tesseram, sibi quaeque suam, confecisse dicuntur. Contendit Bullus
distinctionem fecisse Semi-arianos inter _usiam_ et _hypostasin_; ex
_hypostasi_ Patris {60} esse Filium concessisse, ex _usia_ negasse. Quare,
quando anathematizat Concilium eos qui ex _usia_ Patres negant esse Filium,
ferit Semi-arianos; quando eos qui ex _hypostasi_, (credo virum doctum hoc
velle, non aperte loquitur,) Arianos. Diligentius rem excutiamus.
1. Incipio, non a testibus, sed ab hac interpretatione, quam, quasi ex
historia temporum ductam, Anathematismi verbis vir doctissimus imponit.
Quinam sunt ii, qui, Bullo judice, negarent ex _hypostasi_ Patris esse
Filium? Concedatur hic Semi-arianos dixisse "ex alia _usia_," at quinam
dixerint "ex alia _hypostasi_?" Ariani? rejecerunt isti ex _usia_ utique,
sed de _hypostasi_, tanquam diversa ab _usia_, ne verbum quidem
protulerunt. Ego vero nusquam esse tunc temporis illos haereticos existimo.
Haec autem jacienda erant, severe non conjectura, quasi fundamenta hujus
interpretationis; si nulla sunt, corruit aedificium. Nam Bulli haec plane
principalis et absoluta est propositio, illos qui negarent ex _usia_ non
esse eos qui negarent ex _hypostasi_. Quaerimus duo genera haereticorum; et
non designat ullos homines, qui negarint ex _hypostasi_, ex _usia_ non
negarint.
2. Deinde, Semi-arianos tenuisse ex _hypostasi_ sensu illo peculiari
_personae_, quem _usia_ non habet, hoc unico probat argumento, quod tres
illae Semi-arianorum Confessiones, ann. 341, 344, 351, quae sigillatim
appellantur Marci Arethusii, Macrostichus, et prima Sirmiensis, illos
anathemate feriunt qui dicerent Filium esse "ex alia _hypostasi_ et non a
Deo," praetermissis verbis "ex alia _usia_," quae inde concludit esse
propria Semi-arianorum. Quid velint verba illa praetermissa, mox dicendum
erit; interea notatu dignum est, confessionem Philippopolitanam, ex Marci
illa Semi-ariana sumptam, Hilarium ita non suspicari, tanquam lacunosam,
quia omiserit "ex alia _usia_," ut illam contra defendat eo ipso quod
retinuerit, ut putat, tesseram Catholicorum, _de Syn._ 35. quod quidem
perinde est, quasi aperte dixerit "ex alia _hypostasi_ et non ex Deo," idem
velle atque "ex alia _hypostasi_ vel _usia_." Accedit quod Athanasius {61}
quoque, in narratione sua eorum quae Nicaeae de anathematismo occurrebant,
_de Decr._ 20. _fin._ plane omittit _hypostasin_; quasi, dum _usia_ staret
in suo loco, idem fuerit aut adjungere aut omittere _hypostasin_.
3. Hoc praeterea notandum est, nihil prorsus a Bullo esse prolatum, quo
demonstretur Semi-arianos revera reprobasse "ex _usia_;" cum plane constet
contra dogma illud recepisse eos, non reprobasse. "Certissimum" esse
confirmat, haereticos eos, qui tres illas confessiones supra laudatas
protulerunt, scilicet Semi-arianos, "nunquam fassos, nunquam fassuros
fuisse Filium ex _usia_ Patris progenitum." Fateor eum hac in re habuisse
Petavium consentientem sibi; sed me non perterret tantorum hominum
conspiratio, qui Athanasium a me esse noverim. Quod quidem concedit
Petavius, Athanasium arbitratus, utpote minus versatum in subtilitatibus
Semi-arianorum, credidisse id eos tenere quod non tenerent. "Horum
Semi-arianorum," scribit, "quorum antesignanus fuit Basilius Ancyrae
Episcopus, prorsus obscura fuit haeresis ... ut ne ipse quidem Athanasius
satis illam exploratam habuerit." _de Trin._ 1, 10. s. 7.
Haec Petavius; nunc contra audiamus verba Athanasii. "Viros qui alia quidem
omnia Nicaeae scripta recipiunt, de solo autem _homouesio_ ambigunt, non ut
inimicos spectari par est ... Cum enim _confiteantur ex usia Patris et non
ex alia hypostasi esse Filium_ .... non longe absunt ab _homouesii_ voce
recipienda. Talis est Basilius Ancyrae, qui de fide scripsit." _De Synod._
41. Quo in loco Athanasii illud quoque notabile est, praeter ea quae de
Semi-arianorum doctrina testatur, quod _hypostasin_ et _usiam_ idem plane
facit fidelissimus hujus historiae interpres. Neque id omittendum est, quo
Semi-arianos pergit urgere, idcirco scilicet eos debere "_homouesion_"
profiteri, quia jam profiterentur "ex _usia_," quod ipsorum tessera
"_homoeuesion_" non satis posset muniri.
Hilarius item, cum id agit ut ea defendat quae {62} Semiarianis Ancyrae vel
Sirmii lata essent, inter alia quae recte confiterentur, hoc esse testatur,
"Non creatura est Filius genitus, sed _a natura Patris_ indiscreta
substantia est." _de Syn._ 27.
Idem probatur, ni fallor, ex iis ipsis apud Epiphanium scriptis
Semi-arianorum, quibus motus credit Petavius, illos haereticos "ex _usia_
Patris" Filio denegasse. Subtilius aliquanto disputat, Semi-arianos
tradidisse argutias quasdam de diversis, ut autumabant, actionibus ([Greek:
energeiais]) divinis, quorum una esset actio [Greek: gennetike] seu
generativa, alia [Greek: ktistike] seu creatrix; unde colligerunt Filium
esse, non ex _usia_, sed per actionem illam generativam, [Greek: ex
homoiotetos], ex similitudine Patris. At certe ea quae plane confitentur
Semi-ariani in hac Confessione sua plus valent quam vult Petavius, et "ex
_usia_" non obscure significant; [Greek: huion homoion], dicunt, [Greek:
kai kat' ousian ek tou patros] p. 825. b. [Greek: hos he sophia tou sophou
huios, ousia ousias], p. 853. c. [Greek: kat' ousian huion tou Theou kai
patros]. p. 854. c. [Greek: exousiai homou kai ousiai patros monogenous
huiou]. p. 858. d. Vid. quoque vocabulum [Greek: gnesios] _ibid._ et Athan.
_de Synod._ 41., ut alia, quae iidem proferunt, praetereamus.
Quod quidem ex collatione illa quoque colligetur, inter Semi-arianos et
Anomoeos, Constantinopoli coram Constantio an. 360. habita, cum
Semi-ariani, teste Theodoreto, non gravate confessi sunt etiam
"_homouesion_" illud Catholicorum, idcirco, quia jam confiterentur "ex
_usia_." Cum enim Anomoei _homouesion_ condemnatum vellent, Silvanus
Tarsus, Semi-arianorum vir primarius, "Si Deus Verbum non est ex nihilo,"
respondit, "neque creatum, neque alterius _usiae_, _homouesius_ igitur est
Deo qui ipsum genuit, utpote Deus ex Deo, et lumen ex lumine, eandemque cum
Genitore naturam habet." Hist. II, 23. Quo in loco, ut in illo Athanasii,
notandum est, Theodoretum, cum videtur ipsum Nicaenorum Anathematismum
citare, tamen omittere verba "ex alia _hypostasi_," tanquam supervacanea,
cum "ex alia _usia_," jam memorasset. {63}
Hoc autem Petavio et Bullo concedendum est, Semi-arianos temporis progressu
propius accessisse ad Catholicam fidem; ita ut non jure possimus provocare
ad illorum confessionem an. 358, quo probemus quid an. 325 de Filii
generatione sensissent. Quippe ex gremio Eusebianorum oriebatur schola
quaedam et moribus et doctrina gravior, laudata autem ab Athanasio et
Hilario; quam postea, Damaso Pontifice, relicta tandem haereticorum
factione, ad fidem Petri magna ex parte constat confugisse. Qui homines,
quia "ex _usia_" confessi sint nondum Catholici, non ideo Eusebii illi duo
idem tenuisse censendi sunt, neque Asterius, neque caeteri, qui ipso Patrum
Nicaenorum tempore, haeretici licet, a simplici Arianorum vesania
refugerunt. Esto igitur dubium, ut Bulli causam oremus ultro, Semi-arianos
Nicaenos "ex _usia_" recepisse; tamen certum ne est eos contra recepisse
"ex _hypostasi_?" Minime sane; nam ipse Petavius, qui illis "ex _usia_"
abjudicat, non voluit iisdem cum Bullo tribuere "ex _hypostasi_." Quae cum
ita sint, historia controversiae tandem relicta, ut Bullo minus commoda, ad
testes veniendum est.
Ex his testibus Gelasius est auctoritate tenui, Anastasius posterioris
aevi. Quod autem ex Amphilochio adducitur, satis habiturum esset ponderis,
nisi Basilius, eidem conjunctissimus, idem testimonium, idque expressius,
dedisset. In Basilium igitur, magnum certe auctorem, tota res recidit; et
profecto si unius viri testimonio concedenda est diremptio quaestionis
hujus, Basilium protinus sequamur; _hypostasin_ et _usiam_ inter se
differre, dimissis argumentis, plena voce profiteamur. Sed nimirum uni
viro, gravissimo licet, aliis adversantibus testibus, certe non est
confidendum.
Primum illud est, ut supra commonstravimus, Athanasium et Hilarium, non
quidem data opera, sed in disputationis cursu, ita de _hypostasi_ et _usia_
esse locutos, ut significarent vocabula ea unam rem, non duas, voluisse in
Anathematismo. Nam commutant illa inter se; _hypostasin_ omittunt; omissa
autem, tamen Anathematismum {64} tanquam omnibus numeris absolutum
aestimant. Praeterea Hilarius in _Fragm._ II, 27. cum velit Anathematismi
verba latine vertere, "ex altera substantia _vel essentia_" scribit. Cujus
simile fortasse est illud Eusebii in Epistola sua, "ex alia hypostasi _et
usia_" c. 7.
Haec sint praeludia quaedam, namque Athanasius, in Epistola sua _ad Afros_,
ad vocem ipsam paene definiendam ex proposito aggreditur; "_Hypostasis_ est
_usia_, neque aliam habet significationem, quam hoc ipsum quod est. Quod
Hieremias vocat existentiam, cum dicit etc." s. 4. Quamvis autem alibi
loquitur de tribus _hypostasibus_, aliud illud est; nam quia _hypostasis_,
numerali diserte addito, vult _persona_, non inde continuo perspicuum est
quid tum velit, cum in singulari stat et in alio verborum contextu
reperitur. Ego hoc verissimum esse puto, quando trium mentio est
_hypostasium_, _hypostasin_ personam velle; sed in Anathematismo Nicaeno
non legimus "tres _hypostases_," sed "_hypostasin_ vel _usiam_;"
quemadmodum autem Athanasius, alibi de tribus _hypostasibus_ locutus, tamen
_hypostasin_ in singulari sumptam _usiam_ interpretatur (vid. e. g. _Orat._
III, 66. IV, 1. f. 33 _fin._) ita Patres quoque Nicaeni, "hypostasin"
proferentes et _usiam_ adjicientes, vocabula duo inter se non opposita, sed
apposita voluerunt.
Non minus aperte, nec minore auctoritate loquitur Hieronymus: "Tota
saecularium litterarum schola nihil aliud _hypostasim_ nisi _usiam_ novit."
_Ep._ XV, 4. Quid quod de tribus _hypostasibus_ disputans, liberiora haec
profert, quae non protulisset utique, si Patribus Nicaenis _hypostasis_
"persona" sonuisset. "Si jubetis, condatur _nova post_ Nicaenam fides; et
similibus verbis cum Arianis confiteamur orthodoxi." Certe si Basilius
validus est testis ex una parte, non minus ex altera gravis Athanasius,
vehemens Hieronymus.
Basilius porro, non Caesariensis, sed Semi-arianus ex Ancyra, et alii ejus
congregales, idem testantur apud Epiphanium: "Hanc _hypostasin_ Patres
_usiam_ vocarunt." _Haer._ 73, 12 fin. Cui suffragatur confessio illa quam
{65} Epistolae Sardicensi assutam invenimus: "unam esse _hypostasin_, quam
ipsi haeretici _usiam_ appellant." Theod. _Hist._ II, 6.
Sed occurretur forsitan, Hieronymum, Occidentalem virum, Basilium et
Gregorium Semi-arianos, non satis fidos in hac re esse auctores, sed prout
sua ipsorum aut veritatis traditio, aut haereticus error ferebat,
asseverantius quam consultius de sensu _hypostasi_ esse testatos. Esto; at
Magnus Basilius contra habuit ille quoque suos amicos, traditionem suam; si
enim Occidens unam _hypostasin_ praedicaverat, tres _usias_ Semi-ariani,
ita Orientales contra strenuos fuisse constat in trium _hypostasium_, unius
_usiae_ confessione.
Praeterea Socrates auctor est, disceptatum fuisse Alexandria de _hypostasi_
paulo ante Concilium Nicaenum, quam tamen "ne verbo quidem dignatum est
Concilium illud." _Hist._ III, 7. id quod aliter se habet, si inter
_hypostasin_ et _usiam_ a Concilio distinctum est.
Concilium denique Alexandrinum an. 362. habitum, cum decerneret integrum
esse _hypostasin_ vel pro _usia_ vel pro persona adhiberi, non solum eo
ipso significavit, vocabulum illud adhuc relictum esse, ut aiunt, in
Ecclesia, sed id apertissime declarat in Epistola sua. Si enim _hypostasi_
sensum suum jam imposuisset Concilium Nicaenum, quid reliquum erat
Alexandrinis nisi eum profiteri? Cujus argumenti vim ita intelligit Bullus,
ut confugiat ad conjecturam, innovatum fuisse in "veteri vocabuli usu" illo
ipso Concilii Sardicensis tempore, reclamantibus et Socrate, qui illum usum
ante Concilium Nicaenum collocat, _Hist._ III, 4, 5 et tabula Sardicensi,
in qua unius _hypostasis_ doctrina ex traditione Catholica repetitur.
Ea quae adduximus saeculi quarti sunt testimonia; neque aliud sonant,
rariora licet, quae de eodem vocabulo in saeculis ante-nicaenis traduntur.
Socrates hic audiendus est: "Qui Graecam inter Graecos philosophiam
tradiderunt, _usiam_ quidem pluribus modis definierunt; _hypostasis_ vero
nullam prorsus mentionem fecerunt. Irenaeus {66} quidem Grammaticus, in
Lexico per ordinem litterarum digesto, quod Atticistes inscribitur, hanc
vocem barbaram esse affirmat. Neque enim apud quenquam veterum scriptorum
eam reperiri; ac sicubi fortasse reperiatur, non eo sensu, quo nunc
sumitur, usurpari. Etenim apud Sophoclem in Phaenice ea vox insidias
significat; apud Menandrum vero condimenta, perinde ac siquis faecem vini
in dolio subsidentem appellet _hypostasin_. Verum licet ab antiquis
philosophis haec vox usurpata non fuerit, sciendum est tamen, recentiores
ea frequenter usos fuisse pro _usia_." _Hist._ III, 7. Ex Ante-nicaenis,
plurimus est Origenes in vocabulo _hypostasis_; idque, contextu verborum
interprete, ut significetur "persona". Loquitur porro de tribus
_hypostasibus_; ut Dionysius quoque, ejus discipulus; et Eusebius, ita
tamen ut _hypostasim_ cum _usia_ confundat; item Athanasius, ut supra
dictum est, (Orig. _in Joan._ II, 6. Dionys. _ap._ Basil. _de Sp. S._ n.
72. Euseb. _ap._ Socr. I, 23. Athan. _In illud Omnia_. 6.); de duabus
Patris et Filii, Origenes, Ammonius, Alexander, (Origen. _in Cels._ VIII,
2. Ammon. _ap. Caten. in Joan._ X. 30. Alex. _ap. Theod._ I, 3. p. 740.)
Quare videtur illa vox in Ecclesia catholica prius scholae cujusdam esse
propria, nempe Alexandrinae: post autem exortas haereses ne verborum
ambiguitas fidelibus fraudi esset, ab Ecclesia ipsa ex scholis in suos usus
esse conversa. Profecto, quod alte in mentibus Catholicorum jam inde ab
Apostolis insedit, Tria revera esse in Una Divinitate, id, cum a malesana
philosophia periclitabatur, placuit Ecclesiae, Dei monitu, per vocabulum
_hypostasis_ exprimi. Qua in re cum Bullo et Marano consentio plane; nisi
quod Maranus _hypostasin_ "summo consensu" receptam esse putat ab Oriente a
Noeto vel saltem Sabellio exorto, Bullus autem "apud Catholicos Dionysii
aetate ratum et fixum illud fuisse, tres esse in divinis hypostases."
Inquirendum est denique, cur, unam rem prae oculis habentes, duobus
vocabulis _usia_ et _hypostasi_ in Anathematismo suo usi sint Nicaeni
Patres. Respondet Coustantius, {67} _hypostasin_ primo scriptam ab illis
fuisse, deinde _usiam_ provida mente adjectam, ne scilicet _hypostasin_
prave verterint Sabelliani, quasi voluerit _persona_. Crediderim praeterea
_hypostasin_ priorem ideo habuisse locum, quia Concilio Oecumenico, sub
Latinorum magisterio habito, vocabulum _substantia_, seu _hypostasis_,
quasi nativum fuerit et solemne. Quin Damasus, quinquaginta post annos,
loquitur de Spiritu Sancto tanquam ejusdem _hypostasis_ et _usias_ cum
Patre et Filio. Theod. _Hist._ II, 17; longe aliter atque Concilium
Oecumenicum secundum, a quo, absentibus quippe Latinis, tres _hypostases_
commemorantur. Neque alius fuit nisi Hosius, ex praesulibus scilicet
Latinis, (qui ipse Pontificis fuerat legatus Nicaeae,) qui controversiam de
_substantia_ sive _hypostasi_, in Alexandriam induxerit. Sardicae quoque,
quanquam _hypostasis_ pro _usia_ in Epistolam Synodalem non inducebatur,
tamen ex historia Concilii constat, Hosium ibi restitisse iis, quibuscum
magna ex parte consentiebat. Hoc porro in controversia fortasse erat
saeculo tertio inter Dionysios duos, Pontificem Romanum et Alexandrinam
Praesulem, (ut visum est Coustantio, dissentientibus autem Marano et
Routhio): cum Alexandrinus tres esse hypostases confirmabat, Pontifex autem
tres divulsas ([Greek: memerismenas]) i. e. tres substantias condemnabat,
quasi tritheismum sapuerint; Alexandrinus autem regerebat, "Si eo quod tres
sunt _hypostases_, divulsas esse dicunt, tres sunt, etiamsi nolint, aut
Divinam Trinitatem prorsus e medio tollant." _ap. Basil. de Sp. S._ 72.
Quid quod Occidentalium usus in Athanasio cernitur, semel vel iterum
hospite Pontificis Romani; qui, cum Origenes, Dionysius, Ammonius,
Alexander, populares sui, duo et tres _hypostases_ confitentur, ita tamen
ipse variat vocabuli sensum, modo unam, modo tres docens _hypostases_ in
Divinitate, ut videatur prope in se ostendere illam loquendi libertatem,
quam in Concilio Alexandrino Catholicis asseruit.
Quae si recte se habeant, intelligi potest quare, in tribus illis
Confessionibus Semi-arianorum, omittatur "ex {68} _usia_;" quia scilicet
mittebantur ad Latinos, quos ut conciliarent, utebantur haeretici illo
vocabulo, quod in auribus Latinorum clarius soniturum esset; quemadmodum
Athanasius contra, ut vidimus, in Epistola sua _de Decr. Concil. Nic._
scribens ad Graecos, omittit _hypostasin_, _usiam_ retinet. Neque absimili
ratione, quemadmodum Semi-ariani voluerunt praetensa _hypostasi_
Occidentalibus blandiri, ita Acaciani contra an. 359, jam ex Constantii
favore audaces, illud idem vocabulum, non aliud, Arimini ab Occidentalibus
repudiatum voluerunt; ut conspici potest ex illo symbolo, quod, conscriptum
Nicae in Thracia, non solum _usiam_, ut in aliis confessionibus Arianorum,
sed _hypostasin_ etiam omittit; quo scilicet Latinis necesse esset, non
solum graecum "_homouesion_" sed latinum "unius substantiae" rejicere.
Jam vero, si usitatum est philosophorum scholis, illam magis probabilem
judicari hypothasin, quae ad universa facta, de quibus agit, facillime
accommodatur, quid nobis ea quae jam dicta sunt perpendentibus restat, nisi
ut concludamus, vocabulis _hypostasi_ et _usia_ Anathematismi Nicaeni unam
rem, non duas significari?
* * * * *
NIHIL OBSTAT--Paulus Cullen Censor Theol. Deputatus.
NIHIL OBSTAT--Joannes Perrone S. J. Censor Theol. Deputatus.
IMPRIMATUR--Fr. Dom. Buttaoni Ord. Praed. S. P. A. Magister.
IMPRIMATUR--Joseph Canali Patriarcha Constantinopolit. Vicesgerens.
* * * * *
NOTES
[1] Theod. Eran. II, p. 136. Justin. ad Menn. Cyrill. Ep. p. 4. Facund. Tr.
Cap. III, 3. Concil. Later. Sect. 5. Agath. Ep. ad Impp.
[2] Vid. voces [Greek: skopos, kanon, aletheia, dianoia], etc. Orat. 1, 37
init. 44. init. 46. init. II, 1 init. 5 init. 31 init. 33 init. 35 init. 44
init. 63, 65 init. 70 init. III, 7 fin. 18 med. 28 fin. 29 init. 35, 58.
fin. etc.
[3] Vid. [Greek: allotrioousios] Orat. I, 20 [Greek: homoias ousias] ibid.
21, 26. III, 26. [Greek: homogenes], I, 56. [Greek: homophues]; ibid. 58.
Cf. de Syn. 5. ubi [Greek: homoiousion] reprobat. Cf. item argumentum, non
ad consubstantialitatem, sed ad aeternitatatem Filii a voce [Greek: eikon]
ductum, Orat. 1, 20 cum illo ab eadem ad consubstantialitatem, de _Decret._
20, et 23. Greg. Naz. _Orat._ 36.
[4] Plutarch. Cic. 5.
* * * * *
Corrections made to printed original.
page 7. "4. ... liquet enim Athanasium": 'Athasium' in original.
page 20. "(4) ... dicit Athanasius": 'Athananius' in original.
page 36. "(4) ... ad quam idem auctor provocat": 'provoeat' in original.