symbolum quoddam sic fere inscriptum: "De Incarnatione Verbi Dei, Filii
Patris, Definitio Episcoporum, qui Nicaeae in Synodo convenerunt, et
expositio ejusdem Synodi adversus Paulum Samosatenum." Ecthesis haec
Patribus Antiochenis, qui Paulum condemnaverunt cir. an. 264-270,
vindicatur a Baronio an. 272. J. Forbes. _Instr. Hist. Theolog._ I, 4. s.
1. Lemoyn. _Var. Sacr._ t. 2. p. 255. Worm. _Hist. Sabell._ p. 116-119.
(Vid. Routh. _Rell. Sacr._ t. 2. p. 523.) Simon. de Magistris, _Praefat. ad
Dionys. Alex._ p. XL. Feverlin. _Dissert. de. P. Samos._ s. 9. Fasson. _de
voce Homouesion_, Molkenbuhr _Dissert. Crit._ 4. Kern. _Disqu. Hist. Crit._
de hac re; Burton. _ap._ Faber. "_Apostolicity of Trinitarianism_," et
aliis. Cum autem _homouesion_ Filii Dei profitetur, adhibita est a criticis
quibusdam, quo comprobarent Athanasium, Basilium, et Hilarium, gravissimos
auctores, errasse cum dicerent vocabulum illud Antiochiae tunc temporis, in
Epistola Synodica Patrum, aut condemnatum esse, aut prudenter omissum. Quae
quidem subdifficilis quaestio non hujus est loci, ubi id tantum agimus,
pace eruditissimorum virorum, ut allatis argumentis pro captu nostro
commonstremus, Ecthesim illam Concilio neque Antiocheno, neque vero Nicaeno
esse coaevam, sed jure referri in tempora et Paulo et Ario posteriora. {25}
Caeterum occurrit hoc Symbolum ap. Harduin. _Concil._ t. 1. p. 1640. Routh.
_Relliqu. Sacr._ t. 2. p. 524. Dionys. Alex. _Opp._ Rom. 1696. (1796) p.
289. Card. Mai. Nov. Coll. t. 7. p. 162. Burton. "_Testimonies_," p.
397-399. Faber. _op. cit._ t. 2. p. 287. Ad rem aggrediamur.
1. Ecthesis haec habet: [Greek: holon homoousion toi Theoi kai meta tou
somatos, all' ouchi kata to soma homoousion toi Theoi]. At multa suadent
vocabulum _homouesion_ non habere locum in symbolis saeculi tertii.
(1) Primum, decantata sunt illa Augustini et Vigilii, ex quibus constat
tempore Concilii Nicaeni _homouesion_ fuisse instrumentum novum, quo munita
est fides Ecclesiae contra Arianos: "Adversus impietatem Arianorum
haereticorum," inquit Augustinus, "novum nomen Patres _homouesion_
condiderunt, sed non rem novam tali nomine signarunt," _in Joan._ 97. n. 4.
Alio loco monet: "minus quam oportuit intellectum" esse illud nomen
Arimini, "propter novitatem verbi." _Contr. Maxim._ II, 14. "quod tamen,"
subjungit, "fides antiqua pepererat." Vigilius autem, "res antiqua novum
nomen accepit _homouesion_." _Disput. Athan. et Ar._ t. V, p. 695. _Bibl.
Patr. Col._ 1618. Vid. Lemoyn, _Var. Sacr. l. c._
(2) Deinde, auctor est Sozomenus, _Hist._ IV, 15. a Semi-arianis Sirmii an.
358. adhibitum esse in confessione sua conscribenda illud ipsum symbolum,
quod Antiocheni Patres contra Paulum edidissent; quod quidem certe non
adhibuissent amentissimi _homouesii_ insectatores, si illam vocem
continuisset.
(3) Tum ex ipsorum Semi-arianorum testimonio idem conficitur, in iis
scilicet quae ab illis scripta apud Epiphanium reperiuntur. _Haeres._ 73.
Profecto ibi provocant ad Concilium Antiochenum contra Paulum habitum, quo,
_usiam_ praeseferentes, insinuent suum _homoeuesion_; quod, inquam, contra
esset ab illis factum, si Concilium illud in symbolo suo, ut _usiam_, sic
_homouesion_ quoque ascivisset. {26}
(4) Neque sane est quod miremur, (hoc enim obiter dici liceat) si Patres
Antiocheni oeconomia quadam utendum esse duxerint, in voce _homouesion_
adhibenda. Nam qui primi Pauli causam tractaverunt, Dionysius, Gregorius
Neocaesariensis, Athenodorus, fortasse Firmilianus, fuerunt Origenis
discipuli, acerrimi impugnatoris eorum qui corpoream aliquam naturam Deo
tribuerent; qualem contendit Paulus, testibus Athanasio et Basilio, in
vocabulo _homouesion_ innui. De divina substantia tanquam corpore loquitur
Tertullianus, _in Prax._ 7. utitur porro, post Valentinianos, voce [Greek:
probole], (sicut Justinus cognata phrasi [Greek: problethen gennema],
_Tryph._ 62.); at Origenes contra, cum Candido Valentiniano congressus,
verbum illud reprobat, Melitonis autem opus, [Greek: peri ensomatou Theou]
severius notat, _in Genes. Fragm._ t. 2. p. 25, quasi Deum esse materialem
docuerit, vid. etiam _de Orat._ 23. Illa Platonicorum quoque admiratio quae
in Origene cernitur, eodem spectat, cum philosophi istius sectae, quo Deum
simplicissimum et perfectissimum esse traderent, soliti sint illum
appellare [Greek: huperousion].
Profecto a Plotino Deus appellatur, "origo existentiae et praestantior
_usia_." 5. _Ennead._ V, 11. quia "supereminens omnia est, non illa, sed
causa illorum" _ibid._ c. ult. Quod docuerunt porro materialistae de
necessitate physica, in causa fuit cur Plotinus Dei energiam et voluntatem
diceret ejus esse _usiam_, 6. _Enn._ VIII, 13. Origenes quoque, "Neque enim
_usiae_ particeps est Deus, participes enim facit potius, quam ipse est
particeps." _Contr. Cels._ VI, 64. Hinc vox [Greek: huperousion] de Deo
usurpatur ab Areopagita, _de div. nom._ I, 2. et a Maximo Confessore;
"[Greek: ousia], scribit, improprie de Deo dicitur, nam [Greek:
huperousios] est," _in Areopag. de div. nom._ V. _init._ Vid. etiam Damasc.
_Fid. Orth._ I, 4 et 8, pp. 137, 147. Gregorium Naz. quoque, qui Deum docet
esse [Greek: huper ten ousian]. _Orat._ 6, 12. Et Constantinum _ad Sanct.
Coet._ 9.
Origenes sane in Joan. t. 20, 16. eo usque progreditur, ut verba
reprehendat [Greek: ek tes ousias tou patros gegennesthai ton huion]; sed
ob hanc plane rem, quia arbitratur, {27} perperam quidem, formulam
istiusmodi [Greek: meiosin] quandam inferre in notionem Dei.
Jam Arianis certe usitatissimum fuit, eo nomine postulare _homouesion_,
quasi, Gnosticorum et Manichaeorum more, immaterialitati divinae injuriam
fecerit.
Et Dionysium Alexandriae Episcopum constat primo horruisse aliquantum hoc
vocabulum, tum solum fidenter illud enunciantem, et confitentem, cum eum
Pontifex Romanus ad id hortatus esset.
Neque illud omittendum est, quod circa idem tempus cum habebantur Concilia
Antiochiae contra Paulum, illam orbis Christianae partem invaserat
Manichaeorum haeresis; quae, utpote verbo _homouesion_ usa in theologia
sua, idque materiali sensu, non immerito Patribus metum incuteret, ne vox,
in se sanctissima et praeclarissima, illo tempore catholico dogmati parum
esset profutura.
(5) Quibus perspectis, forsitan expediri poterit ille nodus in historia
Patrum Antiochenorum, quod Athanasius, Basilius, Hilarius, una
consentientes de verbo _homouesion_ ab illis Patribus improbato, quare
improbatum fuerit, inter se non consentiunt. Scilicet, cum _usia_, ut a
Petavio dictum est, _de Trin._ IV, 1. in philosophorum scholis, quod unum
est et individuum, tunc temporis significaret, cognata vox _homouesion_, de
Sanctissima Trinitate usurpata, illis qui a theologia sua mysteria
excludebant, alterutrum de his erroribus secum ferre videbatur. Nam si
verbum illud materiale quid innueret, id jam haeresis erat; si vero
immateriale, continuo fieri non poterat, quin illa duo plane essent, non
duo ullatenus, sed simpliciter unum. Quare significaret aut Patris partem
([Greek: meros homoousion]) esse Filium, sicut volebant Manichaei, aut
Patrem esse Filium, sicut Sabelliani. Paulus igitur in Patres Antiochiae
congregatos hoc fere usus est dilemmate: "Nisi vocabulum vestrum
Manichaeorum est, quod vos negatis, certe Sabellianismum sonat, id quod ego
libenter suscipio;" unde et verum erit, quod Athanasius narrat, Paulum
dixisse: "Si {28} _homouesius_ est Christus, tres sunt substantiae in
deitate," et verum quod Hilarius, "_Homouesion_ Samosatenus confessus est."
Subduxerunt itaque Patres voculam, ne illam sophista aut haeresis
postularet Manichaeorum, aut in Sabellianam vindicaret.
2. Legimus etiam in Ecthesi, [Greek: meta tes theotetos on kata sarka
homoousios hemin].
Multa sunt et gravia, cur credamus, formulam illam [Greek: homoousion
hemin] temporibus esse tribuendam et Antiocheno Concilio, et fortasse
Nicaeno, posterioribus.
(1) Si Vaterlandio credendum est, aetatem Symboli _Quicunque_ eruenti,
[Greek: homoousion hemin] pauci tantum ante Eutychen conceptis verbis
tradiderunt, post autem plurimi. Quo hoc comprobet, provocat vir doctus ad
confessionem Turribii Hispani an. 447. Flaviani Constantinopolitani et
Leonis Papae 449, Concilii Chalcedonensis an. 451, Felicis III, an. 485.
Anastasii II. an. 496. Ecclesiae Alexandrinae eodem anno; necnon Hormisdae,
Ecclesiarum Syriae, Fulgentii, Justiniani, Joannis II. et Pelagii I. in
saeculo sexto. "In quibus singulis," inquit, "aut unius natura dogma est
reprobatum, aut duarum comprobatum, aut [Greek: to homoousion hemin]
sancitum; quos quidem articulos frustra quaesiveris in Symbolo
_Quicumque_." _Opp._ t. 4. p. 247. Eodem autem argumento, quo Symbolum
_Quicumque_, verba [Greek: homoousion hemin] omittens, collocatur ante
Eutychen, Ecthesis haec Ephesina iisdem usa, post Eutychen collocabitur.
(2) Illud ipsum, quod [Greek: homoousion hemin] est ab Eutyche repudiatum,
indicio est hanc formulam non usurpatam esse ab Ecclesia in confessionibus
suis, ante Eutychem; namque id haereticorum proprium est, Catholicae
traditionis illos articulos respuere, quae hactenus sunt fidelium mentibus
non publicis monumentis mandata. "Usque ad hodiernum diem," contendit in
Concilio Constantinopolitano, "non dixi corpus Domini et Dei nostri esse
[Greek: homoousion hemin]; confiteor autem Sanctam Virginem esse [Greek:
homoousion hemin], {29} ex qua Deus noster est incarnatus." Hard. _Conc._
t. 2. p. 164, 5. Scilicet in quaestionem venerat, utrum formula quaedam
reciperetur necne, quae, cum apprime esset utilis ad nascentem haeresin
opprimendam, adhuc tamen privati solummodo fuisset juris et in certis ut
plurimum locis usitata. Idem accidisse cernimus in vocabulo [Greek:
phusis], quod eo plausibilius rejecerunt Eutychiani, quia rarius occurreret
in scriptis Patrum, quando in controversiam vocaretur. De [Greek:
hupostasei], quae vox alteri erit exemplo hujusce rei, post dicendum erit.
(3) Occurretur forsitan a quibusdam dicentibus, articulum hunc [Greek:
homoousion hemin] sancitum esse ab Ecclesia cum Apollinaristis confligente;
qui, teste Athanasio _ad Epict._ 2., Christi corpus Divinitati
consubstantiale esse jactabant. Concedo utique; sed cum Apollinaristae,
brevi, dogma ipsi suum deseruerint, (Epiph. _Haer._ 77, 25.) non necesse
habuit Ecclesia tesseram aliquam fidei contra perfidiam eorum proferri.
Ambae quippe Apollinaristarum sectae videntur inter se consensisse in
articulo [Greek: homoousion hemin] verbo tenus recipiendo, id solum
exagitantes, utrum de corpore Domini jam cum Divinitate unito, posset ille
praedicari, necne; vid. Leont. _de fraud. Apollin._ Attamen occurrit certe
formula illa in confessione Joannis Antiocheni, circ. an. 431. Rustic.
_contra Aceph._ p. 799. et alibi, ut credo; ea vero non amplius 21. annis
antecessit Concilio Chalcedonensi, a quo inter formulas Ecclesiae illa
[Greek: homoousion hemin] recepta est.
(4) Enimvero contra Apollinaristarum [Greek: homoousion theoteti] usitatius
est in scriptis Patrum, non [Greek: homoousion hemin], sed [Greek:
homoousion Mariai]. Scilicet Amphilochius, quasi summam rei explicans,
"Apparet certe," scribit, "sanctos Patres dixisse, Filium esse
consubstantialem Patri secundum divinitatem, et _consubstantialem Matri_
secundum humanitatem." ap. Phot. _Bibl._ p. 789. Proclus, non [Greek: toi
homoousion], sed [Greek: toi homophulon] utitur, adjecto tamen "Virgine,"
non "nobis;" [Greek: toi patri kata ten theoteta homoousios, houtos ho
autos kai tei parthenoi kata ten sarka homophulos]. _Ad Arm._ p. 618.
_circ. init._ Vid. quoque {30} p. 613. _fin._ p. 618. Saepius [Greek:
homoousion] adhibens Proclus in theologia explicanda, hic non adhibet in
oeconomia. Athanasius autem: [Greek: ton henomenon patri kata pneuma, hemin
de kata sarka]. _ap._ Theod. _Eran._ II, p. 139. Alibi: [Greek: ouk ek
Marias, all' ek tes heautou ousias soma]. _ad Epict._ 2. Vid. quoque verba
[Greek: homogenes] et [Greek: homoousios] inter se opposita _de Sent.
Dion._ 10. Eandem rem exprimit [Greek: teleios anthropos], e. g. Procl. _ad
Arm._ p. 613, quam quidem phrasin, ab Apollinare rejectam, Eutyches
recepit. _Concil._ t. 2. p. 157. Leon. _Epist._ 21.
Contra ab Eustathio an. 325. certe dictum est, Christi animam esse [Greek:
tais psuchais ton anthropon homoousion, hosper kai he sarx homoousios tei
ton anthropon sarki]. _Ap._ Theod. _Eran._ I. p.56. et ab Ambrosio _ibid._
p.139. [Greek: homoousion toi patri kata ten theoteta, kai homoousion hemin
kata ten anthropoteta]; (Vid. quoque Leont. _Contr. Nest. et Eutych._ p.
977.) quod mirabile sane erit si ab Ambrosio scriptum est, at sancto
Doctori paene abjudicatur a Maurinis _Opp._ tom. 2. p. 729. Quid quod
Leontium hunc, in cujus opere occurrit, alium esse atque auctorem illum qui
scripserit de sectis, Coustantii judicium est, _Append. Epist. Pont. Rom._
p. 79, eo autem nomine (quod ad rem nostram facit) quia minus "accuratus"
scriptor est. At tamen videas aliud specimen ejusdem formulae in Theophilo
_Ap._ Theod. _Eran._ II, p. 154.
(5) Neque illud leve est, quod, cum ab [Greek: homoousion hemin]
proferentibus vox [Greek: ousia] pro [Greek: phusis] sive [Greek: genos]
sumatur, [Greek: homoousion] autem valeat [Greek: homophulon], sensus
contra [Greek: homoousiou] patribus Antiochenis saeculi tertii videtur esse
ille quem fert in formula [Greek: homoousios patri]; nempe ut individuum,
non genus, significet; quod quidem, ut jam vidimus, Paulus pro concesso
habet in sophismate suo contra illos Patres torquendo. Quod adeo receptum
fuit illis temporibus, ut Hippolytus tantum non diserte neget homines esse
inter se unius substantiae vel [Greek: ousias]; rogat enim, [Greek: me
pantes hen soma esmen kata ten ousian]; _Contr. Noet._ 7. Malchion autem,
in illa ipsa cum Paulo dimicatione, haeresiarcham incusat quod non teneret
[Greek: ousiosthai en toi holoi soteri ton huion ton monogene]. Routh. {31}
_Relliqu._ t. II, p. 476. Africanus porro confitetur, [Greek: ousian holen
ousiotheis, anthropos legetai] _ibid._ p. 125. Quinimo Athanasius ipse
videtur uti verbo [Greek: ousia] simpliciter de divinitate Verbi, numquam,
quantum scio, de humanitate ab eo assumpta. Vid. Orat. I, 45, 57 fin. 59
init. 60 init. 62, 64 fin. II, 18 init. III, 45 init. etc. Inducit autem,
quasi inter se contraria, [Greek: ousian] et [Greek: anthropinon] Verbi,
_Orat._ I, 41. [Greek: ousian] et [Greek: anthropoteta], III, 34 _init._
Sed hac de re plura possent dici, quam hujus disputationis ratio ferret.
(6) Accedit quod Epistola extat quaedam a Patribus Antiochenis, vel
quibusdam ex illis, scripta; quae, de Incarnatione disputans, verbis utitur
plane similibus verborum saeculi tertii, plane dissimilibus eorum quae in
Ecthesi Ephesina reperiuntur. Mentionem scilicet facit de Filio "incarnato"
et "facto homine," de "corpore ejus ex Virgine sumpto," de "homine ex
semine David," de "participatione carnis et sanguinis." Routh. _Rell._ t.
2. p. 473. Atque haec de formula [Greek: homoousios hemin], Apollinaris,
vel potius Eutychis aevo, primum in fidei confessiones recepta.
3. Haec quoque notanda sunt in Ecthesi: [Greek: hen prosopon suntheton ek
theotetos ouraniou kai anthropeias sarkos].
Verbum [Greek: suntheton], latine _compositum_, reperitur in fragmento quod
extat disputationis Malchionis cum Paulo in Concilio Antiocheno, Routh.
_Relliqu._ t. 2. p. 476; at [Greek: prosopon], sumptam pro antitheto, quod
vocant, duarum naturarum, ad seriorem aetatem referendum est.
Concedendum sane est _personae_ vocabulum reperiri in Tertulliano, idque de
duabus Christi naturis disputante. _Contr. Prax._ 27. Hoc tamen fere
[Greek: hapax legomenon] est; quamquam Novatianus certe, cui cum
Tertulliano magna est necessitudo, loquitur _de Trin._ 21. de "regula circa
personam Christi." Sed usurpat ille auctor Christi nomen passim in opere
suo, non pro Filio Incarnato, sed simpliciter pro Deo Unigenito: e. c.
"Regula veritatis docet nos credere _post Patrem_ etiam in Filium Dei
Christum Jesum, {32} Dominum _Deum_ nostrum, sed Dei filium etc. c. 9.
_init._ Alibi, "Christus habet gloriam ante mundi institutionem," 16. Vid.
quoque 13, ubi Christum, non Verbum, carnem sumpsisse docet; alibi autem,
inita jam disputatione de "Persona Christi," tamen loquitur de illo ut
"secundam personam post Patrem" 26 et 31. Vid. quoque 27.
Quidquid autem haec valeant, confirmare tamen ausim, (si de re quaquam,
quod universe non est, secure potest confirmari,) vocabulum [Greek:
prosopon], de Christo incarnato sumptum, non fuisse in usu Catholicorum
usque ad tempora fere Apollinaris.
(1) Non occurrit in Athanasii opere contra Apollinarem, scripto circ. an.
370. exceptis locis duobus, de quibus postea; neque in Greg. Naz. _Ep._ 202
_ad Nectarium_, neque _Epp._ 101, 102. _ad Cledonium_; neque in _Dialogis
tribus_ Theodoreti, nisi in uno loco, quem, Ambrosio a Theodoreto et
Leontio tributum, Ambrosii non esse jam diximus; neque in Symbolo Damasi, a
quo condemnatus est Apollinaris, vid. _Epp._ Dam. _ap. Coust._ 4 et 5;
neque in Symbolo Epiphanii, _Ancor._ 121; vid. quoque 75.
(2) Desideratur idem in iis disputationibus Patrum, ubi, si tum esset in
usu, jure erat expectandum; cujus vice aliae contra suppositae sunt voculae
et phrases, quae et iteratione sua formularum paene gerunt speciem, et
varietate sua admirationem movent, cur [Greek: prosopon] quoque in illis
locis non reperiatur.
E. c. Irenaeus: "Non ergo _alterum_ filium hominis novit Evangelium, nisi
hunc qui ex Maria etc. et _eundem_ hunc passum resurrexisse.... Etsi lingua
quidem confitentur _unum_ Jesum Christum,... _alterum_ quidem passum et
natum etc. et esse alterum eorum etc. _Haer._ III, 16, n. 5, 6. _unus_
quidem et _idem_ existens n. 7. per multa dividens Filium Dei n. 8. _unum
et eundem_, ibid. Si _alter ... alter ..._ quoniam _unum_ eum novit
Apostolus etc." n. 9. Extenditur disputatio ad c. 24.
Ambrosius: "_Unus_ in utraque (divinitate et carne) {33} loquitur Dei
Filius; quia in _eodem_ utraque natura est; et si _idem_ loquitur, non uno
semper loquitur modo _de Fid._ II, 9. Vid. 58. Non divisus, sed _unus_;
quia utrumque _unus_, et _unus_ in utroque ... _non_ enim _alter_ ex Patre,
_alter_ ex Virgine, sed _idem_ aliter ex Patre, aliter ex Virgine. _de
Incarn._ 35. Vid. 47. 75. Non enim quod ejusdem substantiae est, _unus_,
sed _unum_ est" 77, quo in loco verbum _persona_ sequitur de Mysterio
Trinitatis.
Hilarius: "Non _alius_ Filius hominis quam qui Filius Dei est, neque
_alius_ in forma Dei quam qui in forma servi perfectus homo natus est ...
habens in se et totum verumque quod homo est, et totum verumque quod Deus
est. _de Trin._ X, 19. Cum _ipse ille_ Filius hominis _ipse_ sit _qui et_
Filius Dei, quia totus hominis Filius totus Dei Filius sit etc.... Natus
autem est, _non_ ut esset _alius atque alius_, sed ut ante hominem Deus,
suscipiens hominem, homo et Deus possit intelligi. _ibid._ 22. Non potest
... ita _ab se dividuus_ esse, ne Christus sit; cum _non alius_ Christus,
quam qui a forma Dei etc. _neque alius_ quam qui natus est etc.... _neque
alius_ quam qui est mortuus etc. ... in coelis autem _non alius_ sit quam
qui etc. ibid. ut non _idem_ fuerit _qui et_ etc. _ibid._ 50. Totum ei Deus
Verbum est, totum ei homo Christus est ... _nec_ Christum _aliud_ credere
quam Jesum, nec Jesum _aliud_ praedicare quam Christum" 52.
Haud aliter Athanasius: [Greek: allos, allos; heteros, heteros; eis kai
autos; tauton; adiairetos]. _Orat._ IV, 15 et 29. [Greek: allos, allos].
30. [Greek: hena kai ton auton]. 31. [Greek: ouch hos tou logou
kechorismenou]. ibid. [Greek: ton pros autou lephthenta, hoii kai enosthai
pisteuetai, anthropon ap' autou chorizousi]. ibid. [Greek: ten anekphraston
henosin]. 32. [Greek: to theion hen kai haploun musterion]. ibid. [Greek:
ten enoteta]. ibid. [Greek: holon auton anthropon te kai Theon homou]. 35.
Vid. etiam disputationem maxime subtilem in _Orat._ III, 30-58., ubi tamen
vix inveneris verbum unum, quod sit theologicae scientiae proprium.
Alia veterum theologorum specimina sunt hujusmodi: "Mediam inter Deum et
hominem substantiam gerens." Lactant. _Instit._ IV, 13. [Greek: Theos kai
anthropos teleios ho autos]. {34} Meliton _ap. Routh. Rell._ t. I. p. 115.
"ex eo quod Deus est, et ex illo quod homo ... permixtus et sociatus ...
alterum vident, alterum non vident." Novat. _de Trin._ 25. Vid. quoque 11,
14, 21, 24. "Duos Christos ... unum, alium" Pamphil. _Apol. ap. Routh.
Rell._ tom. 4. p. 320. [Greek: ho autos estin, aei pros heauton hosautos
echon], Greg. Nyss. t. 2. p. 696. [Greek: hena kai ton auton]. Greg. Naz.
_Ep._ 101. p. 85. [Greek: allo men kai allo ta ex hon ho Soter; ouk allos
de kai allos]. p. 86.
Vid. quoque Athan. _contr. Apollin._ I, 10. _fin._ 11. _fin._ 13, e. 16, b.
II, 1 _init._ 5, e. 12, e. 18. _cir. fin._ Theoph. _ap. Theod. Eran._ II.
p. 154. Hilar. _ibid._ p. 162. Attic. _ibid._ p. 167. Hieron. _in Joan.
Hieros._ 35.
Haud absimiles loquendi modi, omisso plane vocabulo [Greek: prosopon],
reperiuntur in Epistola illa Patrum Antiochenorum, ad quam jam supra
provocatum est: [Greek: to ek tes parthenou soma choresan pan to pleroma
tes theotetos somatikos, teii theoteti atreptos henotai kai tetheopoietai;
ou charin ho autos Theos kai anthropos.] Routh. _Relliq._ t. 2. p. 473.
[Greek: houto kai ho Christos pro tes sarkoseos hos heis onomastai. katho
Christos hen kai to auto on teii ousiaii]. ibid. p. 474. [Greek: ei allo
men ... allo de ... duo huious.] _ibid._ p. 485. Malchion quoque, "Unus
factus est ... unitate subsistens etc." _ibid._ p. 476.
(3) Constat praeterea, vocabulum [Greek: prosopon] a Patribus antiquis de
Christo praedicari incerto illo quotidiani sermonis sensu; id quod saepius
vix fieret, si jam recepta esset ea vox in symbola et confessiones
Ecclesiae.
E. c. a Clemente Alexandrino Filius vocatur [Greek: prosopon], id est,
vultus Patris. _Strom._ V, 6. p. 665. et _Paedag._ I, 7. p. 132. Vid.
quoque _Strom._ VII, 10. p. 886. Haud aliter [Greek: en prosopoii patros,]
Theoph. _ad Autol._ II, 22. Vid. [Greek: homoioprosopon], Cyrill. Hier.
_Catech._ XII, 14 fin. Apud Chrysostomum legimus, [Greek: duo prosopa],
humanum scilicet et divinum, (nisi placuerit cum Tentschero de Patre et
Filio illud accipi,) [Greek: dieiiremena kata ten hupostasin], _in Hebr.
Hom._ III, 1 fin. id porro, cum paulo ante locutus esset contra Paulum
Samosatenum, in quem Ecthesin Ephesinam conscriptam esse {35} creditur.
Vid. quoque Amphilochium _ap. Theod. Eran._ I, p. 67, qui Christum docet
dixisse, Pater major me est, "ex carne et non [Greek: ek prosopou
theotetos]." His locis [Greek: prosopon] videtur velle aspectum quendam,
unum e multis, sub quibus res eadem potest considerari, quod item Athanasio
usitatum est; vid. _de Decr._ 14. _Orat._ I, 54. II, 8. _Sent. Dion._ 4.
Qua quidem ratione explicandi sunt duo loci, in quibus videtur sanctus
Doctor uti vocabulo [Greek: prosopon], et quidem incommode, in eo sensu
quem fert in theologia, viz. _contr. Apoll._ II, 2 et 10. [Greek: en
diairesei prosopon]; ubi Lequienius, (in Damasc. _Dialect._ 43) putat se
reperisse singulare exemplum vocis [Greek: prosopon] pro _natura_
adhibitae; male quidem, cum ipse Athanasius in altero loco se explicans,
[Greek: prosopon e onomaton] scribit. Quae cum ita sint, fortasse minus
audiendus est Montefalconius, fragmentum quoddam Athanasii non nisi propter
ipsam dictionem rejiciens, vid. _Opp._ t. I, p. 1294. Monet enim post
Sirmondum in Facund. XI, 2. illum locum continere doctrinam, "ab
Athanasiana penitus abhorrentem;" ideo autem quod versio latina, quam solam
habemus, proponit "duas personas, unam circa hominem, alteram circa
Verbum." Quod si aliunde ostendi potest non esse Athanasii fragmentum
illud, abjudicetur utique. Caeterum in sensu paulum diverso, non tamen in
theologico, vocabulo utitur Hippolytus in loco quem Leontius servavit,
Hipp. _Opp._ t. 2. p. 45. ubi Christus appellatur [Greek: duo prosopon
mesites], Dei et hominum.