RICHARDUS. I.

[Marge: _Rex jurat._]

Episcopi & Clerus reliquus Regem solenni processione a thalamo ducunt in

Ecclesiam ad altare; positisque illic sacrosanctis Evangeliis cum

plurimorum sanctorum reliquiis: _Rex_ coram Clero & populo juravit.

Quod pacem, honorem, & reverentiam, omnibus diebus vitæ suæ portabit Deo

& sanctæ Ecclesiæ & ejus ordinatis. Juravit etiam; quod populo sibi

commisso rectam justitiam exercebit, & quod malas Leges & iniquas

consuetudines, si aliquæ fuerint in regno suo, delebit, et bonas

observabit.

Præstito hoc sacramento inungitur, regalibusque deinceps indutus

vestimentis ab Archiepiscopo coronam accepturus, conjuratus est ex parte

Dei, & prohibitus.

[Marge: _Coronatur._]

Ne hunc honorem accipere præsumat, nisi mente habeat sacramenta tenere,

quæ fecit: Respondens vero se per auxilium Dei, bona fide observaturum

omnia supradicta; coronatus est.

[Marge: _Conc. Pipewel. A.D.

1189. Reg. 1._]

_Concilium apud Pipewel, An. Dn. 1189. Reg. 1.[392]_

[Note 392: _Hoved. pag. 658._]

Post coronationem suam (viz. in Crastino exaltationis S. Crucis) venit

Rex ad Abbatiam de _Pipewel_, & congregatis ibi _Baldwino_ Cant.

Archiep. & _Waltero_ Rothomagensi Archiepiscopo; & _Johanne_ Dublinensi

Archiepiscopo, & _Formale_ Trevirensi Archiepiscopo--cæterisque Angliæ

Episcopis, & _Albino_ Fernensi Episcopo, & _Concerde_ Hegibonensi

Episcopo, & Abbatibus & Prioribus fere totius Angliæ; plurimas contulit

Episcopales & Ecclesiasticas dignitates.

[Marge: _Ran. de Glanvilla

deponitur._]

[Marge: _Omnia vendit._]

Deposuit[393] a _Ballivis_ (id est officiis) suis, _Ranulphum de

Glanvilla_ Justitiarium Angliæ, & omnes fere Vice-comites Angliæ, &

ministros eorum, gravesque eis redemptiones imposuit. Exposuit autem

omnia venditioni (ut Hierosolymitano se itineri affluentius expediret)

Comitatus, Vicecomitatus, Castella, Villas, prædia, immunitates

privilegia; perceptisque ab _Hugone_ Dunelmensi Episcopo 1000 Marcis

argenti[394], eum & Guilielmum Comitem Albemarliæ constituit summos

Angliæ Justitiarios, & associavit eis in regimine regni, Willielmum

Marescallum, & Gaufridum filium Petri, & Willielmum _Bruera_ & Robertum

de _Wihtefeld_, & Rogerum filium _Remfredi_.

[Note 393: _Mat. Par. pag. 148._]

[Note 394: _Hoved. pag 658._]

[Marge: _Concil. London.

A.D. 1189._]

_Generale Concilium Londoniis[395] sub Novembri in auxilium Terræ

sanctæ. An. Dom. 1189._

[Note 395: _Al. Westm._]

[Marge: _Rex & Proceres

nunciant se diem & locum

convenitus jurasse._]

Mense Octobris[396] _Rothrodus_ Comes de _Pertico_ & alii Nuntii

_Philippi_ Regis Franciæ, venerunt in Angliam ad _Richardum_ Regem

Angliæ dicentes, quod Rex Franciæ in generali Concilio Parisiis

juraverat, tactis sacrosanctis Evangeliis, & omnes Principes regni sui

qui Crucem Domini susceperant, quod Deo volente immutabiliter erunt apud

_Vizeliacum_[397] ad Clausum Paschæ; inde Jerosolymam ituri; & in

testimonium illius sacramenti Rex Franciæ misit Regi Angliæ chartam suam

petens ab eo ut ipse & Comites, & Barones sui facerent illi simili modo

securum, quod ad eundem terminum essent apud Vizeliacum[398].

[Note 396: _Hoved. ib. pag. 660. Mat. Par. pag. 149._]

[Note 397: _Al. Nize._]

[Note 398: _Al. Nize._]

[Marge: _Rex & Proceres

Angliæ obvios se daturos

jurant._]

Hinc factum est quod Richardus Rex Angliæ, & Comites, & Barones sui qui

crucem susceperant in _generali Concilio_ constituti apud Londonias[399]

juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, quod per auxilium Dei

immutabiliter venirent Vizeliacum in Clausum Paschæ, parati inde iter

Jerosolymitanum arripere; & prædictus Comes de Pertico & cæteri Nuncii

Regis Franciæ hoc idem juraverunt in animam Regis Franciæ coram Rege

Angliæ in Concilio illo, & _Willielmus_ Marescallus, & quidam alii hoc

idem juraverunt in animam Regis Angliæ, coram Nunciis Regis Franciæ in

eodem Concilio, & misit inde Chartam suam Regi Franciæ.

[Note 399: _Al. Westm._]

[Marge: _Legatus siscitur &

illusus remittitur._]

Hoc Anno mense Nov.[400] _Johannes Anagninus_ Cardinalis Legatus a

latere Clementis Papæ III. ad litem componendam inter _Baldewinum_

Cantuar. Archiepisc. & Monachos S. Trinitatis _Cantuariæ_: _Doveriam_

applicans, a Rege prohibetur injussus progredi. Rex interea Cantuariam

proficiscitur, & re composita, accersitus illuc Cardinalem fastu regio

excepit. Sed illusum atque ægre hæc ferentem relegavit.

[Note 400: _Hoved. pag. 661._]

_Ligantia pro regno Scotiæ relaxatur. An. Dom. 1189._

[Marge: _Rex Scotiæ

excipitur._]

[Marge: _Homagium facit pro

dignitatibus in Anglia._]

Eodem anno Mense Novemb.[401] _Gaufridus_ Eboracensis electus una cum

Baronibus Eboracensis Scyræ, & Vicecomite Eboraci, per mandatum Domini

Regis perrexit usque ad aquam de Twede, & ibi recepit _Willielmum_ Regem

Scottorum, & exhibuit ei honorem debitum, & securum conductum usque ad

Regem Angliæ. Venit igitur Cantuariam Rex Scottorum, Mense Decembris ad

Regem Angliæ, & fecit ei Homagium pro dignitatibus suis habendis ia

Anglia, sicut Malcolmus frater suus habuit. Et Richardus Rex[402] Angliæ

reddidit ei Castellum de _Rokesburgh_ & Castellum de _Berwic_ libera, &

quieta; & eum, & omnes hæredes suos, clamavit liberos, & quietos ab

ipso, & Regibus Angliæ in perpetuum, de omni ligantia, & subjectione de

regno Scotiæ; & pro hac redditione Castellorum suorum, & pro quieta

clamantia fidelitatis, & ligantia de regno Scotiæ, & pro Charta Richardi

Regis Angliæ inde habenda, _Willielmus_ Rex Scottorum dedit Richardo

Regi Angliæ decem millia marcarum Esterlingorum. Unde Richardus Rex

Angliæ fecit Chartam suam hac forma.

[Note 401: _Hoved. pag. 662._]

[Note 402: _Mat. Par. pag. 149._]

[Marge: _Charta Rich. R. de

libertat. Wiliel. Regis

Scotor._]

_Charta Richardi Regis Angliæ de libertatibus Willielmo Scottorum Regi

concessis._

[Marge: _Castella ei

redduntur._]

_Richardus_ Dei gratia Rex Angliæ, Dux Normanniæ & Aquitaniæ Comes

Andegaviæ Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, & Baronibus;

Justitiariis, & Vicecomitibus, & omnibus ministris suis totius Angliæ;

ballivis & fidelibus suis salutem. Sciatis Nos charissimo consanguineo

nostro _Willielmo_, eadem gratia Regi _Scottorum_ reddidisse Castella

sua _Rokesburk_ & _Berwic_ tanquam ejus propria, jure hæreditario ab eo

& hæredibus suis in perpetuum possidenda.

[Marge: _Pacta fratris

relaxantur._]

Præterea quietavimus ei omnes Conventiones & pactiones quas bonæ memoriæ

bonus pater noster _Henricus_ Rex Angliæ per novas Chartas, & per

captionem suam extorsit; ita videlicet ut nobis faciet integre &

plenarie quicquid Rex Scottorum _Malcolmus_ frater ejus antecessoribus

nostris de jure fecit, & de jure facere debuit.

[Marge: _Jus hospitalitatis

confirmatur._]

Et nos ei faciamus quicquid antecessores nostri, prædicto Malcolmo de

jure fecerunt, & de jure facere debuerunt; scilicet in conductu & de

veniendo in Curiam, & in morando in Curia, & redeundo a Curia, & in

procurationibus & in omnibus libertatibus & in dignitatibus & honoribus

eidem jure debitis, secundum quod recognoscetur a quatuor Proceribus

nostris ab ipso Willielmo Rege electis; & a quatuor proceribus aliis a

nobis electis.

[Marge: _Marciæ usurpatæ

restituuntur._]

Si autem _fines sive_ Marcias regni _Scotiæ_ aliquis nostrorum hominum

postquam prædictus Rex Willielmus a patre nostro captus fuerit,

usurpaverat injuste; volumus ut integre restituantur, & ad eum statum

reducantur quo erant ante ejus captionem.

[Marge: _Sua omniain Anglia

ex conceduntur._]

Præterea de terris suis quas haberet in Anglia, seu Dominicis, seu

feodis, scil. in Comitatu Huntondoniæ, & in omnibus aliis in ea

libertate & plenitudine possideat, & hæredes ejus in perpetuum, qua

præfatus Rex Malcolmus possedit, vel possidere debuit, nisi jam

prædictus Rex Malcolmus, vel hæredes sui aliquid postea infeodaverint:

Ita tamen quod si aliqua postea infeodata sunt, ipsorum infeodorum

servitia, ad eum vel ejus hæredes pertineant.

Et si quid pater noster prædicto Willielmo Regi Scottorum donaverit,

ratum, & firmum habere volumus.

Et terram quam Pater noster præscripto Regi Willielmo donavit in eadem

libertate qua ipsam ei dedit, ipsum & hæredes suos perpetuo jure

possidere volumus.

Reddidimus etiam ei ligantias hominum suorum quas Pater noster receperat

& omnes Chartas quas Pater noster de illo habuit per captionem suam.

[Marge: _Cum ligantiis

hominum suorum & Chartis._]

Reddidimus etiam ei ligantias hominum suorum, & omnes Chartas quas Dom.

Pater noster de eo habuit per captionem suam. Et si aliquæ aliæ forte

per oblivionem retentæ, aut inventæ fuerint, eas penitus carere viribus

præcipimus.

[Marge: _Homagium fecit &

fidelitatem._]

_Ipse autem_ ligius homo noster devenit de omnibus terris, de quibus,

antecessores sui antecessorum nostrorum ligii homines fuerunt, & nobis &

hæredibus nostris fidelitatem juravit, testibus his _Baldewino_ Cantuar.

Archiepiscopo, & Waltero Rothomagensi T. Dublin. Archiepisc. Hugone

_Dunelmensi_, & Johanne _Northwicensi_, & Henrico _Saresbiriensi_, &

Hugone _Lincolniensi_, & Godefrido _Wintoniensi_, & Gileberto

_Roffensi_, & Reginaldo _Bathoniensi_, & Hugone _Coventrensi_, &

Willielmo _Wigorniensi_ Episcopis; & Alienor. matre Regis, & Johanne

Comite _Moretonis_ fratre Regis & multis aliis.

Ut autem ratum & firmum sit istud & perpetuum præsenti Charta & sigillo

nostro id roboravimus: Testibus B. _Cantuar._ W. _Rothomag._ T.

_Dublin._ Archiepis. H. _Dunelm._ H. _Linc._ C. _Winton._ H. _Sar._ Reg.

_Bathon._ Episc. Domino J. fratre nostro. R. Com. _Leicestr._ H. Com.

_Warenn._ H. _Bard._ _Steph. de longo_ campo dapifero nostro & aliis

multis v. die Decembris. Datum per manum Willelmi Eliensis Clerici

Cancellarii nostri apud Cantuar. regni nostri anno primo.

Rex[403] plurimos Comitatus, terras, libertates, & privilegia concedit,

magnam inde cogens vim pecuniae; tradiditque Willielmo Eliensi Episcopo

Cancellario suo & uni Justitiariorum Angliæ, unum de sigillis suis per

quod fieri præcepit mandata sua in regno.

[Note 403: _Hoved. pag. 663._]

Compositis domi negotiis XI die Decemb. feria secunda, transfretavit a

Dorobernia usque ad Caleis in Flandria, Hierosolymam profecturus; magnum

suum sigillum, quod Malo Catulo Vicecancellario suo credidit secum

deferens.

_Forma Pacis inter Reges Franciæ & Angliæ Hierosolymas profecturos. An.

Dom. 1190. Reg. 1._

[Marge: _Reges

paciscuntur._]

_Philippus_[404] Rex Franciæ & _Richardus_ Angliæ Hierosolymas una

profecturi, Die S. Hilarii ad vadum S. Remigii colloquium ineuntes,

pacem inter se & regna sua, scriptis, sigillis, & sacramentis suis

confirmant; jurant pariter regni utriusque Proceres; sed Archiepiscopi,

& Episcopi in verbo solummodo veritatis, ejusdem pollicentur

observationem.

[Note 404: _Hoved. pag. 664._]

[Marge: _Fidem jurant &

mutuum auxilium._]

Quod uterque illorum (Regum) honorem alterius servabit, & fidem ei

portabit de vita, & membris & terreno honore suo, & quod neuter eorum

alteri deficiet in negotiis suis; sed Rex Franciæ juvabit Regem Angliæ,

ad terram suam defendendam, ac si ipse vellet civitatem suam Parisiis

defendere, & si esset obsessa; & Richardus Rex Angliæ juvabit Regem

Franciæ ad terram suam defendendam, ac si ipse vellet Civitatem suam

Rothomagi defendere, si obsessa esset.

Comites autem & Barones utriusque regni juraverunt:

[Marge: _Proceres fidem &

pacem._]

Quod a fidelitate Regum non discedent, nec guerram movebunt ullam in

terris illorum, quamdiu ipsi fuerint in peregrinatione sua.

Et Archiepiscopi, & Episcopi firmiter promiserunt in verbo veritatis;

juraverunt, inquit Parisius.

[Marge: _Episcopi

excommunicabunt

transgressores._]

Quod in transgressores hujus Pacis & Conventionis, sententiam

anathematis dabunt.

Præterea prædicti Reges statuerunt:

[Marge: _Reges invicem

succedent._]

Quod si alter illorum decessisset in peregrinatione Jerosolymitana,

alter qui vixerit, pecunias defuncti, & gentes habebit, ad servitium Dei

faciendum.

[Marge: _Alia forma

sacramenti eorum._]

Mat. Paris Regum sacramenta separatim sic refert.

Ego Philippus Rex Francorum, Richardo Regi Anglorum bonam fidem servabo,

ut fideli meo & amico, de vita, & membris, & honore terreno[405].

[Note 405: _Mat. Par. pag. 150._]

Ut ego Rex Anglorum Richardus, idipsum Regi Francorum facere promitto de

vita & membris, ut Domino meo & amico.

[Marge: _Equi capti ad

auxilium Regis._]

Willielmus[406] Episcopus Eliensis Justitiarius Angliæ, & Cancellarius

cepit ad opus Dom. Regis de unaquaque Civitate Angliæ, duos Palefridos,

& duos summarios (i. equos clitellarios) de auxilio; & de unaquaque

Abbatia Angliæ, unum palefridum & unum summarium; & de unoquoque manerio

Regis, unum Palefridum, & unum summarium.

[Note 406: _Hoved. pag. 665. Mat. Par. pag. 151._]

[Marge: _Justitiaria Angliæ

dividitur in 2._]

Post Purificationem[407] accersitis plurimis Episcopis & Johanne Comite

Moretonii fratre suo de Anglia in Normanniam, Rex consilio eorum divisit

Justitiariam Angliæ in duo Officia. Constituit nempe _Will._ Episcopum

_Eliensem_ Cancellarium suum summum Justitiarium Angliæ; & concessit

Hugoni Dunelmensi Episcopo Justitiariam a fluvio Humbri usque ad terram

Regis Scotiæ.

[Note 407: _Hoved. pag. 664._]

[Marge: _Fratres Regis

abjurant Angliam._]

Et fecit Gaufridum Eboracensem electum & Johannem Comitem Moretonii

fratres suos, jurare quod Angliam non intrarent infra tres annos proximo

sequentes, nisi per licentiam illius. Sed relaxavit Johanni hoc

sacramentum, novo præstito: Quod fideliter ei serviret.

[Marge: _Breve Regis pro

Guil. Episc. Eliensi._]

_Breve Regis de obediendo Guilielmo Episcopo Eliensi Justitiario,

Cancellario, &c._

_Richardus_ Dei gratia, &c. Omnibus fidelibus suis per Angliam

constitutis salutem[408].

[Note 408: _Mat. Par. pag. 152._]

Mandamus vobis & præcipimus quod sicut Nos & regnum nostrum diligitis, &

vos ipsos, & omnia quæ possidetis, sitis omnino intendentes dilecto &

fideli Cancellario nostro _Eliensi_ Episcopo, super omnibus quæ ad nos

spectant, & pro ipso faciatis, sicut pro nobis faceretis, si essemus in

regno, de omnibus quæ vobis ex parte nostra direxerit. Teste meipso apud

_Baionam_.

[Marge: _Bulla Papæ pro

Legat. Potestate data Episc.

Eliensi._]

Adjungam si placeat Bullam _Clementis_ Papæ, qua Legationis donatus est

Potestate[409].

[Note 409: _Mat. Par. pag. 151._]

_Clemens_ Episcopus servus servorum Dei, salutem & Apostolicam

Benedictionem. Juxta commendabile desiderium charissimi in Domino filii

nostri Richardi illustris Anglorum Regis fraternitati tuæ legationis

officium in tota Anglia & Wallia tam per Cantuariensem quam per

Eboracensem Archiepiscopatum, & in illis Hiberniæ partibus in quibus

nobilis Vir Johannes Comes Moretonii, frater ipsius Regis potestatem

habet & dominium authoritate Apostolica duximus comittendum. Datum Nonis

Julii, Pontificatus nostri anno tertio.

Vide formam aliam apud Mat. Par. Anno 1195. pag. 172. ubi _Hubertus_

Cantuar. Archiepiscopus Legatus constituitur.

[Marge: _Justitiarii &

ductores navigii Regis._]

[410]Rex ad _Chinonem_ in _Andegavia_ constituit Girardum _Anxienensem_

Episcopum, & Bernardum Episcopum _Baioniæ_[411], & Robertum de

_Sabul_[412] & Richardum de Canvil, & Will. de Forz.[413] de Ulerum,

ductores & constabularios (Justitiarios inquit Parisius) totius navigii

sui, quod in terram navigii Suliæ iturus erat; & tradidit eis Chartam

suam in hac forma.

[Note 410: _Hoved. pag. 666._]

[Note 411: _Al. de. Baruia._]

[Note 412: _Al. Sabulis._]

[Note 413: _Al. Foret._]

[Marge: _Charta R. pro

itineratibus cum eo._]

_Charta Richardi Regis Angliæ de statutis illorum, qui per mare ituri

erant[414]._

[Note 414: _Hoved. pag. 666, Mat. Par. pag. 151._]

_Richardus_ Dei gratia Rex Angliæ & Dux Normanniæ & Aquitaniæ & Comes

Andegaviæ, omnibus hominibus suis Jerosolymam per mare ituris, salutem.

Sciatis nos, de communi proborum virorum consilio, fecisse has justitias

subscriptas.

Qui hominem in navi interfecerit, cum mortuo ligatus projiciatur in

mare.

Si autem eum ad terram interfecerit, cum mortuo ligatus in terra

infodiatur.

[Marge: _Ferrum stringens

vel sanguinem._]

Si quis autem per legitimos testes convictus fuerit, quod cultellum ad

alium percutiendum extraxerit; aut quod alium ad sanguinem percusserit,

pugnum perdat.

[Marge: _Palma feriens._]

Si autem de palma percusserit, sine effusione sanguinis; tribus vicibus

mergatur in mari.

[Marge: _Convitiator._]

Si quis autem socio opprobrium, aut convitia, aut odium Dei injecerit;

quot vicibus convitiatus fuerit, tot uncias argenti ei det.

[Marge: _Latro._]

Latro autem de furto convictus, tondeatur ad modum campionis, & pix

bulliens super caput ejus effundatur, & pluma pulvinaris super caput

ejus excutiatur ad cognoscendum eum, & in prima terra qua naves

applicuerint, projiciatur. Teste me ipso apud _Chinonem_.

[Marge: _Obedientia._]

Præterea idem Rex præcepit in alio brevi suo; ut omnes homines sui, qui

per mare essent ituri, obedirent dictis & præceptis prædictorum

Justitiariorum navigii sui.

[Marge: _Sacramentum._]

Et refert _Parisius_ ipsum fecisse constitutiones istas sacramento

confirmari.

_Concordia & Statuta Philippi Franciæ, & Richardi Angliæ Regum apud

Messinam in Sicilia facta[415]._

[Note 415: _Hoved. pag. 675._]

[Marge: _Reges jurant mutuam

tutelam._]

Octava die Octobris Rex Franciæ & Rex Angliæ, coram Comitibus &

Baronibus suis & Clero, & populo juraverunt super reliquias Sanctorum.

Quod alter alterum & exercitum ejus in peregrinatione illa, in eundo, &

redeundo, bona fide custodiret.

[Marge: _Idem Proceres._]

Et Comites & Barones hoc idem juraverunt se firmiter & inconcusse

servaturos.

Deinde prædicti Reges per voluntatem & consilium totius exercitus

peregrinorum statuerunt:

Quod omnes peregrini, qui in via hujus peregrinationis moterentur; de

omnibus armaturis & equitaturis suis, & de vestibus quibus usuri erant,

pro voluntate sua disponant, & de medietate possessionum suarum, quas

secum habent in via, similiter pro arbitrio suo faciant, dummodo nihil

in patriam suam remittant.

[Marge: _Relaxatio Wrecci._]

_Relaxatio Wrecci Maris[416]._

[Note 416: _Hoved. pag. 678._]

_Richardus_ Rex jam expertus calamitates naufragorum; pro amore Dei, &

salute animæ suæ & parentum suorum, quietum clamavit in perpetuum _Wrec_

per totam terram suam citra mare & ultra, statuens:

[Marge: _Naufragorum bona

quis habere debeat._]

Quod omnis naufragus qui ad terram vivus pervenerit, omnes res suas

liberas & quietas habeat.

Si autem in navi mortuus fuerit, filii vel filiæ, fratres vel sorores

ejus habeant res suas, secundum quod ostendere poterunt se esse

propinquiores illius hæredes.

Hanc autem quietam clamantiam de _Wrec_ fecit _Richardus_ Rex Angliæ; &

Charta sua confirmavit anno 2. regni sui, mense Octobris, apud Messinam,

coram Waltero _Rothomagensi_, & Gerardo _Anxiensi_ Archiepiscopis, &

Johanne _Ebroicense_, & Bernardo _Baoniensi_ Episcopis, & multis aliis

tam Clericis quam Laicis de familia Regis Angliæ; & Charta illa tradita

fuit per manum Rogeri Mali Catuli Vicecancellarii Regis.

[Marge: _Graves

exactiones._]

Will. _Eliensis_ Episcopus Apostolicæ sedis Legatus, Dom. Regis

Cancellarius, & totius Angliæ Justitiarius; plebem Angliæ sibi

commissam, gravibus exactionibus premebat[417].

[Note 417: _Hoved. pag. 680._]

_Concilium habitum Londoniis contra Eliensem Episcopum Cancellarium &

Justitiarium Angliæ. An. Dn. 1191._

[Marge: _Conventus

Procerum._]

Tertia die[418] proxime post Octavas S. Michaelis, Johannes Comes

_Moretonii_ frater Regis, & Walterus Archiepiscopus _Rothomagensis_, &

omnes _Episcopi_, & _Comites_ & _Barones_, & _Cives Londonienses_ cum

illis, convenerunt in atrio Ecclesiæ S. Pauli.

[Note 418: _Hoved. ib. pag. 701. V. Epist. Hug. Coventrens.

Episc. pag. 703._]

[Marge: _Querela de

injuriis._]

Gravissime hic queritur de Guilielmo Eliensi Episcopo, Justitiario

Angliæ, Cancellario Regis, & Legato Romano. Inter alia.

De injuriis quibus affecisset _Gaufridum_ Archiepiscopum _Eboracensem_

fratrem Regis, & _Hugonem_ Episcopum _Dunelmensem_.

[Marge: _De administrando

regno sine aliorum

consilio._]

Et quod spretis consiliis illorum quos Rex ei associaverat in regimine

regni, omnia regni negotia cum impetu & voluntaria dispositione solus

fecisset.

[Marge: _Literæ Regis de

cura regni._]

[Marge: _Eliens. Episc. ab

administr. regni

deponitur._]

Proferuntur jam primum ab Archiepiscopo _Rothomagensi_ & Guilielmo

Marescallo Comite _Strogoil_, literæ Regis[419] _Messinæ_ datæ, quibus

præcepit, ut iidem Archiepiscopus & Marescallus in regimine regni

Cancellario associarentur, & quod Cancellarius sine illorum consilio, &

aliorum pariter assignatorum, nihil de negotio Regis vel regni

tractaret: Aliter si in detrimentum regni quicquam faceret, deponeretur,

& loco ejus Rothomagensis Archiepiscopus institueretur. Totius igitur

Concilii judicio Cancellarius deponitur, & _Rothomagensis_ instituitur.

[Note 419: _Vid. literas Regis in Mat. Par. pag. 359 &

seq._]

[Marge: _Communa Londonarium

concessa. Et juramento

firmata._]

Eodem die Comes _Moretonii_ & Archiepiscopus _Rothomagensis_, & alii

Regis Justitiarii, concesserunt civibus _Londoniarum_ habere communam

suam[420]. Et eodem anno Comes _Moretonii_ & Archiepiscopus

_Rothomagensis_, & fere omnes Episcopi & Comites, & Barones regni

juraverunt communam illam firmiter, & inconcusse se servaturos, quamdiu

Dom. Regi placuerit.

[Note 420: _Hoved pag. 702._]

[Marge: _Cives fidelitatem

Regi jurant, & Joh.

recepturos successorem._]

Et Cives Londoniæ juraverunt fidele servitium Dom. Regi Richardo, &

hæredi suo; & si ipse sine prole decessisset, reciperent Comitem

Johannem, fratrem Richardi Regis, in Regem & Dominum. Et juraverunt ei

fidelitatem contra omnes homines, salva fidelitate Regis Richardi

fratris sui. Cancellarius depositus juravit reddere Castella Angliæ.

Vide Epistolam _Hugonis_ Coventrensis Episcopi, de dejectione Willielmi

Eliensis Episcopi Regis Cancellarii. Hoved. p. 702. ubi causæ aliquot

magis specialiter referuntur.

Et vide ibidem Epistolam Petri Blesensis pro Willielmo, & Epistolam

Celestini Papæ, istius Concilii principes excommunicat. p. 706. & vide

nomina eorum in Epistola ipsius Willielmi ad Lincolniens. Episcop. p.

707.

[Marge: _Fidelitas

juratur._]

In tempore Quadragesimæ Regina _Alienora_, mater Regis, & omnes Magnates

Angliæ in unum convenientes, juraverunt fidelitatem & fidele servitium

_Richardo_ Regi Angliæ, & hæredi suo, contra omnes homines[421].

[Note 421: _Hoved. pag. 718._]

[Marge: _Rex perfide

capitur._]

In mense _Novemb._ Reg. an. 4. vel circa eum, Rex Richardus clam per

Austriam rediens ab Hierosolymis, juxta Viennam perfide captus est a

_Leopoldo_ Duce, & Imperatori postea venundatus[422].

[Note 422: _Hoved. pag. 717 & 720._]

[Marge: _Legatus prohibetur

ingredi._]

Legati Pontificis Romani, ad componendas lites inter Cancellarium

ejectum de Justitiaria potestate, & _Rothomagensem_ Archiepiscopum ejus

obeuntem munus, in Normannia progredi inhibentur[423].

[Note 423: _Hoved. pag. 720._]

[Marge: _Rex Angliam

subjugat Imperatori,

recipitque; tenend. sub

tributo 5000 libr._]

[Marge: _Rex relaxatur._]

_Richardus_ Rex Angliæ, A. D. 1192. in captione Henrici Romanorum

Imperatoris detentus, ut captionem illam evaderet, consilio _Alienoræ_

matris suæ, deposuit se de regno Angliæ, & tradidit illud Imperatori,

sicut universorum Domino; & investivit eum inde per pileum suum[424].

Sed Imperator, sicut prolocutum fuit, statim reddidit ei in conspectu

Magnatum Alemanniæ & Angliæ, regnum Angliæ, prædictum, tenendum de ipso

pro quinque millibus librarum Sterlingorum, singulis annis de tributo

solvendis; & investivit eum inde Imperator per duplicem crucem de auro.

Sed idem Imperator in morte sua de omnibus his, & aliis conventionibus,

quietum clamavit ipsum _Richardum_ Regem Angliæ & hæredes suos.

[Note 424: _Hoved. ib. pag. 724._]

_Modus conciliandi pecuniam ad redemptionem Regis. A. D. 1193. Reg. 4. &

5._

[Marge: _Literæ Regis pro

colligenda pecunia

redemptionis._]

Rex per literas ad Justitiarios & fideles suos totius Angliæ, datas apud

_Hagenou_ in _Germania_ 3. Cal. Maii[425], petit colligi in redemptionis

suæ solutionem 70,000 marcas argenti, transmittique ad eum omni

expeditione. A Justitiariis petit ut honorifice & magnifice ei

subveniant, cum de proprio, tum ex mutuo alacre aliis exemplum

præbentes. Universum autem (inquit) aurum & argentum Ecclesiarum

diligenti observatione & scripti testimonio, ab ipsarum Ecclesiarum

Prælatis accipiatis: eisque per sacramentum vestrum, & aliorum Baronum

nostrorum, quos volueritis, affirmetis, quod eis plenarie restituetur.

[Note 425: _Hoved. pag. 726._]

Mandat item, ut singulorum Magnatum nomina, & subventiones quæ fiunt per

sigillum matris suæ, ei significentur. Extant literæ integræ in

Hovedeno, cum bulla aurea Imperatoris, &c.

Authoritate igitur literarum istarum, _Mater_ Regis, & Justitiarii

Angliæ statuerunt:

[Marge: _4 Pars reddituum._]

[Marge: _Pars mobilium._]

[Marge: _20. s. de Feod. M.

l._]

[Marge: _Tota lana

Cistrensium, &c._]

[Marge: _Totus thesaurus

Ecclesiarum._]

Quod universi, tam Clerici quam Laici, quartam partem redditus sui de

hoc anno darent ad redemptionem Dom. Regis: & tantum superadderent de

mobilibus suis, unde Rex deberet eis gratias scire. Et de unoquoque

Feodo Militis 20 s. Et de Abbatiis ordinis Cistrensis, & de domibus

ordinis de Semplingham, totam lanam suam de hoc anno. Et universum aurum

& argentum Ecclesiarum, sicut Rex mandato suo præceperat.

Sed adegit Imperator Regem ad solutionem 10,000 Marcarum argenti ad

pondus Coloniæ: & ad 50,000 Marcarum præterea, inter Imperatorem & Ducem

Austriæ dividendas, viz. 30,000 Imperatori, & 20,000 Duci Austriæ, &c.

_Vide formam Conventionis in Hovedeno_, p. 728.

[Marge: _Colligitur taxatio,

sed non ubique; integre._]

Subventio prædicta ipso hoc anno exhibetur: sed Episcopi quidam ceperunt

a Clericis suis quartam partem reddituum suorum, quidam vero nisi

decimam. In omnibus terris Regis transmarinis similis est nummorum

coacervatio[426].

[Note 426: _Hoved. pag. 732._]

[Marge: _Rex liberatur._]

A. D. 1194. Regis 5. Pridie Nonas _Februarii_, feria sexta, die

Ægyptiaca, Rex e captione sua Moguntii liberatur[427].

[Note 427: _Hoved. pag. 734._]

[Marge: _Summonet

Coventrensem Episcopum._]

Eodem die Rex summonuit per literas suas Hugonem _Coventrensem_

Episcopum, quod ipse veniret in Curia sua, & staret judicio Episcoporum,

in eo quod ipse Episcopum erat: & judicio Laicorum, in eo quod ipse de

eo tenuerat laicalem ballivam super his, quæ adversus eum

loqueretur[428].

[Note 428: _Ibid._]

[Marge: _Concedit redditus

pro homagiis._]

Deinde Rex[429] concessit quibusdam Archiepiscopis, Episcopis, Ducibus,

Comitibus, & Baronibus multis de Imperio, redditus annuos pro homagiis &

fidelitatibus, & auxiliis eorum contra Regem Franciæ. Recepit itaque

homagium de Archiepiscopis Moguntino & Coloniensi, Episcopo Legis,

multisque Ducibus & Magnatibus, salva fide Imperatoris. Vide aliquot

eorum nomina apud Hoveden. Ibid.

[Note 429: _Ibid._]

[Marge: _Concilium adversus

Joh. fratrem Regis._]

_Concilium Regni adversus Comitem Johannem Fratrem Regis[430]._

[Note 430: _Hoved. pag. 735._]

[Marge: _Nuntius ejus

capitur._]

Paulo ante adventum Regis, _Adam de S. Edmundo_ Clericus, a Johanne

Comite Moretonii fratre Regis in Angliam mittitur cum literis ad

castella ipsius Johannis contra Regem munienda. Jactans autem Johannis

Domini sui potentiam, & familiaritatem cum Rege Franciæ inimico Regis

Angliæ; a Majori Londoniensi captus est cum omnibus Brevibus in quibus

mandata. Comitis continebantur, & Archiepiscopo Cantuariæ una cum eisdem

traditus.

[Marge: _Proceres

convocantur._]

Archiepiscopus, convocatis in crastino Episcopis, Comitibus & Baronibus

regni, ostendit literas Comitis Johannis, intellectoque earundem tenore,

per _commune Consilium_ regni definitum est[431]:

[Note 431: _Hoved. ibid._]

[Marge: _Terræ ejus

saisantur._]

Quod Comes _Johannes_ dissaisiretur de omnibus tenementis suis in

Anglia; & ut castella sua obsiderentur: & factum est ita.

Nota hic qui dicuntur Commune Consilium Regni, & quam subito olim

summonerentur.

[Marge: _Excommunicatur, &

fautores ejus._]

Item Archiepiscopus & Episcopi excommunicaverunt Comitem Johannem &

omnes fautores ejus & consiliarios, qui pacem & regnum Regis Angliæ

turbaverunt vel turbarent.

[Marge: _Rex rediti._]

Rex die Dominico, tertio Idus Martii, e captione, apud Sandwicum

applicuit[432].

[Note 432: _Hoved. ibid._]

[Marge: _Concil.

Nottingham._]

_Concilium apud Nottingham, post Regis e captione reditum A. D. 1194.

Reg. 5._

Tricesima die mensis _Martii_, feria 4. _Richardus_ Rex Angliæ

celebravit primum _Concilii_ sui diem apud _Nottingham_[433], cui

interfuerunt _Alienora Regina_, mater ejus, & _Hubertus Cantuariensis_

Archiepiscopus, qui in dextris Regis sedebat in Concilio illo: &

_Gaufridus Eboracensis_ Archiepiscopus, qui a sinistris ejus sedebat: &

Hugo _Dunelmensis_, & Hugo _Lincolniensis_, & Willielmus _Eliensis_

Regis Cancellarius, & Willielmus _Herefordensis_, & Henricus

_Wigorniensis_, & Henricus _Exoniensis_, & Johannes _Candidæ Casæ_,

Episcopi: & Comes _David_ frater Regis _Scotiæ_, & Hamelinus Comes de

_Warenna_, & Ranulphus Comes _Cestriæ_, & Willielmus Comes de

_Ferreres_, & Willielmus Comes de _Salisberia_, & Rogerus _Bigot_.

[Note 433: _Hoved. pag. 736._]

[Marge: _Fautores Comitis

Joh. dissaisantur._]

1. Eodem die Rex dissaisivit Gyrardum de Canvilla de Castelo &

Vicecomitatu _Lincolniensi_, & _Hugonem Bardolf_ de Vicecomitatu

_Eboracensis_ sciræ, & de Castello _Eboraci_, & de _Scardeburc_, & de

custodia de _Westmerland_, quod ipsi Comiti Johanni adhæserant contra

Regem; & omnia supradicta exposuit venditioni, &c.

[Marge: _Accusationes in eum

& Episcopum Cov._]

[Marge: _Judicium._]

2. Tricesima prima die mensis _Martii_, sc. pridie Calendarum Aprilis,

Rex Angliæ celebravit secundum diem Concilii sui; in quo ipse petit sibi

fieri judicium de Comite Johanne fratre suo, qui contra fidelitatem quam

ei juraverat, castella sua occupaverat, & terras suas transmarinas &

cismarinas destruxerat, & foedus cum inimico suo Rege Franciæ contra eum

inierat. Similiter de _Hugone Nunant_, Coventrensi Episcopo, sibi fieri

judicium postulavit, qui secreti sui consilium eum reliquerat, & Regi

Franciæ & Comiti Johanni inimicis suis adhæserat, omne malum in

perniciem regni sui machinans. Et judicatum est, quod Comes _Johannes_,

& Episcopus _Coventrensis_ peremptorie citarentur; & si infra 40 dies

non venerint, nec juri steterint, judicaverunt Comitem _Johannem_

demeruisse regnum, & Episcopum _Coventrensem_ subjacere judicio

Episcoporum in eo quod ipse Episcopus erat; & judicio Laicorum in eo

quod ipse Vicecomes Regis extiterit.

[Marge: _Tallagium 2.

solidorum._]

3. Calendis _Aprilis_ prima die ejusdem mensis, prædictus Rex Angliæ

celebravit tertium _colloquium_ suum, in quo constituit sibi dari de

unaquaque carucata terræ totius Angliæ duos solidos, quod ab antiquis

nominatur, _Te Mantale_.

[Marge: _Tertiae partis se

milit. ad Norman._]

Deinde præcepit, quod unusquisque faceret sibi tertiam partem servitii

militaris, sicut singulus feodus apportat, ad transfretandum cum illo in

Normanniam.

[Marge: _Lana Cistrensium,

quæ redimitur._]

Deinde exigebat a Monachis Ordinis _Cistrensis_ totam lanam suam de hoc

anno: sed quia hoc facere erat eis grave & importabile, fecerunt cum eo

finem pecuniarum.

[Marge: _Queritur de

Archiep. Ebor. qui non

respondet._]

4. Secunda die mensis Aprilis Sabbato, celebravit _diem quartum &

ultimum_ Concilii sui[434], in quo omnes tam Clerici quam Laici, qui

volebant sibi conqueri de Archiepiscopo _Eboracensi_, fecerunt

querimonias multas de rapinis & injustis exactionibus: sed

Archiepiscopus Eboracensis nullum dedit eis responsum.

[Note 434: _Hoved. pag. 737._]

[Marge: _Ger. de Canvilla

accusatur de receptione

prædonum._]

Deinde per _consilium_ & machinationem Cancellarii (ut dicitur) Gerardus

de _Canvilla_ fuit _retatus_ de receptione prædonum, qui rapuerunt bona

mercatorum euntium ad nundinas de _Stanford_; & ab eo recesserunt ad

rapinam illam faciendam.

[Marge: _De læsa majestate,

in non stando juri Regis._]

Præterea appellaverunt eum de læsione Regiæ Majestatis, in eo quod ipse

ad vocationem Justitiarum Regis venire noluit, nec juri stare de

prædicta receptatione raptorum, neque eos ad justitiam Regis producere,

sed respondit se esse _Hominem Comitis Johannis_, & velle in curia sua

juri stare.

[Marge: _De adjuvando

inimicum Regis._]

[Marge: _Negat omnia, &

duellum vadiat._]

Præterea appellaverunt eum, quod ipse fuit in vi & adjutorio cum Comite

Johanne, & aliis inimicis Regis, ad castella Regis de _Nottingham_ & de

_Tikehil_ capienda. Gerardus vero de Canvilla negavit omnia quæ

objiciebantur ab illis, & illi dederunt vadium de prosequendo, &

Gerardus dedit vadium de defendendo se per unum de liberis hominibus

suis.

[Marge: _Concessiones

Willel. Regi Scotiæ._]

Rex Angliæ[435], in præsentia _Alienoræ_ matris suæ, & _Huberti

Cantuariensis_ Archiepiscopi, & _Hugonis Dunelmensis_ Episcopi, &

_Gocelini Glascovensis_ Episcopi, & aliorum multorum tam Clericorum quam

Laicorum utriusque regni:

[Note 435: _Hoved. pag. 737 & 738._]

Concessit & charta sua confirmavit _Willielmo_ Regi Scottorum &

hæredibus suis in perpetuum; quod quandocunque ipsi per summonitionem

Regis Angliæ ad curiam suam venient, Episcopus _Dunelmensis_ & Vicecomes

_Northumbriæ_ recipient eum ad aquam de _Twede_, & in salvo conductu

ducent eos usque ad aquam de _Taise_, & ibi recipient eos Archiepiscopus

_Eboracensis_ & Vicecomes Eboraci, & in salvo conductu ducent eos usque

ad fines Comitatus Eboracensis, & sic per Episcop. & Vice-comites

ducentur de comitatu ad comitatum, donec perveniant ad curiam Regis

Angliæ: Et ex quo Rex Scottorum intraverit terram Regis Angliæ, habebit

quotidie de bursa Regis Angliæ 100 solidos de liberatione.

Cum autem Rex Scotiæ ad curiam Regis Angliæ venerit, quamdiu ipse in

curia Regis Angliæ moram fecerit, habebit quotidie de liberatione

triginta solidos & duodecim Wastellos Dominicos, & duodecim Simenellos

Dominicos, & quatuor sextertia de Dominico vino Regis, & octo sextertia

de vino expensabili, & 2 libras de pipere, & 4 libras de cymino, & 2

petras de cera, vel 4 cereos, & 40 grossos longos colpones de Dominica

candela Regis, & 24 colpones de alia candela expensabili: Et cum ipse in

patriam suam redire voluerit, conducetur per Episcopos & Vice-comites de

comitatu in comitatum, donec pervenerit ad aquam de _Twede_: & habebit

similiter quotidie 100 solidos de bursa Regis Angliæ in liberationem.

Charta autem hujus Concessionis & Confirmationis Regis Angliæ tradita

fuit _Willielmo_ Regi Scotiæ in villa de Northamptun, feria secunda in

hebdomada Paschæ, per manum Willielmi Eliensis Episcopi, Regis

Cancellarii, Anno ab Incarnatione Domini nostri Jhesu Christi 1194. anno

etiam regni Regis _Richardi_ V. 12. die mensis Aprilis, feria tertia in

hebdomada Paschæ.

[Marge: _Winton. Episc. de

Castell. & Comit. Winton.

dissaisatur._]

15. die mensis _Aprilis_ venit Rex Angliæ ad _Wintoniam_[436], & eodem

die dissaisivit Godefridum _Wintoniensem_ Episcopum de Castello &

Comitatu _Wintoniæ_, & de illis duobus Maneriis quæ Episcopus

Wintoniensis ab illo emerat ante iter suum Jerosolymitanum, & de magna

parte patrimonii sui.

[Note 436: _Hoved. pag. 738._]

24. die mensis _Aprilis_[437] Dominus Rex fecit pacem & finalem

concordiam inter Gaufridum Eboracens. Archiepiscopum & Willielmum

Eliensem Episcopum, quod prædictus Eliensis Episcopus ad summonitionem

Eboracensis Archiepiscopi jurabit cum centesima manu Sacerdotum, quod

ipse nec præcepit, nec voluit, ut idem Eboracensis Archiepiscopus

caperetur.

[Note 437: _Hoved. pag. 739._]

[Marge: _Charta de Libertat.

Lond._]

_Charta Regis Richardi primi de Libertatibus London. A. D. 1194. Reg.

5._

_Richardus_ Dei gratia Rex Angliæ, Dux Normanniæ, Aquitaniæ, & Comes

Andegaviæ, Archiepiscopis, Episcopis Abbatibus, Comitibus, Justic.

Vicecomitibus, Ministris, & omnibus fidelibus Francis & Angl. totius

Angliæ, salutem.

Sciatis, nos concessisse civibus nostris _London_, quod nullus eorum

placitetur extra muros civitatis, &c. _Ut in charta quam Henricus Rex

Pater ejus fecit eisdem civibus[438]._ T. Huberto _Cantuariæ_

Archiepiscopo, Richardo _London_, Hugone de _Dunelmo_, Gilberto

_Roffen_, Hugone _Lincolniensi_, Episcopis; Radulpho Comite _Cestriæ_,

Richardo Comite de _Clare_, Willielmo _Marescallo_, Rogero _Bigot_,

Galfrido filio Petri, Hugone _Bardolfe_, Willielmo _Brewere_, Willielmo

de _Warenne_. Dat. per manum Willielmi Eliensis Episcopi, Cancellarii

nostri apud Winton. 23. die Aprilis, anno regni nostri quinto[439].

[Note 438: _In alio MS. &c. sicut in charta quam Henricus

Rex II. & pater ipsius eisdem civibus fecit, continetur._]

[Note 439: _In alio MS. hic sequitur. Concessit &

confirmavit Chartam Civitatis London, vid. de Middlesex de

Ridellis amovendis per Thamisiam & Medeweyam. Notandum etiam

est, quod in eodem hoc MS. codice, qui ante 300 annos exactas

videtur, nulla fit mentio alicujus chartæ libertatum

Communitati Angliæ per hunc Regem factæ: sed post fusiorem

personæ & virtutum ejus descriptionem immediate transit ad

Chartam hanc de libertatibus London. Deinde vero ad Assisas, ut

vocat; hoc est, Constitutiones quasuam regnum integrum

tangentes. Vid. Hoved. 678, 152._]

In mense _Septembris_ missi sunt[440] ex parte Regis per singulos

comitatus Angliæ Justitiarii errantes, & secundum subscriptorum formam

capitulorum processerunt in justitiis exequendis.

[Note 440: _Hoved. pag. 743._]

[Marge: _Forma procedendi in

Placitis Coronæ Regis._]

_Forma procedendi in Placitis Coronæ Regis[441]._

[Note 441: _Hoved. pag. 744._.]

In primis eligendi sunt 4 Milites de toto comitatu, qui per sacramentum

suum eligant duos legales Milites de quolibet hundredo &

wapentaccio,[442] & illi duo eligant super sacramentum suum 10 Milites

de singulis Hundredis vel wapentaccis, vel, si Milites defuerint,

legales & liberos homines: ita quod illi duodecim in singulis

respondeant de omnibus capitulis de toto hundredo & wapentaccio.

[Note 442: C'est un canton composé d'un certain nombre de

villages.]

[Marge: _Capitula Placitorum

Coronæ Regis._]

_Capitula Placitorum Coronæ Regis._

De _Placitis Coronæ_ novis & veteribus, & omnibus quæ nondum sunt finita

coram Justitiariis Dom. Regis.

Item de omnibus _Recognitionibus_, & omnibus placitis quæ summonita sunt

coram Justitiariis per Breve Regis, vel capitalis Justitiæ, vel a

capitali curia Regis coram eis missa.

Item de _Eschaetis_ quæ sunt & quæ fuerunt postquam Rex arripuit iter

versus terram Jerusalem, & quæ fuerunt tunc in manu Regis, & iterum sunt

modo in manu ejus vel non, & de omnibus _Eschaetis_ Domini Regis; si a

manu sua sunt remotæ, quomodo, & per quem, & in cujus manus devenerunt,

& qualiter, & quis exitus inde habuerit, & quos, & quid valuerint, &

quid modo valeant: & si aliqua Eschaeta sit, quæ ad Dominum Regem

pertineat, quæ in manu ejus non sit.

Item de _Ecclesiis_ quæ sunt de donatione Domini Regis.

Item de _Custodiis puerorum_, quæ ad Dominum Regem pertinent.

Item de _Maritagiis_ puellarum vel viduarum, quæ ad Dominum Regem

pertinent.

Item de _Malefactoribus_ & eorum receptoribus, & eis consentientibus.

Item de _Falsonariis_.

Item de _Interfectoribus Judæorum_, qui sunt: & de vadiis Judæorum

interfectorum, & catallis, & terris, & debitis, & chartis, & quis ea

habuerit, & quis quantum eis debuerit, & quæ vadia habuerint, & quis ea

teneat, & quantum valeant, & quis exitus inde habuerit, & quos, & omnia

vadia, & debita Judæorum interfectorum, capiantur in manu Regis, & qui

ad occisionem Judæorum fuerunt, & non fecerunt finem cum Domino Rege,

vel Justitiariis suis, capiantur, & non deliberentur, nisi per Dom.

Regem vel Justitiarios suos.

Item de omnibus auxiliis datis ad redemptionem Domini Regis, quis

quantum promiserit, & quantum reddiderit, & quantum a retro sit[443].

[Note 443: _Hoved. pag. 744._]

Item de _Fautoribus_ Comitis Johannis, qui finem cum Dom. Rege fecerunt,

& qui non.

Item de _Catallis_ Comitis Johannis vel fautorum ejus, quæ ad usum

Domini Regis non sunt conversa, & quantum Vice-comites receperunt, &

Ballivi sui, & quis aliquid contra antiquas consuetudines regni dederit.

Item de omnibus terris Comitis Johannis, de _Dominicis_, & _Wardis_, &

_Eschaetis_, & de donis suis, & qua de causa data sunt ei illa dona, &

omnia dona Comitis Johannis capiantur in manu Dom. Regis, præterquam

illa quæ per Regem confirmata sunt.

Item de _debitis_ & _finibus_ quæ debentur Comiti Johanni, & qua de

causa; & omnia exigantur ad opus Dom. Regis.

Item de _foeneratoribus_, & eorum _Catallis_, qui mortui sunt.

Item de vinis venditis contra _Assisam_, & de falsis mensuris tam vini

quam aliarum rerum.

Item de cruciatis mortuis ante iter suum arreptum versus Jerusalem, &

quis eorum catalla habuerit, & quæ, & quanta.

Item de magnis _Assisis_, quæ sunt de centum solidatis terræ, & infra.

Præterea in quolibet Comitatu eligantur tres _Milites_ & unus

_Clericus_, custodes Placitorum coronæ. Et nullus _Vicecomes_ sit

Justitiarius in Vicecomitatu suo, nec in Comitatu quem tenuerit post

primam coronationem Dom. Regis.

Præterea _tailleantur_ omnes Civitates & Burgi, & dominica Dom. Regis.

_Justitiarii_ vero nominati una cum _Baillivis Willielmi_ de S. Mariæ

Ecclesia, & Gaufridi filii Petri, & Willielmi de _Chimelli_, & Willielmi

Bruere, & Hugonis _Bardulfi_ & Vicecomitis locorum, summoniri faciant

milites in Comitatu in rotulo nominatos; & ad diem & locum quem eis

scire facient, veniant, & coram eis jurare faciant illos, quod legale

posse suum ponent ad Wardas, & Eschaetas Dom. Regis instaurandas, & ad

appretiandas ad commodum Dom. Regis, nec alicujus odio, favore vel

gratia illud omittent; & quod prædicti milites nominati super

sacramentum suum eligent 12 legales milites, vel liberos, & legales

homines, si milites ad hoc inventi non fuerint, per diversas partes

singulorum Comitatuum in itinere prædictorum Justitiariorum, sicut

expedire viderint; qui similiter jurent, quod ad _Wardas_ & _Eschaetas_

de partibus illis instaurandas, & appretiandas, & affirmandas, suum

legale posse & consilium & auxilium apponent ad commodum Regis ut

prædictum est; & prædicti jurati super sacramentum suum eligent de

liberioribus hominibus _Eschaetarum_ & _Wardarum_, quot & quales

noverint esse sibi necessarios, ad prædicta Dom. Regis negotia, sicut

melius fieri potest, ad commodum Domini Regis exequenda.

Et secundum est quod prædictæ _Wardæ_ & _Eschaetæ_ instaurabantur de

exitibus ex eis provenientibus usque ad festum Michaelis. Item de

exitibus ejusdem termini, & si non sufficiunt, supplebitur deficiens de

_Telonio_ Dom. Regis ita quod illi qui tenebunt _Wardas_, & _Eschaetas_

illas ad firmam respondebunt inde a festo S. Michaelis & deinceps

tanquam de stauratis.

Dominus autem Rex illis qui _Wardas_ illas & _Eschaetas_ ad firmam

tenebunt, eas usque ad terminum suum de anno in annum warrantizabit; ita

quod licet Dominus Rex aliquam illarum alicui dedisset, firmarius firmam

suam tenebit, usque ad finem anni, per firmam ei reddendam, cui Rex eam

dederit, quam Dominus Rex inde perceperit.

Justitia vero _Eschaetæ_, quam dederit, remaneat Dom. Regi, nisi Dominus

Rex illud nominatim dederit.

_Firmarius_ vero cum firmam suam dimiserit, instauramentum suum, &

omnia sua quæ in firmis posuerit ultra instauramentum Regis, libere &

sine diminutione habebit, & inde habebunt literas Dom. Archiepiscopi

patentes, continentes tenorem Chartæ Dom. Regis super hoc factæ.

Inquiratur item diligentissime quantus sit _assisii_ redditus per

singula manerii in demenio, & quantum valeant omnia alia in prædictis

maneriis _assisa_; & quot sunt carucæ, & quantum singulæ valeant, non

æstimantes eas ad pretium XX solidorum tantum; sed secundum quod terra

fuerit vel bona vel mala, crescat vel decrescat pretium.

Illi vero qui _firmas_ suscipient, _firmas_ suas instaurabunt ut

prædictum est, secundum pretium supradictum, de exitibus _Eschaetarum_ &

_Wardarum_.

Inquiratur item de quot bobus, & averiis singulæ carucæ valeant

instaurari; & quot & quantum instauramentum singula maneria possint

sustinere, & tunc aperte & distincte in scriptum redigantur.

[Marge: _Pretium

animalium._]

Erit autem pretium bovis IV solidi, & vaccæ similiter, & averi

similiter; & ovis crispæ X denarii & ovis lanæ grossioris VI denarii, &

suis XII denarii, & verris XII denarii. Et cum firmarii firmas suas

dimiserint, de prædicto pretio respondebunt, vel de animalibus

pacabilibus in optione firmariorum; & cum omnia prædicta instaurata

fuerint, & appretiata, omnia imbrevientur aperte & distincte &

deferantur ad Scaccarium. Excipiuntur autem de hac assisa Episcopatus &

Abbatiæ, & terræ Baronum qui proximi sunt ætati.

Inquiratur etiam per sacramentum prædictorum de omnibus _Wardis_ &

_Eschaetis_, quæ non sunt in manu Domini Regis; & capiantur in manu Dom.

Regis, & de illis fiat sicut de aliis Eschaetis & Wardis.

[Marge: _Capitula de

Judæis._]

_Capitula de Judæis[444]._

[Note 444: _Hoved. pag. 745._]

Omnia debita & vadia Judæorum imbrevientur, terræ, domus, redditus, &

possessiones.

_Judæus_ vero qui aliquid horum celaverit, sit in forisfactura Domini

Regis de corpore suo, & de concelamento, & de omnibus possessionibus

suis, & omnibus Catallis suis; nec unquam concelamentum Judæo recuperare

licebit.

Item provideantur 6 vel 7 loca, in quibus facient præstita sua; &

provideantur 2 legales Christiani, & 2 legales Judæi, & 2 legales

scriptores; & coram illis & Clericis Willielmi de S. Mariæ Ecclesia, &

Willielmi de Chimilli fiant præstita, & Chartæ præstitorum fiant in

modum Chirographi, & altera pars remaneat _Judæo_, sigillato sigillo

illius cui pecunia traditur; & altera pars remaneat in arca communi, in

qua sunt 3 ferruræ; unde duo Christiani habeant unam clavem, & 2 _Judæi_

unam, & Clerici Willielmi de _S. Mariæ_ Ecclesia, & magistri Willielmi

de _Chimilli_ habeant tertiam; & præterea tria sigilla, & qui claves

habuerint sigilla apponent.

Clericus autem prædictorum Willielmi & Willielmi habeant rotulum de

transcriptis omnium chartarum, & sicut chartæ mutabuntur, mutetur &

rotulus.

De singulis Chartis dentur 3 denarii, medietas a _Judæo_, & medietas ab

eo cui pecunia creditur; unde 2 scriptores habeant 2 denarios, & custos

rotuli tertiam; & de cætero nullum fiet præstitum, nulla Judæis fiet

solutio, nulla fiet chartarum mutatio, nisi coram predictis vel majori

parte, si omnes interesse nequiverint.

Et praedicti duo Christiani habeant unum rotulum de recepta Judæorum

solutionis eis de cætero faciendæ; & 2 Judæi unum, & Custos rotuli unum.

Item quilibet _Judæus_ jurabit super rotulum suum quod omnia debita sua,

& vadia & redditus, & omnes res, & possessiones suas imbreviari faciet,

& quod nihil celabit ut prædictum est; & si scire poterit quod aliquis

aliquid celaverit, istud justitiis ad eos missis secreto revelabit; &

quod falsarios Chartarum, & retonsores denariorum, ubi eos scient,

detegent, & monstrabunt, & de falsis Chartis similiter.

Præterea _Inquisitio_ quæ quærenda erat de prisis & censeriis omnium

Baillivorum Domini Regis, tam Justitiarum quam Vicecomitum &

Constabulariorum, & Forestariorum & eorum servientium, post coronationem

Domini Regis Richardi primum, & quare prisæ illæ captæ fuerunt, & per

quem, & de omnibus Catallis, donis & promissis factis occasione saisinæ

factæ de terris Comitis _Johannis_, & fautorum suorum; & quis ea

receperit, & quæ, & quantam dilationem ceperit per mandatum Huberti

Cantuariensis Archiepiscopi tunc temporis Capitalis Justitiarii Regis.

[Marge: _Rex aliud sigillum

regni fieri jubet._]

Sub hoc tempore[445] Rex ex _Andegavia_ & _Cenomannia_ veniens in

Normanniam, moleste tulit quicquid factum fuerit de treugis factis inter

ipsum & Regem Franciæ; & imputans Cancellario suo hoc per eum fuisse

factum, abstulit ab eo sigillum suum, & fecit sibi novum sigillum fieri;

& mandavit per singulas terras suas, quod nihil ratum foret quod fuerat

per vetus sigillum suum; tum quia Cancellarius ille operatus fuerat inde

minus discrete, quam esset necesse; tum quia sigillum illud perditum

erat quando _Rogerus Malus-Catulus_ Vicecancellarius suus submersus erat

in mari ante insulam de _Cypro_.

[Note 445: _Hoved. pag. 746._]

Et præcepit Rex quod omnes qui Chartas habebant, venirent ad novum

sigillum suum, ad Chartas suas renovandas.

[Marge: _Torniamenta

statuit._]

Praeterea statuit Rex[446] _Torniamenta_[A] fieri in Anglia, & Charta

sua confirmavit, ita quod quicunque _torniare_ vellet, daret ei pecuniam

secundum formam subscriptam.

[Note 446: _Hoved. pag. 746._]

[Marge A: Tournois.]

Videlicet, Comes daret pro licentia torniandi XX marcas argenti; &

Barones X marcas argenti; & miles terram habens, IV marcas argenti; &

miles non habens terram, II marcas argenti. Et præcepit Rex ne aliquis

accederet ad loca torniamentorum, nisi prius tradidisset ei memoratam

pecuniam. Chartam autem hujus Concessionis, tradidit Rex Willielmo

Comiti Salesburiensi custodiendam. Vide Mat. Par. pag. 170. V. Hoved.

pag. 755. lin. 11.

[Marge: _Hubertus Archiep.

juramentum mittit per totam

Angliam._]

Eodem anno 1195. _Hubertus_ Cantuar. Archiepiscopus Apostolicæ Sedis

Legatus, & totius Angliæ Justitiarius, misit per totam Angliam hujusmodi

formam Juramenti, viz[447].

[Note 447: _Hoved. pag. 757._]

Quod omnes homines regni Angliæ, pacem Dom. Regis pro posse suo

servabunt.

Et quod nec latrones nec robatores, nec eorum receptatores erunt, nec in

aliquo eis consentient. Et quod cum hujusmodi malefactores scirent,

illos pro toto posse suo capient & Vicecomitibus liberabunt, qui nullo

modo deliberentur nisi per Dom. Regem, vel capitalem justitiam suam: Et

si illos capere non poterunt, eos Baillivis Domini Regis cuicunque

fuerint, scire facient.

Levato autem clamore insequendi _Utlagatos_, _Robatores_, _Latrones_,

aut eorum _Receptatores_, omnes sectam illam plene facient pro toto

posse suo; & si quem viderint, vel manifestum fuerit, sectam illam non

fecisse, vel sine licentia se ab ea retraxisse, eos tanquam malefactores

ipsos capient, & Vicecomiti liberabunt, non liberandos nisi per Regem,

aut ejus capitalem justitiam.

Milites[448] vero ad hoc assignati faciet venire omnes de balliva sua

coram se a quindecim annis, & ultra; & jurare facient quod pacem Domini

Regis, ut supradictum est, servabunt; & quod nec utlagati, nec

robatores, nec latrones, nec eorum receptatores erunt, nec in aliquo eis

consentient, & quod sectam, ut prædictum est, plenam facient; & quod si

cum malefactione aliquem ceperint, militibus in balliva super se

positis, & ad hoc assignatis, eum liberabunt, qui eum liberabunt

Vicecomiti custodiendum, ut ipsum malefactorem, nec liberandum nisi per

præceptum Dom. Regis, vel ejus capitalis justitiæ.

[Note 448: _V. Bract. Lib. 3. Tract. 2. cap. 1. num. 1._]

Ad hæc igitur exequenda missi sunt per singulos Comitatus Angliæ, viri

electi & fideles, qui per sacramentum fidelium hominum de visnetis,

multos ceperunt, & carceribus Regis incluserunt. At multi inde

præmuniti, & sibi male conscii fugerunt, relictis domibus &

possessionibus suis[449].

[Note 449: _W. cum Barba Leges peritas suspensas & tractas

ad caudam equi. Hoved. pag. 765. Mat. Par. 186._]

[Marge: _Assisa de mensuris

per Rich. R._]

_Assisa de mensuris facta per Richardum Regem Angliæ ad Instantiam

Huberti Cant. Archiep. Angliæ Justitiarii in die S. Edmundi Regis &

Martyris apud Westm. A. D. 1197. Reg. 8._

Hæc est _Assisa_[450] facta per Regem Richardum per petitionem Consilii

Episcoporum & cæterorum Baronum suorum de mensuris per totum regnum

Angliæ in festo S. Edmundi apud Westm. Anno regni sui 8.

[Note 450: _E vet. MS._]

Constitutum est quod omnes Mensuræ totius Angliæ tam in bladis quam in

leguminibus, & de rebus consimilibus, sint ejusdem quantitatis, sc. una

bona summa, &c.

_Assisa de mensuris facta per Richardum Regem Angliæ, ad Instantiam

Huberti Cantuariensis Archiepiscopi & Angliæ Justitiarii in die S.

Edmundi Regis & Martyris apud Westm.[451]._

[Note 451: _Hoved. pag. 774. Mat. Par. an 1197. pag. 184._]

Constitutum est quod omnes mensuræ totius Angliæ tam de bladis, quam de

leguminibus, & de rebus consimilibus, sint ejusdem quantitatis, scilicet

una bona summa æqui, & hæc mensura sit rasa tam in Civitatibus & Burgis

quam extra.

Mensura etiam vini & Cervisiæ, & cæterorum liquorum sit ejusdem

quantitatis secundum diversitates liquorum.

Pondera etiam libræ, & cæteræ peisæ sint ejusdem quantitatis in toto

regno secundum diversitates mercaturarum.

Mensuræ etiam bladorum & liquorum vini & cervisiæ, inclaventur ferreis

clavis, ne per dolum possint falsari.

Constitutum est ut lanei panni ubicunque fuerint in regno, fiant de

eadem latitudine, sc. de duabus ulnis inter listas; & ejusdem bonitatis

in medio & in lateribus. Eademque sit mensura de ulnis in toto regno, &

ulna sit ferrea.

Prohibitum est mercatoribus omnibus per totum regnum, ne quis prætendat

seldæ suæ rubros pannos, vel nigros, vel scuta, vel aliqua alia per quæ

visus emptorum sæpe decipiuntur ad bonum pannum eligendum.

Prohibitum est etiam quod nulla tinctura vendenda, nisi solummodo nigra

fiat alicubi in regno, nisi in Civitatibus aut capitalibus Burgis.

Constitutum est etiam ut in singulis Civitatibus aut Burgis, 4 & 6

legales homines de eadem villa, secundum quantitatem villæ, simul cum

Vicecomite vel cum Præposito Civitatis aut Burgi, si in manu

Vicecomitis non fuerint, assignentur ad hanc assisam custodiendam sub

hac forma; ut ipsi videant & certi sint quod omnia vendantur & emantur

per eandem mensuram, & omnes mensuræ sint ejusdem quantitatis secundum

diversitatem mercium. Et si aliquem invenerint qui confessus vel

convictus fuerit, quod per aliam quam per statutam vendiderit mensuram,

corpus ipsius capiatur, & in prisona teneatur, & omnia Catalla sua in

manu Domini Regis saisiantur, nec deliberentur nisi per Regem aut

capitales ejus justitias.

De ipsis custodibus statutum est, quod si ipsi hanc custodiam ita

negligenter fecerint, quod per alios quam per eos Custodes coram

justitiis Domini Regis, aliquem assisam præscriptam transiisse, vel de

mensuris victualium, vel aliarum mercium, vel latitudine pannorum, ipsi

Custodes de Catallis suis in misericordia Dom. Regis remaneant.

Præceptum est etiam ut post festum Purificationis beatæ Mariæ, nullus in

aliquo Comitatu vendat aliquid nisi per præscriptam mensuram, quæ

ejusdem sit quantitatis, nec post feriam mediæ quadragesimæ, quæ erit

apud _Stanford_, vendat aliquem pannum minoris latitudinis quam duarum

ulnarum inter listas.

[Marge: _Tallagium 5

solidorum._]

_Tallagium 5 solidorum de singulis carucatis, & modusimponendi &

colligendi ejusdem. An. Dom. 1198[452]._

[Note 452: _Hoved. pag. 778. Mat. Par. pag. 188._]

[Marge: _Commissionarii

jurati._]

[Marge: _Inquisitores._]

Eodem anno _Richardus_ Rex Angliæ accepit de unaquaque carucata terræ,

sive hyda totius Angliæ quinque solidos de auxilio: Ad quos colligendos

misit idem Rex per singulos Comitatus Angliæ unum Clericum & etiam

militem; qui cum Vicecomite Comitatus ad quem mittebantur, & legalibus

militibus ad hoc electis, præstito juramento quod fideliter exequerentur

negotium Regis, fecerunt venire coram se, Senescallos Baronum illius

Comitatus, & de qualibet villa Dominum, vel Baillivum villæ &

Præpositum, cum 4 legalibus hominibus villæ, sive liberis, sive

rusticis; & 2 milites legaliores de Hundredo qui juraverunt.

[Marge: _Inquisitorum

Sacramentum._]

Quod fideliter & sine fraude dicerent, quot carucarum Wannagia fuerint

in singulis villis; quot scilicet in dominico, quot in vilenagia, quot

in eleemosynis viris religiosis collatis; quas ipsi donatores, vel eorum

hæredes tenentur warrantizare, vel adquietare, vel unde viri religiosi

debent servitium facere.

[Marge: _Taxatio._]

[Marge: _Collectores._]

Et super singula carucarum _Wannagia_ ponebant ex præcepto Regis primo

II solidos, postea III solidos, & hæc omnia in scriptum redigebantur, &

habebat inde Clericus rotulum unum, & miles rotulum alterum, Vicecomes

rotulum tertium; Senescallus Baronum rotulum quartum de terra Domini

sui. Hæc pecunia recipiebatur per manus duorum legalium militum de

singulis Hundredis, & per manum Ballivi de Hundredo; & ipsi inde

respondebant Vicecomiti, & per prædictos rotulos respondebat Vicecomes

inde ad scaccarium coram Episcopis, Abbatibus & Baronibus ad hoc

assignatis.

[Marge: _Poena celantium._]

Ad poenam vero juratorum, qui aliquid contra juramentum suum celaverint

in hoc negotio, statutum erat.

Quod quicunque rusticus convictus fuisset de perjurio, daret Domino

meliorem bovem de Caruca sua, & insuper responderet de pretio ad opus

Dom. Regis, tantum pecuniæ quantum fuisset declaratum per suum perjurium

fuisse celatum: Si vero liber homo convictus fuisset, esset in

misericordia Regis, & insuper refunderet de proprio ad opus Domini

Regis, quantum fuerit per eum celatum, sicut & rusticus.

[Marge: _Gravis distringendi

modus._]

[Marge: _Excipiuntur feoda

Eccles. Eschaetæ._]

_Statutum_ etiam fuit; quod quilibet Baro cum Vicecomite, faceret

districtiones super homines suos, & si per defectum Baronum

districtiones factæ non fuissent, caperetur de dominico Baronum, quod

super homines suos restaret reddendum, & ipsi Barones ad homines suos

inde caperent; & libera _feoda Ecclesiarum parochialium_ de hoc tallagio

excipiebantur, & omnes _Eschaetæ_ Baronum quæ fuerunt in manu Dom.

Regis, communicaverunt.

[Marge: _Serganteriæ._]

_Serganteriæ_ vero Dom. Regis, quæ non erant de feodis militum,

excipiebantur; sed tamen imbreviebantur, & numerus carucatarum terræ, &

valentiæ terrarum, & nomina servientium; & servientes illi summonebantur

esse apud Londonias in Octavis clausi Pentecostes, audituri & facturi

præceptum Dom. Regis.

Ipsi vero qui electi fuerant, & constituti ad hoc negotium Regis

faciendum, statuerunt per æstimationem legalium hominum, ad

uniuscujusque carucæ _Wannagium_ centum acras terræ.

[Marge: _Extensio terræ

Rich. I._]

_Extensio terræ Richardi I. Regis Angliæ secus mare, ex Hovedeno in Ric.

I. p. 672. ubi agit de divisione Regnorum secus mare._

Sciendum est quod tota terra, quæ est ab Anglia usque in Hispaniam secus

mare, videlicet Normannia, Britannia, Pictavia, est Domini Regis Angliæ;

& protenditur usque ad portum qui dicitur _Huarz_[453], qui dividit

terram Comitis de Baonia a terra Regis _Navarræ_. Et terra Regis

_Navarræ_ incipit a portu de _Huviarz_, & protenditur usque ad aquam quæ

dicitur _Castre_, &c.

[Note 453: _Al. Huviarz._]

Eodem Anno (viz. 1198. Reg. 9. & 10.) _Hugo Bardulfi_, & magister

Rogerus _Arundel_ & Gaufridus _Hachet_, quibus commissæ fuerant

_Lincolnsire_, _Notinghamsire_, _Derebisire_, _Euerwicsire_,

_Northumberland_, _Westmerland_, _Cumberland_, _Lancaster_, itinerantes

placitaverunt placita coronæ Regis[454].

[Note 454: _Hoved. ib. pag. 783._]

[Marge: _Capitula Placitorum

Coronæ Regis._]

_Capitula Placitorum Coronæ Regis._

De Placitis Coronæ novis & veteribus quæ non sunt finita coram justitiis

Domini Regis. De morte antecessorum. De nova dissaisiva. De magnis

Assisis usque ad 10 libratas terræ, & infra. Et de advocationibus

Ecclesiarum. Et capientur coram eis electiones magnæ _Assisæ_ per

mandatum Domini Regis, vel ejus capitalis justitiæ.

De Ecclesiis vacantibus vel non vacantibus quæ fuerunt de donatione

Domini Regis; quis eas donavit, vel quis eas habeat & per quem, &

quantum valent.

De Eschaetis Domini Regis & eorum valentiis, & quis eas habeat, & per

quem.

De Dominabus & de valectis, & puellis quæ sunt vel esse debent in

donatione Domini Regis, & de valentiis terrarum suarum & si quis eorum

vel earum sit maritatus, & inquiratur cui, per quem, & a quo tempore.

Inquirendum est etiam quæ viduæ non finierunt pro se maritandis, & finis

capiatur ad opus Dom. Regis.

De sergentariis Domini Regis, quis eas habet, & per quem, & quantum

valent, & qui finem non fecerunt ad auxilium Domini Regis, & qui

fecerunt, & finis capiatur.

De usuris Christianorum, & eorum Catallis qui sunt mortui.

De illis qui sunt in misericordia Regis & non amerciati.

De præpresturis Domini Regis.

De viis Dom. Regis _Estreciatis_.

De Thesauris inventis.

De malefactoribus & eorum receptoribus.

De fugitivis retatis reversis post ultimam Assisam.

De omnibus ponderibus & mensuris, & ulnis renovatis; & si 4 homines qui

sunt attornati ad hæc custodienda, in unaquaque villa fecerint quod inde

statutum est; & si attachiaverunt transgressores illius Assisæ, & si non

attachiaverunt prout debent, puniantur sicut ipsi transgressores.

Totum vinum illius qui vendidit contra Assisam, capietur ad opus Domini

Regis, & præterea Dominus vini & venditores sint in misericordia Regis.

Inquirendum est per omnes Comitatus de hidis & carucatis; & si

Justitiarii qui ad hæc attornati fuerunt se bene habuerint; & si de

omnibus receperunt; & si aliqua concelaverunt.

De custodiis Portuum maris; si quid receperunt quod non reddiderunt; &

si mercedem aliquam pro jure Regis retinendo; & si quis aliquid ceperit

qui non fuit ad hoc attornatus.

Inquirendum est si omnes venerint & quis ille fuerit & qualiter

nominatus fuerit.

His igitur & aliis vexationibus, sive juste sive injuste tota Anglia a

mari usque ad mare redacta est ad inopiam. Sed nondum finitis supervenit

aliud genus tormenti ad confusionem hominum regni per Justitiarios

forestarum, viz. per Hugonem de Nevilla summum Justitiarium omnium

forestarum Regis in Anglia, qui cognominatus est Enuellu; & per Hugonem

War, & per Ernistum de Neville.

Prædictis igitur Justitiariis forestarum itinerantibus, præceptum est ex

parte Regis, ut per singulos comitatus, per quos ipsi ituri essent,

convenirent coram iis ad placita forestæ, Archiepisc. Episc. Comites &

Barones, & omnes libere tenentes, & de unaquaque villa Præpositus, & 4

homines ad audienda præcepta Regis.

[Marge: _Assisa Regis Rich.

I. de Forestis._]

_Hæc est Assisa Dom. Regis, & hæc sunt præcepta de Forestis suis in

Anglia, facta per assensum & consilium Archiepisc. & Episc. Abbatum,

Comitum, & Baronum & Militum totius regni sui[455]._

[Note 455: _Hoved. pag. 784._]

Dominus Rex primum defendit, quod si aliquis ei forisfaciat de venatione

sua, vel de Forestis suis, in aliqua re, non vult quod confidant in hoc,

quod habuit misericordiam de illis per eorum catalla hucusque qui ei

forisfecerint de venatione sua, & de Forestis suis. Nam si qui amodo ei

forisfecerint inde, & inde convicti fuerint, plenariam vult de illis

Justitiam fieri, qualis facta fuit tempore Henrici avi patris Domini

Regis, viz. ut amittant oculos & testiculos.

Item, Dominus Rex defendit, quod nullus habeat arcus vel sagittas, neque

canes, neque leporarios in Forestis suis, nisi habeat ipsum Regem ad

warrantum suum, vel aliquem alium qui eum possit inde _warantizare_.

Item Rex defendit, quod nullus donet vel vendat aliquid ad destructionem

bosci sui, vel wastam, quæ sit infra Forestam Regis; sed concedit bene

quod capiant de boscis suis, quod necesse iis fuerit sine wasta, & hoc

per visum Forestarii sui, & Viridariorum suorum.

Item præcipit, quod omnes illi qui habent boscos infra metas Forestæ

Domini Regis, quod ponant idoneos Forestarios in boscis suis: de quibus

Forestariis ipsi quorum bosci fuerint sint plegii: vel tales inveniant

plegios idoneos, qui possunt emendare, si Forestarii in aliquo

forisfecerint quod Dom. Regi pertineat.

Item præcipit, quod sui Forestarii curam super Forestarios Militum &

aliorum qui boscos habent infra metas Forestæ Domini Regis, quod bosci

non destruantur. Nam si super hoc bosci eorum destructi fuerint, sciant

bene illi quorum bosci fuerint, quod de ipsismet vel eorum terris

capietur emendatio, & non de alio.

Item præcipit Rex, quod sui Forestarii jurent, quod secundum omne posse

suum tenebunt ejus Assisam, qualem eam fecit de Forestis suis, & quod

non vexabunt milites neque probos homines de hoc, quod Dominus Rex iis

concessit de boscis eorum.

Item præcipit, quod in quolibet Comitatu in quo venationem habet,

ponantur 12 Milites ad custodiendum venationem suam, & viride in

Forestis suis, & quod 4 Milites ponantur ad adgistandos boscos suos, &

ad recipiendum panagium suum, & custodiendum & defendendum.

Item præcipit, quod nullus adgistet boscos suos infra metas Forestæ suæ,

antequam bosci eorum adgistentur: & est sciendum quod incipit

adgistamentum Dom. Regis 15 die ante festum S. _Michaelis_, & durat 15

diebus post festum S. _Michaelis_.

Item præcipit Rex, quod si Forestarius ejus habet in custodia sua

Dominicos boscos Regis, & bosci illi destructi fuerint, & non possit,

nec sciat justam causam monstrare quare bosci destruantur, nihil aliud

capiatur de Forestario illo, nisi proprium corpus suum.

Item præcipit, quod nullus Clericus ei forisfaciat de venatione sua,

neque de Forestis suis: & præcipit bene Forestariis suis, quod si

invenerint eos forisfacientes, non dubitent in eos manus imponere, ad

eos resistendos & capiendos: ipse enim eos inde warantizabit.

Item Rex præcipit, quod omnia essarta videantur in quolibet tertio anno,

tam nova quam vetera, intra regardum, & omnes perpræsturæ similiter, &

omnia wasta boscorum, & quod quodlibet illorum per se imbrevietur.

Item Rex præcipit, quod Archiepisc. Episcop. Comites, Barones, &

Milites, & libere tenentes, & omnes homines de terra sua, veniant ad

summonitionem _Magistri Forestarii_ sui, & ad placitanda placita de

Forestis suis.

Prohibendum est etiam ad Placita Forestæ, ne aliqua caretta exeat

Chiminum in Foresta Regis, neque porci sint in Foresta Regis tempore de

Foinesun, sc. 15 diebus ante nativitatem S. _Johannis Baptistæ_, & 15

diebus post idem festum.

Est autem sciendum, quod qui forisfecerit in Foresta Regis de venatione

sua, & inde attaintus fuerit, erit in misericordia Regis ad oculos &

testiculos perdendos.

Qui autem forisfecerit in Foresta Regis de viridi, sive per

_culpaturam_, sive per _esbrancaturam_, sive per _foditionem turvarum_,

sive per _escoriationem moræ_, sive per _culpationem_ de subnemore, sive

per _essartum_, sive per novam _prepræsturam_, per _sepem_ vel

_fossatum_, vel per _remotionem molendini_, vel _cursus aquæ_, vel

_beccariæ_, vel aliarum domorum, vel per foenum & falcandum extra sepes,

vel extra fossata, erit in misericordia Regis de pecunia sua, nisi habet

Viridarios vel Forestarios Regis ad warrantum.

Similiter qui arcus vel sagittas portaverit, vel canes duxerit sine

copula per Forestam Regis, & inde attaintus fuerit, erit in misericordia

Regis.

Statutum etiam est, quod semper in tertio anno fiat visus Forestæ; in

reguardo autem Forestæ hæc supradicta videnda sunt. Et videnda sunt in

reguardo nova essarta & vetera imbladata post ultimum reguardum, & quo

blado vel legumine imbladata sint. Nova autem sarta erunt in manu Regis:

si vetera sarta imbladata sunt de frumento, vel siligine, unaquæque acra

dabit Regi 13 denarios de illa vestitura: & si imbladata fuerint de

avena, vel hordeo, vel fabis, vel pisis, vel alio legumine, unaquæque

acra dabit Regi 6 denarios de illa vestitura.

Et sciendum est, quod tempore _Henrici Regis_ filii _Matildis_

Imperatricis, permissum erat intra metas Forestæ fossata fieri loco

sepium. Et idem Rex Henricus statuit apud Woodstock, quod quicunque

forisfecerit ei de Foresta sua semel de venatione sua, de se ipso salvi

plegii capiantur; & si iterum forisfecerit, similiter capiantur de ipso

salvi plegii; si autem tertio idem forisfecerit, pro tertio forisfacto

nulli plegii capiantur, sed proprium corpus forisfactoris.

Eodem anno viri religiosi voluerunt dare Regis 5 solidos de wannagio

carucæ, sicut cæteri homines regni faciebant.

Exiit edictum à Rege, ut quicunque in regno suo forisfecisset Clerico,

aut alii viro religioso, non cogeretur satisfacere illi: sed si Clericus

aut alius vir religiosus forisfecisset alicui Laico, statim

compelleretur ad satisfaciendum illi: unde factum est, quod viri

religiosi ad redemptionem coacti sunt.

Præterea præcipit idem Rex, ut omnes, tam Clerici quam Laici, qui

chartas sive confirmationes habebant de sigillo suo veteri, deferrent

eas ad sigillum suum novum renovandas: & nisi fecerint, nihil quod actum

fuit per sigillum suum vetus, ratum haberetur. Hov. p. 785[456].

[Note 456: _Casus Rob. de Turnham Hov. pag. 786._]

[Marge: _Truncatio membrorum

provenatione adimitur._]

Legem furtivæ venationis, qua delinquentibus eruebantur oculi,

abscindebantur virilia, manus vel pedes truncabantur, pius Rex &

miscericors sustulit[457] _Richardus_ I inhumanum ducens, ut homines ad

imaginem Dei creati, pro feris, quæ juxta legem naturalem generaliter

omnibus sunt concessæ, de vita vel membris periclitarentur, & id

faciendo feris & bestiis deterior videretur. Hoc enim solummodo

sufficiebat ei, ut quilibet in tali culpa deprehensi, vel Angliam

abjurarent, vel poenam carceralem subirent, vel poena punirentur

pecuniali, salvis omnibus vita & membris. Hæc _Parisius_, qui casum

refert nova hac lege judicatum.

[Note 457: _Mat. Par. in an. 1232. pag. 360._]

[Marge: _Vicesimæ ad terræ

sanctæ subventionem datur._]

Cum ad mandatum Dom. Papæ omnes Prælati totius regni coram Rege

congregati fuissent[458], ut partem vicesimam mobilium suorum ad

subventionem Terræ Sanctæ concederent, & seorsum sederent super præfato

negotio colloquentes; Rex ait Galfrido fil. Petri, & Willielmo Priwerre,

qui apud pedes ejus sedebant, voce demissa, Videtis Prælatos illos qui

ibi sedent. Videmus, Domine (inquiunt.) Et Rex ad eos, Si scirent

quomodo eos ob reverentiam Dei timeo, & quam invite offenderem illos,

ipsi me conculcarent, quemadmodum conculcatur calceamentum vetus.

[Note 458: _Mat. Par. in an. 1232. pag. 361._]

[Marge: _Moribundus Joh.

ratri regnum dividit._]

A. D. 1199. Reg. 11. Cum de vita desperaret Rex _Richardus_[459],

divisit _Johanni_ fratri suo regnum Angliæ, & omnes alias terras suas, &

fecit fieri prædicto Johanni fidelitates ab illis qui aderant, &

præcepit, ut traderentur ei castella sua, & tres partes thesauri sui: &

omnia baubella sua divisit Othoni nepoti suo Regi Alemannorum, & quartam

partem thesauri sui præcepit servientibus suis & pauperibus distribui.

[Note 459: _Hoved. pag. 791._]

[Marge: _Moritur._]

Decessit 8. Idus _Aprilis_ feria 3. ante Dominicam Palmarum, 12.[460]

die postquam percussus fuerat.

[Note 460: _Al. 9._]

-------------------------------------------------------------------------

Anciennes loix des François conservées dans les coutumes angloises recueillies par Littleton, Vol. II · 第 180 / 290 题