Praeterea apud Hilarium legimus, "utriusque naturae personam" _de Trin._

IX, 14. "ejus hominis quam assumpsit persona," _Psalm._ 63. n. 3. Vid.

eundem _in Psalm._ 138. n. 5. Apud Ambrosium, "in persona hominis," _de

Fid._ II, n. 61. v. n. 108, 124. _Ep._ 48, n. 4. Colligitur autem ex loco

quodam Paschasii Diaconi, _de Spir._ II, 4. p. 194, quam laudat Petavius,

_de Trin._ VI, 4, s. 3, vocabulum _persona_, pro qualitate seu statu

sumptum, etiam in sexto saeculo theologo posse imprudenter excidere. Vid.

quoque Cyril. Alex. _Dial._ V, p. 554. {36}

Quapropter ab eodem Cyrillo, in quarto anathemate suo, adhibita est vox

_hypostasis_; [Greek: ei tis prosopois dusi, egoun hupostasesi], etc. quo

quid vellet [Greek: prosopon] clarius efferretur. Vid. quoque diligentiam

Vincentii Lerinensis in hac re _Comm._ 4.

(4) Accedit quod mirum quantum distant ea quae de antiquorum dictis

narrantur a scriptoribus serioris aevi, ab iis ipsis dictis, si quando casu

temporum hodie ad nos pervenerint; hic scilicet notiones, justas quidem,

sed illas nudas reperimus, illic notiones easdem certis verborum formulis

vestitas; ita ut ipsa locorum collatio demonstret illas formulas non

pertinere ad vetustatem. E. g. Ab Ephraemio Antiocheno accepimus Petrum

Alexandrinum, Chrysostomum, Basilium, Nazianzenum, et alios docuisse

"duarum naturarum unionem, unam hypostasin, unamque personam." _ap. Phot._

cod. 229. p. 805-7. Optime vero; quis dubitet sanctissimos viros in

gravissima materia Catholicas enunciasse sententias? Sed aliud est loqui

catholice, prorsus aliud uti iis vocabulis quae catholici hoc tempore

utuntur, quae quidem non erant necessaria, non erant in ecclesiastico usu,

donec irrepsisset haereticorum fraus, donec periclitaretur fidelium salus.

Jam si Chrysostomum, quem Ephraemius laudat, adeamus, invenerimus [Greek:

henosis, sunapheia, hen ho Theos logos kai he sarx], vix autem ea verba

quibus illas notiones Ephraemius vestit; in Gregorii Epistola ad Cledonium,

ad quam idem auctor provocat, ne semel quidem verbum _persona_; in iis

autem quae extant Petri legimus hujusmodi, [Greek: sarx genomenos ouk

apele'iphthe tes theotetos; gegonen en metraii tes parthenou sarx; Theos en

phusei kai gegonen anthropos phusei]. Routh. _Rell._ t. 3. p. 344-346.

Maximus quoque Confessor sic interpretatur Gregorium Nazianzenum: "Hoc

sane, ut puto, magnus quoque Gregorius Theologus dicere videtur ea magna

Oratione Apologetica, dum ait, Unum ex ambobus, et ambo per unum: _quasi

diceret_, quemadmodum enim ex ambobus, _hoc est_, ex duabus _naturis_, unum

velut totum ex partibus {37} secundum _personae_ rationem, sic et per unum

persona ratione ut totum, ambo partes _naturae_ ratione, hoc est, duo."

_opp._ t. 2. p. 282.

Profecto quod in hujusmodi locis immutatur a commentatoribus suspecta facit

excerpta illa ex operibus Patrum, quae in aliam linguam reddita ad nos

veniunt; ut Ambrosianum illud Leontii; eo magis quia in versionibus

latinis, quae solent Graecorum Patrum textum comitari, verborum formulis

reipsa occurrimus aliquando injuria intrusis, non malo quidem animo, sed

quo sensus evidentior fiat.

(5) Hoc quoque, ut arbitror, ostendi potest, scilicet, prout scripta de hac

re, quondam antiquorum alicui assignata, eidem decursu temporis a criticis

abjudicentur, ita probabile fieri vocabulum [Greek: prosopon] hic aut illic

in iis reperiri. Quod in loco Ambrosii cernitur, jam bis citato; at major

hic est materies dicendi, quam quae juste a nobis possit tractari. Alteri

tamen exemplo sit, quod exhibet Athanasius. Abesse vocabulum [Greek:

prosopon], theologorum sensu intellectum, a magni Doctoris operibus jam

diximus; nunc divertamus ad fragmentum quoddam, in fine tomi prioris

Maurini p. 1279 positum. "Olet quidpiam peregrinum," monet Montefalconius;

"et videtur maxime sub finem Eutychianorum haeresin impugnare;" ecce autem

in eo vocabulum [Greek: prosopon]. Tum, adeatur ab Epistolam, ad Dionysium

quendam scriptam, Julio autem Pontifici perperam tributam; en tibi

vocabulum [Greek: prosopon], n. 2. vid. Coustant. _Epp. Rom. Pontif.

Append._ p. 62. Idem porro reperitur in [Greek: ekthesei] illa [Greek: tes

kata meros pisteos], olim Gregorio Neocaesariensi, uni ex Patribus

Antiochenis, ab Eulogio autem (_ap. Phot._ cod. 230. p. 846.)

Apollinaristis assignata. Reperitur idem apud Sermonem quendam "in S.

Thomam," a Concilio sexto laudatum ut Chrysostomi, a Montefalconio autem

rejectum, a Tillemontio Edesseno auctori an. 402. tributum, Ed. Maur.

_tom._ 8. _part._ 2. p. 14. Hic autem obiter dictum velim, celebrem illam

Epistolam Chrysostomi _ad Caesarium_, de {38} qua tantae motae sunt lites

in controversia sanctissimae Eucharistiae, vocabulum [Greek: prosopon]

continere; quod de Hippolyti quoque _Contra Beronem et Helicem_ dici

potest, si decet de fragmentis illius operis strictim loqui.

(6) Liceat hic apponi locos quosdam antiquiorum Patrum, in quibus vocabulum

illud offendimus.

In Epistolis Apollinaristarum inter se dimicantium, an. 381. _ap. Leont._

p. 1033, b. p. 1037, b. p. 1039, b. ubi etiam occurrit [Greek: homoousion

hemin].

In Apollinaris loco quodam _ap. Theod. Eran._ II, p. 173.

In loco auctoris cujusdam adversus Arianos, quem vocat Sirmondus

"antiquissimum." Sirm. _Opp._ t. 1. p. 223.

In fragmento Athanasii, nempe ut citatur ab Euthymio apud Petav. _Incarn._

III, 15. not. 19.

In Gregorii Nyssen. _Antirrhet. contra Apollinarem_ 35.

Vid. quoque Damasc. _contr. Jacob._ tom. I, p. 424.

In loco Amphilochii _apud Damasc. ibid._ et _ap._ Anast. _Hodeg._ 10. p.

162. et _ap. Ephraem. ap. Phot._ p. 828.

In Ambrosii loco graece reddito _ap. Phot._ p. 805.

In Isidori Pelusiotae _Ep._ I, 360. p. 94.

In Symbolo Pelagii an. 418. _ap. Augustini opp._ t. 12. p. 210.

In Procli _Epist. ad Armenos_ p. 613.

(7) Finem tandem disputandi facientibus forsitan occurretur nobis, Pauli

ipsius Samosateni doctrinam fuisse Nestoriani generis; quid autem

credibilius, quam Patres Antiochenos, quomodo Hippolytus quadraginta ante

annos usus esset vocabulum [Greek: prosopon] in theologia contra Noetum,

ita ipsos quoque idem adhibuisse contra Paulum in oeconomia tractanda? At

non constat Paulum revera praeiisse Nestorio doctrina sua; quanquam ex

Athan. _Orat._ IV, 30. colligi fortasse potest, sectatores ejus tandem a

Nestoriana perfidia non longe abfuisse. Nam si ex actis Antiochenis,

quatenus hodie extant, judicandum est, doctrinam effudit Paulus fere

hujusmodi. Filium exstitisse, ante adventum suum in carne, solum in

praescientia {39} divina, Routh. _Rell._ tom. 2. p. 466; si quis doceret

secus, eum duos deos praedicare, p. 467; Filium, ante adventum in carne,

fuisse, aut instrumentum quiddam, aut saltem attributum solum, p. 469.;

humanitatem ejus non ita esse unitam divinitati ut aliter esse non posset,

p. 473. Verbum et Christum non unum esse et eundem, p. 474., Sapientiam in

Christo esse, sicut in Prophetis, verum abundantius, tamquam in templo; eum

autem qui apparuisset, non esse Sapientiam, p. 475. denique, ut summa rei

proponitur p. 484, "non congeneratam fuisse cum humanitate sapientiam

substantialiter, sed secundum qualitatem." Vid. quoque pp. 476, 485. Quae

quidem omnia certo demonstrant, tribuisse Paulum cum Nestorio hypostasin

humanae Christi naturae; tribuisse autem cum eodem naturae divinae alteram

hypostasin, non demonstrant. Verius dictum erit, antiquiorem haeresiarcham

prorsus non admisisse divinam hypostasim in Christo, ut Sabellii

commilitonem; quanquam id est verum quoque, Patres Antiochenos, non

libenter tantum scelus tribuentes Paulo, ut hypostasin Verbi negaret, ex

iis quae de Christo homine effutiebat, conjecisse eum docere, ut Nestorium

postea, duos esse filios, unum aeternum, alterum temporaneum, p. 485. Quare

Epistola Synodalis, post ejus depositionem a Patribus conscripta, eum

docuisse testatur, Christum venisse non de caelo, sed de terra. Euseb.

Hist. VII, 30. Neque aliter Athanasius Paulum dicit Christum pro mero

homine habuisse, [Greek: ek prokopes] ad divinitatem suam evecto.

Cum autem non levis esset similitudo inter Pauli et Nestorii dogmata, (illo

capite excepto, quod personalitatem et aeternitatem Verbi, Nicaeae interea

declaratam, teneret Nestorius, rejiceret Paulus,) aequum erat, Nestorio in

jus vocato, ad Pauli priorem haeresim, Antiochiae jam condemnatam, a

patribus Ephesi congregatis provocari. Attamen contestatio illa contra

Nestorium, quae, praefixa actis Ephesinis, Hard. _Conc._ t. I, p. 1272.

Paulum et Nestorium {40} inter se ex ordine comparat, ne verbum quidem

profert quo concludi possit a Paulo duplicem hypostasim esse excogitatam.

Neque, cum narrat Anastasius, _Hodeg._ 7. p. 108, "in sacra Ephesina Synodo

demonstratum esse, dogmata Nestorii consonare cum doctrina Pauli

Samosateni," Nestorianismum continuo tribuit Paulo, nisi Artemoni quoque,

quem alibi testatur "Christum in duos divisisse." c. 20. p. 323, 4.

Ephraemium autem Antiochenum, cum Paulum dicit "alterum ante saecula

filium, alterum vero postea summa cum dementia asseruisse" _ap. Phot._ p.

814, verisimile est nihil amplius velle, quam uti iis ipsis verbis Patrum

Antiochenorum, de quibus paulo ante locuti sumus. Contra, plane colligitur

ex Vigilio _in Eutych._ B. P. t. V. p. 731. _Ed. Col._ 1618. (omittitur

locus in _Ed. Par._ 1624.) Eutychianos distinctionem fecisse inter dogmata

Nestorii et Pauli, hujus Christum simpliciter pro mero homine habentis,

illius eatenus solum usque dum consociaretur Verbo Dei. Marius item

Mercator diserte testatur: "Nestorius circa Verbum Dei, _non_ ut Paulus

sentit, qui non substantivum, sed prolatitium potentiae Dei efficax Verbum

esse definit." p. 50. Idem affirmant, licet non fidelissimi testes, et

Ibas, et Theodorus Mopsuestiae Episcopus, vid. Facund. VI, 3. III, 2.

Leont. _de Sect._ III, p. 504. Caeterum, si genuinae essent Dionysii

Alexandrini _Epistola adversus Paulum_, et _Responsio ad Pauli

Propositiones decem_, tum certo concedendum esset Paulum Nestorio

praelusisse; id autem affirmantibus Tillemontio, Fabricio, Natali

Alexandro, Bullo, Burtono et aliis, nos in contrariam sententiam cum

Valesio, Harduino, Montefalconio, et Routhio, ire velimus.

Haec de Ecthesi Ephesina, plurima de re exigua; nisi, ut speramus, iis qui

scripta Patrum diligentius tractant, aliqua protulerimus, quae, in uno loco

definita, ad multa transferri possint.

[Illustration]

{41}

[Illustration]

DISSERTATIO III.

DE VOCIBUS [Greek: prin gennethenai ouk en] ANATHEMATISMI NICAENI.

[Illustration]

Symbolo Ecclesiae Catholicae, celeberrima vocula _homouesion_ locupletato,

subjunxerunt Patres Nicaeni anathematismos quosdam, qui Arianae perfidiae

praecipua capita ferirent. Ex quibus ille est, de quo pauca quaedam hoc

loco dicenda censuimus. Non quod formula illa Arianorum sumpta per se

difficilior sit intellectu, sed quia placuit doctissimo cuidam viro, de

Nicaeno autem Symbolo optime merito, nativo verborum sensui subtiliores

notiones suas imponi. Quaenam illae sint, quare prolatae, et qua rationum

vi confirmatae, nunc explicandum est.

Docentibus catholicis Christum esse Deum, Ariani protinus illum esse Deum

confitebantur ipsi, at Deum inferiorem quendam, ne scilicet Deos duos

introducerent in Ecclesiam. Quibus responsum est, Christum contra revera

esse summum Deum, neque idcirco duos esse Deos, quia Christus esset Filius

Dei; qui autem Dei Filius esset, oportet illum et verum esse Deum, nec

tamen alterum, sed eundem ac Patrem suum. At in illo ipso vocabulo

_Filius_, quod fidelibus jure documento erat verae divinitatis Verbi Dei,

haereticorum factio collocavit omnem spem suam atque conatum fidei

catholicae convellendae; argumentabantur enim, cum omnis filius patri

junior esset, idcirco Filium Dei non esse aeternum, neque habere caetera

signa verae divinitatis. Quare summa quaestionis in significatione _Filii_

tandem posita fuit; utrum scilicet Filius Dei, utpote Filius, {42}

essentiam totam et universa habuerit attributa Omnipotentis Dei, an contra

initium existendi, et alia quae de rebus creatis praedicantur. Quo autem

rem dirimerent, catholici provocabant ad Patres priorum saeculorum, qui

scilicet Filio Dei non temporaneum ortum, sed paternae Divinitatis

plenitudinem tribuissent.

At in hoc antiquiorum scriptorum testimonio esse quod docta tractatione

egeret, censuit Bullus, cui lis a nobis intendenda est, quo bene curreret

catholicorum argumentum, et eruditioribus persuaderet. Nam scriptores

quinque aevi Ante-nicaeni, Athenagoram, Tatianum, Theophilum, Hippolytum,

Novatianum, quorum duo in catalogo sunt sanctorum, non inficiatus est vir

doctus ita de Filio Dei loqui, ut haereticis ansam praebuerint affirmandi,

sibi placuisse Verbum Dei factum esse Dei Filium certo quodam tempore,

atque ideo quodammodo "extitisse ante generationem suam," eo certantibus

cum Ario quod dicerent Verbum esse aeternum, eo consentientibus quod Filium

aeternum esse non dicerent.

Non ideo tamen improbandus est Bullus, quia sollicita mente priscorum

famae, suorum fidei consuluerit. Fateor equidem, non Hippolyto solum et

Theophilo, sed Post-nicaenis etiam Hilario et Zenoni Veronensi in hac

materia illud excidisse, quod resecatum vel saltem explicatum prudentiores

velint; ut Marano quoque, Balleriniis, aliis visum est. Scilicet

incommodiora haec gravissimorum scriptorum verba constat ab haereticis

saltem recentioris aevi in partes suas adduci; nam utrum ab ipsis Arii

sectatoribus objecta fuerint catholicis Concilii Nicaeni saeculo, alia res

est. Profecto notatu dignissimum est Arianos ipsos, cum Ecclesia

dimicantes, non provocasse ad Patres priorum temporum usque ad circ. an.

352, paene triginta post Concilium Nicaenum exactis annis, cum, argumentis

ex ratione et ex Scripturis, (ut Athanasius loquitur in Epistola sua _de

Sent. Dion._ 1.) frustra petitis, "tandem eo audaciae processerunt, ut

etiam Patres calumniarentur." Nimirum primo ad {43} Collucianistas solum

suos confugiebant; cum autem multos post annos Patres Ecclesiae in suos

usus convertere caeperunt, etiam tum Origenem solum appellarunt et

Dionysium, non Hippolytum, non Theophilum, non alios illos de quibus supra

mentio facta est. Quod autem ne versutissimorum quidem hominum illis

temporibus in mentem venit, id recentiores ausi, hos ipsos Hippolyti et

caeterorum locos in medium protulerunt, quo comprobarent dogma suum, Dei

Filium non esse ad aeternitatem genitum, sed in tempore creatum. Quibus ut

occurrat Bullus, eximius alias in hac materie scriptor, Patres reos, in

_Defensione sua Fidei Nicaenae_, illato crimine ita liberat, ut ultro tamen

confiteatur illos dixisse, improprie certe, sed aliquo modo, Verbum in

tempore fuisse genitum. Plures scilicet iis placuisse putat Verbi

generationes, tropicas illas quidem, sed quae verae generationis typi

essent et adumbrationes; quales sunt ejus resurrectio a mortuis, item

nativitas ex Maria; qualis porro, de qua agendum est, missio ejus a Patre

et processio, quo res universas crearet. Hinc non gravate concedit dictum

quoddam fuisse Catholicorum, si non Catholicum dogma, tum ante Concilium

Nicaeae habitum tum post, "Verbum exstitisse antequam gigneretur;" cujus

rei inter alia testimonia adhibet verba Anathematismi, quorum

interpretationem in nos hic suscepimus. Contendit enim Patres Nicaenos eo

ipso quod condemnarent eos qui dicerent Verbum non exstitisse ante

generationem suam, liquido significasse contra, Verbum ante generationem

suam exstitisse. Nullus dubitat, ut ipsius verbi utar, "quin hoc

pronunciatum Arianorum oppositum fuerit catholicorum istorum sententiae qui

docerent Filium quidem paulo ante conditum mundum inexplicabili quodam modo

ex Patre progressum fuisse ad constituendum universa." _Def. N. F._ III, 9,

s. 2.

Haec sane de hac Anathematismi Nicaeni clausula argute nimis dicta sunt, et

turbant verborum sensum alioqui simplicem et luculentum. Nam procul dubio

in illa formula Arianorum, quae a Patribus percellitur, continetur {44}

argumentum _ex absurdo_, quod vocant, desumptum; cum ex ipsa vi vocabuli

_genitus_ confici crederent, Christum existendi initium habuisse.

Confirmabant enim (quasi id inficiari quenquam jam fuerit ipsis verbis sibi

discrepare) Filium non exstitisse priusquam gigneretur; alioqui non esset

Filius.

Quod interest inter explicationem hanc et illam Bulli, in hoc

vertitur;--utrum verba ista, "priusquam gigneretur non erat," sint simplex

propositio categorica, an argumentum; sint negatio propositionis ei

contrariae, "erat priusquam gigneretur," id quod Bullo placuit; an potius,

ut nobis videtur, [Greek: gnome] quaedam, quam Aristoteles vocat, [Greek:

enthumematike], propositio rationem suam secum ferens, in qua, assumpta,

non affirmata, contrariae propositionis vanitate, recta impetitur alia

quaedam, nempe Filium ab aeternitate exstitisse. Arbitratur contra Bullus,

et Catholicos et Arianos apertis oculis contemplatos esse propositionem

hanc, "exstitisse Filium antequam gigneretur;" de hac certamen inter se

instituisse: negasse Arianos, et Catholicos, aut affirmasse, aut saltem

permisisse. Profecto ne unum quidem Catholicum virum unquam eam emisisse

sententiam non dixerim; affirmasse autem eandem Patres Nicaenos prorsus

nego.

1. Primum percurrendum erit ad pristinum illud jurgium, quod nascentem

haeresin primum Ecclesiae ostentabat, ut a Socrate narratum est. Testatur

enim scriptor ille, Alexandrum, de mysterio Sanctissimae Trinitatis inter

suos disputantem, interpellasse Arium, qui fortiter diceret, (1) si Filium

genuerit Pater, ergo genitum habere existendi initium; (2) ergo fuisse

quando Filius Dei non esset; (3) ergo eundem subsistentiam suam ex nihilo

habere. Socr. I, 5. Quibus e contrario collocabimus Anathematismi Nicaeni

clausulas; "Illos vero qui dicunt, (1) fuit aliquando cum non esset, et (2)

antequam gigneretur non erat, et (3) ex nihilo factus est etc. etc...,

anathematizat Catholica Ecclesia." Quorum cum duae plenissime respondeant

duabus ab Ario in Alexandrum conjectis, cui dubium esse potest, tertiam

{45} quoque respondere tertiae? id est, "antequam gigneretur non erat" idem

velle atque illud "si Filium genuerit Pater, habet genitus existendi

initium;" id quod nos contra Bullum contendimus. Haereseos initia non

fefellit posterior cursus, namque hic, ut diximus, ipse cardo fuit totius

controversiae, nempe utrum Filius, quia Filius, fuerit necne necessaria

lege junior Patre suo. At ubinam contra in historia Concilii Nicaeni

inveneris mentionem ullam illius propositionis, cui credit Bullus ab

Arianis esse reclamatum, "Filium scilicet esse prius quam gigneretur?"

Sentit angustias suas vir perspicacissimus, cum ad verba quaedam appellat

Arianorum in Epistola illorum ad Alexandrum missa, in qua perstringunt

haeretici illos qui dicerent "eum qui prius erat, postea genitum esse aut

creatum in Filium." Athan. _de Syn._ 16, quos vult Bullus quosdam esse

Catholicos. Hi autem plane non sunt Catholici, sed sectatores Marcelli et

Photini, ut constat, cum ex Euseb. _Eccles. Theol._ I, 1. II, 9. p. 114, b.

_Contr. Marcell._ II, 9. tum praesertim ex Anathematismo Eusebianorum in

confessione sua quinta, sive Macrosticho, ubi ita loquuntur; "Execramur eos

qui illum simplex ([Greek: psilon]) Dei Verbum non subsistens appellant,

Christum autem ipsum et Filium Dei non fuisse ante saecula contendunt, sed

eo tempore ex quo carnem nostram ex Virgine assumpsit; _hujusmodi_ sunt

sectatores _Marcelli_ et _Scotini_ (Photini) Ancyrogalatarum." _Athan. de

Syn._ 26. Quare non Catholicos, sed Marcellum et suos respicit Epistola

illa Arianorum ad Alexandrum; quod quidem inde confirmatur, quia illo ipso

tempore Marcellum Asterius Sophista, Arianorum antesignanus, scriptis suis

lacessebat.

2. Notandum praeterea est, alias quoque Arianorum formulas, decantatas

illas quidem, in quibus summa haereseos posita est, ut captiosissimos

homines decuit, vim quamdam habere enthymematicam. Cujusmodi sunt, "Qui

est, eumne, qui nondum esset, fecit ex nihilo, an qui esset?" et "Unumne

est non factum an duo?" _Athan._ {46} _Orat._ I, 22. et interrogatio illa

de "mutabili," quam cum locum habet in Anathematismo Nicaeno, ita exponit

Athanasius: "Nam libero praeditus arbitrio est, an non? an voluntate pro

sui arbitrii libertate bonus est, et, si velit, potest mutari, cum

mutabilis sit natura; an, ut lapis et lignum, liberam non habet voluntatem

in utramque partem se movendi et vergendi?" _Athan. Orat._ I, 35. Scilicet

voluerunt haeretici, liberum, quod vocant, arbitrium oportere necessitate

quadam ita proprium esse Christi, ut aliter esse non potuerit quin absurdum

quid subsequeretur; ex quo conficeretur illum in numero esse creatorum.

3. In _Orat._ I. s. 32. scribit Athanasius [Greek: ageneton] illud sive

_non-factum_ serius esse suppositum ab Arianis in locum priorum suarum

captionum: "Cum jam non sit eis integrum his uti vocibus, e nihilo est, non

fuit antequam gigneretur, vocabulum _non facti_ etc. cogitaverunt, ut, cum

apud simpliciores Filium factum esse dicunt, eadem rursus illa significent

vocabula, nempe, ex nihilo est, aliquando non fuit." Quo in loco quamvis

non disertis verbis dicat "Non factum unumne an duo?" pro "Antequam

gigneretur non erat" esse substitutum, tamen probabile est certe illum hoc

voluisse. Atqui constat formula _non-factum_ vel [Greek: ageneton], ut ea

quae jam diximus aliis verbis proferamus, hoc innui, "Nisi duo sint

_non-facta_ vel dii, Christus, utpote factus sive genitus, initium habet

existendi;" id quod ipsissimum est argumentum illud, quod verbis "Antequam

gigneretur non erat", nos assignatum volumus. Caeterum distinctionem illam

inter [Greek: ageneton] et [Greek: agenneton], de qua loquitur

Montefalconius in Admonitione sua in Epistolam _de Decr. Nic._, a Damasceno

notatam, mihi non persuaderi potest esse coaevam Athanasio;--sed hoc

obiter.

4. Praeterea dubium non est quin "Non erat priusquam gigneretur" apud

Athanasium idem valeat atque alterum illud "Qui est, eumne, qui nondum

esset, fecit ex nihilo, an qui esset?" Scilicet quod Ariani contra Filium

{47} effutiebant, id pariter ostendit sanctus Doctor contra ipsum Patrem

posse contorqueri. "Num qui est Deus," interrogat, "cum antea non esset,

postea factus est, vel estne etiam priusquam gignatur (fiat)?" _Orat._ I,

25. At illud "Qui est eumne qui nondum esset etc." ([Greek: ho on ton me

onta] etc.) argumentum prorsus est, non mera propositio, idque ex absurdo

ductum; ergo ejusmodi est, "Priusquam gigneretur non erat." Quod plane

confirmatur ex Alexandri Epistola Encyclica cum Arii contra Alexandrum

prima illa disputatione et Anathematismis Nicaenis comparata. Nam, cum ex

his triplex conficitur testimonium, quales fuerint formulae istae in quibus

posita est haeresis Ariana, nulla alia in re sibi discrepat, nisi in hac,

quod, omisso "Si Filius, ergo habet initium existendi," ipsius Arii, et

"Priusquam gigneretur non erat," Anathematismi, Alexander Epistola sua

supponit [Greek: ho on ton me onta] etc. "Quod est eumne qui non esset

etc." Accedit quod sibi invicem respondent illae duae, in locis Gregorii

Nazianzeni et Basilii infra laudatis, et in Cyrilli _Thesaur._ 4. p. 29.

_fin._

Dissertatiunculae Quaedam Critico-Theologicae · 第 3 / 5 段