in hac re. Nam si Arianorum dictum illud, "Non erat antequam gigneretur,"
argumentum erat, ut confirmamus, contra Filii aeternitatem, tum responsuri
essent Catholici, "Vere dictum est Christum non esse antequam gignitur;
esse non potest ante, quia gignitur ab aeternitate, utpote ab aeterno
Patre;" id quod re ipsa reperimus dictum ab Athanasio. "Res creatae fieri
coeperunt, ([Greek: ginesthai])" scribit; "at Dei Verbum, cum principium ex
quo sit, ([Greek: archen]) nullum habeat, merito nec esse nec fieri caepit,
sed semper fuit. Opera igitur principium ([Greek: archen]), cum fiunt,
habent; quod quidem principium rebus, quae fiunt, prius est; Verbum autem,
cum non sit ex numero rerum quae fiunt, ipse potius rerum principium
habentium demiurgus est. Deinde ipsum esse rerum factarum in eo ipso quod
fiunt mensuram habet ([Greek: en toi ginesthai]), eosque Deus ab aliquo
principio per Verbum {48} facere incipit, quo perspicuum sit illos non
fuisse priusquam gignerentur ([Greek: prin genesthai]); at Verbum non in
alio principio habet ut sit, nisi in Patre, qui, ut isti etiam consentiunt,
principii est expers; ut ipse quoque Filius sine principio existat in
Patre, a quo genitus est, non autem creatus." _Orat._ II, 57. Neque
absimili modo disputant alii Patres. Alterum exemplum peti potest ex
_Orat._ I, 10. ubi pro [Greek: prin gennethei] supponit Athanasius [Greek:
prin poiethei]; at credo Bullum non esse dicturum, secundum hypothesim
suam, Patres ullos antiquos, disputantes de Filio, verba [Greek: prin
poiethei], ut sua, alicubi adhibuisse, Attamen, "Quis hominum, sive graecus
sive barbarus," scribit Athanasius, "quem Deum confitetur, unam ex rebus
creatis ausit dicere, et non fuisse antequam fieret?" _Orat._ I, 10. Idem
profitetur ipse Arius, suorum certe verborum optimus interpres, cum ad
Eusebium Nicomediae Episcopum scribens, vocabulo [Greek: gennethei] in
[Greek: ktisthei]; et alia similia mutato, luculentissime ostendit, quod
certe non siverit Bullus, se ea esse mente ut argumentum quoddam proferret.
"Nos quid sentiamus, et professi jam sumus et nunc profitemur; Filium,
antequam gigneretur, _aut_ crearetur, _aut_ destinaretur, _aut_ fundaretur,
non fuisse." _Theod. Hist._ I, 4. Nec discrepat ab Ario Eusebius ipse:
"_Manifestum omnibus_ est, illud quod factum est, non fuisse antequam
fieret." _Athan. de Syn._ 17.
6. Jam si occurrunt apud Athanasium, quae Bullo favere videantur, facilem
tamen habent solutionem. E.g. "Qui fieri potest," rogat, "ut non sit in
numero creatorum, si, ut isti opinantur, non erat antequam gigneretur?
siquidem rerum creatarum et factarum proprium est non esse antequam
fierent?" _Orat._ II, 22. Dixerit fortasse Bullus, ex hoc perspicuum esse,
Arianos affirmasse Filium "Non esse priusquam gigneretur, Catholicos autem"
Esse. Sed non est ita; nam, quemadmodum Patres Nicaeni in Anathematismo
suo, ut confirmavimus, non ipsam Arianae formulae propositionem simpliciter
negant, sed ejusdem vim argumentativam, ita hic quoque vult Athanasius, non
{49} "Quo pacto non est creatus, _nisi erat_ antequam gigneretur," sed,
"Quo pacto non est creatus, _si illorum argumentum verum est_, non erat
antequam gigneretur?" Neque alibi _Orat._ I, 20. cum dicit, "Si non fuerit
Filius antequam gigneretur, non semper fuit in Deo veritas," vult, non
"_Nisi_ fuerit re" sed "_Si verum sit illud_, Non fuit Filius" etc. Itaque,
non multo post idem dicit de Deo Patre, quo vanissimos sophistas suo sibi
gladio jugulet, "Estne Deus etiam priusquam gignitur?" non certe quasi in
Patre ullam significet generationem, sed quo argumentum ipsum ut
ineptissimum explodat, sive de Patre usurpatum sive de Filio.
7. Et profecto ineptissimam et importunissimam esse hanc interrogationem,
non simpliciter verae cuidam propositioni contrariam, plenissime cum
Athanasio consentientes, judicant et Hilarius et Gregorius Nazianzenus.
Missam faciunt, quam prorsus ne proferri quidem oporteret. Gregorius
scilicet de hac et aliis Arianorum formulis loquens, in Filio docet,
"Generatio cum essentia ipsa _concurrit_ atque a principio exstitit;" quod
contra fit in hominibus, qui quidem, "ut Levi in lumbis Abrahae," cum
"partim erant, partim procreati sunt, ac proinde partim sunt ex entibus,
partim ex non entibus," illud scilicet complent "Fuit antequam gigneretur;"
quod Bullus non in hominibus sed in Filio Dei dici posse arbitratur. Pergit
de eadem re magnus theologus: "Quaestionem hanc tuam _absurditatis_ multum,
_difficultatis_ nihil habere aio." Tum captionibus verborum quibusdam aliis
prolatis quae cum Ariana illa possent comparari, "_Ineptius_ est" dicit,
"id quod a principio erat, _utrum_ ante generationem esset ([Greek: pro tes
genneseos]) _necne_, in quaestionem vocari." Orat. 29, 9.
8. Hilarium fateor Pictavensem in Commentario suo in Matthaeum c. 31. n. 3.
verba quaedam emisisse quae Bullo favere videantur. Docet enim egregius
ille vindex catholicae veritatis, "Verbum in principio Deum, et hoc
principio apud Deum, et natum esse ex eo qui erat, et hoc {50} in eo esse
qui natus est, quod is ipse est penes quem erat antequam nasceretur." Cujus
simile est illud quod Bullo favet ex Zenonis Tractatu _de Filii
generatione_: "Procedit in nativitatem, qui erat antequam nasceretur." At
Zenonem non est cur moremur, diligentem, ut a Balleriniis monstratum est,
_Diss._ 1, 2. s. 6. Hilarii imitatorem. Quod autem ad Pictavensem ipsum
attinet, provocamus ab Hilario imperito ad Hilarium peritissimum Arianorum.
Constat enim sanctissimum virum, illa scripsisse antequam in Asiam
venisset; "regeneratum autem pridem," ut ipsius verbis utar, "et in
Episcopatu aliquantum permanentem, Fidem Nicaenam nunquam nisi exsulaturum"
conceptis verbis "audivisse," _de Syn._ 91. postea autem, ut Coustantius
nos monuit, sese correxisse in celeberrimo suo opere quod _de Trinitate_
conscripsit. Illic enim, secus ac voluit Bullus, Arianorum formulam
"antequam gigneretur non erat," in sophismatis loco luculentissime ponit.
"Adjiciant haec," de eo scribit, "_arguta_ satis atque auditu placentia;
Si, inquit, natus est, coepit; et cum coepit, non fuit; et cum non fuit,
non patitur ut fuerit. Atque idcirco piae intelligentiae sermonem esse
contendant, non fuit antequam nasceretur, quia ut esset qui non erat, non
qui erat, natus est," _de Trin._ XII, 18. Neque aliter illi formulae
occurrit; "Unigenitus Deus neque non fuit aliquando non Filius, neque fuit
aliquid antequam Filius, neque quidquam aliquid ipse nisi Filius," 15. quod
quidem nihil aliud est nisi negatio illius "Fuit antequam genitus est."
Pergit, ut Gregorius: "Ubi Pater auctor est, ibi et nativitas est, et vero
ubi auctor aeternus est, ibi et nativitatis aeternitas est." 21. Quid
potest esse disertius? Porro pro "fuit ante quam natus est," supponit,
"semper natus fuit;" e. g. "Numquid ante tempora aeterna esse, id ipsum sit
quod est, eum qui erat nasci? quia nasci quod erat, jam non nasci est, sed
seipsum demutare nascendo.... Non est itaque id ipsum, natum ante tempora
aeterna semper esse, et esse antequam nasci." 30. Concludit, Athanasii
sensum {51} vel clarioribus retractans verbis; "Cum itaque natum semper
esse, nihil aliud sit confitendum esse quam natum, id sensui, antequam
nascitur, _vel fuisse vel non fuisse_, non subjacet." 31.
9. Prodeat denique Basilius in dimicatione sua contra Eunomium; cui
argumentato, "Aut existentem genuit Deus Filium, aut non existentem ... Qui
est, generatione non indiget," respondit sanctissimus Praesul, "Eunomium,
_quoniam_ animalia, cum prius non sint, deinde generentur, qui autem hodie
genitus sit, heri non esset, hanc notionem in Unigeniti subsistentiam
_transferre_; et _quoniam_ genitus est, dicere, ante generationem non
fuisse." _contra Eun._ II, 14. Sophisma autem solvit, ut Patres supra
citati, dicendo, Filio esse aeternam generationem, ut loquitur Evangelista,
cum "aeternitati Patris generationem Unigeniti connectit." _ibid._ 15.
Satis superque de hac re sumus disputati; pro certo jam habeatur, a
Concilio Oecumenico, Nicaeae congregato, minime sancita esse illa verba
quae Bullo Catholica videntur, "Verbum Dei fuisse antequam gigneretur;"
quasi ulla traditione Patrum aut Doctorum auctoritate nobis commendentur.
Quae cum ita sint, operi nostro hic finis esset imponendus, nisi vir
doctissimus, Concilio nequicquam appellato, ad Athanasium ipsum confugerit,
Concilii illius magnam partem, quo causam suam apud eruditos feliciore spe
posset orare. Opinionem nimirum eam, de generatione quadam Verbi ante
mundum conditum in tempore facta, Athanasio ipsi impactam voluit, provocans
ad Orationem secundam contra Arianos _capp._ 61-64.
Illa operis sui parte, copiosissima disputatione inita de verbis Prophetae,
quae Ariani objiciebant Ecclesiae, "Dominus creavit me in initio viarum
suarum in opera sua," ut in Versione LXX Interpret. leguntur, provehitur
sanctus Doctor ad verba Apostoli, "Primogenitus omnis creaturae;" quae
proinde ita interpretatur ut doceat Verbum, quod {52} ante saecula fuit
Unigenitum, cum creandus esset mundus, condescensione quadam seu [Greek:
sunkatabasei] e Patre procedens factum esse Primogenitum. Unde deducit
Bullus, illam processionem sive condescensionem auctore Athanasio novam
quandam, improprie utique, Verbi in tempore esse generationem.
Jam Verbi condescensionem quandam esse exhibitam in rerum universitate
condenda consentiunt omnes; namque ineffabilis procul dubio erat gratiae et
bonitatis, Filium, qui "in principio erat apud Deum," in cogitationem
venisse creatorum, et in creatorum fragilitate versari. Sed hoc Bullo non
satis est, nisi condescensio illa generatio seu nativitas quaedam
appelletur. "Catholici quidam doctores, qui post exortam controversiam
Arianam vixerunt," ad Athanasium autem provocat, "illam [Greek: tou logou]
ex Patre progressionem (quam et [Greek: sunkatabasin], hoc est,
condescensionem eorum nonnulli appellarunt) ad condendum haec universa
agnovere; et ejus etiam progressionis respectu ipsum [Greek: ton logon] a
Deo Patre quasi natum fuisse et omnis creaturae primogenitum in Scripturis
dici confessi sunt." _Defen. F. N._ III, 9. s. 1. At Athanasium in hac
progressione et condescensione Verbi voluisse natum denuo esse quodammodo
Verbum, et proinde appellatum esse "Primogenitum omnis creaturae" profecto
non puto; contra "Primogenitum" illud, non relationis alicujus, quae
intercederet inter Verbum et Patrem suum, esse significativum, sed plane
muneris cujusdam quod, mundum creaturus, pro bono mundi, benignissime in se
suscepit Unigenitus. Scilicet ille, qui ab aeternitate fuit Unigenitus
Patris, in universorum compagine et structura illam Filietatem suam
signatam voluit, quo typum quendam Unigeniti atque imaginem universa in se
exhiberent. Itaque hoc sensu Unigenitus omnis creaturae se fecit
Primogenitum, quod, dum mundum ex nihilo duceret, illo ipso tempore se
quoque fecit ideam et normam ejusdem mundi, Demiurgus nimirum et summus
artifex, sese contemplans {53} atque intuens tanquam unicum exemplar suum,
ex quo mundum nascentem exprimeret imitando et conformaret. Quare Filius
progrediens a Patre non factus est denuo Filius Patris, sed mundo Filius,
ut scilicet condescensione sua mundus fieret quodammodo Patris filius, et
in coelestem familiam adoptaretur. Quod si verum est, Primogenitus nihil
aliud significare, nisi Filius Archetypus, videbitur. Ad rationes veniamus.
Primum, verbum [Greek: sunkatabasis], sive condescensio, (quod adeo non
generationis in se habet ullum sensum, ut testibus Vesselio et Suicero de
Aeterno Patre, omnium conservatore, a Patribus usurpetur,) quid velit apud
Athanasium, liquebit legentibus sectiones 78-81 Orationis illius de qua hic
agitur. Illa disputationis suae pars incipit et terminatur mentione facta
condescensionis Verbi: quare ad eam adeundum est tanquam ad praecipuum
quemdam locum, unde vis vocabuli in gravissima hac materia possit erui.
Incipit autem his verbis: "Quo res factae non tantum existerent, sed etiam
bene existerent, placuit Deo ut sua Sapientia se ad res creatas
condescenderet, ut typum aliquem et speciem ipsius Imaginis, cum in omnibus
simul, tum in singulis imprimeret; quo nimirum perspicuum fieret et
sapientia ornatas esse res factas et digna Deo esse opera. Ut enim nostrum
Verbum, Verbi, qui Dei est Filius, est imago; ita sapientia in nobis facta
ejusdem Verbi, quae ipsa est Sapientia, imago quoque est, etc." s. 78. Quid
hic reperimus de Verbo denuo facto Filio? quid non de Filio imaginem sui
imprimente in operibus suis? Finem autem facturus Sapientiam introducit
sanctus Doctor ita loquentem: "Omnia quidem in me et per me facta sunt:
quia autem opus erat ut sapientia in operibus crearetur, ego secundum
substantiam quidem cum Patre aderam, me vero ad res factas condescendens,
meum typum in illis apte imprimebam, ut universus mundus tanquam in uno
corpore non secum discordaret sed concordaret." s. 81.
Quod ut planius intelligatur, exponendum est Athanasium {54} autumasse, ne
ullam quidem rem creationem suam sustinere posse, ut ne sanctissimam
creantis manum tanquam refugiat et ad nihilum continuo recidat, nisi eidem
simul Demiurgus ipse condescensione quadam suam impertiat gratiam, quo
mirabilem illam patienter subeat operationem, per quam in rerum naturam
perventura est. "Verbum," scribit, "cum principio Demiurgus esset
creatorum, condescendit ad res creatas, ut fieri possent. Neque enim ejus
naturam, quae purus Patris est splendor, ferre potuissent, nisi," graeca
fortius currunt quam latina, [Greek: philanthropiai patrikei sunkatabas
antelabeto, kai kratesas auta eis ousian enenke]. _Orat._ II, 64. Quare
operibus suis, dum creabantur, ut crearentur, virtutem quandam suam
impertiens Artifex Filius, eadem proinde augustissimo filiorum nomine
donatus est; [Greek: sunkatabantos tou logou], pergit sanctus doctor,
[Greek: huiopoieitai kai aute he ktisis di' autou]. Ex quo fit, ut non modo
per Filium, verum etiam in Filio, ut Apostolus loquitur, rerum universitas
facta esse dicenda sit, cum non exteriore solum mandato, sed intima vi et
virtute Spiritus ejus consistunt et permanent omnia. "Nam," ut alibi docet
uberrimus ille rerum divinarum interpres, quem saepius appellasse
jucundissimum est, "Deus non solum nos ex nihilo fecit, sed etiam Verbi
gratia secundum Deum vivere concessit. At homines ab aeternis rebus aversi,
sibi ipsis corruptionis mortiferae auctores facti sunt; qui ex natura
quidem mortales fuerunt, sed gratia in Verbi participatione sita naturae
statum effugerunt." _de Incarn. V. D._ 5. Itaque nihil fere est creatum,
quod non genitum sit quoque; cum contra non stent in loco suo, sed retro
fluant et pereant, nisi vitam quandam a Creatore percipiant intus,
superadditam creationi suae, Proinde Athanasii mos est in scriptis suis, ut
res creatas potius appellet genitas quam factas vel opera, [Greek: geneta]
seu [Greek: genneta], non [Greek: poiemata] et [Greek: erga], quo
sanctissimam hanc exprimat veritatem; cauto tamen semper, gratiae illud
esse non naturae, donum Creatoris non creaturae proprium, quod mundus {55}
in se habeat hanc formam pulchritudinis, et coelestium necessitudinem, et
principium stabilitatis. "Res factae," docet, "cum sint opera, genitae dici
nequeunt, nisi, geniti Filii participes postea effectae, genitae et ipsae
dicantur, non sane propriam ob naturam, sed quia Filii factae sint in
Spiritu participes." _Orat._ I, 56.
His perspectis, non difficilis intellectu est mens Athanasii, cum
Unigenitum Patris docet esse factum in creatione mundi Primogenitum omnis
creaturae. Nam, cum gratia illa, qua impertita natura rerum in suo loco
permanet, variis nominibus respici possit, ut lux, ut pulchritudo, ut
sapientia, ut ratio, ut coelestis adoptio, ut similia, ille supremus
Conditor universorum, seipsum mundo impertiens, fit quodammodo mundo
principium et lucis illius, et pulchritudinis, et sapientiae, et rationis,
et adoptionis in coelestium societatem. Itaque, qui ex aeterno Sapientia,
Lux, Ratio, Filius est Patris, factus est operibus suis principalis quaedam
Sapientia, et formatrix Ratio, et Lux plenissime irradians, et archetypus
Filius. Sapientia autem Patris tandem facta est sapientia mundo, et fecit
ut mundus sapiens esset; lux Patris facta est lux mundo, et fecit ut mundus
splendesceret; Unigenitus Patris factus est Primogenitus mundo, et fecit ut
mundus in familiam Dei adscisceretur.
Profecto fateor haec omnia in mysterio et fructibus sanctissimae
Incarnationis verissime compleri, cujus gratia ita superat quicquid
universae naturae a Creatore datum est, ut Athanasius in quodam opere
confirmare non dubitaverit, mundi creationem esse per Filium solummodo,
dispensationem autem Evangelicam esse in Filio. "Decebat creationis quidem
exordium per ipsum fieri, ut res existerent; earum autem instaurationem, in
ipso; quae sane verba inter se differunt. Nam initio quidem omnia per ipsum
facta sunt ut essent; postea, ubi omnia defecerunt, Verbum caro factum est,
quam scilicet induit, ut in ipso omnia reficerentur." _In illud Omnia._ 2.
Quid quod, cum carnem {56} sumeret, imaginem sui mundo exhibuit solidiorem
multo et clariorem, et verius se ipsum fecit primogenitum inter creaturas,
quam cum, universa conditurus, ideam se faceret et regulam rerum
condendarum. Fateor equidem; sed prioris operis praestantiam non imminuunt
praestantiora illa quae subsecuta sunt; id quod Athanasio adeo persuasum
est, ut saepius duo illa una consociet et comparet, extollens quidem
meliora, non elevans quod in se bonum est.
Infinita prope locorum sylva est in sanctis Patribus, ex quibus
augustissimum hoc munus Unigeniti, et in rerum natura et in oeconomia
evangelica, possit illustrari. "Cum justitia nulla esset in terra, doctorem
misit, quasi vivam legem" dicit Lactantius, _Instit._ IV, 25. "Quidquid
facturus erat Deus in creatura" docet Augustinus, "jam Verbo inerat, nec
esset operibus, nisi esset in Verbo." _In Ps._ 44, 5. Alio loco Filius ab
eodem appellatur, "ars quaedam Omnipotentis atque sapientis Dei, plena
omnium rationum viventium incommutabilium." _de Trin._ VI, 11. Cyrillus
autem Alexandrinus: "Unigenitus" scribit "secundum naturam; primogenitus
propter nos, ut tanquam immortali cuidam radici omnis creatura insita sit,
et ex eo qui semper est, germinet." _Thesaur._ 25. p. 238. Similiter ab
Athenagora Filius vocatur [Greek: idea kai energeia] omnium rerum
materialium; [Greek: he idea hoper logon eirekasi], a Clemente Alex.
_Strom._ V, 3. [Greek: idean ideon kai archen lekteon ton prototokon paseos
ktiseos], testatur Origenes,_Contr. Cels._ VI, 64 fin. [Greek:
katesphragisthemen], docet Cyrillus Alex. [Greek: eis to archetupon tes
eikonos]. _in Joan._ p. 91. [Greek: hoion apo tinos arches], concinit
Gregorius Nyssenus, _Catech._ p. 504 fin. Et, ut ad Athanasium redeamus,
multus est in eadem doctrina, ut in locis hujusmodi: [Greek: eikon kai
tupos pros areten], _Orat._ I, 21. [Greek: tupon tina labontes] et [Greek:
hupogrammon], III, 20. [Greek: en autoi emen protetupomenoi], II, 76 init.
[Greek: tupon eikonos entheinai], 78, init. [Greek: prototokos eis
apodeixin tes ton panton dia tou huiou demiourgias kai huiopoieseos], III,
9 fin. [Greek: ten tou archetupou plasin anastesasthai heautoi]. _Contr.
Apoll._ II, 5. {57}
Quare jure optimo, ut credo, pro concesso potest assumi, condescensionem
illam Primogeniti ad universa constituenda nullam esse adumbrationem
aeterni mysterii quo Filius a Patre gignitur, sed simpliciter referre ad
munus quo fungitur Unigenitus erga opera sua, disponens, stabiliens,
vivificans ea quae condidit. Scilicet idem fere valet [Greek: prototokos]
atque [Greek: arche tes ktiseos], et [Greek: monogenes proteuon en te
ktisei], et [Greek: prototupon gennema, monos gennetos en tois genetois],
et caetera ejusdem generis, ut clarissimo etiam Marano credo placuisse in
opere suo "De Divinitate Christi;" neque quicquam facit ad probandum, quod
voluit Bullus, Concilium Nicaenum iis favisse qui dicerent, fuisse Filium
antequam gigneretur. Finem igitur ponamus aliquando disputationi nostrae,
id solum suggerentes insuper, nempe illa quae de Athanasii doctrina supra
dicta sunt, fortasse inutilia non fore in quibusdam Antenicaenorum nodis
expediendis, quos non Bullus solum, sed eventu feliciore et Maranus et
Ballerinii tractaverunt.
[Illustration] {58}
[Illustration]
DISSERTATIO IV.
DE VOCIBUS [Greek: ex heteras hupostaseos e ousias] ANATHEMATISMI NICAENI.
[Illustration]
Ambigitur inter doctos, utrum, cum Patres Nicaeni eos anathemate feriunt
"qui Dei Filium ex alia _hypostasi_ vel _usia_ esse sentirent," vocabula
_hypostasis_ et _usia_ rem unam significent an duas. In hac diversitate
judiciorum, jure optimo licet in hanc vel in illam iri sententiam, cum
utramque sustineant ii, quos neminem in hujusmodi materie secutum esse
poenitebit. Si _hypostasin_ volumus ab _usia_ distinctam, Bullum habemus
auctorem; si vocabula in unum redacta, Petavium. Ego profecto Petavium
sequor, felix tanto patrocinio, adductus autem non auctoritate viri, sed
ipso factorum monitu, ut arbitror, et rei veritate.
Bullus, in Defensione sua Fidei Nicaenae, credit, si eum recte interpretor,
duas notiones, inter se sejunctas, subesse singulis vocabulis _usiae_ et
_hypostasi_ in hac formula; quasi anathematismus ille, in quo reperiuntur,
duas haereses uno ictu feriens, et illos condemnet qui dixerint Filium ex
_usia_ Patris non esse, et illos quoque quibus placuerit Filium non esse ex
_hypostasi_ Patris. Et praeterea duas revera haereticorum factiones, in
historia temporum illorum, sibi invenisse putat, quae suum utraque locum
habeant in illo Anathematismo.
Petavius contra, _de Trin._ IV, 1. _hypostasin_ tunc temporis idem velle
atque _usiam_ arbitratus, in una propositione Anathematismi mentem docet
esse conclusam; eo maxime {59} quia, ante Concilium Alexandrinum an. 362
habitum, sensus _hypostasis_ ab _usia_ diversus nulla esset publica
Ecclesiae auctoritate munitus. Quocum consentiunt Coustantius (_Ep. Pont.
Rom._ pp. 274, 290, 462.) Tillemontius, (_Dion. Alex._ s. 15.) Huetius,
(_Origenian._ II, 2. n. 3.) Thomassinus (_de Incarn._ III, 1.) et Morinus,
(_de Sacr. Ordin._ II, 6.) Maranus autem, (_Praef. ad Basil._ s. 1. t. 3.
Maur.) Natalis Alexander, (_Saec._ 1. _Diss._ 22. circ. fin.) Burtonus
(_Testimonies to the Trinity_, n. 71.) et Routhius (_Relliqu. Sacr._ vol.
III, p. 189.) si a Petavio dissentiunt, at certe non consentiunt Bullo.
Jam palmarium Bulli hoc est, quod Basilius, cum Sabellianis dimicans, qui,
suam rem agentes, dicebant Concilium Nicaenum _hypostasi_ et _usiae_ unum
sensum tribuisse, contra clara voce pronunciat Patres voluisse duas res,
cum duabus voculis uterentur, et suam cuique vim assignasse.
Provocat etiam ad Anastasium testantem, _Hodeg._ 21. (22. p. 243?) Patres
Nicaenos definivisse tres esse hypostases in sanctissima Trinitate. Quod
quidem testimonium, ab Anastasio ipso Andreae Samosateno inscriptum,
Petavius putat esse Gelasii Cyziceni, non gravissimi auctoris; testimonium
autem est Amphilochii quoque, idem fere scribentis apud eundem Anastasium
_ibid._ c. 10. p. 164. Vid. quoque c. 9. p. 150. c. 24. p. 364. ubi
Anastasius ipse loquitur. Accedunt loci ex Dionysio Pontifice Romano,
Dionysio Alexandrino, Eusebio Caesariensi, Origene quoque, a Bullo citati;
in quibus singulis, cum mentio sit trium _hypostasium_, trium autem
similiter _usiarum_ nulla in patribus sit mentio, perspicuum est
_hypostasim_ tunc expressisse notionem aliquam, quam _usia_ non exprimeret.
Accedit quod Athanasius ipse de tribus _hypostasibus_ loquitur, _In illud
Omnia_ 6. _Expos. Fid._ 2. Vid. quoque _Incarn. c. Arian._ 10. _Orat._ iv,
25. _init._