Qui manibus laborant artifices, perdunt isti etiam

tempus?

Theodorus. — Id non reor.

Stephanus. — Tamen Plinius istud videtur velle.

Theodorus. — Plinius de literis deditis loquitur.

Stephanus. — Literarum alumni nequeunt semper incumbere chartis.

Theodorus. — Dic quando non?

Stephanus. — Dicam. Plinius Secundus in Epistolis dicit de

Plinio iuniore, quòd tempus balnei eximebat studio: ergo et

illud perdidit.

Theodorus. — Vanè loqueris: et si libros non tractabat, tamen

semper de suis meditabatur scientiis.

Stephanus. — Fortè dicere vis, istud bene collocari tempus, quod

in libris vel colloquiis de scientia teritur.

Theodorus. — Rem ipsam tenes.

————

Cum ætate esse sapiendum.

Antonius & Burchardus.

Antonius. — Non pudet te adultum ita gerere?

Burchardus. — Quî ago?

Antonius. — Instar pueri.

Burchardus. — Das id mihi vitio?

Antonius. — Quis vitio ubi non adscriberet?

Burchardus. — Nescis, nemo ubique iuxtà sapit.

Antonius. — Scio dulce esse quandoque desipere in loco.

Burchardus. — Cur tum me increpas?

Antonius. — Tu nunquàm non desipis.

Burchardus. — Ut sapiam me instrue.

Antonius. — Si audire me velis.

Burchardus. — Auscultabo.

Antonius. — Duo sunt sapientiæ præcepta.

Burchardus. — Quæ illa sunt?

Antonius. — Primum est, posse tacere.

Burchardus. — Alterum quod est?

Antonius. — Discere quid sit loquendum.

Burchardus. — Ista memoria recondam.

Antonius. — Sed scis quando, vel ubi tacendum?

Burchardus. — Non, et id me doceas.

Antonius. — Tacendum est, ubi taciturnitas plus confert, quàm

loquacitas.

Burchardus. — Istud præscire quis potest?

Antonius. — Præmeditandum istud est, antequàm lingua moveatur.

Burchardus. — Quando loquendum est?

Antonius. — Dum taciturnitas est obfutura.

Burchardus. — Obéstne aliquando silere?

Antonius. — Nescis, Amyclas tacendo periisse?

Burchardus. — À quo discam quid loquendum sit?

Antonius. — Sapientum adverte verba, et plus audias quàm

loquare.

Burchardus. — Vix illa tenere potero.

Antonius. — In mente habeas præceptum Periandri Corinthii, quòd

meditatio totum continet.

Burchardus. — Posthac non hiscam, nisi enixè præmeditatus, quò

verba vergant.

————

De novis indumentis colloquuntur.

Carolus & Daniel.

Carolus. — Hodie me noscis, cras non agnosces.

Daniel. — Mutaberis in aliud animal?

Carolus. — Non, sed alio modo totus variabor.

Daniel. — Fortè incantamentis.

Carolus. — Non, sed vestitu novo.

Daniel. — Vestiêris recens?

Carolus. — Utique novus à talis usque ad verticem.

Daniel. — Tuo ære vel parentum?

Carolus. — Parentum, non meo sumptu.

Daniel. — Quî id es meritus?

Carolus. — Diu est quòd polliciti sunt mihi.

Daniel. — Cuius rei gratia?

Carolus. — Si viderint me in literis progredi.

Daniel. — Certè tui profectus sunt avidi.

Carolus. — Commodum meum plus quàm ego anhelant.

Daniel. — Ista vera est parentum pietas.

Carolus. — Laborabo omni conatu, ut talis efficiar, qualem me

cupiunt ipsi.

Daniel. — Nunc tempus esset, ut nuces spargeres.

Carolus. — Cum isto recenti amictu fervidior fiam literarum

alumnus.

Daniel. — Faxit id magnus Apollo.

Carolus. — Ludibrio tu habes quæ dico, sed meliora præstaturum

me videbis.

Daniel. — Ut primum videro credam.

Carolus. — Ignoras muneribus illectari iuvenes ad studia?

Daniel. — Horatii ista sententia est.

Carolus. — Non secus ac ego novis vestibus donatus, discendo

fervescam.

Daniel. — Ardor ille vereor peribit propediem.

Carolus. — Id Dii avertant.

Daniel. — Ero tibi augur, vestibus veterascentibus, exarescet et

in te discendi cupiditas.

Carolus. — Hoc in plerisque accidit, sed in me locum non

habebit, id exitus ostendet.

Daniel. — Si perduraveris diligentia, eris mihi magnus Apollo.

————

Tractare dicunt fabrilia fabros.

Eberhardus & Fabritius.

Eberhardus. — Quæ convivæ vestri fuderunt colloquia?

Fabritius. — Talia, quales fuere hospites.

Eberhardus. — Cuius tum farinæ isti erant?

Fabritius. — Negotiatores, et mercatores, ac fœneratores.

Eberhardus. — Hi quid invicem nugabantur?

Fabritius. — De fœnore quod exercent.

Eberhardus. — Sperant nunc quæstum aliquem?

Fabritius. — Spe lucri iam foventur.

Eberhardus. — Sed quare lucrum facient nunc temporis?

Fabritius. — Annonam vænundando.

Eberhardus. — Frugum venditio nunc tempestiva est.

Fabritius. — Id et ipsi norunt, quia pretiose vænit.

Eberhardus. — Hui pereant cum eorum aviditate illi hominum et

pauperum tortores.

Fabritius. — Faxit Deus ut mercatus annonæ vilior fiat.

Eberhardus. — Vereor ante proximam messem vilius non vendetur

frumentum.

Fabritius. — Fidendum est Deo, qui omnia vertere potest.

Eberhardus. — Ferendum adhuc esset, si non charior fieret emptio

frugum.

Fabritius. — Id Dii prohibeant.

Eberhardus. — Non alii adfuere convivæ?

Fabritius. — Præsto erant et sacerdotes nonnulli.

Eberhardus. — An isti qui mercede conducti missas celebrant,

quos præsentionarios vulgus vocat?

Fabritius. — Eiusmodi erant sacrificuli.

Eberhardus. — Qualis ipsis fuit sermo?

Fabritius. — Nusquam iam vel rarò defunctis exequias fieri.

Eberhardus. — Quid causæ putabant esse?

Fabritius. — Quòd Luthero accederent homines.

Eberhardus. — Altera et hæc est ratio, quod egent plerique.

Fabritius. — Certum est, egestate ubique laboratur.

————

Ad mensam læta, & non tristia debere esse colloquia.

Hero & Iulianus.

Hero. — Abeant verba illa.

Iulianus. — Quare?

Hero. — Tristia sunt quæ huic loco et tempori non conveniunt.

Iulianus. — Quæ tum verba hîc apta erunt?

Hero. — Dulcia et iucunda dicteria.

Iulianus. — Quis hic est, qui aliquot scommata proferet?

Hero. — Sales dicantur inter nos vicissim.

Iulianus. — Cuius rei auspicari?

Hero. — Hospitis istud est munus.

Iulianus. — Placet, deinde et propius assidentes aliqui iocos

afferent.

Hero. — Vel si visum est hospiti, sortiemur quis incipiat.

Iulianus. — Incipere ipse essem instructus.

Hero. — Lepidi igitur aliquid recense.

Iulianus. — Sed sileant prius omnes.

Hero. — Tenebimus ora intenti omnes, ut inquit Vergilius?

Iulianus. — Proverbium est multorum in ore, ad mensam sedendo

iuvenescere homines, ídne vobis verisimile videtur?

Hero. — Fertur, sed certum est quòd falsè.

Iulianus. — Cur fictum esse creditis?

Hero. — Quia tempore senescimus, ubicunque locorum simus.

Iulianus. — Diffiteri nequeo, attamen ad mensam iuvenescimus.

Hero. — Consonum verò non credimus esse.

Iulianus. — Advertite vobis persuadebo.

Hero. — Age facias, et Phyllida solus habebis.

Iulianus. — Sententia Horatii est: Vinum hominem reddere

iuvenem.

Hero. — Æquè tamen senes manent ebrii.

Iulianus. — Fiunt iuvenes animo et hilaritate.

Hero. — Id verum est, quia vinum curas abigit.

Iulianus. — Et iuvenum est curis vacare.

Hero. — Ipsi non curant, quanti annona veniat.

Iulianus. — Ideò ad mensam sinite et nos iuvenescere, largius

bibendo.

————

Ante & post cibum hymnum esse dicendum.

Lucanus & Mauricius.

Lucanus. — Homines sitis an bestiæ, dubito.

Mauricius. — Formam nostram aspice.

Lucanus. — Species est humana, sed vita non.

Mauricius. — Vivimus tum bruta?

Lucanus. — Agitis mores beluinos.

Mauricius. — Hui, bona verba.

Lucanus. — Porcorum est edere, nullis precibus dictis.

Mauricius. — Oraremus usque?

Lucanus. — Decet hominem orando, cibum adire et deserere.

Mauricius. — In æde sacra sat precum diximus.

Lucanus. — Fortassis ibidem fabulis transegistis tempus.

Mauricius. — Confabulari illic non solemus.

Lucanus. — Etiam non ad Deum preces funditis scio.

Mauricius. — Observasti tu in templo quid ageremus?

Lucanus. — Sæpenumero.

Mauricius. — Tecum habita, si nos mordere intendis.

Lucanus. — Reprehendite vos et me, si quid scitis malè per me

gestum.

Mauricius. — Sapientiores sumus, quàm quòd litem auspicaremur.

Lucanus. — Oretis, deinde cibo fruamini.

Mauricius. — Omittemus posthac nunquàm preces ad cibum solitas.

Lucanus. — Nihil incivilius est, hominem edere sine hymno dicto,

cùm id CHRISTUS fecerit.

Mauricius. — Obliviscimur quandoque, aliarum dum sumus soliciti

rerum.

Lucanus. — Solicitus sum nunquàm adeò, ut Dei obliviscar.

Mauricius. — Felix, qui istam habeas gratiam.

Lucanus. — Precantibus ad mensam victus suppeditatur à Deo.

Mauricius. — Facilè credimus.

Lucanus. — Facite igitur, ut hoc præcepto mei semper suis

memores.

Mauricius. — Fiet, tibi gratiam habemus.

————

De Capite aperiendo.

Nestor sapiens & Otmarus.

Nestor. — Rustice, ubi egisti vitam, an inter bestias?

Otmarus. — Mihi cum beluis non convenit.

Nestor. — Plus cum bestiis, quàm hominibus tibi est similitudo.

Otmarus. — Causam indica.

Nestor. — Apud honestos viros sine moribus es.

Otmarus. — Mores quos haberem?

Nestor. — Honestiori te aperiendo caput, loquereris.

Otmarus. — Caput aperire crebrò molestum est.

Nestor. — Optimè decet, quia datur virtuti.

Otmarus. — At caput nudum frigus mordet.

Nestor. — Quantumvis acre sit frigus, nequit citò lædere

detectum caput.

Otmarus. — Ipse doleo capite, dum frigus sentio.

Nestor. — Nihil plus decorat iuvenem, quàm dignioribus adesse

non operto capite.

Otmarus. — Admiror, nihil tamen prodest illis quibus illud fit.

Nestor. — Honor non accipientium, sed exhibentium est.

Otmarus. — Ut audio honor est meus, non quibus ipsum facio.

Nestor. — Sentis veraciter.

Otmarus. — Si præscivissem aperuissem caput crebrius.

Nestor. — Ingenuos indicat mores adolescentis.

Otmarus. — Tum facillimè moratus efficiar.

Nestor. — Audisti unquam Romanorum morem de capite nudando?

Otmarus. — Non, recense tu mihi.

Nestor. — Lex erat apud eos, quòd capite plecteretur, qui

seniorem præteriret coopertis capillis.

Otmarus. — Nollem tunc temporis apud illos me vixisse.

Nestor. — Ipse si ibidem vitam egissem, nunquàm operimento

verticis fuissem usus.

Otmarus. — Istud et ego non omisissem.

————

De fertili Sacerdotio.

Pater & Quirinus.

Pater. — Ad vitam agendam sat mihi nunc est commeatus.

Quirinus. — Gratiam Deo habeas.

Pater. — Sed nostíne, unde victitabo?

Quirinus. — Tu me certiorem redde.

Pater. — Optimum mihi est sacerdotium.

Quirinus. — Tale et mihi esse vellem.

Pater. — Piscare undique, fortè reperies simile meo.

Quirinus. — Aureo hamo careo.

Pater. — Argenteum ut habeas hamum oportet.

Quirinus. — Fortassis et tibi ære adeptum est sacerdotium.

Pater. — Crede mihi, non inani ipsum sum nactus manu.

Quirinus. — Id tibi iniurato credo.

Pater. — Pendet mihi singulis annis centum aureos numos.

Quirinus. — Sufficiet et tibi, et Nymphæ, quam ales.

Pater. — Puellam educabo nullam, sed parentibus commorabor.

Quirinus. — Sapies in rem tuam, si feceris.

Pater. — Grave esset, me et domum, et ancillam, et coquinam

fovere.

Quirinus. — Dicto citius multum prodigitur.

Pater. — Parentibus vivis, impendiis largis parcam.

Quirinus. — Viaticum ad senium tibi compara.

Pater. — Vellem et tibi esse fœcundum sacerdotium.

Quirinus. — Ipse quoque percuperem.

Pater. — Reperies aliquos pios, qui tui miserabuntur.

Quirinus. — Ô utinam quàm gratus esse vellem.

Pater. — Suborna amicos, qui pro te divites precentur.

Quirinus. — Tentarem sedulò, si profuturum scirem.

Pater. — Periculum faciendum quippiam cupienti.

Quirinus. — Verum est, audaces fortuna iuvat. Et desidenti (ut

vulgò fertur) assa non advolat columba.

————

De officio mechanico addiscendo.

Romulus & Scipio.

Romulus. — Nunc temporis novus mos inolevit.

Scipio. — Quem morem putas?

Romulus. — Quòd à plerisque literæ deferuntur.

Scipio. — Quid tum susceptant?

Romulus. — Manibus operando victitant.

Scipio. — Pœnitebit ipsos olim.

Romulus. — Illud quàm multis prædixi, sed lapidi loquebar, et

mortuo verba feci.

Scipio. — Sapient nimis serò.

Romulus. — Laboriosos dies non diu tolerabunt.

Scipio. — Gustata laboris amaritudine, ad literas recurrent.

Romulus. — Regredi ipsis non licebit ad deserta studia.

Scipio. — Reditum quid morabitur?

Romulus. — Parentes et aliorum hominum nasi suspensio.

Scipio. — Satis amarum est Ciconia affici et depingi.

Romulus. — Quid agent credis, postquàm eos laboris tæduerit?

Scipio. — Crumenas amputabunt, et iugulabunt homines.

Romulus. — Bellorum satellites fient etiam strenui.

Scipio. — Fieri potest, nam et animam et vitam vænum habent.

Romulus. — Monachorum et quorundam divitum admiror dementiam.

Scipio. — Ah, admirari desine, nequeunt opiparos ferre dies.

Romulus. — Stolidi qui luxuriosam vitam commutant miseria.

Scipio. — Ignoras? Optat ephippia bos, piger optat arare

caballus.

Romulus. — Horatius isto verbo quid dicere volebat?

Scipio. — Quenque suæ sortis pœnitere, optare alienam.

————

Eos rarò probos fieri, quibus in teneris annis parentes nimiùm

indulgent.

Thelesphorus & Udo.

Thelesphorus. — Ô iuvenis, iuvenis, melior virtute evades

nunquàm.

Udo. — Nosti tu fortunas hominum?

Thelesphorus. — Tantum nosco sortem tuam, quod in melius non

proficies.

Udo. — Deus adhuc successum felicem mihi spero non denegabit.

Thelesphorus. — Tenera ætas de tota iudicat vita.

Udo. — Hercule fallit sæpissimè.

Thelesphorus. — In teneris molliter, ut tu, educati omnium

evadunt pessimi.

Udo. — Tum nulli fierent principes probi, quia lautè aluntur.

Thelesphorus. — Principem probum nigro cygno invenies rariorem.

Udo. — Contine linguam, audire fastidio.

Thelesphorus. — Veterum perlustra historias, invenies egisse

tyrannos ferè omnes.

Udo. — Abeant prisca tempora, ætate nostra Reges et Duces

trutinemus.

Thelesphorus. — Hac tempestate dives probus albo corvo est

rarior.

Udo. — Tertius tu Cato es, omnia nosti.

Thelesphorus. — Sim qui sim, Quintiliani sequor sententiam.

Udo. — Quæ illa est?

Thelesphorus. — Virtute eum nunquàm adolescere, qui in purpura

repserit.

Udo. — Ita visum est Quintiliano fortè inopi.

Thelesphorus. — Censura est sua, et experientia veracissimum

esse probat.

Udo. — Perpauci probi essent, si vera diceres.

Thelesphorus. — Loquor de illis, quorum lautè alitur iuventus.

Udo. — Omnis fermè mater molliter alit filium.

Thelesphorus. — Facerent quidem istud omnes nutrices, sed multis

reclamat indigentia.

Udo. — Ideò Deus pauperibus, non divitibus proles concedit.

————

Qui parentes suos diligant filios.

Xenophon & Cyprianus.

Xenophon. — Vellem tales mihi contigisse parentes.

Cyprianus. — Quales optares?

Xenophon. — Ut ille est fortius.

Cyprianus. — Fatue, nescis quid desideras.

Xenophon. — Oppidò bene scio.

Cyprianus. — Si perpenderes votum, taceres.

Xenophon. — Dies delicatos cupio.

Cyprianus. — Tales si haberes, commodaréntne tibi?

Xenophon. — Frugiferi essent, nam nulla re egerem.

Cyprianus. — Unde tum omnium rerum haberes copiam?

Xenophon. — Ab opulentis parentibus.

Cyprianus. — Ah, ah, quid loqueris stolide?

Xenophon. — Loquor quod res est.

Cyprianus. — Parentes divites plus surripiunt, quàm largiuntur

filiis.

Xenophon. — Ipsis quid auferunt?

Cyprianus. — Omnem laudem et commoditatem.

Xenophon. — Parentes darent filiis, citius quàm adimerent.

Cyprianus. — Ut tu reris.

Xenophon. — Amabo, effare quid filiis demunt?

Cyprianus. — Virtutem, qua nihil est in mundo præstantius.

Xenophon. — Dicta tua non teneo.

Cyprianus. — Vis ut tibi tanquam Davo Terentiano apertius

loquar?

Xenophon. — Volo et desidero.

Cyprianus. — Divites suis filiis plus æquo indulgent.

Xenophon. — Indulgentia ista quid obesse potest?

Cyprianus. — Quintilianus inquit, quòd et corporis et animi

nervos omnes corrumpit mollis illa educatio.

Xenophon. — Age, quomodo indulgent?

Cyprianus. — Errantes non puniunt, neque à præceptoribus eos

corrigi volunt.

————

Quis noster sit Amicus.

Albertus & Bruno.

Albertus. — Miser homo nunc est, qui rerum est expers humanarum.

Bruno. — Quis esset illarum rerum rudis?

Albertus. — Proh dolor, tales reperies complures.

Bruno. — Quos vocas tu humanarum rerum ignaros?

Albertus. — Hosce quibus facilè imponitur.

Bruno. — Nonnunquàm prudentissimo cuique dantur verba.

Albertus. — Sortem mundi qui calluerit pulchrè, sibi cavebit.

Bruno. — Nostíne dicterium, Homerum quandoque dormitare?

Albertus. — Inter homines agenti vigilandum est strenuè.

Bruno. — Tenduntur tum nobis semper insidiæ?

Albertus. — A multis nobis insidiatur, etiam quos amicissimos

credimus.

Bruno. — Amici illi personati sunt.

Albertus. — Apparent fautores coràm, sed clam mordent, et

pungunt instar felium.

Bruno. — Effingunt pulchrè naturam felis.

Albertus. — Amicus est res nobilissima sed rarissima.

Bruno. — Unico tamen munusculo amicus adipiscitur.

Albertus. — Iste muneris, non nostri est amicus.

Bruno. — Verùm quem æstimabimus amicum?

Albertus. — Neminem festinanter et temere.

Bruno. — Quando? oro instrue me.

Albertus. — Quem diutino convictu intus et in cute noverimus.

Bruno. — Intus aliquem noscere difficillimum est.

Albertus. — Longa consuetudo arguit, qualis sit à talis ad

verticem, albus an ater.

Bruno. — Multi Crocodili naturam habent, aliud vultu, aliud

corde gerentes.

Albertus. — Verum est, ideo Momus Deus reprehensorius carpebat

naturam, quòd hominem occluso pectore crearit, quòd cordis

alterius nos lateret cogitatus.

Bruno. — Cordium si quis explorator esse posset, facilè amicum

verum agnosceret.

————

Quis nobis sit inimicus.

Critolaus & David.

Critolaus. — Ô tu hominis somnium, non homo.

David. — Tu me hominem esse negas?

Critolaus. — Nego et manibus et pedibus.

David. — Confirma quod dicere audes.

Critolaus. — Quia brutis minus sapis.

David. — Bruta, sapiúntne?

Critolaus. — Provident diligentius sibi, quàm tu tibi.

David. — Curam mei quantum possum gero.

Critolaus. — Factis istud, verbis non præstas.

David. — Ubi tum mihi incommodo?

Critolaus. — Quòd cuilibet homini æquè credis.

David. — Non crederem amicis?

Critolaus. — Amicos quos æstimas, inimici veri sunt.

David. — Id Dii prohibeant.

Critolaus. — Coràm tibi blandiuntur, rodunt à tergo.

David. — Hoc si agnovero, deferam eos.

Critolaus. — Percipies vereor non sine periculo.

David. — Argus ero quò me non fallant.

Critolaus. — Actum est, diu in casses eorum incidisti.

David. — Adhuc tamen liber sum.

Critolaus. — Corpore liber es, sed emolumento captus.

David. — Nocumenti adhuc sentio prorsus nihil.

Critolaus. —Percipies more Phrygum serus nimiúm.

David. — Tu si amicus es, præmoneas, quo mihi caveam commodius.

Critolaus. — Sed me apud eos non prodas velim.

David. — Silebo ac lapis iste.

Critolaus. — Fœdus inierunt te deplumandi, quoad possent.

David. — Id ipsis prohibebitur, quia parum mihi restat quod dem.

Critolaus. — Id modicum si perdideris, nudus esses totus, ipsos

desere.

David. — Diutius eis non convivam.

————

De monasterii & religionis ingressu.

Georgius & Hermannus.

Georgius. — Éstne tibi præfixum, quo pacto senium ages?

Hermannus. — Est præscriptum diutissimè.

Georgius. — Ipse adhuc incertus sum, quam subeam senii

conditionem.

Hermannus. — Præscire illud deceret tanquam metam in quam

curritur.

Georgius. — Quo studio senectutem tu transiges?

Hermannus. — Pietatis studio et religionis.

Georgius. — Fovebis in senio cultum religionis?

Hermannus. — Sic stat sententia.

Georgius. — Monachíne assumes personam?

Hermannus. — Cuculla me vestiam.

Georgius. — Habitus maximè convenit senili corpori.

Hermannus. — Quî id putas?

Georgius. — Nam senectutem frigidam calere facit.

Hermannus. — Ob id eam non induam.

Georgius. — Qua spe ductus religionem ingrediêris?

Hermannus. — Ob vitæ consequendum commeatum.

Georgius. — Pessimam habes propositi metam.

Hermannus. — Plurimi tamen ducti ea causa, mundo se abdicant.

Georgius. — Satius esset cœnobia illos non invisere.

Hermannus. — Emanere eorum gulæ non conferret.

Georgius. — Prodesset tamen animæ.

Hermannus. — Corporis gerunt curam, animam Deo committunt.

Georgius. — Deo, non ventri ut serviatur, monasterium est

ingrediendum.

Hermannus. — Hui, indulgendum est nonnihil et gulæ.

Georgius. — Quæ te Erinnys agitat, quòd nunc temporis monachatum

cogitas?

Hermannus. — Ardeo illius vitæ desiderio, quî fiat ignoro.

Georgius. — Conspicísne, quomodo passim nunc monachi solitas

deponunt personas?

Hermannus. — Audio quòd undique se nudant cucullis.

Georgius. — Non frueris illorum insania, detestaris monasticam

vitam?

Hermannus. — Non citò fugiendum est, quod execrantur homines

nihili.

Georgius. — At expertis credendum, religiosam vitam commutant

mundana, tanquàm meliori.

Hermannus. — Ipsi voluptate delectantur, ideo in mundum redeunt,

quò ipsa potiantur uberius.

————

Non omnes doctos esse qui capite redimiti sunt rubeo tegmine.

Iupiter & Ludolphus.

Iupiter. — Hodie aliquid vidi, quod portenti loco habeo.

Ludolphus. — Ecquid istud fuit?

Iupiter. — Fortassis tibi non novum.

Ludolphus. — Dicam, postquàm audiero.

Iupiter. — Imberbem adolescentem magisterii opertum diademate.

Ludolphus. — Quid tecum tacitus cogitabas?

Iupiter. — Vix adultum, in literis tantùm profecisse.

Ludolphus. — Stultus cogitatus fuit.

Iupiter. — Prudenter volvebam hoc mente, nam multos novi annis

plurimis confectos, et nondum illum erant magistratum adepti.

Ludolphus. — Unde faciebas istum in peritia longè progressum?

Iupiter. — Capitis redimiculum id me docuit.

Ludolphus. — Æstimas tu ab amictu eruditum?

Iupiter. — Quid aliâs loquitur istud capitis velamen, quàm

hominis ingenuam doctrinam?

Ludolphus. — Sæpe inscitiæ est lenocinium, non eruditionis

index?

Iupiter. — Ô quantum hactenus spe vana me lactatum video!

Ludolphus. — Quomodo tibi impositum est?

Iupiter. — Prosequutus sum honore et laude omnes capite velatos

insigniter.

Ludolphus. — Ah, rerum humanarum rudis es.

Iupiter. — Quî ipse scivissem eos inscios, quum tiara prodirent

erudita?

Ludolphus. — Nostín’ adagium? Nartecophori multi, Bacchi verò

pauci.

Iupiter. — Proverbii quid istud est?

Ludolphus. — Multi aliud apparent, quàm intus sunt.

Iupiter. — Unde tu periculum sumis alterius eruditionis?

Ludolphus. — Si multa docet, vel doctè agit.

Iupiter. — Etiam si magisterii pileolo non sit opertus?

Ludolphus. — Hedera viridis vinum nihil commendat, ita neque

amictus pretiosus animi nobilitatem.

————

Quibus sit utendum verbis, dum aliquid à Præceptore flagitatur.

Marcus & Nero.

Marcus. — Instar folii trepido, dum præceptor mihi est

conveniendus.

Nero. — Cur tremis? éstne tantus tyrannus?

Marcus. — Non, sed aliud mihi timorem incutit.

Nero. — Audaculus tamen homo soles esse.

Marcus. — Apud præceptorem mihi semper animus in pedes labitur.

Nero. — Verecundari decet discipulum apud instructorem suum.

Marcus. — Vereor ideo, Latinè nescio, ut decet, loqui.

Nero. — Non te labentem lingua secus docet?

Marcus. — Instruit quidem, sed semper asinum me vocat, ubi

loquendo cado.

Nero. — Sic incutit tibi inscitiæ pudorem.

Marcus. — Verax es, nusquam nisi apud cum sermonis solicitus

sum.

Nero. — Eo pacto quandoque integrè Latinè loqui disces, et minus

errare.

Marcus. — Ea spe ducor.

Nero. — Ista non frustraberis confidentia.

Marcus. — Certiorem me redde, quomodo precabor ab ipso exeundi

veniam, dum cacaturio.

Nero. — Rogo veniam exonerandi ventrem.

Marcus. — Dum urina urgeor?

Nero. — Precor facultatem ad evacuandam vesicam.

Marcus. — Quando domi mihi est manendum?

Nero. — Opto consensum emanendi è gymnasio, per occupationes

adesse nequeo.

Marcus. — Si mihi ad prandium est vocandus præceptor?

Nero. — Colende præceptor, parentes mei te in prandium vel

cœnam, convivam petunt.

Marcus. — Excusaturus me quòd non interfui lectioni, per

parentum iussa?

Nero. — Ignoscas oro colende præceptor meæ absentiæ, quia præsto

esse non potui, per parentum negotia.

————

De ovis colligendis circa Paschatis ferias.

Aristophorus & Buttubata.

Aristophorus. — Quid struis, suppingis tu calceos?

Buttubata. — Suppingo, ita pecuniam mihi servo.

Aristophorus. — Quam pecuniam?

Buttubata. — Dandam suppactori calceario.

Aristophorus. — Veteres quid resarcis calceos? mercare novos.

Buttubata. — Ære laboro.

Aristophorus. — Tantum bene haberes argenti.

Buttubata. — Crumenam meam potius te nosco.

Aristophorus. — Est tibi animus aliquò proficiscendi, quòd

calceos reficis?

Buttubata. — Faciam iter rus versus ad dies aliquot.

Aristophorus. — Ruri quid exequêris?

Buttubata. — Hoc tempore annuo rusticari soleo.

Aristophorus. — Etiam emolumentum consequitur?

Buttubata. — Imò integri mensis victum.

Aristophorus. — Commeatus iste quis est?

Buttubata. — Ovorum magnam copiam congrego.

Aristophorus. — Multitudinem ovorum, an apud sepes olentium?

Buttubata. — Ista palatum meum non delectant.

Aristophorus. — Colligísne ova gallinacea?

Buttubata. — Coacervo utique à rusticanis mulierculis.

Aristophorus. — Cantas ante fores, vel precaris instar mendici?

Buttubata. — Cano hymnum, quem vocant: CHRISTE qui lux.

Aristophorus. — Iubent etiam quandoque ab ostio te abire

immunem?

Buttubata. — Sæpe, sed blandior ipsis, quousque stipem

porrigunt.

Aristophorus. — Nihil tibi præter ova præbent?

Buttubata. — Nonnunquam et pingue farcimen.

Aristophorus. — Solésne comitatus ire collectum ova?

Buttubata. — Interdum solus, ubi Theseus mihi defuerit.

Aristophorus. — Quid si me socium sumeres itineris?

Buttubata. — Placebit mihi.

Aristophorus. — Animo et meo arridet.

————

Nusquam nunc tutam esse Fidem.

Iodocus & Matthæus.

Iodocus. — Lamentarísne?

Matthæus. — Non lamentarer? sanguinem penè flerem.

Iodocus. — Accidit tibi quippiam exitii?

Matthæus. — Ah, mali magna turba.

Iodocus. — Impertias mihi verbis ut tibi condoleam.

Matthæus. — Tuum nihil mihi proderit condolere.

Iodocus. — Solatium est in miseris amicus compatiens.

Matthæus. — Mallem ego iuvantem quàm contristantem.

Iodocus. — Detege mihi mœrorem.

Matthæus. — Fides pollicita mihi non servatur.

Iodocus. — Quid promissi tibi est factum?

Matthæus. — Adminiculum victus totius vitæ meæ.

Iodocus. — Ecastor, si factum fuisset secutum verba, in cœlo

esses.

Matthæus. — Nunc autem et à spe et promisso decidi.

Iodocus. — Animum ne despondeas, si quid pollicitum est, fortè

bellè servabitur.

Matthæus. — Quantum intelligo, facta non sequentur verba.

Iodocus. — Nescis divitum animos, volunt sibi supplicari.

Matthæus. — Precatus sat sum.

Iodocus. — Ores demum per amiculos, isti ocyus exaudientur.

Matthæus. — Rete tendam per amicissimos.

Iodocus. — Eos mitte, qui isti sunt intimi, qui promisit.

Matthæus. — Cogitaram id antea diu.

Iodocus. — Verùm ne differas: nam semper nocuit differre

paratis, et mora sua cuilibet est nociva.

Matthæus. — Quamprimùm opportunum fuerit, periculum faciam.

Iodocus. — Faxit Deus ut alea tibi prosperè cadat.

Matthæus. — De isto mihi optato gratiam habe.

————

Quòd obsequium amicos veritas odium pariat.

Gysbertus & Cornelius.

Gysbertus. — Terentii Comœdiæ súntne unquam tibi lectæ?

Cornelius. — Sæpiusculè, et adhuc indies leguntur.

Gysbertus. — Excerpis etiam elegantiora quædam dicta?

Cornelius. — In hoc raptitius est mihi liber.

Gysbertus. — Obsequium amicos, veritas odium parit, cuius

Comœdiæ est verbum?

Cornelius. — Primæ, scilicet Andriæ.

Gysbertus. — Videtúrne tibi esse poëticum dictum?

Cornelius. — Nequaquam, sed Delphicum oraculum.

Gysbertus. — Paris tu semper amicos obsequendo?

Cornelius. — Inimicos nunquam nactus sum officio.

Gysbertus. — Obsequia tamen sæpe ingrata sunt.

Cornelius. — Ingrata quæ sunt non merentur obsequia dici.

Gysbertus. — Verùm pessimi sunt homines, qui obsequiis

irritantur ad nocendum, ut inquit Cicero.

Cornelius. — Istas bestias, non homines dicerem.

Gysbertus. — Ego ipsis beluam præponerem.

Cornelius. — Quare?

Gysbertus. — Bestiæ agnoscunt pietatem exhibitam eis.

Cornelius. — Canes præcipui grati sunt.

Gysbertus. — Miserum est sanè, homini obsequendo operam ludere.

Cornelius. — Præstaret otiosum fuisse.

Gysbertus. — Sed quomodo veritas parit odium?

Cornelius. — Dum alteri dicitur quod ipsum aceto perfundit.

Gysbertus. — Tangitur hominibus ulcus veritate?

Cornelius. — Multis verò sermone movetur bilis et Anagyris.

Gysbertus. — Illorum salus est desperanda (teste Cicerone)

quorum aures sunt occlusæ veritati.

Cornelius. — Per Herculem nocuit semper suo nutu, et non aliorum

consilio, singula gerere.

————

Convivium Bacchanale, sive ultima cœna dierum Lupercalium.

Hospes, Uxor, Puer, Servus, Convivæ, Martinus, Arnoldus &

Citharœdus.

Hospes. — Ô uxor meum corculum, in cœnam quid parabis obsonii?

Uxor. — Nihil, nisi huius prandii reliquias mensæ imponam.

Hospes. — Id dedeceret, nihil habere carnis recentis et vix

elixæ.

Uxor. — Quid ob unicam cœnam obsonatum irem?

Hospes. — Convivas nonnullos vocavi, hos oportet lautis exponere

lancibus.

Uxor. — Quos?

Hospes. — Dominum Martinum, et Magistrum Arnoldum filii nostri

instructorem, tu fortassis et umbræ aliqui accedent.

Uxor. — Qui isti essent umbræ?

Hospes. — Personati qui amicos hoc vesperi invisunt.

Uxor. — Larvis opertis hac nocte limen nostrum non patebit.

Hospes. — Nunc meum deliciolum, focum instrue carne elixanda, et

veru gallinas duas in cœnam nobis coque.

Uxor. — Servum iube, ut à laniis armum ovillum ferat.

Hospes. — Heus tu serve ubi latitas?

Servus. — Adsum here.

Hospes. — In macellum i celeri gressu, ac carnis ovinæ fer

talenta sex.

Servus. — Ibo ac velox.

Uxor. — Ego enectum gallinas vado.

Hospes. — Id facito.

Puer. — Noctescit pater, feram vinum in tempore, non tutum erit

in tenebris vicatim cursitare.

Hospes. — Hîc pecuniam sume in manus quatuor mensurarum,

quamlibet sedecim mercaberis obolis, dicas matri ut singula

percoquat, ego mox à somno surgam.

Puer. — Efficiam quòd fiat ut iubes.

Uxor. — Expergiscere marite, statim aderunt convivæ, quinta

sonuit.

Hospes. — Nunc me erigam: serve vade visum ubi morentur invitati

à me, an emanere velint?

Servus. — En aliâs testudineo veniunt gradu.

Hospes. — Nunc tu mensam ocyus singulis para et instrue.

Servus. — Dicto citius instructam reddam.

Hospes. — Gratulor vestro adventui mei convivæ.

Convivæ. — Tibi sit gratia.

Hospes. — Ubinam latet tempus Lupercale?

Convivæ. — Ignoramus, abire, nósque deserere parat.

Hospes. — Prius in ipso hilarem ducamus compotatiunculam.

Convivæ. — Ideò huc detulimus pedes, et istud nostrum villi,

precamur boni consulas.

Hospes. — Hui, nimium est, suffecisset medium: quis epotabit?

Convivæ. — Ebibemus sine sudore, prolixam adhuc agemus

compotationem ante digressum.

Hospes. — Abluite singuli manus et discumbite, in tempore

incipiamus, quo hilaritati sat restet spatii.

Convivæ. — Heus puer, adésdum, consecra cœnam.

Puer. — Benedicite.

Convivæ. — Dominus.

Puer. — Quicquid appositum est, et quicquid apponetur, benedicat

nobis ille, qui sua largitate pascit universa. In nomine Patris,

et Filii, et Spiritus sancti.

Convivæ. — Amen.

Hospes. — Nunc in cibum manus iniicite, quoad lautiora

afferentur.

Convivæ. — Nostri muneris non erimus nescii.

Hospes. — Calices reple vino tu serve, ut stas tanquàm Marpesia

cautes?

Martinus. — Bibere plus appeto quàm edere, hunc ego exorbebo

calicem.

Uxor. — Interbibendum est, ne in stomacho cibus putrescat:

marite, hoc te salutabo poculo.

Hospes. — Tibi non incommodet ipsius haustus.

Arnoldus. — Et ego Martine. hunc cyphum tibi propino.

Martinus. — Saluti sit tibi.

Hospes. — Ut ita Chrysippum agitis? non delectat vos cibus?

Convivæ. — Iuvat plurimùm, sed esurimus modicè.

Hospes. — Hoc vitrum volo quisque ordine exiccet, ego glaciem

secabo, et classicum canam.

Convivæ. — Et nos post te ipsum elambemus.

Hospes. — Age hunc tibi propino Martine, vide ut æquali mihi

respondeas haustu.

Martinus. — Non recuso.

Hospes. — Ubi cyphus sistit? cur non obambulat? puellulæ istæ

siti pereunt.

Arnoldus. — Epotavimus ipsum omnes, in uxore tua moratur.

Uxor. — Ego ipsum exhauriam, ubi hunc bolum peredero.

Hospes. — Serve, tolle hæc, ac alia affer edulia, muta quadras,

et mundas redde.

Uxor. — Marite, excipe convivas ut moris est, ad carnes tostas.

Hospes. — Adventus vester me delectat, ad has gallinas et

buccellam carnis porcinæ in veru paratam vos vocavi, oro æquo

accipite animo: si parcus et modicus est cibus, largior erit

potus.

Convivæ. — Ô hospes apparatum lautiorem quàm opus fuisset

fecisti, non debueras nostri causa diem festum instituisse.

Hospes. — Tempori inserviendum est nonnihil, dierum licentia et

patinarum exigit lautitiam. Arnolde, hunc calicem ad imum usque

tibi præbibo.

Arnoldus. — Prosit tibi. Martine hoc poculum tibi præbibo, ut et

tu deinde exorbeas.

Martinus. — Præbibitis nulli quàm mihi, video, quid monstri

alitis? creditis me metam esse, in quam dirigantur pocula, ut

sagittæ in scopum? Citharœde hoc cyatho te adorior, ut nobis à

cœna dulcem exhibeas citharæ pulsum.

Citharœdus. — Accipiam abs te libenter.

Hospes. — Serve, affer bellaria, video convivas anhelare

choream.

Martinus. — Nos viri non, fortè hæ nymphæ saliendi amore ardent.

Hospes. — Mox surgemus.

Uxor. — Edant prius, ut ita maturare conaris?

Arnoldus. — Quis usque, ut vultur edere potest?

Martinus. — Si visum fuerit hospiti, tollatur cibus.

Hospes. — Fiat. Puer adsis, et hymnum postremum recense.

Puer. — Gratias dicimus Deo trino in personis, uni in essentia,

qui sua immensa potentia condidit omnia, gubernat universa, qui

nos indignos famulos hoc vesperi suo pavit munere, ipse nobis

largiatur, ut post hoc exilium secum in æternum fruamur cœlitum

lætitia, suóque potiamur conspectu per IESUM Christum.

Convivæ. — Amen.

Hospes. — Habeo vobis convivæ humanissimi, gratiam, quòd ad hoc

conviviolum meum exiguum dignati sitis venire, oro lubenti

accipite animo quæ præsto fuêre, vice alia delicatiora exhibebo.

Convivæ. — Grati erimus, et quandoque par pari referemus.

Hospes. — Cytharœde nunc fac resonare citharam.

Citharœdus. — Laudare nescio: nisi cantus agrestes et rusticos,

non regios.

Hospes. — Id refert nihil: nescis illud Bebelii: Cuiuscunque

fistulæ cantus valet amanti choreas?

Citharœdus. — Age, et salite, ipse ludam.

Martinus. — Ipse sat choreæ fessus sum.

Hospes. — Uxor instrue rursus mensam stribiliginibus et aliis

bellariis mellitis, ac saccharo conditis.

Uxor. — Omnia diu sunt parata.

Hospes. — Nunc venite vos convivæ ad has stribiligines, sumemus

nocturnam comessationem, hora exigit. Si quem hoc halec delectat

salsugine erutum, attingat.

Convivæ. — Nunc præsto est ieiunium.

Hospes. — Cras in prandio rursus unà auspicium sumemus temporis

esurialis, in his meis ædibus, sicuti nunc invicem peregimus

dies Lupercales.

Convivæ. — Tu vale in crastinum.

Hospes. — Valete et vos: faxit Deus, ut anno abhinc proximo

rursus unà simus lætiores, et minus delictis contaminati, ac

interim crebro.

Convivæ. — Id Dii superi et nobis et tibi concedant.

Finis.

————

Hermannus Schottennius Hessus studiosae Iuventuti S.P.D.

Quæ renascuntur, nosti, tenera et studiosa iuventus, immutantur

paululùm, novíque aliquid secunda nativitate accipiunt. Sic

homines per baptismum renati, mundi ab originali peccato fiunt.

Phœnix unica avis Arabiæ, igne seipsam comburens, renascitur

iunior et pulchrior: veluti serpentes pelliculam vetustam, per

angustam arborem repentes, deponunt, tandémque à rugoso senio

liberantur. Nihilque usque adeò est quod renascendo, vel

temporis progressu non immutetur, lepidiúsque et candidius

reddatur. Ideo et mihi nuper, quum hæ confabulationes denuò à

Typographis essent excudendæ, placuit ut prodirent elimatiores,

locupletatǽque triginta conviviis sequentibus. Convivia addidi,

non collocutiones pueriles. Quicquid enim agitur inter homines

dum otiantur, poculis indulgetur, nam inde amicitia oritur,

odium et mœror discutiuntur, hilaritas et benevolentia mutua

acquiruntur. Auxi his conviviis, grandibus dictis descriptis, ut

et tu adolescas, grandescásque sermone adultorum, non semper

puerum sones loquendo. Vale.

Coloniæ, Millesimo quingentesimo vigesimo sexto.

————

Convivium Thelesphorianum, sive Esuriale.

Hospes, Uxor, Puer, Servus, Convivæ, Martinus & Arnoldus.

Hospes. — Súntne obsonia mox percocta et matura esui?

Uxor. — Fermè, iube sterni mensam.

Hospes. — Heus puer, ubi latitas?

Puer. — Adsum here.

Hospes. — Mensam suo apparatu decorato, statim convivæ aderunt,

nam prandendi hora imminet.

Puer. — Expediam festinanter.

Hospes. — Tu serve vinum prome hornum et bimum, ac absynthio

condîtum.

Servus. — Efficiam domine.

Hospes. — Cervisiæ quoque unum aut alterum poculum.

Uxor. — Omnia edulia sat cocta sunt, accubitum iremus si

adessent convivæ.

Hospes. — Spero quòd actutùm advenient, ostium credo pulsant. I

puer, resera fores.

Puer. — Ibo, en adestis, herus vos moratur.

Convivæ. — Ipsi iam adsumus. Salvus sis hospes noster, ut vales

hoc esuriali tempore?

Hospes. — Valeo pugilicè, salvi et vos sitis: vestrum adventum

desiderabam, ilico manus abluite, et accumbite mensæ.

Convivæ. — Faciemus, primus tu accumbe.

Hospes. — Hic in sella mihi est locus. Puer, benedic prandium.

Puer. — Benedicite.

Convivæ. — Dominus.

Puer. — Quicquid appositum est, apponetúrque cibi et potus,

benedicere et conservare velit dextera CHRISTI, sumentibúsque

salubre reddere. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Convivæ. — Amen.

Puer. — Pater noster.

Hospes. — Orationem dominicam et salutationem angelicam quisque

secum oret. Nunc cibo fruimini, alius non est quàm hesterno

vesperi cibus edendus.

Convivæ. — Sic dierum conditio exigit.

Hospes. — Hoc iusculum pisarum exorbete, conferet cerebro, et

stomacho non oberit.

Convivæ. — Proderit per Herculem, medebitúrque dolori capitum

nostrorum ex hesterna compotatione contracto.

Hospes. — Ideò imbibite ipsum dum calet et fervet. Nunc haleces

has edite, elixas aut tostas.

Convivæ. — Desidiosi non erimus.

Hospes. — Edite et bibite, vobis non ministrabo: incommodabit

vestro ventri, si à cibo quieveritis. Serve aliud edulii affer,

mundósque orbes redde. Nunc de hoc vino absynthio condito,

singuli primum facietis haustum, salubre est. Præbibo tibi

Martine, tu proximo tuo propines.

Martinus. — Non obsit tibi bibenti.

Hospes. — Arnolde tibi præbibo.

Arnoldus. — Sit salutiferum.

Hospes. — Ordine quisque lambat de ipso. Ut sic abstemii estis?

neque potu, neque cibo utimini alacriter, fortè hic cibus vos

parum delectat.

Convivæ. — Ab hesterna cœna adhuc saturati sumus.

Uxor. — Obsonia hæc palato non adeò arrident, ut quæ

Lupercalibus diebus edimus.

Martinus. — Tempori serviendum est, cuticulam hactenus

curavimus, nunc genium fraudare oportet.

Hospes. — Breve est tempus, homini sano curriculò abibit.

Arnoldus. — Bene valenti, et piscium copia abundanti, non his

quibus panis nudus est rodendus.

Uxor. — Diligenti Deum nihil est difficile.

Martinus. — Verum est, nam ut Plautus inquit: “Amor condimentum

est, amara dulcia faciens”. Sed admiramur quis primus hoc

esuriale tempus sancivit.

Hospes. — Maiores nostri, sanctique Patres Ecclesiæ, et

Pontifices in exemplum Prophetarum et CHRISTI, qui se ieiunio

macerarunt.

Arnoldus. — Cur est vocatum tempus “Thelesphorianum”?

Hospes. — Aiunt Thelesphorum Papam Quadragesimam sic

instituisse, ut ab Ecclesia peragitur.

Arnoldus. — Quid prodest tamen?

Hospes. — Vitia corporis comprimit, animam salvat, ventri

pestem, crumenæ commodum, et crapulae decoctionem affert.

Martinus. — Cur non indictum est oleum, ut butyrum et lacteus

cibus?

Hospes. — Lac et butyrum naturæ sunt sanguineæ, nam lac est

sanguis vaccarum, colore tantum mutato, sed oleum nihil in se

carni affine habet.

Arnoldus. — Quare à cibis quibusdam arcemur, non autem ab aliquo

potus genere?

Hospes. — Sic nostris placuit maioribus, et non tantum saginat

potus ac cibus.

Uxor. — Loquendo tempus teritis, et interim cibus frigore

corrumpitur.

Hospes. — Quisque strenuè edat et potitet, ipse nullius edulii

sum cupidus, nam stomacho non admodum valeo.

Martinus. — Et nos parum bene valemus.

Hospes. — Puer tolle hæc, et nuces, pyra, ac ficus affer, et

libum mellis. Arnolde, hoc cypho te adoriar.

Arnoldus. — Bibe salubriter.

Hospes. — Puer, singula conde, et hymnum postremum dicito.

Puer. — Quicquid sumpsimus potus ac cibi, id nobis salutiferum

reddat ille, qui unus est salus omnium.

Convivæ. — Amen.

Hospes. — Vos convivæ boni et æqui accipite, quæ præsto fuêre,

meliora obsonare non potuimus.

Convivæ. — Tu gratiam habe.

Hospes. — Gratulor vestro adventui.

Convivæ. — Grati nostro nomine tibi sint superi.

Hospes. — Nunc vos amici gratiarum actionum haustum bibite

singuli.

Convivæ. — Tu nunc vale, nos nostros repetemus Penates,

quandoque par referemus.

Hospes. — Diu relatum est.

————

Pythagoricum Convivium.

Pythagoras, Hospes, Discipuli, Convivæ.

Discipuli. — Salute te impartimur plurima, vir sapientissime.

Pythagoras. — Eam et vobis opto.

Discipuli. — Esset nobis nonnihil tecum colloquendum, si audire

velles.

Pythagoras. — Audiam lubentissimè, cur venistis? dicite.

Discipuli. — Adsumus, cupidi literarum, quas sub tua cupimus

discere ferula, si in discipulos nos habere velis.

Pythagoras. — In meam instructionem admitto nullum, nisi ipsius

indolem et Minervam sim exploratus.

Discipuli. — Quo tum ignotorum experimentum accipis, ingenia

qualia habeant?

Pythagoras. — Istud vestra refert nihil.

Discipuli. — Quibus infœcunda contigit Minerva, eósne instruere

laboras?

Pythagoras. — Illos colendos non suscipio, non minus ac agricola

sterilem terram, quia laborem luderem.

Discipuli. — Non possent literis imbui infeliciter nata ingenia?

Pythagoras. — Instruuntur opera magna, sed profectu pusillo aut

nullo. Agri enim non fertiles, et si curantur, non tamen fruges

proferunt.

Discipuli. — Precamur colendissime Philosophe, nos in tuorum

discipulorum gregem suscipias.

Pythagoras. — De vestris ingeniis prius periculum sumam, an apti

sitis literis, tum instruendos assumam.

Discipuli. — Auscultabimus tuis dictis ad unguem lubentissimè.

Pythagoras. — Prandebo, modò meæ adsitis mensæ, tum huius

gymnasii mei ritus et leges cognoscetis.

Discipuli. — Parebimus tuo verbo.

Pythagoras. — Puer, mensam cibo præpara, prandendi hora est.

Adolescentes vos mensæ assidete, ego hîc accumbam. Cibum

consacremus. Omne quo vescemur modò, cibum et potum nobis

benedicere velit Iupiter, cœlitésque omnes, in nomine ipsius qui

trinus est in personis, sed unus in essentia.

Discipuli. — Amen.

Pythagoras. — His obsoniis vulgaribus pisis, pyris, pomis,

potúque vilissimo esurientes vos alite, non alium cibatum hæc

mensa habere solet.

Discipuli. — Nunquàm carnes neque pisces?

Pythagoras. — Minimè gentium, essemus usque adeò immanes et

impii, ut victitaremus carnibus animalium et piscibus!

Discipuli. — Esset illud impium et immane?

Pythagoras. — Detestabilissimum est humanæ naturæ.

Discipuli. — Passim tamen locorum bis cibis aluntur homines.

Pythagoras. — Aliud Philosophia nos docet, quæ ab istis nos

detrahit, brutorum vesci carnibus et piscibus, maximè impium

est.

Discipuli. — Quare? doceas nos illud humanissime præceptor.

Pythagoras. — Nos Philosophi dicimus animas esse immortales, et

post mortem animalis in aliud transire corpus, ideo si carnibus

beluinis vescerer, timerem mei patris animam ne devorarem.

Discipuli. — Cur piscibus tum abstinere soles?

Pythagoras. — Piscis animal innocuum est, nihil exitii hominibus

inferens: ideo in ipsum nostri morsibus sævire non decet.

Discipuli. — Vesceris aliis cibis omnibus?

Pythagoras. — Famem discipuli mei et ego sedamus alimento

perquàm exiguo et vili.

Discipuli. — Difficile nobis erit assuescere tam tenuiter

victitare, qui laute hactenus apud parentes aliti sumus.

Pythagoras. — Ferenda sunt vobis complura, si scientiae metam

cupitis, nam patientia Philosophiae est radix et fulcimentum.

Discipuli. — Quibus legibus tui sunt addicti discipuli?

Pythagoras. — Variis, uni tamen præcipuè.

Discipuli. — Quæ illa est?

Pythagoras. — Ut per quinquennium taceant.

Discipuli. — Cur ipsis loqui prohibes?

Pythagoras. — Ideo ut tacendo audiant, et discant ab aliis quid

sit loquendum, antequam ipsi verba proferant.

Discipuli. — Difficillima factu nobis ista videntur.

Pythagoras. — Viribus vestris si non conveniunt, alium

præceptorem quærite.

Discipuli. — Experiemur quid vires nostræ possint, et quid ferre

recusent.

Pythagoras. — Sic facite, strenuèque me docente literas discite.

————

Philosophica mensa.

Plato hospes, Aristoteles, Cicero, Demosthenes, Convivæ &

Minister.

Plato. — Mensam ac patinas accedite literarum fervidissimi

adolescentes, iamdudum fortassis fame vobis crepuerunt

intestina.

Aristoteles. — Esuriei adhuc sentio nihil.

Cicero. — Et ipse nondum famelicus sum.

Demosthenes. — Libros legendo, esuriem prorsus non sensi.

Plato. — Ô nobiles literarum cultores, qui chartis animos et

corpora farcîtis, mensæ nunc accumbite, cibóque corporeo naturam

fulciatis.

Aristoteles. — Præsto sumus venerande præceptor.

Plato. — Serve edenda nobis tuis precibus consecra.

Minister. — Quæ iam sumemus edulia, ea et nos benedicat qui

creavit universa, terram, mare, cœlum, omniáque in ipsis

contenta, mortuorúmque resurrectionem faciet, unus in essentia,

licet cum populo sit dicendum multos esse Deos, unus autem verus

est, qui dapem hanc nostram benedicat.

Convivæ. — Amen.

Plato. — Esuriens nunc edat, non famelicus, edere non tentet,

nam nocivus est omnis cibus, qui præter famem vel editur, vel ad

edendum illectat.

Aristoteles. — Palato cibum inferam, tum experiar an sibi

sapiat.

Plato. — Potum præbe tu Endimion, ut stas cogitabundus? Hac

lance latrantem sedate stomachum eduliis, ultrà nihil habebitis

quàm bellaria.

Cicero. — Abundè satis erit, neque vultures vel lupi sumus.

Plato. — Potu hoc tenui et vili cibum subsidere facite.

Demosthenes. — Curabitur.

Plato. — Potus est non nectareus, sed Philosophicus, rationem

bibendi non adimens, nec corpora debilitans.

Aristoteles. — Convenit literis deditis, aliâs Minerva

debilitata scientiæ fulcimentum laberetur.

Plato. — Puer patinam tolle, et bellaria appone, butyrum,

caseum, nuces, et poma, mundásque quadras. De his edite epulis,

si prior patina minus vestris arriserit palatis.

Cicero. — Oppidò meis placuit faucibus.

Plato. — Edite perniciter, ne hîc moremur diutissime.

Demosthenes. — Eruditissime Præceptor, exoptaremus unum à te, ut

doceres quale debeat esse convivium Philosophicum vel

literatorum.

Plato. — Quàm lubentissimè istud efficiam, vos quæ dicam

sitientibus auribus accipite.

Aristoteles. — Advertemus diligenter.

Plato. — Convivium Philosophicum, vel literarium, vel

literatorum, tenue erit cibis et frugale, sed prudentibus dictis

et factis providis abundantissimum, operámque quilibet

adhibebit, ut doctior surgat à mensa, quam ipsam accessit.

Cicero. — Quid si nullus fiat sermo doctus, Latinus et prudens?

Plato. — Convivium Philosophicum dicendum non erit.

Cicero. — Compotandóne certabunt poculis?

Plato. — Istud popularibus relinquant, ipsi literariis haustibus

se invicem exhilarent.

Aristoteles. — Obsoniis quibus vescentur?

Plato. — Stomachum quæ non onerabunt, neque ingenii vires

tollent.

Demosthenes. — Nunquam genio indulgebunt, largius bibendo et

edendo?

Plato. — Ad pocula indulgere genio, quid aliud est quàm

ingenium, memoriam, thesaurum scientiæ amittere et enecare?

Cicero. — Nihil convenit Baccho cum Pallade?

Plato. — Dissident odio maximo.

Demosthenes. — Tamen Bacchus excitare ingenium dicitur, cùm

quisque ad pocula discere conatur, et Mantuanus dicit: “Fluit

melior post pocula sermo”.

Plato. — Eruditorum est, longè à vulgo dissentire. Puer, hymnum

à cibo profer.

Puer. — Qui nos pavit sua gratia, sit benedictus in secula.

Convivæ. — Amen.

————

Diogenicum Convivium.

Diogenes hospes, Alexander, Aristippus, Chrysippus convivæ.

Diogenes. — Quid ita admirabundus me aspicis tu rex Alexander?

Alexander. — Aspicio te, quòd ita dolio infides instar porci vel

canis, quum cæteri homines in domibus suis tecto soleant

agitare.

Diogenes. — Mores hi mihi arrident, placeant aliis sui ritus,

mea non refert.

Alexander. — Ecquid petis à me Rege potente, totiúsque orbis

domino?

Diogenes. — Prorsus nihil, quàm ut illud mihi non surripias,

quod dare non potes.

Alexander. — Quod illud est?

Diogenes. — Stans ante dolium impedis solem, quòd vas meum non

ingreditur, ideo discede, méque solis splendore potiri concede.

Alexander. — Discedam lubens, sed éstne quid edulii, quo hoc

prandio stomachum satures?

Diogenes. — Tantùm adhuc habeo, quo me pascam, sed tibi tuíque

similibus ventri deditis non famem expleret, sed ad edendum

excitaret.

Alexander. — Dic cuius farinæ sit cibus?

Diogenes. — Frustum panis aridi, duri et mucidi, parúmque crudi

et viridis oleris.

Alexander. — Non ad ignem coquis olus ipsum?

Diogenes. — Natura mihi ollam dedit, qua cruda coquo, digero, et

corpori apta facio.

Alexander. — Quæ ista est olla?

Diogenes. — Stomachus in meo positus ventre, nunquam quiescens,

semper laborans et fervens ad insumpti cibi decoctionem.

Alexander. — Frigidus cibus et crudus, non convenit homini, ut

medici dicunt.

Diogenes. — Natura medicorum est optima.

Alexander. — Convivas nunquam vocas in hoc dolium tuum?

Diogenes. — Non, quia quibus ego delector et contentus sum,

aliis hominibus displicent, et ab ipsis nauseant.

Alexander. — Prandebimus hodie tecum nos tres, ego, Aristippus,

et Chrysippus, si non ægrè tuleris.

Diogenes. — Convivæ mihi si esse volueritis, esuriendum vobis

erit, nam nihil est vestra delectans palata.

Alexander. — Tua erimus mensa contenti.

Diogenes. — Agite tum in terram discumbite, vel vestes

substernite, neque lectos, neque sellas habeo.

Aristippus. — Esto, humi sedebimus, stratis tunicis, tu mensam

obsoniis para.

Diogenes. — Mensa mihi est sinus, manus quadra, culter dentes.

Chrysippus. — Porrige nunc nobis edenda.

Diogenes. — Deum prius salutate orationibus vestris.

Alexander. — Tu ut hospes hymnum præfare.

Diogenes. — Deus totius universi creator, rector et gubernator,

humani generis plasmator, pascens creata omnia, panem et olus ac

aquam iam sumenda nobis benedicat.

Convivæ. — Amen.

Diogenes. — Nunc acri morsu istos panis bolos edite et rodite.

Alexander. — Hui, durus est nimiùm, dentes fermè elido mordendo.

Diogenes. — Hîc aquæ intinge, ut mollescat.

Aristippus. — Nihil pani addemus obsonii?

Diogenes. — De hoc crudo olusculo aliquid addite, vel sine

obsonio ipsum comedite.

Alexander. — Obsonium ubi deest, insipidus est panis.

Diogenes. — Hîc in olla aliquid oleris elixi reconditum habeo,

sed tepidum non est, illud edite.

Chrysippus. — Immunda est olla, nauseo aspicere, nedum ex ipsa

edere.

Diogenes. — Si nauseas, mihi sinas, cui mel sapit.

Alexander. — Sitio, panis mihi labia exiccat.

Diogenes. — Pura ista lympha sitim comprime, alius mihi potus

non est.

Alexander. — Ô tu miserrime Diogenes, qui huiusmodi victitas

epulis!

Diogenes. — Miser non sum, natura quantum expetit edo et habeo.

Alexander. — Malo me adhuc Alexandrum esse et regem, quàm

Diogenem et Philosophum pauperrimum.

Diogenes. — Et ego nollem è Diogene fieri Alexander.

Alexander. — Prorsus nihil aliud habes quod edamus?

Diogenes. — Pyra et poma nonnulla mihi adhuc sunt, sed acerba et

dura.

Aristippus. — Illis non capimur, nam dentes hebetes faciunt. Tu

vale, nos nostram revisemus aulam regiam et dapsiles lances.

Diogenes. — Abite, ego hîc in dolio naturæ rimabor effectus.

————

Aristippicum Convivium, sive Aulicum.

Aristippus hospes, Theophrastus, Crates, Anaxagoras, Diogenes &

Minister.

Aristippus. — Ô Diogenes è tuo proripe vase, et nobiscum

congredere in Regis nostri palatium, pretiosioribus te

excipiemus.

Diogenes. — Discedite ad vestram crapulam, ego mea delector

inedia.

Aristippus. — Famelicè vivas quoad placuerit, ipse aulicè

victitare malo.

Diogenes. — Tu patinarius es Philosophus, ipse contemplatione

naturæ plus capior, quàm opimis tuis patinis.

Aristippus. — Alios convivas vocabo philosophos, si tu advenire

recusas.

Diogenes. — Id facito.

Aristippus. — Heus vos Philosophiæ cultores, Theophraste,

Crates, et Anaxagora, pluteos vestros seponite, mecúmque in

regiam aulam pergite sumptum cibum.

Philosophi. — Congrediemur lubentes.

Aristippus. — Adsitis, ac studio maceratas vires mensa opipara

reficite.

Philosophi. — Comitabimur te, faciles sumus ubi convivæ vocamur.

Aristippus. — Ingredimini igitur, prandendi tempus est, Rex

suíque aulici mensæ accumbunt.

Philosophi. — In solum eamus locum, ubi aulicorum non est

strepitus, et præsentia.

Aristippus. — Hanc cellulam intrabimus, et nos includemus, quòd

non obruamur à pluribus.

Philosophi. — Tum aperi, et mensam obsoniis onera, esurimus

acriter, nondum ientati sumus.

Aristippus. — Mox culinæ minister afferet edulia, en adest, ut

lupus in fabula.

Minister. — Hunc cibum nobis Deus benedicat.

Philosophi. — Amen.

Aristippus. — Benedictus qui est in ævum, omnibúsque universis

imperat, cuncta suo nutu gubernat, benedicere velit ea quæ nunc

sumemus corporis stabilimenta.

Philosophi. — Amen.

Aristippus. — Nunc cultros stringite, voragines vestras his

primis epulis implete, quoad lautiora dabuntur.

Philosophi. — Impigrè edemus, stomachos habemus fame

trepidantes.

Aristippus. — Tum ipsis medeamini cibo et potu: de his aprinis

clunibus vel leporinis sumite.

Theophrastus. — Porcina carne prius vescemur.

Aristippus. — Istam relinquite familiæ, vos delicatiorem

comedite. Ex hoc argenteo poculo omnibus vobis præbibo, et prius

tibi Theophraste.

Theophrastus. — In Iovis bibas nomine.

Aristippus. — Nunc bibas et tu, vinum est Lesbium.

Theophrastus. — Illo teneor, nam meæ est nationis.

Crates. — Ô Aristippe tu hîc argenteis edis patinis, aureísque

bibis poculis: in nostris Musæis nos ligneis vasis bibimus et

edimus.

Aristippus. — Sapere vultis, sed plurimùm desipitis, qui macra

mavultis mensa in latebris vivere, quàm dapsilicè apud

principes.

Anaxagoras. — Consulimus animæ nostræ, ipsam scientia et virtute

decorantes.

Aristippus. — At interim corpori obestis, et mortem macie

prævenitis et anticipatis.

Anaxagoras. — Philosophos id decet impallescere chartis, non

usque genio indulgere.

Aristippus. — Istud et ego quondam feci, optimúmque credidi,

tandem fame compulsus, Aulicus, ut sum, fiebam.

Theophrastus. — Philosophiam tu iam curas culinariam, sed nos

literariam.

Aristippus. — Interdum etiam adhuc libris legendis incumbo, non

totus ferior à literis.

Anaxagoras. — Male convenit per Herculem Philosophiæ studio cum

opiparis patinis.

Aristippus. — Attamen dulce est corporis culturam gerere, simul

et Philosophiæ utcunque studere.

Theophrastus. — Nos malumus ad lucernam latêre discentes et

quieti, quam principum nutibus inservire.

Aristippus. — Nescitis principibus viris placuisse, non ultimam

et postremam esse laudem?

Crates. — Laus maior virtuti est placuisse et adhæsisse.

Aristippus. — Abeant ista, quisque sua sorte vivat, mihi hæc

fortuna arridet. Assas istas carnes ferinas decerpite, vinóque

pretioso isto utimini.

Theophrastus. — Saturi sumus, tollantur dapes, domum versus

regrediamur ad codices nostros.

Aristippus. — Quando lubet, non vos morabor.

Anaxagoras. — Hymnum igitur à cibo nobis ut hospes recense.

Aristippus. — Laus, honor, et gloria sit sempiterno Iovi, cœlo

terráque imperanti, quòd cibis nos pavit, famelici qui fuimus.

Philosophi. — Amen.

Aristippus. — Nunc literaria vestra antra repetite, chartas

voluite et invertite.

Philosophi. — Tu vale, grati quandoque erimus, quando licebit.

Aristippus. — Non moror gratiam vestram, me alit Rex, et portat

equus.

————

Regium Convivium post ferias Epiphaniæ.

Rex, Regina, Dux, Obsonator, Cancellarius, Secretarius,

Cubicularius, Stultus & Servus.

Rex. — Ô mea regina pulcherrima, quando convivium nostro regno

et imperio debitum, nostris aulicis exhibebimus et faciemus?

Regina. — Quando domino Regi meo generosissimo placuerit.

Rex. — Quid si ad hodiernam vesperam ipsius sumptus faceremus?

Regina. — Non displicebit mihi.

Rex. — Habes quæ cœnam delicatam redderent?

Regina. — Sunt mihi gallinæ tres, duo capi, mediúsque agnus.

Rex. — Sufficiet, gallinas cum carne agnina elixa, capos et agni

medium ad veru coquas.

Regina. — Executum reddam.

Rex. — Sic facito, ego interim aliis intentus ero.

Obsonator. — Ô Rex noster, quando regale convivium tuis aulicis

parabis?

Rex. — Ad vesperam, tu obsonatum eas, curáque ut singula in

cœnam sint parata, aut tuo defungeris magistratu.

Obsonator. — Fidelis ero.

Servus. — Magnifice domine Rex, sternam mensam? obsonia singula

penè sunt percocta.

Rex. — Exequere tuum munus, adsuntne ministri et satellites

nostri?

Servus. — Ad unum usque hîc domi sunt.

Rex. — Age, tum auspicemur cœnam, potum habendum fac promas,

viníque copiam affer, et intrent amici cæteri, nostrǽque Aulæ

domestici.

Servus. — Iubebo. Iussit et vult generosus Rex meus, ut intretis

hybernaculum.

Convivæ. — Intrabimus modò. Salve Rex potentissime.

Rex. — Rex sum nomine, sed sine regno.

Convivæ. — Denique egregium habere nomen, nonnullos delectat, et

præstat quam vocari ignominiosum.

Rex. — Mensam ordine accedite, Dux, Cancellarius, quisque ut

gradu est superior, ita et accubitu sit.

Convivæ. — Discumbat et Rex noster.

Rex. — Modò accumbam, et Regina mihi assidebit. Puer,

benedictionis hymnum effare.

Puer. — Benedicite.

Convivæ. — Dominus.

Puer. — Huius cœnæ regalis esculenta et potum benedicat ille,

qui Rex regum est, nobísque faxit sint salutifera, qui hæc ipsa

in sui facimus memoria, quòd ipse in mundum natus homo, die

decimo tertio tres Reges, et Magos suo aspectu exhilaravit. In

nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Convivæ. — Amen.

Rex. — Nunc hilares sitis potu et cibo, strenuéque edite, sic

ego iam Rex vester impero et volo: istam carnis buccellam domina

Regina mea grato accipiat animo.

Regina. — Gratia sit domino Regi.

Rex. — Vos nostri Aulici, Chrysippi non sitis, sed cuticulam

curate basilicè.

Convivæ. — Bibat Rex, tum et nos alii bibemus.

Rex. — Propino Reginæ meæ nobilissimæ.

Regina. — Prosit domino Regi.

Stultus. — Rex bibit, Rex bibit: tandem cessa, noli exiccare, et

mihi quippiam relinquas.

Convivæ. — Quàm minimè facetus est morus ille.

Stultus. — Clamando fatigabor.

Rex. — Serve, assas affer carnes, et hæc aufer.

Servus. — Mox faciam. Hîc est dominus Dux, Secretarius,

Cancellarius, Cubicularius, quisque eorum dominum Regem et

Reginam donant duabus vini mensuris.

Rex. — Gratiam habeant, certè minimè decet Regem vino donari à

suis famulis.

Convivæ. — Nónne et Reges imperiorum à subiectis aluntur

colonis?

Rex. — Fateor, capos illos tostos, tu Secretari rumpe, frustáque

assidentibus propone, nosti quomodo sit ad mensam ministrandum.

Secretarius. — Lubens faciam ex Regis iussu.

Regina. — Regi hunc calicem medium præbibam.

Rex. — Sit commodo Reginæ.

Convivæ. — Regina bibit, exclama tu fatue, ut devoras cibum ac

vultur.

Stultus. — Regina bibit, Regina bibit, Regina bibit.

Rex. — Agninam illam carnem frustulatim disseca tu Cancellari.

Cancellarius. — Perplacet, hoc frustum Rex noster sibi retineat.

Rex. — Hilares agite sitis, post seculum Gentiles hanc

occupabunt terram, ut vulgò fertur. Omnibus hoc poculum præbibo.

Cancellarius. — Non obsit Regi. Stulte clama, Rex bibit.

Stultus. — Rex bibit, Rex bibit, Rex bibit.

Rex. — Tolle hæc serve, nemo ipsis vescitur, bellaria affer.

Servus. — Adsunt.

Rex. — Et orbes puros propone.

Servus. — Feci.

Rex. — Caseo hoc cibum subsidere facite, et butyro lenes facite

animos.

Secretarius. — Ad iugulum usque saturi sumus, nequimus omnem

pœnum stomacho recondere.

Rex. — Attamen buccellam minimam edite.

Cancellarius. — Non recusamus istud.

Stultus. — Regi domino meo præbibo.

Rex. — Prosit magnifico domino stulto.

Cancellarius. — Stultus bibit, stultus bibit, stultus bipsit,

bipsit, bipsit.

Stultus. — Salva Grammatica loquimini.

Cancellarius. — En et stultus Grammaticæ peritus est.

Rex. — Serve, tolle singula, omnes dormituriunt, video.

Cubicularius. — Nox intempesta adest, cubitum eundi tempus est.

Rex. — Puer, gratiarum actionis hymnum loquere.

Puer. — De hoc convivio benedicamus Domino.

Cancellarius. — Deo sit gratia.

Puer. — Ille qui est ab ævo, manétque in æternum unicus et solus

Deus, et nos suis muneribus pascit, salvat et vivificat, sit

benedictus in secula seculorum.

Convivæ. — Amen.

Rex. — Vos boni amici et Aulici gratis animis accipite quæ

affuêre: meliora daturus sum, dum imperium meum locupletius

factum fuerit.

Convivæ. — Gratiam agimus, habemus et referimus domino Regi et

Reginæ, de benevolentia ostensa et impertita nobis.

————

Convivium Amicorum.

Socrates hospes, Ioannes, Petrus, Philippus, Convivæ, Xantippe

uxor, Minister.

Socrates. — Hesterno die convivas vos vocavi per ministrum meum

in hodiernum prandium, estísne venturi?

Convivæ. — Sumus utique.

Socrates. — Tum me iam comitamini, meridies instat.

Convivæ. — Perplacet.

Socrates. — Hilares spero erimus, nisi uxor mea quippiam litis

inceperit.

Convivæ. — Est tum iam per te offensa?

Socrates. — Veteri suo more ob asini prospectum iurgia parat.

Convivæ. — Nos ipsam crateribus faciemus lepidam et placidam.

Socrates. — Salve mea Xantippe, hîc mecum veniunt amiculi

nostri, in hodiernum prædium à me invitati.

Xantippe. — Gaudeo, sint salvi vestri adventus amici intimi.

Convivæ. — Gratiam habemus.

Xantippe. — Manibus ablutis, quando lubet ite accubitum.

Socrates. — Fiat, vos amici vestes exuite, fervet hybernaculum

calore, et ingredimini.

Convivæ. — I tu prior.

Socrates. — Sequimini, præcedam.

Convivæ. — Hîc commodior est aër, quàm foris, ubi mugit Boreas.

Socrates. — Foris nasus muco concrescit ambulanti. Xantippe,

quando visum tibi fuerit, edulia fac afferri.

Xantippe. — Iam adducentur.

Servus. — Hic cibus edentibus sit salutaris.

Socrates. — Edenda consecra.

Servus. — Benedicite.

Convivæ. — Dominus.

Servus. — Quibus hoc in prandio vescemur, alimenta et potus

benedicta velit esse ille, qui omnibus benedicere solet, solus

salutem affert, exitiáque tollit. In nomine sanctæ et individuæ

Trinitatis.

Convivæ. — Amen.

Socrates. — Cultellos mensæ imponite, et è patina comedenda

accipite amicissimi convivæ.

Ioannes. — Non cures, ad mensam desides non erimus.

Socrates. — Ab olusculo si abhorret quis vestrum, seponat, et

carnes edat.

Petrus. — Oleribus lubentes pascimur.

Socrates. — Non admodum tinctum est.

Philippus. — Istud nihil refert, pinguedo nimia vocis affert

raucedinem.

Socrates. — Bibite et nunc, ne aridus in stomacho marcescat

cibus: cervisiæ haustu ad mensam semper primum sumere soleo.

Petrus. — Per Herculem opipari saporis est Cereris iste potus.

Socrates. — Domesticus meus est potus, satis vilis, nam fruges

perquàm carè veneunt, ideò et magis exiguam oportet coquere

cervisiam, non multùm possidentem.

Xantippe. — Pernas illas, aut caprinas carnes vel vitulinas

rodite, quæcunque cuilibet sapuerint.

Ioannes. — Hospes, cypho hoc dimidio te impertiar.

Socrates. — Bibas salutiferè.

Ioannes. — Nunc et tu bibendo par pari referas.

Socrates. — Invitus maneo debitor ad pocula. Uxor, haustum

amicitiæ tibi propino.

Xantippe. — Sit tibi bono. Petre præbibo tibi.

Petrus. — Accipio lubens, tibi non incommodet.

Xantippe. — Petre, æquali haustu et alteri præbibas.

Petrus. — Philippe, tantum tibi propinabo, quantum accepi ab

hospita nunc nostra.

Philippus. — Feliciter bibe, ut dignum est accipiam abs te

lubentissimè.

Socrates. — Serve, carnes affer recentes (ut vocant) nitidósque

orbes propone cuilibet.

Servus. — Efficiam.

Socrates. — De his agninis carnibus edite, ad esuriei

expulsionem: assas carnes non expectetis, nam frustraremini.

Petrus. — Quantum sat est habemus, plura non exoptamus.

Socrates. — Licet parcè instruxi focum, tamen ut amicos vos

vocavi, credens vos boni consulturos mensæ tenuitatem.

Ioannes. — Amici ad amicorum lances caseo et Cerere redduntur

contenti.

Socrates. — Serve, affer bellaria, hǽcque conde, vel culinæ

affer ministræ.

Servus. — Exequar.

Socrates. — Hîc nunc omnia habuistis obsonia: si stomachos

implevistis, gaudeo: sin minus, boni tamen consulite.

Ioannes. — Satis supérque præsto adfuit edulii.

Socrates. — Serve, hymnum gratiarum rumina et lege.

Servus. — Benedicamus Domino.

Convivæ. — Deo gratias.

Servus. — Dominus dominantium omniúmque quæ in cœlo et in terra

sunt, imperator et conservator, de his à nobis sumptis

nutrimentis, gratiam habeat in æternum.

Convivæ. — Amen.

Socrates. — Aequis animis accipite quas obtuli escas, lautiores

alia dabo vice.

Ioannes. — Lautissimè fovisti nos, gratos aliquando nos

exhibebimus.

————

Funebre Convivium.

Filius parentibus utrisque orbatus, Hospes, Martinus, Conradus,

Arnoldus & Mulieres aliquot.

Filius. — Ô me infelicem adolescentem, me desolatissimum

iuvenem, me miserrimum hominem, quò me nunc vertam? quid vita

mihi opus est? mors præstaret: cur vivere exoptarem, cùm mihi

amicissimi parentes mei obierint, sola mea solatia et spes quæ

fuêre? Ô tu crudelissima mors, quam acerbe me conturbasti !

Arnoldus. — Ut ita agis? ut sic eiulas et lamentaris, pudétne

te?

Filius. — Ah, quid me puderet? præ dolore et mœstitia quid agam

ignoro.

Conradus. — Animam sume, precare Deum, ut parentum animæ quiete

cœlesti fruantur, lachrymis ipsos in vitam non revocabis.

Filius. — Ah, ah, vellem et mihi pestis vitam adimeret.

Arnoldus. — Taceas illa, nondum Deo visum est ut moriaris,

mortem precari noli, adhuc citius quàm placebit, tibi aderit.

Filius. — Ô Deus miserere mei miserrimi, et ab hac luce tollas,

ut unà sim cum Manibus meorum dilectorum parentum.

Mulier. — Lachrymas siste et precare requiem tuis defunctis

parentibus, nos huc venimus vinum afferentes consolatum te,

simúlque et tecum exporrectum frontem.

Filius. — Nunc non est mihi neque animus, neque tempus lætitiæ,

frustrà advenistis, exhilarari re nulla possum.

Mulier. — Animum lætum tibi reddemus favente Deo, antequàm hinc

abibimus.

Filius. — Istud si poteritis, admirabor: credo quòd si natura

mea à summo Iove immutaretur, vix lætus fierem, adeò totum me

luctus dolor omnibus partibus corporis, ut sagitta, penetravit.

Mulier. — Vino te ab omni mœrore illo liberabimus.

Filius. — Tum potitabo vobiscum, ut animum recipiam.

Conradus. — Cibum et vinum nos afferimus, quo te donabimus, et

ipso animum tuum aspergemus, ut alacrior fiat, ut mente capti

aqua perfunduntur.

Filius. — Sedete, iubebo mensam sternere servum.

Mulier. — Nos ipsam linteo ipse tegemus, sine famulum suum

pensum persolvere.

Filius. — Nunc edite et bibite, si quid opipari attulistis è

vestris penatibus: hîc omnes sumus luctu obruti et consternati,

quòd ciborum penitus obliviscimur, pane et potu contenti.

Martinus. — Hac vice oculos à lachrymis terge, et genio

indulgeas.

Filius. — Vix potero.

Conradus. — Uno aut altero calice epoto redibit mentis

alacritas, hoc poculo integro te consolabor, ut post me ipsum et

tu ebibas.

Filius. — Timeo ut potuero, gemitus et cordis tormentum vix

concedet.

Arnoldus. — Conandum quippiam præter opinionem, non dimittendus

animus, constantia vel magnanimitas viros et arguit, et

commendat: flere, lamentari, eiulare, mulierum sunt, viris

inhonestissima.

Conradus. — Poculum fac ebibas.

Filius. — Propino tibi amicissime.

Martinus. — Accipiam libenter, bibas felici omine.

Arnoldus. — Propino tibi Ioannes dilecte, in honorem tuorum

proborum parentum, morte iam ablatorum tibi.

Filius. — Illorum nomine per vices post te bibam. Vicina, hunc

calicem ebibam, vis et tu deinde ipsum exiccare si tibi

præbibero?

Mulier. — Volo, etiamsi adhuc duplo esset maior.

Filius. — Ut bibero, ita post me potabis et tu.

Mulier. — Faciam.

Filius. — Vidén’? exorpsi, elambes tu.

Mulier. — Non omittam, tibi propino, Conrade.

Conradus. — Bibas nomine superùm.

Arnoldus. — Ut nunc te habes Ioannes dilectissime, nusquam mœror

discutitur tibi in anima?

Filius. — Labascit, nonnihil hilarior fio.

Martinus. — Vinum solet hominum curas utcunque magnas solvere.

Filius. — Gaudeo vos me accessisse consolatum, si unquam licebit

per opes, rependam. Miror tamen unde mos sit ortus per vinum et

convivium consolandi lugentes defunctos.

Arnoldus. — À Gentilibus Thracibus, qui hominum puerperia

luctuosa, sed funera lætabunda habuerunt.

————

Convivium Nuptiale.

Sponsus, Anna sponsa, Parentes amborum, Amici invitati, Famuli &

Citharœdi.

Sponsus. — Vincti nunc sumus iugo matrimonii et capistro

inextricabili.

Anna. — Laus superis, nostrum matrimonium fortunet supremus.

Sponsus. — Id faciet spero, si nos concorditer vixerimus.

Parentes. — Salutem exopto tibi fili mi.

Sponsus. — Gratiam habeo mi pater.

Parentes. — Ô filia mea fac cum tuo marito vivas tranquillè.

Anna. — Discors ipsa nunquam ero, si ipse non litem seminaverit.

Parentes. — Ambobus sit felix, fortunatum coniugium.

Sponsus. — Sic faciat Dei filius, ipsáque virgo Deipara.

Parentes. — Sponsus mensæ accumbat, tum et invitati discumbent.

Amici. — Felicitatem initi matrimonii optamus sponso et sponsæ.

Sponsus. — Gratia sit vobis omnibus.

Parentes. — Salvos vos advenisse gaudeo in nomine sponsi et

sponsæ.

Amici. — Ubínam sponsum conveniemus?

Parentes. — Iam aderit. En aliâs inter amicos nugatur, eum

accedite.

Amici. — Salve sponse, gratulamur tibi ob hanc diem genialem,

novámque tuam nuptam, et multum optamus felicitatis.

Sponsus. — Par vobis Deus referat, et quò dignati estis meas

invisere nuptias.

Amici. — Maiora tuorum parentum causa faceremus.

Sponsus. — Mutuum reddam, si quandoque inservire potuero vobis:

nunc discumbite, edendi tempus est.

Amici. — Obsequamur.

Sponsus. — Vos famuli fercula afferte.

Famuli. — Præsto sum, tu convivis præponito.

Sponsus. — Istud vos exequimini, ipse prandium consecrabo hymno.

Benedicite.

Amici. — Dominus.

Sponsus. — Christus Dei filius, hoc prandium benedicere velit,

sua gratia donare, et nostro huic interesse convivio nuptiali,

ut quondam in mundo humana carne in Cana Galilææ, cum gloriosa

sua matre Maria dignatus fuit adesse.

Amici. — Amen.

Sponsus. — Nunc amici omnes, patinis et poculis vos consolamini

et reficite.

Amici. — Facere istud esuries nos bellè docebit.

Sponsus. — Fortiter edite, sat vini et cibi proponetur.

Amici. — Sponse, propino tibi infelicitatem tuarum nuptiarum.

Sponsus. — Sit saluti. Amici mei, cognati et agnati præbete vos

hilares rogo.

Amici. — Faciemus, ne cures. Quomodo pugni tibi placuerunt, quos

hodie in templo accepisti, fuerúntne molesti?

Sponsus. — Mordebant me nonnihil, tamen in hoc me consolabar,

quòd vibices non intulerunt.

Amici. — Cur plagis ita novos sponsos tundant, scísne?

Sponsus. — Ignoro, nisi quòd consuetudinis est.

Amici. — Audi, tibi dicam, sed ioco excipias.

Sponsus. — Non me offendet.

Amici. — In æde sacra novi sponsi pugnis afficiuntur, ut

assuescant tum verba, tum verbera ab uxore, nova sua sponsa

ferre.

Sponsus. — Portendit illud?

Amici. — Utique, sed compertúmne habes cur cereum lumen ardens

sponsa præferatur in templum?

Sponsus. — Non.

Amici. — Ideo, qui uxorem ducit domum, flammam in ædes accipit,

et perpetuum tormentum.

Sponsus. — Spero talia me in sponsa mea non habiturum.

Amici. — Neque istud nos credimus.

Parentes. — Ô fili circumeamus exceptum convivas, caro assa

præposita est.

Sponsus. — Congrediare tu pater, meo loquere nomine.

Parentes. — Agimus, habemus, et referimus vobis gratias,

sponsus, sponsa, nósque ipsorum parentes, agnati et cognati, par

paríque rependemus, ubi obsequio nostro indigueritis.

Amici. — Grati erimus: quòd advenimus, sponte et lubentes

fecimus.

Sponsus. — Vos ministri tollite singula, tempus est ut munuscula

dent amici, et choreæ ducantur.

Famuli. — Faciemus velociter.

Sponsus. — Gratiam dicamus Domino Deo, qui nos pavit, suáque

gratia has nuptias fortunare velit.

Amici. — Amen. Hoc munusculo aureo sponsum et sponsam donamus,

quoad nostri filii adoleverint, tum repetemus.

Parentes. — Gratiam referemus, et recompensabimus.

————

Convivium Epicureum.

Zeno hospes, Sardanapalus, Philoxenus & Æsopus convivæ, Servus.

Zeno. — Ô vos discipuli mei et convivæ, quid in mundo

felicissimum esse creditis, hominísque summum bonum?

Sardanapalus. — Incerti sumus. Tu nos præceptor instrue.

Zeno. — De summo hominis bono in mundo sententiæ fuerunt variæ,

aliqui in gloria, in divitiis nonnulli, alii in virtute, alii in

sanitate corporis ponunt: omnibus autem illis nos verius dicimus

in voluptate corporis, in cuticula scilicet curanda esse situm

optimum hominis bonum.

Philoxenus. — Quî hoc sciemus colende præceptor?

Zeno. — Contemplamini animalia tam bruta, quàm rationalia, omnia

videbitis natura esse procliva in voluptatem, in gulam, in

crapulam et esuriem: famem ægrè ferunt, ferréque diu non

possunt.

Æsopus. — Sentio et meo corpore calcar esse incitans me ad curam

palati, stomachi, gulæque saturitatem et expletionem.

Zeno. — Quod natura omnium rerum parens et altrix ingenuit

homini, quis hoc pessimum diceret?

Servus. — Certè nullus sanæ mentis.

Zeno. — Optimum est, quod conducit, prodest et iuvat: nónne?

Philoxenus. — Inficias ire salva fronte nemo potest.

Zeno. — Voluptas autem vel cura corporis, ipsi homini confert

plurimùm, vitam conservat, corpus alit, quo fulcito et vivo,

etiam anima, in homine pars nobilissima, valet: corpus enim est

animæ stabilimentum et fulcimentum.

Æsopus. — Abeant igitur ærumnosi Solones, famelici illi

Philosophi, qui suos fraudant genios, se macerant, malúntque

stomacho inani et vano philosophari, quàm saturi et pleno

ventre.

Zeno. — In meas vos iurate leges, mihi vos addicite,

Philosophiam vos docebo, et animæ et corporis culturam

afferentem.

Sardanapalus. — Tuæ ferulæ subdemus manus præceptor

colendissime.

Zeno. — Non olim fecisse vos pœnitebit, erudiam namque vos in

Philosophia lucernaria, quam ad lucernas domi agentes imbibunt

Sophi ipsi. Deinde Philosophiam Epicuream et voluptuariam, qua

apud vulgares passim in tabernis, ubique apud principes et

reges, grata sit vestra et præsentia et convictus.

Philoxenus. — Quæ ista erit Philosophia voluptatis?

Zeno. — Ut aliis præscribere poteritis, quomodo studere crapulæ,

gulæ et ventri debeant.

Sardanapalus. — Istud si noscerem, in loco viatici magni

æstimarem, nam nosco complures, qui omnia metiuntur crapula.

Zeno. — Xerxes Rex Persarum repertori novæ voluptatis constituit

pretium.

Philoxenus. — Ecquid ærumnosis aliis Philosophis præmii

pollicitus est, qui abstinentia victitandum esse dicunt?

Æsopus. — Illis medium digitum ostenta.

Zeno. — Permulti ubivis gentium nostram sententiam sequuntur,

diu noctúque poculis et patinis addicti.

Philoxenus. — Apud Milesios magno in pretio voluptas habetur,

fames spernitur, expellitur, extremúmque malorum æstimatur.

Zeno. — Sybaritae delicatissimè victitantes in annum integrum,

unius convivii apparatum fecerunt, convivas ante anni spatium

vocaverunt, quo se ornandi restaret sat temporis.

Sardanapalus. — Ô térque quatérque beatos et sapientes illos

Sybaritas!

Æsopus. — Tarentini quoque molles et delicati sunt nuncupati, ob

voluptatis assiduum studium.

Philoxenus. — Præcepta nobis præbe, quo illam voluptatem,

felicissimum hominis bonum, amplecti poterimus utrisque

brachiis.

Zeno. — Faciam, advertite: Quoad vixeritis, edite, bibite,

ludite: et cùm vos mortales noritis, præsentibus vos explete,

post mortem nulla voluptas, post funera pulvis eritis, ea

habebitis quæ libidine exaturata in vita hausistis. Ut quondam

Sardanapalus ille noster rex Assyriorum in sepulchri sui

Epitaphio inscribi iussit.

Sardanapalus. — Quàm miseri hactenus desipuimus chartis additi,

inedia vitam egimus.

Zeno. — Tandem resipiscite: non minus poculis et patinis, quàm

lucernis Philosophicis dediti sitis.

Philoxenus. — Exequemur fidelissimè.

Zeno. — Edite, bibite, curate cuticulam, genio indulgete, sic et

hominibus accepti eritis.

————

Convivium Caninum, vel Cereale.

Salacon hospes, Codrus, Yrus, Amyntas, convivæ.

Salacon. — Salvete sodales mei pauperrimi: quid hîc gradum

sistitis, nihil vobis domi est negotii?

Codrus. — Nihil, neque negotii, neque cibi, neque potus, sed

esuriei plurimum.

Salacon. — Caretis et pane et aqua?

Yrus. — Satis multum aquæ in ædibus habemus, sed illa sitim, non

famem comprimit.

Salacon. — Si esuritis, venite ad meos penates mecum comessatum.

Amyntas. — Ah, quid tu nos aleres? tibi frumenti est penuria et

victus.

Salacon. — Domi meæ mihi tantum adhuc suppetit commeatus, quo

vos saturabo vestrásque coniuges.

Convivæ. — Credimus, verbis nos pasceres abundè et nugis, at non

mensæ pabulo.

Salacon. — Stomachis vos farciam, crepitantia intestina pacata

efficiam, saltem credite et congredimini.

Yrus. — Fidem damus, sed vide ne nos ludo habeas.

Salacon. — Ridere non soleo amicos, licet ærumnosus sim.

Convivæ. — Quid nunc cibi habes quo vescemur?

Salacon. — Aliquot mihi sunt frusta panis ostiatim collecta,

dura et fortè mucida, vilísque cervisia, et iusculum

emendicatum.

Amyntas. — Victus est nobis genuinus, ad stipem nanque rogandam

nati credimur.

Salacon. — Sedete et quiescite, in cibi sportula edenda quæram.

Convivæ. — Sed propera, acriter esurimus.

Salacon. — Istos orbes panarios adipe linitos edite proœmii

loco, quoad aliud attulero.

Amyntas. — Precemur prius Deo nostro redemptori hymnum.

Salacon. — Benedicite.

Convivæ. — Dominus.

Salacon. — Christus Dei filius Deus et homo qui suo gratioso

sanguine nos redemit, dignetur nobis exiguum et cereale prandium

benedicere, qui sui sumus exemplar paupertate et mendicitate

nostra. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Convivæ. — Amen.

Salacon. — Orbes nunc illos panarios carne unctos edite, caro

discessit in alvum divitum, nobis pauperibus in his orbibus

reliquit pinguedinis vestigia.

Codrus. — Ô quàm mellitè sapiunt!

Yrus. — Longè dulcius carnes, cuius iusculo madent, sapuerunt.

Amyntas. — Optimum condimentum fames est.

Codrus. — Verùm crudas fabas (ut vulgò fertur) sapere ac coctas

efficit.

Salacon. — Nunc eleemosynas has edite, duræ sunt, attamen

stomachum replebunt æquè ac mollissimæ forent.

Yrus. — Sitio, quid in lignea hac lagena est potus?

Salacon. — Cervisia est è solo furfure cocta, quam vulgò tenuem

potum dicunt.

Codrus. — Pitissabo eam.

Salacon. — Facito, fortè palato non displicebit.

Codrus. — Utcunque valet, verùm non satis igne est elixa.

Salacon. — Stomachus consumet quod ignis calor non præstitit.

Amyntas. — Præter hoc nihil quod edamus habes?

Salacon. — Nonnihil iusculi mihi est, sed frigidum, lignis

careo, aliâs calidum facerem.

Amyntas. — Ô te miserrimum Salaconem: cares lignis, tamen foris

ambulas lautè vestitus ac opulentissimus esses.

Salacon. — Interdum conductitiis me orno vestibus.

Codrus. — Mortalium omnium nos miserrimi sumus, qui ad

crepidinem et fores divitum cogimur commeatum conquirere.

Salacon. — Miseriæ nostræ meminit Plautus, dicens: “Miser homo

est qui ipse sibi quod edit, quærit, et id ægrè invenit: sed

illo miserior qui ægrè quærit, et nihil invenit: ille

miserrimus, qui cum esse cupit, quod edat non habet”.

Amyntas. — Sperandum, quòd aliquando nostra fortuna immutabitur,

nam omnium rerum (ut Comicus dixit) est vicissitudo.

Yrus. — Salus unica nobis est, ut Capnion scripsit, quòd “nihil

possumus perdere, cùm nihil habeamus”.

Salacon. — Divitum vita semper est solicita et curarum plena.

Convivæ. — Hinc solvemus anchoram, emendicandi iam hora instat,

nam apud divites modò mensæ tollentur.

Amyntas. — Hymnum gratiarum actionis dicas.

Salacon. — Deus pauperum consolator, omniúmque alumnus, de

habitis his bolis gratiam habeat, nobísque sit auxilio, ut alias

dapes precarias nanciscamur.

Convivæ. — Amen.

Salacon. — Nunc quisque divitum aulas adeat, stipem precatum in

cœnam.

Convivæ. — Fiet, tu vale.

————

Convivium Plebeium, vel vulgare.

Henno hospes, Greta uxor, Dromo, Parmeno, Simo, vicini &

convivæ.

Dromo. — Ubi est noster vicinus Henno?

Greta. — Non procul abest, quid ipsum quæritis?

Dromo. — Convivæ sibi esse volumus, si integrum fuerit.

Greta. — In horreo est, dans pabulum equis, advocabo ipsum.

Heus, heus Henno adsis.

Henno. — Quid me vis?

Greta. — Hîc nonnulli te conventum expetunt.

Henno. — Adero celerrimè, ô mei vicini quid vestri adventus

portendunt, quídve advenistis?

Simo. — Venimus tecum pransuri, domi nostræ culinæ algent,

uxores in agris sunt et hortis.

Henno. — Per Herculem infelici auspicio advenistis, ignoro an

noster focus splendeat. Greta, ecquid in prandium nobis parasti

eduliorum?

Greta. — Olusculum cum duobus frustellis carnis porcinæ.

Henno. — Sufficiet, tum et butyro ac caseo vescemur: sed est ad

edendum maturum?

Greta. — Penè, quando volueritis, lineo mensam tegam, et

prandium parabo.

Henno. — Quàm primùm potueris, facito, hi vicini fortè esuriunt.

Parmeno. — Non usque adeò.

Henno. — Ex aquali lavetis manus, et mensæ assidete.

Dromo. — Fiet nunc quisque apud se orationem dicat, hîc nullus

est qui Latinè cibum benedicat.

Henno. — Ipse dicam. Benedicite. In nomine Patris, et Filii et

Spiritus sancti. Amen.

Parmeno. — Est benedictio admodum succincta.

Henno. — Eam Parœcianus quondam docuit me. Olere et carne illa

porcina famem pellite, venistis subiti hospites, ideò et

præsentia boni consulite: si adventus vestros præscivissemus,

splendidius paravissemus cibum.

Parmeno. — Sileas, illa domestica patina et in ædibus nostris

vivimus, quid ni et tum apud te ipsa essemus contenti?

Simo. — Multi patinas alienas spernunt, et in suis tuguriis vix

nudo pascuntur pane.

Dromo. — Ipse reiicio et contemno nihil præter pugnos.

Greta. — Edite de olere illo: hodie in hortulo nostro recens est

decerptum.

Parmeno. — Belli saporis est, nam adipe madet.

Simo. — Porcina caro illa pinguet admodum.

Henno. — Sus erat nostra cura alitus et educatus. Simo, tibi

præbibo de hoc potu nostro domestico.

Simo. — Tibi non incommodet.

Dromo. — Tu mihi propines, nam sitio acerbè.

Simo. — Postquàm bibero, tibi lagenam porrigam.

Dromo. — Bibe raptim, morari nequeo.

Henno. — Tu uxor mea dilecta, lactis coagulati aliquid prome, si

quempiam delectaret.

Greta. — Afferam, sed fortè dulce non erit.

Henno. — Salubrius est sine dulcedine.

Greta. — Qui capitur lacte, edat.

Dromo. — Plurimum meo arridet palato.

Parmeno. — Tempore æstus stomacho convenit admodum, quia frigore

ipsum perfundit.

Henno. — Si lubet, cibo non parcite, aut carne, aut lacte

vescimini.

Parmeno. — Adulti sumus, edendum esse scimus ad dapes et

patinas.

Henno. — Caseum si quem habes pinguedine conditum, non è vitiato

lacte paratum, eum deprome, et butyri recentis nonnihil.

Greta. — Butyri illud Maio mense contusum à me, eo panem linite.

Henno. — De hoc caseo sumite aut butyro, ut lenes animis

efficiamini.

Simo. — Vicine noster Henno, tibi propino.

Henno. — Salutem opto imbibas.

Dromo. — Fac tolli mensam, nobis in rus ad uxores eundum est.

Henno. — Uxor conde singula. Gratia sit cunctipotenti Deo, qui

nos alit sua clementia, cresceréque è terra facit, quo nos

indigni vescimur, per CHRISTUM Dominum nostrum.

Convivæ. — Amen.

Henno. — Vicini mei parcum hoc prandiolum gratis accipite

animis, vile fuit, ut villicorum solet esse mensa, vino

caruimus, nam carè vænit, bibentibúsque obesse solet.

Convivæ. — Tibi nunc agimus gratias: si aliquando tibi libuerit,

rursum et ad nostras edes patinas.

————

Colloquia, sive Confabulationes tyronum literatorum · 第 4 / 13 题