Pantaleon. — Advertam diligenter.

Ludovicus. — Nosti agrorum dominos oportere suis, aut

parœcianis, aut principibus pendere decimas?

Pantaleon. — Nosco per parentes meos.

Ludovicus. — Non secus oportet et divites illos, de suis bonis

pendere nobis stipem.

Pantaleon. — Certè si oporteret eos, tum nunquàm recusarent.

Ludovicus. — Dum renuunt, ipsis luditur.

Pantaleon. — Imò plus luditur nobis, quàm ipsis.

Ludovicus. — Longè aberras.

Pantaleon. — Deliro dicis: venter mihi fame perit.

Ludovicus. — Divitum incommodum longè est gravius.

Pantaleon. — Dic, quod illud est?

Ludovicus. — Dei incidunt iram, quòd pietatis non sunt cultores.

Pantaleon. — Istud non æstimant.

Ludovicus. — Sed olim ante iudicem Deum acerbè sentient.

Pantaleon. — Interim induciis fruuntur?

Ludovicus. — Miserae induciæ sunt, quas certum sequitur

tormentum.

Pantaleon. — Solatium tamen est dilatione frui, etiam

momentanea.

————

De Ludo Pilæ.

Gysbertus & Petrus.

Gysbertus. — Ut sic desidetis? surgite pigerrimi.

Petrus. — Quid conabimur?

Gysbertus. — Colludemus nonnihil?

Petrus. — Malumus hîc in gramine viridi quiescere.

Gysbertus. — Endymionum est, non adolescentum, ita gramini

incumbere.

Petrus. — Attamen dulce est.

Gysbertus. — Iucundius mihi est ludere, quàm torpere.

Petrus. — Age, ludendo concertemus.

Gysbertus. — Pilámne iaciendo invicem?

Petrus. — Cui est pila? nobis deest.

Gysbertus. — En, hîc duas habeo.

Petrus. — Molliorem et leviorem accipiemus.

Gysbertus. — Bellè dicis, nam ista minus afferet doloris.

Petrus. — Sed sortiemur periculi et ludi comites.

Gysbertus. — Ludemus, ut pila scrobibus impellatur.

Petrus. — Tum sors mittatur, quis incipiat.

Gysbertus. — Scrobs prius adscribatur cuilibet.

Petrus. — Quisque accipiat quam velit, suprema erit mea.

Gysbertus. — Advolve pilam, in cuius scrobem ceciderit, eam in

alios proiiciet.

Petrus. — Papæ, meam incidit, fugite hinc.

Gysbertus. — Ho, ho, neminem tetigisti, notula tibi appingatur

creta.

Petrus. — In calceum fige mihi cretæ lineam.

Gysbertus. — Demum adiice foveis pilam.

Petrus. — Nunc tuæ intrudam foveæ.

Gysbertus. — Si feceris, te primum proiiciam.

Petrus. — Vidén’? age quæ lubet.

Gysbertus. — Fuge, aut te iactu petam.

Petrus. — Si audes, iacias.

Gysbertus. — Audeo maiora, en, tactus es.

Petrus. — Et te rursus ad suras læsi.

Gysbertus. — Vix credo, nam sensi penitus nihil.

————

De Ludo globorum missilium, quos Omnia vocant Colonienses

tyrunculi literarii.

Cornelius & Iacobus.

Cornelius. — Non decet aliis ludentibus nos ita defidere.

Iacobus. — Præstat spectatorem esse, quàm ignavum collusorem.

Cornelius. — Auspicemur et nos duo ludum cognitum.

Iacobus. — Quem agemus consulis ludum?

Cornelius. — Globularem.

Iacobus. — Cum globulis quos Omnia vocant?

Cornelius. — Impolitum est istud verbum.

Iacobus. — Nosti tu aliud venustius?

Cornelius. — Ipse dicerem globulos missiles per pollices.

Iacobus. — Et istam memoria recondam orationem.

Cornelius. — Fiat fossiculus, in quem globuli mittantur.

Iacobus. — Tibi culter est, effode terram.

Cornelius. — Præscribe tu ludi carceres.

Iacobus. — Hoc signo ligneolo.

Cornelius. — Præmitte tu globulum, ego deinde.

Iacobus. — En istic me ferias.

Cornelius. — Si possum, non sinam te ibidem durare.

Iacobus. — Te expectabit globulus.

Cornelius. — Vides? ubi nunc sistis?

Iacobus. — Semel sum à te propulsus, id nihil æstimo.

Cornelius. — Denique tria vici, tu nondum lucratus es.

Iacobus. — Istis tribus nihil addes lucri.

Cornelius. — Res ipsa loquetur.

Iacobus. — Quibus Fortuna prius aspirat, tandem adversatur.

Cornelius. — Mox sex numerabo.

Iacobus. — Ipse præveniam te.

Cornelius. — Ah, nunc mihi timeo.

Iacobus. — Ecce et mihi tria sunt.

Cornelius. — Ego rursus tribus te excello.

Iacobus. — Non diu numero superior manebis.

Cornelius. — Istud experiar.

Iacobus. — Tuis conatibus ipse obsistam.

Cornelius. — Enitere quantum potes.

————

De Ludo globorum qui torquentur per anulum.

Udalricus & Vinandus.

Udalricus. — Eamus deambulatum rus versus.

Vinandus. — Ruri quid tractabimus?

Udalricus. — Ibi et ambulando, et colludendo nos oblectabimus.

Vinandus. — Quod ludi genus exercebimus?

Udalricus. — Torquebimus globum per anulum ferreum.

Vinandus. — Age, propere eamus.

Udalricus. — Sed audi, in ludo globi anularis peritior me es.

Vinandus. — Rarus certè ipsum exerceo.

Udalricus. — Attamen videbo quid et ego possim.

Vinandus. — Globum prome.

Udalricus. — En tibi ferreum anulum, terræ infige.

Vinandus. — Flagellum et mihi præbe.

Udalricus. — Sortiemur, quis prius ludet.

Vinandus. — Ego cultrum sursum iaciam, tu elige.

Udalricus. — Seligam alterum cultelli latus, signum ubi

impressum est.

Vinandus. — Latus planum sursum vergit, exordiri est meum.

Udalricus. — Age, placet, incipe.

Vinandus. — Ictu primo globum per anulum pellam.

Udalricus. — Si feceris eris mihi magnus Apollo.

Vinandus. — Ridere sine, videbis me virum.

Udalricus. — Ah, ah, nondum te expertum aspicio.

Vinandus. — Nescis verbum Vergilii, neminem ubique felici ludere

dextra?

Udalricus. — Ut ego, ita per anulum agitares globum.

Vinandus. — Robur tibi est maius quàm mihi.

Udalricus. — Hic non robur, sed et promptitudo valet.

Vinandus. — Nunc bellè anulum penetrabit.

Udalricus. — Vel à latere præteribit.

Vinandus. — Istud ipsi prohibebo.

Udalricus. — Clausis oculis aptius te luderem.

Vinandus. — Verbis tu magnus es, sed factis nullus.

————

De Ludo Saltus.

Georgius & Volfgangus.

Georgius. — Ô vos ciconiarum proles.

Volfgangus. — Sumus proles ciconiarum?

Georgius. — Estis, quia longissima habetis crura.

Volfgangus. — Hoc tua nihil refert.

Georgius. — Si audetis, ego pomilio unum quemvis vestrûm ad

saltandum lacesso, et provoco.

Volfgangus. — Et ipse in arenam tecum descendam.

Georgius. — Hoc saltandi more me imitare.

Volfgangus. — Præsileas, faciam periculum.

Georgius. — Ter solùm salias post cursum factum.

Volfgangus. — Metam signa lapide aut ligno.

Georgius. — En, hîc constiti.

Volfgangus. — Eam facilè assequar metam.

Georgius. — Id post cursum iactita.

Volfgangus. — Nunc viri aspice saltum.

Georgius. — Ah, saltum indignum iuvene tali.

Volfgangus. — Pro viribus conatus sum.

Georgius. — Vires tibi (ut video) sunt imbecilles.

Volfgangus. — Rursus experiar quid possim.

Georgius. — Semel vici, non alterum tibi concedam saltum.

Volfgangus. — Si nunc non assequor metam, palmam dabo.

Georgius. — Lubens permitto, tandem tenta.

Volfgangus. — Vides me penè assecutum metam tuam?

Georgius. — Assecutus es, sed non longius transponis.

Volfgangus. — Sat est quòd attigi.

Georgius. — Denuò tibi consequendam ponam metam aliam.

Volfgangus. — Vix remotius collocabis.

Georgius. — Puderet me si non qualibet vice distantius saltarem.

Volfgangus. — Te virum dicam, si ostenderis.

Georgius. — Vides? penè prolongassem.

Volfgangus. — Quod penè fit (ut vulgò dicitur) id tamen non

consequitur votum.

————

De certamine cursus.

Gerardus & Crato.

Gerardus. — Cessemus oro de hoc ludo torquendi globum per

anulum.

Crato. — Repetemus tum ædes nostras?

Gerardus. — Ut visum fuerit vobis.

Crato. — Esset nimis tempestivum.

Gerardus. — Ludi aliud genus incipiamus.

Crato. — Quale æstimas auspicandum?

Gerardus. — Mihi ex diutino inflexu genua dolent.

Crato. — Eò præstaret in gramine decumbere.

Gerardus. — Id me puderet, sed currendo ipsa reficiam.

Crato. — Hoc fatigat, non recreat.

Gerardus. — Currere vires excitat, quas enervavit torpor.

Crato. — Multi currendo crura infregerunt, qui torpendo tuti

fuissent.

Gerardus. — Equi in stabulis diutius sistendo, crurum vires

amittunt.

Crato. — Aliud equis et homini competit.

Gerardus. — Quemlibet vestrum ad parem cursum irrito.

Crato. — Et ego currendo tecum palæstram ineo.

Gerardus. — Aliquo pretiolo curremus.

Crato. — Quid deponemus?

Gerardus. — Victus pendet binas vini mensuras.

Crato. — Mensuras cervisiæ, non vini exolvet.

Gerardus. — Ut lubet, qui primus portæ adfuerit, vicit.

Crato. — Sed unà cursum inchoëmus.

Gerardus. — Adsis, meo adsta lateri: dum clamavero, curremus

alacriter.

Crato. — Asto, curre, non retine me veste.

Gerardus. — Ho, ho, vici, vici.

Crato. — Nisi cecidissem, me non præcurrisses.

Gerardus. — Gaudeo me evicisse te: utcunque primus attigi metam,

id refert nihil.

Crato. — Facile est vincere solum currentem.

Gerardus. — Fortuna victoriam largiri solet.

————

An ille sit doctus semper (ut putant rustici) qui magnos potest

legere libros.

Philippus & Hieronymus.

Philippus. — In doctissimi hominis ædibus nunc fui.

Hieronymus. — Doctissimi! age, quis iste est?

Philippus. — Ecclesiæ nostræ rector, quem vulgus pastorem

appellitat.

Hieronymus. — Proh, istum doctissimum existimas?

Philippus. — Non magnæ esset eruditionis, cùm grandes legat et

habeat libros!

Hieronymus. — Librorum acervus et pretiositas doctum non arguit

virum.

Philippus. — Vulgus tamen persuasum habet, grandium librorum

lectorem, peritum admodùm esse.

Hieronymus. — Toto errat cœlo id credendo.

Philippus. — Errorem illum mihi ostende.

Hieronymus. — Multi libros habent, quos neque legunt, neque

lectos intelligunt.

Philippus. — Quare tunc eos mercati sunt?

Hieronymus. — Ut se exornent, tanquàm oppidò gnaros.

Philippus. — Stulti qui pecuniam non retinent.

Hieronymus. — Emendo librorum supellectilem docti sibi nomen

conciliant.

Philippus. — Si hoc scirem, doctum me vocatum iri, tota re

paterna libros emerem.

Hieronymus. — Apud populum philosophus dicereris.

Philippus. — Utrum præstare credis, complures habere libros, et

indoctum esse, vel peritum, et pauculos libros?

Hieronymus. — Peritum esse prævalet, et modicos possidere

codices.

Philippus. — Peritia è memoria citò elabitur, in libris autem

diutius durat.

Hieronymus. — Præstantius tamen est (ut inquit Erasmus) ingenium

habere doctum, quàm libros eruditos.

Philippus. — Sed è memoria elapsa scientia, ubi rursus

acquiretur, si copia librorum deerit?

Hieronymus. — Ubique extant bibliothecæ literariæ.

————

De præceptore eligendo.

Antonius & Ioannes.

Antonius. — Es tu in hoc ludo literario duraturus longius?

Ioannes. — Minimè, sed aliò me conferam.

Antonius. — Quò locorum?

Ioannes. — Ubi melius erit consultum meo profectui in literis?

Antonius. — Vide ne præstantiora quærens, viliora incidas.

Ioannes. — Providebo strenuè.

Antonius. — Sed nosti quis sit præceptor eligendus?

Ioannes. — Instar cæci, qui mihi arridet, illi me subdo.

Antonius. — Ementium haberes morem, qui nihil emunt, nisi diu

antè perspectum habeant.

Ioannes. — Præceptorem, ut rem vænum expositam, licétne

perspicere?

Antonius. — Duo sunt, per quæ præceptor utrisque (ut aiunt)

brachiis amplexandus cognoscitur.

Ioannes. — Quæ illa sunt? edissere precor.

Antonius. — Si eruditè docet, et discipulos literatos reddit.

Ioannes. — Eruditionem præceptoris ignoti quomodo percipiam?

Antonius. — Audiendo eum docentem, vel alios de ipso consulendo.

Ioannes. — Ego indoctus iudicii sum expers.

Antonius. — Peritiores, qui vir sit, facilè tibi ostendent.

Ioannes. — Iudicántne etiam discipuli de præceptoris industria?

Antonius. — Hæres in illo? nescis proverbium vulgò usurpatum,

discipuli doctrinam ex præceptoris pendêre peritia?

Ioannes. — Audivi interdum, Qualis præceptor, tales et fieri

discipulos.

Antonius. — Quid tum adhuc suspenso es animo?

————

An Præceptor literarius sit colendus tanquàm parentes.

Iacobus & Laurentius.

Iacobus. — Ut ita erga præceptorem te habes?

Laurentius. — Tua quid refert?

Iacobus. — Nihil.

Laurentius. — Quid ni? tum sileas.

Iacobus. — Iniquum videns, tacere nequeo.

Laurentius. — Est istud iniquum, obloqui præceptori?

Iacobus. — Certè parum decet.

Laurentius. — Par pari referre licet.

Iacobus. — Præceptori non reluctandum, sed tacendum est.

Laurentius. — Dico ut tu, iniqua obticere nequeo.

Iacobus. — Taciturnitas decorat iuvenem, præcipuè ad præceptoris

verba.

Laurentius. — Vecors esset, qui ad plagas obmutesceret.

Iacobus. — Qui obmurmurat, plus ictuum recipit.

Laurentius. — Iuvat me tamen verbis ulcisci, si factus non

conceditur.

Iacobus. — At miserum est verbis emere verbera.

Laurentius. — Istas parui pendo plagas.

Iacobus. — Illi infelicis ter succedit, qui præceptorem non

veneratur.

Laurentius. — Talem hominem quis veneraretur?

Iacobus. — Sit fortunæ cuiuscunque, denique præceptor noster

est.

Laurentius. — Non diu sibi discipulus ero.

Iacobus. — De tuo non plorabit discessu.

Laurentius. — Et ego gaudebo me ab eo liberari.

Iacobus. — Præceptores non secus ac parentes sunt colendi.

Laurentius. — Sanè per Herculem, id ego feci nunquam.

Iacobus. — Ego autem maiori amore præceptorem, quàm parentes sum

prosecutus.

Laurentius. — Ô ingrate parentibus!

Iacobus. — Præceptor scientiam mihi præbet, quod nequeunt

parentes.

Laurentius. — Ab ipsis autem vitam habes, et quòd homo es.

Iacobus. — Id parum est: quid enim vita est sine literarum

peritia?

Laurentius. — Nescis, vita nihil est nobilius?

Iacobus. — Sed vita nostra, imperiti si fuerimus, non vita, sed

mors est verius, si quid Aristoteli fidei datur.

————

De Nundinis & munerum Nundinariorum emptione.

Severinus & Balthasar.

Severinus. — Vidisti, quàm fervidè tentoria erigunt mercatores?

Balthasar. — Vidi, quid deinde?

Severinus. — Nundinarum appetunt feriæ.

Balthasar. — In illo mihi nihil metitur.

Severinus. — Sed ipse nonnihil commodi spero.

Balthasar. — Quo nomine?

Severinus. — Ab amicis munera nundinaria expecto.

Balthasar. — Ah, expectare miserum est.

Severinus. — Satius tamen expectare, quàm nihil habere spei.

Balthasar. — Qui spe vivit, miseram agit vitam.

Severinus. — Non omnes spe frustrantur.

Balthasar. — Plures certè quàm voti compotes fiunt.

Severinus. — Nundinaria munera quotannis his nundinis mihi

largiuntur affatim.

Balthasar. — Fortunatior me es, cui non teruntius datur.

Severinus. — Tu alienus es, ego incola et civis sum.

Balthasar. — Si in patria agerem, etiam de nundinis gauderem.

Severinus. — Expecto nunc, et calceos, et tiaram me accepturum.

Balthasar. — Quis ista ubi mercabitur?

Severinus. — Cognati et agnati mei, qui ex alienis adsunt

oppidis.

Balthasar. — Vide, ne mercimoniis impediti tui obliviscantur.

Severinus. — Ego ipsos sæpe admoneo, et interpello.

Balthasar. — Rogare mendicorum est.

Severinus. — Non stipem rogo, sed munus nundinarum.

Balthasar. — Parum interest.

Severinus. — Sit utcunque, ego lubens accipio ea munuscula.

Balthasar. — Certè desiperes, si data recusares.

————

De Nundinis Francfordiensibus.

Gysbertus & Andreas.

Gysbertus. — Nautæ nunc suas instruunt naves passim.

Andreas. — Quò concessuri sunt?

Gysbertus. — Francfordiam versús.

Andreas. — Appropinquátne tempus nundinarum?

Gysbertus. — Mox in foribus erit anteà, quam isthuc venient.

Andreas. — Non putassem adhuc eas pulsare fores.

Gysbertus. — Ô quam vellem et me istuc posse concedere.

Andreas. — Ibidem tibi quid exequendum esset.

Gysbertus. — Præter quam ignota perlustrarem loca, prorsus

nihil.

Andreas. — Pigrior ego essem, quàm quòd eò tenderem, ubi nihil

esset quod agerem.

Gysbertus. — Dulce est peragrasse varias urbes.

Andreas. — Præstat tamen quandoque in patria mansisse.

Gysbertus. — Francfordiam Hercule accederem, nisi aliqua

memorarentur.

Andreas. — Quæ te detinent?

Gysbertus. — Sanè multa, præcipuè tamen duo.

Andreas. — Quæ illa sunt?

Gysbertus. — Primùm viatici carentia.

Andreas. — Num id pater tibi suppeditaret?

Gysbertus. — Nimio constat, ego iuvenis quantum ipse sumptus in

diversoriis facerem?

Andreas. — Fidem do, sed quod est alterum impedimentum?

Gysbertus. — Dicunt in itinere eum, cui nunquam visa est

Francfordia, tractari ut asinum inter simias.

Andreas. — Et istud nonnunquàm vidi quomodo aquæ immergebantur.

Gysbertus. — Post illud et multantur credo pecunia.

Andreas. — Fortè aureum insumunt convivio, id parum est.

Gysbertus. — Certè non parum est, quia difficilis acquisitu est

pecunia.

Andreas. — Tibi et tui similibus nihil obest.

————

De vitando mendacio.

Evergissus & Hermannus.

Evergissus. — Nostra non diu amicitia constabit.

Hermannus. — Mali quid ipsam infrigeret?

Evergissus. — Mentiri assuescis.

Hermannus. — Mentiri ioco ferendum est.

Evergissus. — Anguem minus odi, quàm mendacium.

Hermannus. — Loqueris tu semper certa?

Evergissus. — Aut sileo, aut quæ mihi constant, loquor.

Hermannus. — Iocarísne interdum?

Evergissus. — Etiam sæpissimè.

Hermannus. — Quî iocari potes, si vero inniteris?

Evergissus. — Nequit iocus per verum, credis, fieri?

Hermannus. — Verum mordere solet, et odium párere.

Evergissus. — Delectátne tum sermo falsus?

Hermannus. — Nugæ quantò maiores, tantò exhilarant uberius.

Evergissus. — Frugi homines falsitate et mendacio non capiuntur.

Hermannus. — Non omnes sunt Solones, ut tu.

Evergissus. — Probi veritate sola tenentur.

Hermannus. — Attamen quandoque dum carpuntur, inviti eam

recipiunt.

Evergissus. — Mendacio detestabilius in homine nihil esse

potest.

Hermannus. — Lusorem, vel furem, vel latronem esse adhuc gravius

est.

Evergissus. — Ah, minimè, longè ista excedit mentiri ipsum.

Hermannus. — Credat hoc Iudæus apella.

Evergissus. — Qui mentiri audet, nihil sceleris intentatum

relinquit.

Hermannus. — Ô tu mendacii contemptor.

Evergissus. — Vulgò fertur, Furari mendacium comitatur.

Hermannus. — Vulgi non est innitendum sententiæ.

————

De confessione.

Thomas & Iodocus.

Thomas. — Recensuistíne sacerdoti peccata tua?

Iodocus. — Nondum.

Thomas. — Quando exequêris istud muneris?

Iodocus. — Adhuc sat restat temporis.

Thomas. — Peracto autem opere, dulce est quiescere.

Iodocus. — Etiam ante laborem quies est iucunda.

Thomas. — Sed non adeò delectat ut negotio executo.

Iodocus. — Assentio.

Thomas. — Ego nunc confessum eo.

Iodocus. — Comitabor te.

Thomas. — Cui soles delicta enarrare, an plebeiario nostro?

Iodocus. — Feci nunquam, sed semper cuipiam monachorum.

Thomas. — Istud et mihi est moris.

Iodocus. — Apud illos plus mihi est devotionis.

Thomas. — Et illi ipsi pecuniæ nihil expetunt.

Iodocus. — Aliquid eorum tamen acciperent, si daretur.

Thomas. — Timésne etiam sacerdoti peccata denudare?

Iodocus. — Metuebam olim puer, nunc non.

Thomas. — Metum quid tibi incutiebat?

Iodocus. — Dicebatur passim, quòd uni à confessore fronti clavus

infigeretur.

Thomas. — Istud et ipse audivi, sed credebam nunquam.

Iodocus. — Confiteris tu ex chartula?

Thomas. — Confiteor, aliâs timor omnium mihi induceret

peccatorum oblivionem.

Iodocus. — Prohibent tamen istud nonnulli confessionem

audientes.

Thomas. — Timent ne perdatur schedula, verùm eam deinde ilico

comburo.

Iodocus. — Latinéne reddis confessionem?

Thomas. — Non, sed Germanicè loquor.

Iodocus. — Confessor quadam vice nolebat à me Romanum audire

sermonem.

Thomas. — Fortassis pessimè intellexit.

Iodocus. — Certe parum doctus fuit.

————

De cœna suprema CHRISTI cum discipulis, & de die Parasceues.

Vincentius & Matthias.

Vincentius. — Nunc post triduum Pascha præsto erit.

Matthias. — Verùm, sed illud triduum nondum lapsum est.

Vincentius. — Elabetur denique citius, quàm dies esuriales

hactenus acti.

Matthias. — Magis autem et acerbius nunc esuriendum est.

Vincentius. — Id refert nihil, carceri incluso egendum esset

cibo.

Matthias. — Ibi necessitas eum urgeret.

Vincentius. — Hi dies tres mihi abibunt pernicissimè.

Matthias. — Quo delicio eos transiges?

Vincentius. — Spe vescendi ovis paschalibus (ut vulgò fertur)

post ipsos.

Matthias. — Pulchrè dicis, nam spes quandoque levat adversa.

Vincentius. — Ubi hodie intereris pedum lotioni?

Matthias. — Cœnobium aliquod religiosorum accedam.

Vincentius. — Quorum?

Matthias. — Incertus sum, quocunque venero.

Vincentius. — Expectas aliquem bolum opiparum?

Matthias. — Utique in quibusdam cœnobiis mensæ accumbitur.

Vincentius. — Cui monasterio soles interesse hoc die?

Matthias. — Antonio divo dicatis ædibus.

Vincentius. — Ibidem quid consequêris lucri?

Matthias. — Placentas duas triticeas.

Vincentius. — Accumbit quilibet istuc veniens mensæ?

Matthias. — Assidet, et ante ipsùm calix vini ponitur.

Vincentius. — Et quot placentæ?

Matthias. — Cuilibet duæ, deinde una inter duos, de quo rodunt

ut sitim excitent.

Vincentius. — Defert quisque duas secum domi.

Matthias. — Quidni?

Vincentius. — Quoties calices vino replentur?

Matthias. — Tribus (ni fallor) vicibus.

Vincentius. — Lavantúrne ibi pedes?

Matthias. — Religiosis, sed advenis dextra manus.

Vincentius. — Quis CHRISTI munus exequitur?

Matthias. — Cœnobii antistes, quem vulgus præceptorem appellat,

vir nostra ætate verè literatorum Mœcenas.

————

De sumptionis Eucharistiæ præparatione.

Antonius & Michael.

Antonius. — Hoc vesperi si lubet tibi, unà modicè bolum unum aut

alterum edemus.

Michael. — Edere mihi non licet.

Antonius. — Es fortè cras sacrum CHRISTI corpus manducaturus?

Michael. — Ita stat sententia, si dignè possem.

Antonius. — Bolus ac haustus unus vini te nihil impediet.

Michael. — Nonnihil edam, ne deficiam corpore.

Antonius. — Quo modo te parare soles ad synaxim sumendum?

Michael. — Vesperi os colluo aqua, et eximo si quid cibi inhæret

dentibus.

Antonius. — Præstaret cor à peccandi voluntate purgare.

Michael. — Quantum possum ne id negligo.

Antonius. — Ad dignè manducandum id confert oppidò.

Michael. — Compertum habeo.

Antonius. — Difficilimum est voluntatem peccandi radicitus

excutere.

Michael. — Fit facile, si Dei precati fuerimus opitulamen.

Antonius. — Istud sedulò invoco.

Michael. — Tum confide sacramenti sumptionem tibi saluti

futuram.

Antonius. — Nosti quid facies, si hostia summo adhæserit palato?

Michael. — Scio, potu depono, non digito detraho.

Antonius. — At, quàm diu corpus CHRISTI in nostro manet ventre?

Michael. — Quousque hostiæ materia fuerit decocta.

Antonius. — Estne expuendum illo die in terram?

Michael. — Ante cibum sumptum vitandum est.

Antonius. — Licebit tum prandio peracto?

Michael. — Concedetur: satius tamen esset (vulgi sententia) in

parietem sputum emittere.

————

De more post Gymnasia trivialia accedendi scholas præcelsas,

quas bursas appellant.

Vinandus & Crato.

Vinandus. — Præceptor erit nobis in prandio conviva.

Crato. — Vocarunt eum parentes tui?

Vinandus. — Ego ipsum heri nomine parentum invitavi.

Crato. — Cuius rei gratia?

Vinandus. — Id homo linguax mox dixisset.

Crato. — Tu loquace non es præstantior.

Vinandus. — Expetis scire causam?

Crato. — Utique cupio.

Vinandus. — Mea fit causa.

Crato. — Facile persuadebis mihi.

Vinandus. — Mercedem meae instructionis ei pendet pater.

Crato. — Hoc ipsum oblectabit.

Vinandus. — Sed aliud audiet, unde dolebit.

Crato. — Loquentúrne ei parentes tui lapides?

Vinandus. — Dicent me ferulæ alterius subditurum manus.

Crato. — In quónam Gymnasio militabis?

Vinandus. — Non in triviali, sed ubi studentes agunt nudis

capitibus.

Crato. — In bursáne?

Vinandus. — Ibidem scilicet.

Crato. — Cur nostram deseris palæstram literariam?

Vinandus. — Pudet me grandævum assiderè tyrunculis literariis.

Crato. — Non puduit tamen Iudæos assidere puero Iesu.

Vinandus. — Etiam ætas mea exigit, ut graviora petam studia.

Crato. — Vide ut primam et rudem prius calleas eruditionem.

Vinandus. — Si quid meis defuerit rudimentis, tempus addet.

Crato. — Sed forsan non omnis schola.

Vinandus. — Noli mihi tutor esse.

Crato. — Nostíne cur Gymnasia ista Philosophica Bursæ vocentur?

Vinandus. — Doceas me, auscultabo.

Crato. — A bursa (quod nonnullis crumena est) quia crumenam

exigunt.

Vinandus. — Quî hoc?

Crato. — Quia gradus inanium nominum magno in ipsis veniunt.

————

De deponendis (ut aiunt) cornibus Beanitatis.

Petrus & Urbanus.

Petrus. — Heus tu, audistíne unquam proverbium, odit figulus

figulum?

Urbanus. — Hisce hausi auribus sæpiusculè.

Petrus. — Nosti quid velit?

Urbanus. — Novi diutissimè.

Petrus. — Explica ut audiam.

Urbanus. — Id est, quisque artis suæ odit rivalem.

Petrus. — Hæc inter deditos literis etiam est simultas?

Urbanus. — Est inter studentes et nos, quos Beanos vocant.

Petrus. — Credísne tu, cornua nos gerere, ut ipsi garriunt?

Urbanus. — Ignoro, nam meipsum non nosco.

Petrus. — Nemo persuadebit mihi.

Urbanus. — Ipsi tamen dicunt, et se olim ea habuisse.

Petrus. — Nugantur et nos hircum olêre.

Urbanus. — Istud est facilius creditu.

Petrus. — Ais et tu, unde coniicis?

Urbanus. — Sordemus à frustis panis delinitis, quæ sæpe ad diem

in sinu gessimus.

Petrus. — An nos liberant ab bis duobus vitiis, dum cornua nobis

tollunt?

Urbanus. — Sic habet fides ipsorum.

Petrus. — Fides ista vanior est mulierum credulitate.

Urbanus. — Ipse fortassis brevi experiar.

Petrus. — Tollentur tibi cornua?

Urbanus. — Auferentur simul et sordities.

Petrus. — Ô si liceret me esse spectatorem.

Urbanus. — Ego quoque spectare mallem, quàm ferre.

Petrus. — Vidistín’ quandoque spectaculum istud?

Urbanus. — Nusquam integrè.

Petrus. — Tractabunt te ut asinum inter simias.

Urbanus. — Iaciam aleam, non tamen de capite agitur.

————

Quòd difficile et amarum sit, à tepefacto surgere lecto.

Cornelius & Petrus.

Cornelius. — Ah, si liceret nobis diutius stertere.

Petrus. — Hoc et ego optarem.

Cornelius. — Me sopor oppidò adhuc gravat.

Petrus. — Et mihi oculi sunt constricti.

Cornelius. — Sputo ipsos linias, et aperientur.

Petrus. — Proderítne?

Cornelius. — Fac periculum et percipies.

Petrus. — Incipio uti visu.

Cornelius. — Sed surgemúsne?

Petrus. — Tuæ me subscribam sententiæ.

Cornelius. — Frigus est acre.

Petrus. — Sensi dum è lodice extendi manum.

Cornelius. — Præstaret nido tepido immorari, quàm à cubitu

resurgere.

Petrus. — Probè mones.

Cornelius. — Frigus non minus ac culter lædit.

Petrus. — Istud nasus meus et manus loquuntur.

Cornelius. — Pauxillum temporis adhuc sub centone agemus.

Petrus. — Hoc si tacuisses, protulissem.

Cornelius. — Interulam et caligas sub lodicem pone, quò

incalescant.

Petrus. — Hac nocte indusio indormivi.

Cornelius. — Nequeo somnum capere, nisi totus me exuero.

Petrus. — Ô delicias hominis!

Cornelius. — Aiunt inde vermes gigni, si diu noctúque vestes

corpori adhæserint.

Petrus. — Expers metus illius sum, quia sæpe muto lineum

indumentum.

Cornelius. — Sat nugatum est, surgendum est tandem.

Petrus. — Hui, vellem me indutum esse.

Cornelius. — Festinemus, nos cingendo vestibus.

Petrus. — Age, uter citius erit instructus.

Cornelius. — Caligæ me morantur.

Petrus. — Et ego calceos non reperio.

————

De profectione in peregrinæ urbis gymnasium literarium.

Erasmus & Adolphus.

Erasmus. — Salve sodalium iucundissime.

Adolphus. — Salve et tu quoque.

Erasmus. — Quomodo tibi convenit cum parentibus tuis?

Adolphus. — Quî tu istud quæritas?

Erasmus. — Eô, quia ipse apud meos longius durare nequeo.

Adolphus. — Nolunt te alere?

Erasmus. — Alerent me bene, sed nunquàm tranquillè.

Adolphus. — Fortè plagis te sæpe domant.

Erasmus. — Non, sed me semper inscitiæ arguunt.

Adolphus. — Unde ipsi tuæ peritiæ periculum habent?

Erasmus. — Mater æstimat me iuxtà inscium manere.

Adolphus. — More Andabatarum id fortassis coniicit.

Erasmus. — Ideò aliò me conferam è patria.

Adolphus. — Exulabísne?

Erasmus. — Invisam quid aliis in urbibus rerum geratur.

Adolphus. — Sed fac ut eruditior redeas.

Erasmus. — Omne movebo saxum.

Adolphus. — Id decet: nam patriam regredi imperitum, extremum

est vitiorum.

Erasmus. — Accinge te, mecum proficiscere.

Adolphus. — Placeret mihi, si parentibus visum esset.

Erasmus. — Non posses scio à matre abesse.

Adolphus. — Quî hoc nosti?

Erasmus. — Nonnunquàm mammillas te sugere oportet.

Adolphus. — Assem sumerem, et matris devoverem conspectum.

Erasmus. — Si tibi liberum fuerit, hoc vesperi mihi adsis.

Adolphus. — Dabis nobis monimentum discessus?

Erasmus. — Largiar, et cras prima luce hinc anchoram solvam.

Adolphus. — Precabor parentes meos, quò convenire liceat.

Erasmus. — Istud facito et venias, bellos homunculos agemus.

Adolphus. — Si per parentes potuero, non emanebo.

————

Quando quis satis scientiæ habeat, vel sciat.

Ioannes & Iacobus.

Ioannes. — Tu veterane miles, assides adhuc libris?

Iacobus. — Aliud nihil agere possum commodius.

Ioannes. — Tranquillam nunc sumeres vitam, otiando et potando.

Iacobus. — Nulla mihi tranquillior est vita, quàm literaria.

Ioannes. — Satis nunc scientiæ habes.

Iacobus. — Scientias vix prioribus labiis attigi.

Ioannes. — Nunc tuum ipsius encomium taces.

Iacobus. — Loquor quod res est.

Ioannes. — Tamen omnes tuos commilitones peritia excellis.

Iacobus. — Facile est amusos præcellere.

Ioannes. — Si tua mihi esset eruditio, libros rarò salutarem!

Iacobus. — Tum certè tibi ipsi imponeres.

Ioannes. — Non moror philosophiæ fastigium.

Iacobus. — Et ego nollem aliis esse imperitior.

Ioannes. — Precor edissere, quando quis satis scientiæ habeat?

Iacobus. — Quod quæris, mei ingenii vires excedit.

Ioannes. — Respondeas saltem, quantum per Minervam potueris.

Iacobus. — Respondeo, quando nihil ignorat.

Ioannes. — Tuo iudicio (ut audio) nullus fieret doctus.

Iacobus. — Non capio quid velis.

Ioannes. — Quia illi qui habentur passim eruditi, adhuc multa

ignorant, ut artes ipsas manuarias.

Iacobus. — Nescire illas literis deditum refert nihil.

Ioannes. — Speras etiam te olim consecuturum scientiæ metam?

Iacobus. — Si Nestoris audio sententiam, tunc nunquam.

Ioannes. — Quid Nestor dixit de scientiarum meta?

Iacobus. — Retulit se et senem fieri, et in dies prius ignota

discere.

Ioannes. — Quem Plato literatum censuit?

Iacobus. — Eum, qui omnium scientiarum esset utcunque gnarus.

————

De more standi ad cyathos.

Adrianus & Christophorus.

Adrianus. — Ô quàm occupatissimi omnes cras erimus domi nostræ!

Christophorus. — Unde istæ occupationes?

Adrianus. — Permulti apud nos prandebunt.

Christophorus. — Facient tui parentes soli sumptum?

Adrianus. — Utique, solemus hoc die annuo vicinos excipere

convivio.

Christophorus. — Gentiles Romanos imitamini.

Adrianus. — Solebántne et illi inter se solenne agitare

convivium?

Christophorus. — Solebant, si Valerio Maximo credatur.

Adrianus. — Et quos invitabant?

Christophorus. — Solos amicos.

Adrianus. — Apud pocula quid tractabant?

Christophorus. — Anni spatio inter se ortam invidiam leniebant.

Adrianus. — Ni fallor, et ea gratia nobis mos ille est.

Christophorus. — Facilè credidero.

Adrianus. — Mihi autem cras plus aliis sudandum erit.

Christophorus. — Quod tibi commendatur munus?

Adrianus. — Aliis accumbentibus standum mihi erit ad cyathos.

Christophorus. — Est illud tibi molestum?

Adrianus. — Non molestum admodum, sed laboriosum.

Christophorus. — Convivæ tibi interdum calices exorbendos

dabunt.

Adrianus. — Certè istas delicias non efflagito.

Christophorus. — Tamen aliquorum palata iuvant.

Adrianus. — Cantharus quo pocula impleo, et patinarium tollere,

me onerabunt.

Christophorus. — Non licebit tibi fesso, alteri tradere in

decursu lampadem?

Adrianus. — Tum omnes me incusarent desidiæ.

Christophorus. — Simulares te ægrotare.

Adrianus. — Absit istud, quia tunc lautis privarer bolis.

Christophorus. — Minimè, nescis delicatiora porrigi ægris?

————

Quibus utendum verbis, dum vinum foris emptum, mensæ adfertur.

Emericus & Chrysantus.

Emericus. — Quippiam te rogarem, si scirem non recusaturum.

Chrysantus. — Si potuero, haud difficilis ero.

Emericus. — Poteris facilè, si te non gravaverit.

Chrysantus. — Gravabit me nequaquam, si præstare possum.

Emericus. — Doceas me oro, quibus verbis vinum afferam mensæ,

mercatum vel latum foris.

Chrysantus. — Nihil ac lubens fecero.

Emericus. — Loquere tu ut vinum afferens, ego ac mensæ accumbens

respondebo.

Chrysantus. — Faciam, tu vide commodè respondeas.

Emericus. — Auspicare.

Chrysantus. — Hoc vini prosit bibentibus.

Emericus. — Et tibi afferenti.

Chrysantus. — Istud vini bibentibus non obsit.

Emericus. — Neque tibi adducenti.

Chrysantus. — Vinum quod apporto, sit vobis omnibus salutiferum.

Emericus. — Et tibi apportanti salutem præbeat.

Chrysantus. — Merum hoc quod foris tuli, felix sit vobis potus.

Emericus. — Neque infelix sit tibi nuntio.

Chrysantus. — Hic Bacchicus potus vobis omnibus fortunatus sit.

Emericus. — Talis sit et tibi id nobis precanti.

Chrysantus. — Hoc vini Deus salubre faciat.

Emericus. — Idem et tibi reddat.

Chrysantus. — Felicissimo omine hæc Bacchica bibite munera.

Emericus. — Et tu quoque felici auspicio de ipsis sumito.

Chrysantus. — Has vineæ dotes opto vobis omnibus secundas.

Emericus. — Gratiam habe, neque tibi sint minus salutiferæ.

————

De modo sternendi mensam.

Crato & Valterus.

Crato. — Audín’ tu horologium?

Valterus. — Audio, quid inde?

Crato. — Scis quota sonat hora?

Valterus. — Æstimo nona.

Crato. — Si addideris unam, vera loquêris.

Valterus. — Sonat decimam?

Crato. — Accelera tu domum versús.

Valterus. — Tardus non ibo.

Crato. — Appara mensam ante patris adventum.

Valterus. — Timeo ne tam cito possim.

Crato. — Veni, iuvabo te.

Valterus. — Ah, leva mihi laborem.

Crato. — Faciam, sed alia vice et me auxilio afficies.

Valterus. — Experieris me diligentiorem quàm putas.

Crato. — Linteum quo mensa sternitur, feras, ego panem quæram.

Valterus. — Linteum nondum ab hesterna cœna evacuatum est.

Crato. — Ilico effunde, si quid intus est quisquiliarum.

Valterus. — En feci, mensam sterno.

Crato. — Panis nondum est decorticatus.

Valterus. — Ego celerrimè ipsum perpoliam.

Crato. — Confero me eductum cervisiam.

Valterus. — Vade vorans viam.

Crato. — Rursus præsto sum.

Valterus. — Quadras porrige.

Crato. — Æreas, vel ligneas?

Valterus. — Ligneas primúm.

Crato. — Circinum in medium mensæ ponas.

Valterus. — Tu talis sis memor.

Crato. — Cuilibet quadræ frustum panis appone.

Valterus. — Et tu singulis poculum adde cervisiæ.

Crato. — Quid nunc restat?

Valterus. — Calices vini elue.

Crato. — Satis maturè istud fiet vino allato.

Valterus. — Mox aderit qui vinum afferet.

————

Miserum esse in prandio venire peracta fabula.

Balthasar & Lyborius.

Balthasar. — Tu saltas nunc, ego potius flerem.

Lyborius. — Fleres fortè siccis oculis.

Balthasar. — Certè oculis madentibus.

Lyborius. — Non tamen vapulas.

Balthasar. — Aliud est quod mihi lachrymas excuteret.

Lyborius. — Dum nihil est secreti, effare.

Balthasar. — Esurie mihi crepitat venter.

Lyborius. — Esuris tu à prandio?

Balthasar. — Ieiuni est esurire.

Lyborius. — Fortè nondum es pransus.

Balthasar. — Non tantillum.

Lyborius. — Denegabant tibi parentes victum?

Balthasar. — Et à cibo et potu me arcebant.

Lyborius. — Gravitérne eos offendisti?

Balthasar. — Nihil commerui, nisi quòd mensa sublata, domum

veni.

Lyborius. — Ubi tam serus fuisti moratus?

Balthasar. — Templa diversa obambulavi orandi gratia.

Lyborius. — Vix tantum religionis tibi esse credo.

Balthasar. — Devotionis nihil mihi vendico.

Lyborius. — Sed age, cogitur ille esurire, qui post sumptum

prandium venerit?

Balthasar. — Ædes nostræ, peracta prandii fabula, nulli victum

præbent.

Lyborius. — Certè tum post plaudite apud vos venire, miserum

est.

Balthasar. — Me hodie veniente domum, de prandio conclamatum

fuit.

Lyborius. — Non rursus tibi sternebatur mensa?

Balthasar. — Nequaquam, sed fuste ego sternebar terram versús.

Lyborius. — Saturaberis etiam inde?

Balthasar. — Non in stomacho, sed in corpore plagis.

Lyborius. — Ita nollem saturari.

Balthasar. — Et ego esurire malo, quàm sæpe illo pasci cibo.

————

De uvis carpendis.

Petrus & Cornelius.

Petrus. — Nosti quid sequenti hebdomada nobis incumbit laboris?

Cornelius. — Carpemus uvas, ut opinor.

Petrus. — Lubens faciam.

Cornelius. — Ô quantum uvarum ego devorabo!

Petrus. — Et ego illis non abstinebo.

Cornelius. — Videndum tamen est, ne earum esus nobis malè cadat.

Petrus. — Quî malè caderent?

Cornelius. — Multi nocte lectum concacant.

Petrus. — Novi aliquos qui caligas impleverunt ventris oleto.

Cornelius. — Ego in die sæpe exonerabo aluum.

Petrus. — Eris tum nocte liber, credis.

Cornelius. — Spero.

Petrus. — At in nocte primum fit digestio.

Cornelius. — Ego postquàm cunas deferui, nunquàm lectum oleto

fœdavi.

Petrus. — Neque ipse, ut mater testis est.

Cornelius. — Acuisti cultrum tuum?

Petrus. — Heri subegi in coticula.

Cornelius. — Per quot dies carpemus uvas?

Petrus. — Nescio, istud copia vel turba decerpentium admonebit.

Cornelius. — Si mensis spatio duraret, non me gravaret.

Petrus. — Quid ais? omnium rerum est satietas.

Cornelius. — Aliquot uvas celabo sub vestem, et domi deponam.

Petrus. — Quò? ad arculam tuam?

Cornelius. — Sic, et dum cubitum ibo, semper unam aut alteram

edam.

Petrus. — Ô tu delicati palati homo!

Cornelius. — Partiar tecum, si apud matrem me non prodes.

Petrus. — Harpocratem agam bellissimè.

Cornelius. — Quam diu fortè solus fueris.

Petrus. — Silebo bellissimè.

————

De Cerasis.

Bartholomæus & Ægidius.

Bartholomæus. — Ho, ho, quid ego novi vidi.

Ægidius. — Quid? quid? exprime.

Bartholomæus. — In foro quippiam vidi, quo gaudebam.

Ægidius. — Audiam quid?

Bartholomæus. — Matura cerasa.

Ægidius. — Vix credo.

Bartholomæus. — Sanè erant ligneolo circumligata.

Ægidius. — Quanti veniebant?

Bartholomæus. — Ligneolum fortè viginti continens cerasa,

teruntio vendebatur.

Ægidius. — Tanti ego non edam cerasa.

Bartholomæus. — Si nummus mihi esset, mercarer ilico.

Ægidius. — Expecta, mox vilius venient.

Bartholomæus. — Expectare vix queo, ita gula mihi prurit.

Ægidius. — Eme ipsa, si æs in numerato habes.

Bartholomæus. — Coëamus rogo solido.

Ægidius. — Fiet posthac, dum minoris vendentur.

Bartholomæus. — Timeo desinat cerasorum messis, antequàm me

ipsis exaturavero.

Ægidius. — Metuis ne cœlum ruat.

Bartholomæus. — Quàm diu credis adhuc erit ipsorum mercatus?

Ægidius. — Ad sesquimensem.

Bartholomæus. — Nunc in cœlo sum, interim numatus evadam.

Ægidius. — Istud mihi non est sperandum.

Bartholomæus. — Colligis tu è cerasis nucleos?

Ægidius. — Conservo utique.

Bartholomæus. — At in quem usum? an tu par vel impar ludas?

Ægidius. — Non, sed ut ipsos dem præceptori.

Bartholomæus. — Locum tibi dicam, ubi permultos reperies nucleos

ceraseos.

Ægidius. — Ubinam?

Bartholomæus. — In oleti reconditorio.

Ægidius. — Istic tu eos lege.

Bartholomæus. — Ego ipsis non egeo.

Ægidius. — Et mihi satis magna illorum est copia.

————

De Fabis, et cur sit proverbium, Fabis virentibus furiunt mori.

Franciscus & Augustinus.

Franciscus. — Nunc virent campi, nunc formosissimus annus.

Augustinus. — Haud falsa narras.

Franciscus. — Segetes nunc adolescunt.

Augustinus. — Mox adoleverunt.

Franciscus. — Vidisti etiam et fabas virere?

Augustinus. — Utique ante dies complusculos.

Franciscus. — Sensisti etiam ipsas florere in capite tuo?

Augustinus. — Quomodo fabarum germen caput meum perciperet?

Franciscus. — Miraris hoc?

Augustinus. — Admiror maximè, cùm in agris, non meo crescant

capite.

Franciscus. — Ah, certè ius fabarum nusquam magis, quàm in tuo

cerebro oritur.

Augustinus. — Cerebrum meum tamen non est satum fabis.

Franciscus. — Æquè vis ipsarum ibidem refidet.

Augustinus. — Quid vocas vim fabarum?

Franciscus. — Vis earum est, obtusum reddere quod tangunt.

Augustinus. — Fortè ingenia eorum qui ipsis vescuntur.

Franciscus. — Sic: ideò Pythagoras iussit abstinere ab illis.

Augustinus. — Vero non dissonat.

Franciscus. — Habes compertum, cur dicatur, Fabis virentibus

furere moros?

Augustinus. — Proverbium scio, sed non causam.

Franciscus. — Hæc est causa, quia per ipsa infatuata cerebra

hominis faciunt furere.

Augustinus. — Tunc eas nunquam degustabo.

Franciscus. — Etiam odore perceptæ gestire faciunt moros.

Augustinus. — Nunc tutus esse nequeo.

Franciscus. — Olfactum occlude alterius rei odore.

Augustinus. — Cuius rei suades?

Franciscus. — Oleti vetulæ aniculæ.

Augustinus. — Id facito vice mea.

Franciscus. — Ipse amoris sum liber.

Augustinus. — Quî hoc?

Franciscus. — Sæpe navigo Anticyras, et edo nasturcium.

————

De Missa in dies audienda.

Bernardus & Conrardus.

Bernardus. — Quando è lecto tu te mane corripis?

Conrardus. — Statutum mihi tempus non habeo.

Bernardus. — Licet dum tibi ad tuum dormire nutum?

Conrardus. — Hisce diebus quos sacros habemus.

Bernardus. — Transigis tunc cubando longius tempus, quam alio

die?

Conrardus. — Etiam, quia plus per scholam vacat.

Bernardus. — Matutinis sacrificiis non soles interesse?

Conrardus. — Soleo, sed non nisi in præcipuis sanctorum festis

et summis.

Bernardus. — Diebus autem operosis quando à cubitu surgis?

Conrardus. — Ad horam quintam.

Bernardus. — Invisis ea hora scholam?

Conrardus. — Non, sed templum accedo.

Bernardus. — In templo quid exequeris?

Conrardus. — Sacrificio missæ intersum.

Bernardus. — Quotidiéne audis missam?

Conrardus. — In dies certè, si licet per negotia.

Bernardus. — Ego nunquàm, nisi die festo vel dominico.

Conrardus. — Ideò etiam in literis nequis progredi.

Bernardus. — Æstimas id esse causæ?

Conrardus. — Scio veracissime.

Bernardus. — Unde nosti?

Conrardus. — Evangelium dicit, Si primùm quæsierimus regnum Dei,

omnia nobis dabuntur.

Bernardus. — Nonnullos tamen vidi peritissimos evadere, et

rarissimè ædem sacram inviserunt.

Conrardus. — Fortuna illorum diu non durabit.

Bernardus. — Quantumvis autem sciverunt, inopes tamen usque

mansêre.

Conrardus. — Sint tibi exemplo, et tu frequentius ora.

Bernardus. — Faciam, tu tuæ admonitionis gratiam habeas.

Conrardus. — Videbis pauxillulo temporis progressum ubique

feliciorem te habiturum.

Bernardus. — Parebo tuis iussis.

————

Quomodo iuvenis in literis profecturus se gerere debeat.

Albanus & Lycurgius.

Albanus. — Salve.

Lycurgius. — Et tu quoque.

Albanus. — Negotii quid geris?

Lycurgius. — Equidem otium, non negotium ago.

Albanus. — Tu rarus libros tractas.

Lycurgius. — Non semper eadem sunt agenda.

Albanus. — Credebam te nihil quàm chartas revolvere.

Lycurgius. — Cur id persuasum habuisti?

Albanus. — Quia longe præcellis alios peritia.

Lycurgius. — Scientia non solùm legendo acquiritur.

Albanus. — Quo tum alio modo?

Lycurgius. — Etiam precando, et gratiam divinam implorando.

Albanus. — Tamen rarò templis intersunt ferventes studio.

Lycurgius. — Mane, dum tu stertis in nido calido, ipsi Deo

serviunt.

Albanus. — Ego etiam singulis diebus oro, perlego folia multa.

Lycurgius. — Labiis fortè murmuras, sed cor aliud volvit.

Albanus. — Et corde oro quantum conceditur.

Lycurgius. — Et orare et studere simul oportet.

Albanus. — Putabam habita gratia divina labore opus non esse.

Lycurgius. — Minimè, proverbium est, Cum Diis manum admove.

Albanus. — Quid illud sibi vult adagium?

Lycurgius. — Id est, cum gratia divina etiam laborandum esse.

Albanus. — Posthac igitur ferventius et orabo, et chartis

impallescam.

Lycurgius. — Scientia datur à præceptoribus, à libris, et gratia

divina.

————

Cur Scholastici tam desides sint ad laborem.

Theophilus & Parmeno.

Theophilus. — Cur tu ita desides manibus insinuatis?

Parmeno. — Quid agerem?

Theophilus. — Admove manum nostro operi.

Parmeno. — Labore non capior.

Theophilus. — Quo tum? delectarísne otio?

Parmeno. — Sic potius quàm opere.

Theophilus. — Facilè mihi persuaseris.

Parmeno. — Credis ita celerrimè?

Theophilus. — Ubi vera audio, non dubito.

Parmeno. — Et falsis ego quandoque fidem præbeo.

Theophilus. — Compertúmne habes, cur scholastici plus aliis

torpeant?

Parmeno. — Causam ignoro.

Theophilus. — Otiando torpor adipiscitur.

Parmeno. — Torpent interdum et laborantes.

Theophilus. — Citius tamen otiosi, quia non sunt assueti labore.

Parmeno. — Etiam et laboriosi enervati nonnunquam sudando.

Theophilus. — Torpor præcipuè tamen scholasticis adscribitur.

Parmeno. — Miror cur id fiat.

Theophilus. — Hanc vulgus adhibet causam, quia in die divi

Gregorii omnibus privantur viribus.

Parmeno. — Dum primùm in scholam feruntur? at quis ipsis vires

adimeret?

Theophilus. — Aiunt quòd beatus Gregorius.

Parmeno. — Vanum est: iste scientiæ est præses, non virium

spoliator.

Theophilus. — Per Pollucem, me censore socordiæ scholasticæ

longè alia est causa.

Parmeno. — Amâbo dic quæ?

Theophilus. — Adsuescunt mollem ducere pennam, et onera graviora

fugiunt.

Parmeno. — Assuefactio efficacissima est, et altera fermè

natura.

————

Quòd promissa stultos exhilarant.

Davus & Pamphilus.

Davus. — Ipse nunc in portu navigabo, scísne?

Pamphilus. — Mutabitur tecum fortuna?

Davus. — Ita sperare iussus sum.

Pamphilus. — Cave vel vide, ne lupus hians deludaris.

Davus. — Ab isto non timeo, nam aurei montes mihi sunt promissi.

Pamphilus. — Polliciti fortè, sed nondum præstiti.

Davus. — Certus sum, ac si accepissem.

Pamphilus. — Fatue, quid loqueris?

Davus. — Qui mihi promisit homo, fallere non solet.

Pamphilus. — Est ipse tibi intus et in cute notus?

Davus. — À pedibus usque ad verticem mihi cognitus est.

Pamphilus. — Spem igitur foveas.

Davus. — Pollicitus est mihi ultro.

Pamphilus. — Promissa ultronea sæpe non dantur.

Davus. — Cur minus dantur quàm precata?

Pamphilus. — Quia vulgò dicitur, Promisisse sat est, præstare

opus non est.

Davus. — Spe vivam, hominem ipsum exploraturus.

Pamphilus. — Ita facito, sed interim cum sæpe moneto.

Davus. — Crebrius monere molestum reddit, cui supplicatur.

Pamphilus. — At veteri proverbio, Bona nomina nonnunquàm fiunt

mala, si nunquàm interpellas.

Davus. — Dicterio isto quid significatur?

Pamphilus. — Oblivisci nostri, si nunquam interloquimur, amicum.

Davus. — In dies conspectui istius obversor.

Pamphilus. — Fias voti compos, precor.

Davus. — Si promissa factis mihi æquentur, efficiar egregius.

Pamphilus. — Tum me non agnosces.

————

De Omasis vicinis deportandis, post bovem mactatum.

Eusebius & Thylmannus.

Eusebius. — Quò vadis?

Thylmannus. — Hanc patinam latum amicis.

Eusebius. — Quid in ipsa geris tecti?

Thylmannus. — Quippiam opipari.

Eusebius. — Sine aspiciam quid sit.

Thylmannus. — Quid videre tibi proderit?

Eusebius. — Fortè omasa sunt et farcimina.

Thylmannus. — Ea ipsa sunt, aspice.

Eusebius. — Feres ipsa uni domui?

Thylmannus. — Dividerem, quum modica sunt?

Eusebius. — Tantum carnis et ego boni consulerem.

Thylmannus. — Tibi iniurato do fidem.

Eusebius. — Num et me intestinorum portiuncula donabis?

Thylmannus. — Si pusillum tibi gratum esset, à parentibus

buccellam unam aut alteram intestinorum bovillorum impetrarem

tuæ gulæ.

Eusebius. — Farcimine etiam admodum exiguo me delectare poteris.

Thylmannus. — Non tantùm farcimine te donabo, sed et omasorum

duobus verubus.

Eusebius. — Belle promittis, si præstares facto.

Thylmannus. — Ut primùm domum rediero, matrem rogabo tuo nomine.

Eusebius. — Mei gratia nemini sis molestus.

Thylmannus. — Hoc non metuas, adamat omnes qui mihi sunt socii.

Eusebius. — Si potes, egestati meæ subvenias.

Thylmannus. — Faciam, vide ut domi sis.

Eusebius. — Digitulo appulses ianuam, ubi veneris.

Thylmannus. — Tum et actutum aperi.

Eusebius. — Confestim aperire soleo afferenti.

Thylmannus. — Occludésne ostium petenti?

Eusebius. — Istius pulsare non audio.

Thylmannus. — Unde percipis pulsantem vel afferre, vel exigere?

Eusebius. — Per rimulam ianuæ video quis homo sit.

————

De Convivio opiparo & lauto.

Hospes, Convivæ & Puer.

Hospes. — Acceptus est mihi vester adventus.

Convivæ. — Gratia tibi sit ô hospes.

Hospes. — Perplacet, quòd in tempore adestis.

Convivæ. — Gaudemus.

Hospes. — Hybernaculum ingredimini.

Convivæ. — Non admodum frigemus.

Hospes. — Æquè intus, ac hîc in frigido eritis.

Convivæ. — Obsequemur tuis iussis.

Hospes. — Si cupitis, fervidius instruetur fornax.

Convivæ. — Non: nam calet temperatè.

Hospes. — Ipse nequeo ferre, dum nimio calore æstuat.

Convivæ. — Insalubre etiam est.

Hospes. — Mox erit coquinæ ministra parata, tum eduliis

onerabimus mensam.

Convivæ. — Nil properes nostra causa, non vehementi premimur

fame.

Hospes. — Feram bolum aliquem, unde procœnium facietis.

Convivæ. — Ah, noli, tum prandere cupidè nobis non licebit.

Hospes. — Parebo. Lavetis manus, et accumbite mensæ.

Convivæ. — Discumbe tu prior, ut decet.

Hospes. — Domi meae sum, stabo vel assidebo mensæ.

Convivæ. — Advenias tamen nobis.

Hospes. — Consecra cœnam puer.

Puer. — Benedicite.

Convivæ. — Dominus.

Puer. — Quicquid appositum est et apponetur, per verbum Dei

sanctificetur, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Convivæ. — Amen.

Hospes. — Nunc vos amici, hæc attingite obsonia, et eorum

vilitatem boni consulite.

Convivæ. — Sunt hæc vilia? principis decerent patinas et

conspectum.

Hospes. — Sunt talia, quæ plebeiorum focus fert, et infimæ

fortunæ homines edunt.

————

De convivio tenui & frugali.

Hospes, Puer & Convivæ.

Hospes. — Serve curre adductum convivas.

Puer. — Facesso iussum.

Hospes. — Dic instructa omnia.

Puer. — Exequar.

Hospes. — Et ut maturent gressus.

Puer. — Iubebo.

Hospes. — Meos expectare nuntia.

Puer. — Faciam.

Hospes. — En mi convivæ, gratulor vestro adventui.

Convivæ. — Habemus tibi gratiam.

Hospes. — Cur tam serò adestis? quid vos detinuit?

Convivæ. — Timuimus nondum hîc instructum esse prandium.

Hospes. — Omnia diu extructa fuêre.

Convivæ. — Tam serò quòd adsumus, tibi tamen non displiceat

precamur.

Hospes. — Non stomacho meo amarum fuit.

Convivæ. — Cur non ientabaris!

Hospes. — Credebam vos semper propediem affuturos.

Convivæ. — En, iam adsumus ipsi.

Hospes. — Gaudeo, si diutius emansissetis, edissem.

Convivæ. — Nunc alacrius prandebis nobiscum.

Hospes. — Prædico vobis mi convivæ, tenuis hic erit ciborum

apparatus.

Convivæ. — Facile contenti erimus obsoniis, non vulturis ac lupi

stomachum habemus.

Hospes. — Patina olusculi et porcina carne vos tractabo.

Convivæ. — Nihil super istud expetierimus.

Hospes. — Aqua igitur manus abluite, et quisque mensæ assideat.

Convivæ. — Faciemus ut iubes.

Hospes. — Prælegamus nunc hymnum.

Convivæ. — Ipsum enarra hospes, nos respondebimus.

————

De Avibus, Columbis, & Piscibus capiendis.

Georgius & Valterus.

Georgius. — Quid negotii tibi sumis à labore literario?

Valterus. — Aves, columbas, et pisces insequor.

Georgius. — Insequeris tu ista? non usque libris insudas?

Valterus. — Nequeo semper incumbere chartis.

Georgius. — Proficies in literis, timeo, nunquàm.

Valterus. — Auguraberis spero falsò.

Georgius. — Memoria teneas quod tibi vaticinor.

Valterus. — Elaborabo ne verax sies.

Georgius. — Vulgatum audistíne Proverbium?

Valterus. — Quod?

Georgius. — Per avium, piscium et columbarum studia, multa

interiisse ingenia.

Valterus. — Sæpissimè audivi, non tamen assensi.

Georgius. — Non convenit simul insequi aves et pisces, ac

literas amplecti.

Valterus. — Dum otiamur à lectionibus, licebit talia quandoque

agere.

Georgius. — At tu nimis sæpe aves et columbas, rarò libros

tractas.

Valterus. — Hoc me plus delectat.

Georgius. — Verùm minus proderit, nauseas timeo à labore

literario.

Valterus. — Præfero aucupium et piscationem.

Georgius. — Serus vide ne sapias.

Valterus. — Satis sapio mihi, non opto Catonis prudentiam.

Georgius. — Vive tuo more, nolo tibi esse tutor.

Valterus. — Non intermitto penitus studium literarium, ut tu

æstimas.

Georgius. — Animum oportet habeas liberum, non talia cogitantem,

si profectum eruditionis desideras.

Valterus. — Sentio quòd quicquid ago, cogito de piscibus.

Georgius. — Literis solùm te dedas, et istas desere nugas.

Valterus. — Ægrè possum, at tamen conabor.

————

De Balneis ingrediendis.

Petrus & Hermannus.

Petrus. — Ut ita oles hircum?

Hermannus. — Arguis me fœtoris Beanorum?

Petrus. — Non Beanum te voco, sed graviter oles.

Hermannus. — Fortè pituita laboras.

Petrus. — Sordes tanquàm diu balneis non interfuisses.

Hermannus. — Balnea ut Syrenes fugio.

Petrus. — Maléne tibi cum balneis convenit?

Hermannus. — Scabie infectus sum, ideo vereor conspici nudus.

Petrus. — Tanto crebrius te ablueres, quò purgareris.

Hermannus. — In balneis non omnes purgantur.

Petrus. — Quî non?

Hermannus. — Multi ingressi mundi, exeunt ulcerosi.

Petrus. — Scabiem tamen plerunque isthic tollunt homines.

Hermannus. — Credo, sed et deridetur, et vitatur ab omnibus

scabie confectus.

Petrus. — Mallem istud deridere ferre, quàm semper scabie

affligi.

Hermannus. — Facilè consilium præbes (sententia Terentii) quia

tu cute purus es.

Petrus. — Consulo tibi, quod et ego agerem.

Hermannus. — Vereor apprimè conspici scabiosus.

Petrus. — Frontem perfrica, ac mihi in balneum congredere mea

crumena.

Hermannus. — Exolves tu lotionis meæ symbolum?

Petrus. — Promitto, immunis meo balneabis ære.

Hermannus. — Congrediar, posthac, et te ab impendio balnei

habebo liberum.

Petrus. — Id non expeto, accinge ut coëamus.

Hermannus. — Ibo prius domum, indutum interulam mundam vel

lotam.

Petrus. — I properè, hîc in ædibus te manebo.

Hermannus. — Mox rursus adero.

Petrus. — I Pegasæo gradu, et vorans viam.

————

De pestis sævitia.

Arnoldus & Theodolus.

Arnoldus. — Curiam à patria exulas?

Theodolus. — Patriam iam fugio, ut aves avernum.

Arnoldus. — Quomodo iste avernum fugiunt?

Theodolus. — Avernus locus est, quem propter fœtorem nequeunt

aves incolere.

Arnoldus. — Fugis tu etiam ita nunc sŏlum tuum natale?

Theodolus. — Utique.

Arnoldus. — Quî fit istud?

Theodolus. — Quia ibi nunc fœtor pestifer imperat.

Arnoldus. — Ah, tu perfide.

Theodolus. — Perfidiæ quid me insimulas?

Arnoldus. — Tu perverse Menalca, qui deseris in miseria patriam.

Theodolus. — Traherem ibi moram, ubi de meo capite ageretur?

Arnoldus. — Amicus in neutra est deserendus fortuna.

Theodolus. — Inficias non eo, tamen sibi ipsi est cavendum.

Arnoldus. — In Amicitia vera, cura propria non est amico

præferenda.

Theodolus. — Credo: sed tamen genu cruri propius est.

Arnoldus. — Iuvares consolando amicos peste infectos.

Theodolus. — Sat isthic habent consolatorum ex cucullatis

monachis.

Arnoldus. — Adsunt ibidem ægrotis monachi?

Theodolus. — Ita, ordinis sancti Alexii, non autem sacerdotes

sunt.

Arnoldus. — Sunt etiam illi infirmis mulieribus præsto?

Theodolus. — Mulieribus adsunt moniales, sive virgines vestales.

Arnoldus. — Sævit apud vestrates adeò atrociter pestis?

Theodolus. — Homines in dies agminatim moriuntur.

Arnoldus. — Quanta funerum in dies est turba?

Theodolus. — Nonnunquàm una die viginti condiebantur humo me

præsente.

Arnoldus. — Miserum et lamentabile est spectaculum, tot sepelire

eodem tempore.

Theodolus. — Extremum tristitiæ est illis, quorum amici animam

agunt.

Arnoldus. — Istud expertus sum, dum mei parentes vita

defungebantur.

Theodolus. — In paterno meo solo homines penitus erant

consternati animis.

Arnoldus. — Quis animo non esset perturbato, dum periculum

capitis adest?

Theodolus. — Satius tamen est in culcitra, quàm alio mortis

genere occumbere.

Arnoldus. — Vergilius eos vocat térque quatérque beatos, quibus

contigit Troiæ ante ora patrum mori.

Theodolus. — Istud ex oraculo Apollinis protulit dictum: nam

mortem levat patria et amicorum præsentia.

————

De Bellorum incommodo.

Martinus & Valerius.

Martinus. — Ô quam miserè ista natio est devastata!

Valerius. — Unde ista miseria?

Martinus. — È bellorum tyrannide.

Valerius. — Solet bellum cantum afferre ruinæ?

Martinus. — Reparat nihil, sed omnia sŏlo æquat.

Valerius. — Ô rem execrabilem.

Martinus. — Pacis est quæque salva reddere, ita belli omnia

dissipare.

Valerius. — Longè (ut video) præstabit pace frui.

Martinus. — Experientia istud persuadet.

Valerius. — Felices térque quatérque, qui armis nunquam

obruuntur.

Martinus. — Bellum agendi quis tamen autor extitit?

Valerius. — Nullus nisi Eumenides et furiæ.

Martinus. — Ego æstimo eos esse autores, qui primi belli

invenerunt tormenta.

Valerius. — Haud malè iudicas.

Martinus. — Sed apud quam nationem illa sunt exorta?

Valerius. — Aiunt in Germania.

Martinus. — À nostris Germanis multa mira sunt reperta.

Valerius. — Tamen illa tormenta præstaret nunquàm excogitata.

Martinus. — Res bellica etiam crebrò armis et satellitibus, non

istis geritur ferocibus instrumentis.

Valerius. — Arma et satellites urbem soli non expugnarent.

Martinus. — Obsiderent tamen, et tandem esurie vincerent eam.

Valerius. — Fortè et ipsi fame compulsi, demum abirent ante

victoriam.

————

De annonæ caritate.

David & Lucas.

David. — Quid sibi vult macies ista tua?

Lucas. — Quòd macer appareo, mirum non est.

David. — Fortè pasceris aridè et tenuiter.

Lucas. — Tenacissimè alunt me parentes.

David. — In rem tuam fortè faciunt.

Lucas. — Est illud commodum, parcè ali?

David. — Libris incumbenti non convenit saturitas.

Lucas. — Certè et venter ieiunus chartis non gaudet.

David. — Cibus mediocris commodat literis dedito.

Lucas. — Eo contentus essem, si daretur.

David. — Cur tam modicum tibi præbent cibi?

Lucas. — Ob annonæ caritatem.

David. — Est ideo ieiunandum, quia omnia veneunt carè?

Lucas. — Est, egenti pecunia.

David. — Nobis adhuc in annum de frugibus prospectum est.

Lucas. — Feliciores nobis estis.

David. — Quanti nunc venit siligo?

Lucas. — Aureo numo credo.

David. — Tolerandus adhuc est iste mercatus.

Lucas. — Certè non inopibus, sed opulentis.

David. — Audivi in Gallia in quadam urbe vendi quinque coronis

(ut vocant) aureis.

Lucas. — Hui, mentiris nimiúm.

David. — Inde huc scriptum est.

Lucas. — Per quem?

David. — Per filium cuiusdam Senatoris huius urbis.

Lucas. — Nollem me istic nunc temporis agere.

David. — Et ego lætor me istic præsto non esse.

Lucas. — Gratia Deo, quòd hîc adhuc asse tolerando venditur.

————

Quàm delicatè in oppidis, et quàm miserè ac tenuiter victitent

in agris.

Eobanus & Adelarius.

Eobanus. — Ô magne Apollo, quàm iniquè inter homines vivitur!

Adelarius. — Ut istud coniicis?

Eobanus. — Nam multi delicatè, aliqui tenuiusculè victitant.

Adelarius. — Es tu expertus fortunam vitæ aliorum?

Eobanus. — Res ipsa loquitur passim.

Adelarius. — Apertius istud loquere.

Eobanus. — Rustici ut edant, vidistín’?

Adelarius. — Vidi, pulmentis ordeaceis pascuntur.

Eobanus. — Urbani autem omni utuntur ciborum lautitia.

Adelarius. — Aliqui eorum nudum rodunt panem.

Eobanus. — Quandoque tamen curant cuticulam et vivunt

genialiter.

Adelarius. — Ut possunt illud, cùm as ipsis desit?

Eobanus. — Vestes vel alia oppignerant.

Adelarius. — Tum oporteret eos nudos incedere.

Eobanus. — Domi se continent, quousque redemerint.

Adelarius. — Fortassis accommodatis indumentis utuntur.

Eobanus. — Nonnunquàm certè, vel æs credito accipiunt, unde

redimant vestes.

Adelarius. — Tum vorsuram solvunt.

Eobanus. — Quid est vorsuram solvere?

Adelarius. — Est creditorem solvere pecunia credita accepta ab

alio.

Eobanus. — Vivitur adeò opiparè et magno in urbibus?

Adelarius. — Utique, quicquid labore acquiritur, festo die

prodigitur.

Eobanus. — Quo victitant deinde diebus operosis?

Adelarius. — Pane et raparum quisquiliis.

Eobanus. — Stulti homines, qui crapula famem emunt.

Adelarius. — Ipsi super chœnice non sedent.

————

Facilè emergere eos, qui opulenti sunt.

Matthias & Vergilius.

Matthias. — Subitò iste in virum evasit.

Vergilius. — Dignum non est admiratione.

Matthias. — Ego vehementer miror.

Vergilius. — Ego nihil, quia facilè potuit.

Matthias. — Quî facilè potuit?

Vergilius. — Quia opulentus fuit.

Matthias. — Emergunt illi omnes qui divites sunt?

Vergilius. — Dubitas? ánne in dies istud vides?

Matthias. — Pauperibus ut succedit?

Vergilius. — Iacent et pessundantur ubique.

Matthias. — Prospice quid dicas.

Vergilius. — Dico Apollinis oraculum.

Matthias. — Non rarò pauper in virum evadit egregium, dives

semper humi repit.

Vergilius. — Rarò visum est quod dicis.

Matthias. — Eruditorum turbam et classem aspice, omnes fermè

inopes fuêre.

Vergilius. — Adiuti tamen aliorum opibus.

Matthias. — Sæpe et sibiipsi opitulantur ingeniis et scientiis.

Vergilius. — Per illa ipsis applauditur ab opulentis.

Matthias. — Phœnice rariorem reperies doctum, qui rerum est

educatus copia.

Vergilius. — Quî illud fiat, admiror.

Matthias. — Qui abundant, æstimant se non egere doctrina.

Vergilius. — Tales complures audivi suas iactitantes opes.

Matthias. — Nonnulli etiam abundantes ære, scientia nequeunt

pollere ob ingenii ruditatem.

Vergilius. — Verè dicis, nam non omnia Dii uni dedêre, uni

ingenium, alteri opes, cæteris formam corporis venustissimam,

etc.

Matthias. — Tanta varietate mortales differre voluit verus ipse

Iupiter.

————

De Nuptiis.

Herebertus & Hylgerus.

Herebertus. — Ad proximum diem festum indulgebo genio.

Hylgerus. — Ubi locorum?

Herebertus. — In ædibus nostris.

Hylgerus. — Habebitis aliquid apparatum lautius?

Herebertus. — Convivium habebimus geniale et lautissimum.

Hylgerus. — Tantos cur facietis sumptus?

Herebertus. — Nuptiæ peragentur domi nostræ.

Hylgerus. — Inter quos erit vinculum maritale?

Herebertus. — Inter sororem meam, et filium alterius civis.

Hylgerus. — Sponsus éstne locuples?

Herebertus. — Nescio, arculam suam non sum exploratus.

Hylgerus. — Quantam dotem afferet?

Herebertus. — Aiunt, duo millia aureorum.

Hylgerus. — Ho, ho, satis abundat.

Herebertus. — Contenta est soror mea dote ista.

Hylgerus. — Quantam ipsa afferet?

Herebertus. — Nescio, mihi non retulerunt parentes.

Hylgerus. — Duces tu sponsam?

Herebertus. — Ad templum ducam, sed non rursus educam.

Hylgerus. — Qui tum sunt educturi? vel immorabitur usque

Ecclesiæ?

Herebertus. — Cognati ipsius sponsi, cui in templo committetur

in manus.

Hylgerus. — À prandio habebitísne choreas?

Herebertus. — Saliemus mirè ad tibiam et tympanum.

Hylgerus. — In tanta lætitia et mei recordêris.

Herebertus. — Venias ad nos, impartiam tibi quippiam lauti è

sponsa.

Hylgerus. — È sponsa nihil cupio.

Herebertus. — Hem, lapsus sum lingua, è nuptiis dixissem.

Hylgerus. — Nasum tuum nosco.

————

De Vino dando in illius sancti die, cuius nos nomen gerimus.

Nicolaus & Ioannes.

Nicolaus. — Ut præsentes tibi sint numi facito.

Ioannes. — Præsenti quid agam pecunia?

Nicolaus. — Istud experieris.

Ioannes. — Quando experiar?

Nicolaus. — Die festo illius sancti, cuius nomen refers.

Ioannes. — An tum plus egebo ære quàm nunc?

Nicolaus. — Sumptum oportet facias.

Ioannes. — Quas haberem expensas?

Nicolaus. — Pendes vinum ob tuum nomen, quo isti sancto es

cognominis.

Ioannes. — Spem frustra fovebis.

Nicolaus. — Recusabis? nónne et ego nomen meum vino celebravi?

Ioannes. — Potationi ego autem non adfui.

Nicolaus. — Si præsto fuisses, combibisses, non potuimus te

expectare.

Ioannes. — Iniquum esset, me tingere te vino, quum tuum non

degustavi.

Nicolaus. — Anno ab hinc proximo largius bibe, ubi redierint

feriæ sancti illius, cui nomini ego consono.

Ioannes. — Incertus sum an vita superstes manebo.

Nicolaus. — Dabis vinum nécne?

Ioannes. — Experiemini, ubi dies ille advenerit.

Nicolaus. — Memores erimus, non obliviscemur.

Ioannes. — Præter binas vini mensuras dabo nihil.

Nicolaus. — Sat erit ultrà non postulantibus.

Ioannes. — Unde exortus sit mos ille, miror maximè.

Nicolaus. — Ex Gentilium consuetudine, qui solebant diem natalem

convivando celebrare.

Ioannes. — Verisimile est, nam multa vestigia Ethnicorum nostrae

consuetudines referunt.

————

De primo Sacerdotis sacrificio.

Bonifacius & Brictius.

Bonifacius. — Quando sacris initiaberis ordinibus?

Brictius. — Proximo Paschate spero.

Bonifacius. — Est tibi matura ætas?

Brictius. — Ago nunc annum vigesimum quartum.

Bonifacius. — Ordinibus suscipiendis isti conveniunt anni.

Brictius. — Ætas mihi tanta est, verùm minor sapientia.

Bonifacius. — Addisce tandem spargere nuces, si hactenus puerum

egisti.

Brictius. — Ad vires laborabo.

Bonifacius. — Census quid habes, cuius ope vives in ordinibus

sumptis?

Brictius. — Parentum vivam prædiis.

Bonifacius. — Potes de illorum opibus sacerdotis ducere vitam?

Brictius. — Confido, nam unicus sum filius.

Bonifacius. — Ipse nollem ordinibus sacris initiari, si

sacerdotii nihil mihi esset.

Brictius. — Eleemosynarum non sum cupidus.

Bonifacius. — Etiam præter sacerdotis vitam posses patrimonio

uti?

Brictius. — Possem, at sacerdos effici ardeo.

Bonifacius. — Nunc temporis miserrimum est sacerdotem esse.

Brictius. — Cur est calamitosum?

Bonifacius. — Quia passim odio persequuntur ab his, qui Luthero

accedunt.

Brictius. — Id si ferent æquo animo, magnam accipient mercedem.

Bonifacius. — Exploduntur quibusdam in locis, tractantur ut

Iudæi forent.

Brictius. — Omnium rerum est vicissitudo: sic et illud tandem

cessabit.

Bonifacius. — At fortassis serius quàm proderit.

————

De exequiis defunctorum peragendis.

Bernardus & Leonardus.

Bernardus. — Hodie rursus Ecclesiae nostræ plebeiarius messem

suam exercebit.

Leonardus. — Non est tamen messor vel agricola.

Bernardus. — Plures metunt, qui tamen agricolæ non sunt.

Leonardus. — Nunquàm vidi etiam doctum hominem metere.

Bernardus. — Aliud mihi significat metere, quàm tibi.

Leonardus. — Quid per ipsum verbum intelligis?

Bernardus. — Metere, id est, commodum et lucrum accipere.

Leonardus. — Melius te nunc capiam loquendo.

Bernardus. — Plebeiarius noster hodie metet in altari oblatam

pecuniam.

Leonardus. — Fiet hodie tanta immolatio numorum?

Bernardus. — Exequiæ agentur cuidam meorum cognatorum.

Leonardus. — Intereris etiam et tu?

Bernardus. — Præsto ero, et cum aliis meos altari offeram

numulos.

Leonardus. — Quot numorum receptum est immolare?

Bernardus. — Tres in tribus altaribus.

Leonardus. — Retinet pastor sibi istud soli?

Bernardus. — Cum Sacellanis (credo) partitur.

Leonardus. — Quanti constabit candelarum emptio?

Bernardus. — Conducimus eas, et quantum combusserimus ceræ,

tantum exolvemus.

Leonardus. — Præter ista quid Plebeiario datis?

Bernardus. — Incertum est mihi, sat scio pecuniæ.

Leonardus. — Ditescere eum oportet.

Bernardus. — Nunquàm aliquem sortis suæ audivi, qui se non egêre

diceret.

————

Colloquia, sive Confabulationes tyronum literatorum · 第 2 / 13 题