Eberhardus & Iodocus.
Eberhardus. — Candelæ per fenestras extensæ quid portendunt?
Iodocus. — Cadaver hominis ædibus interesse.
Eberhardus. — Apud nostrates istud moris non est.
Iodocus. — Nullo signo prætereunti ostenditur in domo defunctum
iacere hominem?
Eberhardus. — Ostium patet, et in domo cum candelis ardentibus
ponitur funus.
Iodocus. — Cuique nationi suus est ritus.
Eberhardus. — Emúntne omnes istas candelas, quas fenestris
extendunt?
Iodocus. — Conducunt eas, non mercantur.
Eberhardus. — Quanti?
Iodocus. — Quamlibet solido opinor.
Eberhardus. — Præferuntur funeri ad sepulchrum?
Iodocus. — Etiam et accenduntur.
Eberhardus. — Sepultura quanti hîc constat?
Iodocus. — Certè maximo ære.
Eberhardus. — Dic mihi cur sepultura sit adeò pretiosa.
Iodocus. — Terra cœmeterii emenda est, qua corpus conditur.
Eberhardus. — Illa à quo venditur?
Iodocus. — Puto, à plebeiario, vel ædituo.
Eberhardus. — Qua fronte audent terram vendere?
Iodocus. — Quid ni auderent?
Eberhardus. — Ad ipsos non pertinet, cur tum aliena venditant?
Iodocus. — Cuius est humus, si non ipsorum est?
Eberhardus. — In Psalmo scriptum est? Domini est terra, et
plenitudo eius.
Iodocus. — Si est Domini, ergo et pastorum, quia Domini sunt
vicarii.
Eberhardus. — Quod Domini est, non ære, sed præcordiis devotis
impetratur.
Iodocus. — Precibus etiam plebani cœmeterium vendunt, sed
pecunia addita.
————
De anno Iubilæo.
Paschasius & Alexius.
Paschasius. — Accingam me hac hyeme profectioni longissimæ.
Alexius. — Quò diriges gressus?
Paschasius. — Romam versús.
Alexius. — Impetratum fortè sacerdotium fertile?
Paschasius. — Minimè: sed depositum isthic peccata, pergam.
Alexius. — Depositurus es ibi delicta?
Paschasius. — Confore spero.
Alexius. — Fidem non habeo.
Paschasius. — Non fit tibi verisimile?
Alexius. — Dicis istud tuo ingenio, vel ab alio relatum habes?
Paschasius. — In literis Pontificis Romani ita legi.
Alexius. — Quid continebant?
Paschasius. — Cuilibet verè pœnitenti, et Romam hoc anno
accedenti, condonari scelera et pœnam.
Alexius. — Istud et in his terris consequi potes.
Paschasius. — Quî hoc fieret?
Alexius. — Ubicunque locorum homo pro suis ingemuerit peccatis,
remittuntur ipsi, ut Evangelii fides nos instruit.
Paschasius. — Si istud Evangelium promittit, tum hîc domi me
continebo, et sumptibus parcam.
Alexius. — Verùm, nosti originem anni Iubilæi?
Paschasius. — Audivi exortum istum morem celebrandi annum
Iubilæum à veteribus Iudæis, apud quos quinquagesimus quisque
annus sacrosanctus habebatur.
————
De tempore quo librorum lectiones auspicantur.
Gregorius & Ambrosius.
Gregorius. — Ho, ho, sodales optimi, cor nunc est comedendum
nobis.
Ambrosius. — Delirásne?
Gregorius. — Cur delirarem?
Ambrosius. — Quòd cor esse nobis comedendum dicis, in nobis
inclusum?
Gregorius. — Proverbii vicem habet, significans contristari.
Ambrosius. — Est nunc mœrendi tempus?
Gregorius. — Latet vos istud?
Ambrosius. — Ignoramus, fac tu nos certiores.
Gregorius. — Appetit tempus, quod nos à matre rursus in exilium
vocat.
Ambrosius. — Quò?
Gregorius. — Ad peregrinas urbes, nam lectiones auspicabuntur
ilico.
Ambrosius. — Aliò concedens, ne tantillum flere soleo.
Gregorius. — Sed ego lugeo affatim.
Ambrosius. — An ob digressum à matre?
Gregorius. — Non, sed ob discessum à lauta culina.
Ambrosius. — Coquinam semper iuxtà opiparam non optarem.
Gregorius. — Alienis in terris est mihi precaria dape vivendum.
Ambrosius. — Id dulce est pati in iuventute, ut in senio
abundemus.
Gregorius. — Isto pati mallem carere.
Ambrosius. — Hæc olim dulce et iucundum erit meminisse.
Gregorius. — Multum caseorum et carnis porcinæ mecum profecturus
deferam.
Ambrosius. — At ego opimam ære crumenam malo.
Gregorius. — Parcè mihi æs præbent parentes.
Ambrosius. — Timent ne prodigas.
————
De tempore quo lectionibus librorum colophon imponitur.
Lucius & Udalricus.
Lucius. — In articulis quid tecum computas adeò solicitè?
Udalricus. — Dies quot restant ad ferias divi Bartholomæi?
Lucius. — Etiam si scires, conferrétne tibi?
Udalricus. — Exhilararer oppidò, si iste adessent feriæ.
Lucius. — Eloquere cur, ut tibi congratuler.
Udalricus. — Ad umbilicum tum ducuntur scholæ lectiones.
Lucius. — Optimum esset eas et nostro inhærere ingenio.
Udalricus. — Id flocci pendo.
Lucius. — Remigrabis tu patriam versus?
Udalricus. — Nisi aliud literis iusserint parentes, hîc non
durabo.
Lucius. — Vestiêris recens?
Udalricus. — Ista spe vivo.
Lucius. — Sed age, libri súntne penè finiti?
Udalricus. — Non longè abest, Plaudite.
Lucius. — Plaudite quid vocas?
Udalricus. — Id est, finis in quo plaudimus libris.
Lucius. — Audisti unquam causam, cur pulsemus libris, dum sunt
perlecti?
Udalricus. — Facilè liceat coniicere quæ sit.
Lucius. — Coniectura ego nequeo assequi.
Udalricus. — Ex more lusus Comœdiarum credo ortum.
Lucius. — In ludo Comœdiarum quid fieri solet?
Udalricus. — In fine comploditur manibus.
Lucius. — Vis conferre scholæ lectiones ludo Comœdiarum?
Udalricus. — Quid ni? lectores sunt actores, nos spectatores,
libri verò Comœdiæ.
Lucius. — Hactenus credidi per librorum ad caput allisionem
cerebro scientiam imprimi.
Udalricus. — Ah, nimiùm delirasti.
————
De Ebrietate vitanda.
Demea & Helvo.
Demea. — Pudétne te hominem inebriari, et in bestiæ degenerare
mores?
Helvo. — Pudet utique, sed vitare nequeo.
Demea. — Mirum esset si cavere non posses.
Helvo. — Per Pollucem non queo.
Demea. — Auscultare si velles, docerem te vitandi modum.
Helvo. — Age parêbo.
Demea. — Fugias haustus ingentes.
Helvo. — Vix potero.
Demea. — Nequis istud, saltem paucos bibas.
Helvo. — Pauci exorpti calices non opprimunt (credis) hominem?
Demea. — Haud facile, nisi immodicum contineant potus.
Helvo. — Quot cyathos mihi permittis exiccandos?
Demea. — Ternarium cave transgredi.
Helvo. — Hui, nimiùm palatum meum fraudare conaris.
Demea. — Audisti nunquàm verbum (ni fallor) Thaletis Philosophi?
Primam crateram ad sitim, secundam ad hilaritatem, tertiam ad
voluptatem, quartam ad insaniam pertinere.
Helvo. — Antiqui abeant, sequamur tempora nostra.
Demea. — Si à mea aberraveris sententia, bestiam indues.
Helvo. — Fierem ob id bestia, si potu maderem?
Demea. — Moribus non hominem, sed bestiam præ te feres.
Helvo. — Ah, tace, probi sunt homines, qui inebriantur.
Demea. — Habentur isti probi, quo autore?
Helvo. — Vulgo ipso quod dicit, Scelestos non audere potu
madêre.
Demea. — Ita aiunt populares, non tamen nimium et ebrios
laudant.
Helvo. — Tamen ipsis delectantur, et ab eis risum captant.
————
De Cereis gerendis in festo Purificationis Mariæ.
Theophilus & Germanus.
Theophilus. — Quò te confers?
Germanus. — Forum versús.
Theophilus. — Obsonatúmne?
Germanus. — Non.
Theophilus. — Executum aliquid negotii?
Germanus. — Mercatum candelam ceream.
Theophilus. — At in quem usum?
Germanus. — Ut cras eam in templo feram.
Theophilus. — Adulterorum est candelas ferre.
Germanus. — Alio modo autem lapidibus additis.
Theophilus. — Quantum emes cereum?
Germanus. — Unius talenti.
Theophilus. — Sufficeret semilibræ.
Germanus. — Inter alios puderet me minutiorem gerere candelam.
Theophilus. — Ut audio, tua candela videri cupis.
Germanus. — Cupio, sed ad honorem Mariæ virginis, non meum.
Theophilus. — Plus placet Deo cor humile, quàm celebris pompa.
Germanus. — Animo pio in Deum facio, quicquid agam.
Theophilus. — In manibus ego tenebo candelam sebaceam, non
ceream.
Germanus. — Nulla solet deferri, nisi cerea; sed proverbium est:
Pauperes et vilia offerunt. Verum solido mercaberis cereum
lumen.
Theophilus. — Locupletius orabo Mariæ virgini.
Germanus. — Attamen consuetudini non satages.
Theophilus. — Malo placere Deo, quàm hominibus.
Germanus. — Platonis tamen verbum est, oportere placere
hominibus.
Theophilus. — At contrà, divi Pauli verbum est, Si hominibus
placerem, CHRISTI servus non essem.
Germanus. — Istud intelligitur in factis malis, non bonis.
————