3. Ne aliquis appellet ad Papam vel ad Archiepiscopum.

4. Ne aliquod placitum teneatur de mandatis Papæ vel Archiepiscopi, vel

aliquod mandatum eorum in Anglia ab ullo homine, recipiatur. Si quis

inventus fuerit aliter agens capiatur & incarceretur.

5. Generaliter quoque interdictum est, quod nullus ferat aliquod

mandatum Clerici vel Laici Domino Papæ vel Archiepiscopo. Si talis

inventus fuerit, capiatur & incarceretur.

6. Si Episcopi, vel Clerici, vel Abbates, vel Laici sententiam

interdicti tenere noluerint, sine delatione de terra ejiciantur & tota

eorum cognatio; ita quod de Catallis suis nil secum ferant.

7. Ut Catalla omnium Papæ vel Archiepiscopo faventium, & omnes

Possessiones eorum & omnium eis pertinentium cujuscunque gradus, vel

sexus, vel conditionis, capiantur & dominica manu Domini Regis

confiscentur.

8. Ut omnes Clerici qui redditus habent in Anglia sint summoniti per

omnes Comitatus ut intra tres menses veniant in Angliam ad redditus

suos, sicut diligunt redditus suos: Et si non venerint ad terminum

statutum: Redditus in manu Regis capiantur.

9. Ut Denarii beati Petri non reddantur amplius Apostolico, sed

diligenter serventur in Thesauro Regis, expendanturque ad ejus

præceptum.

10. Londoniensis & Norwicensis Episcopi sint in misericordia Regis; &

summoneantur per Vice-comites & Bedellos ut sint coram Justitiariis

Regis ad rectum faciendum Regi & justitiis ejus de eo quod contra

Statuta de _Clarendon_ interdixerunt ex mandato Papæ terram Comitis

Hugonis, & excommunicationem quam Dominus Papa in ipsum fecerat per suas

Parochias divulgaverint sine licentia Justitiariorum Regis.

[Marge: _Epistola R. Henrici

II. Capiendos appellantes

Romam._]

A. D. 1164. _Henricus_ Dei gratia Rex, &c. _Vicecomiti_ N. Salutem.

Præcipio tibi quod si aliquis Clericus vel Laicus in Balliva tua Romanam

Curiam appellaverit, eum capias & firmiter teneas, donec voluntatem meam

præcipiam.

[Marge: _Et res Clericorum

Archiepiscopi._]

Et omnes reditus Clericorum Archiepiscopi, & possessiones saisias in

manum meam, & omnium Clericorum qui cum Archiepiscopo sunt.

[Marge: _Et Cognatos ejus

cum Catallis suis._]

Patres, fratres, & sorores, nepotes & neptes pones per salvos plegios &

catalla eorum donec voluntatem meam inde præcipiam, & hoc breve tecum

afferas cum summonitus fueris.

_Gileberto_ quoque Londoniensi Episcopo scripsit in hæc verba.

[Marge: _Ne Clerici

adhærentes Archiepiscopo

reditibus gaudeant._]

Nosti quam male Thomas Cantuariensis Archiepiscopus operatus est

adversum me & regnum meum, & quam male recesserit; & ideo mando tibi

quod Clerici sui, qui detraxerunt honori meo & regni, qui circa ipsum

fuerunt post fugam suam, non percipiant aliquid de reditibus suis, quos

habuerunt in Episcopatu tuo, nisi per me, nec habeant aliquid Auxilium

vel Consilium a te.

_Item Justitiariis suis sub hac forma._

[Marge: _Tabellarios

capiendos._]

Si quis inventus fuerit ferens literas Domini Papæ vel mandatum, aut

_Thomæ_ Archiepiscopi, continens interdictum Christianitatis in Anglia,

capiatur & retineatur, donec inde voluntatem meam præcipiam.

[Marge: _Ecclesiastici non

transeant mare._]

Item nullus Clericus, Monachus, Canonicus, vel Conversus, vel alicujus

Religionis, transfretare permittatur nisi habeat literas de reditu suo,

Justitiarii, vel nostras. Et si quis aliter inventus fuerit, capiatur &

retineatur.

[Marge: _Nullus appellet ad

Papam, &c._]

Nullus appellet ad Papam vel ad Archiepiscopum; neque aliquod placitum

ex eorum mandato teneatur; neque aliquod mandatum eorum in Anglia

recipiatur: Et si quis tenuerit vel receperit, vel tractaverit, capiatur

& retineatur.

[Marge: _Interdictum

tenentes ejiciendos, cum

cognatione._]

Si Episcopi, Abbates, Clerici, vel Laici sententiam interdicti[307]

tenuerint, sine dilatione e terra ejiciantur, & tota eorum cognatio, ita

quod nihil de Catallis suis secum ferant, sed Catalla eorum &

possessiones in manu nostra saisiantur.

[Note 307: _Ita legitur in MS. nullo alio vocabulo

adjuncto, corrupte vero ut supra videri potest; ad quem locum

referri debet._]

[Marge: _Clericis in Angliam

redeundum._]

Omnes Clerici qui reditus habent in Anglia, sint summoniti per omnes

Comitatus, ut infra tres menses præcise ad reditus suos, sicut diligunt

eos & amant, in Angliam redeant. Et si terminum præfixum non venerint,

reditus eorum in manu nostra saisiantur.

[Marge: _Summonendos qui

Comitem H.

excommunicarunt._]

Episcopi Londoniensis & Norwicensis summoneantur, quod sint coram

Justitiariis nostris ad rectum faciendum, quod contra statuta regni,

interdixerunt terram Hugonis Comitis, & in ipsum sententiam anathematis

intulerunt.

[Marge: _Denarii B. Petri

retinentur._]

Denarii B. Petri colligantur & serventur quousque inde Dominus Rex

voluntatem suam præceperit.

[Marge: _Ecclesia Cant.

confiscatur._]

Ecclesiam præterea Cantuariensem, & omnia bona Archiepiscopi, Rex &

suorum confiscari præcepit.

[Marge: _Tota Cognatio

Archiepiscopi exulat._]

Et (quod in nullius historiæ legitur serie, inquit Parisius) totam ejus

cognationem exilio ascriptam addixit, sine delectu conditionis, sexus,

aut ætatis.

[Marge: _Non orandum pro T.

Archiep._]

Et (cum Ecclesia Catholica oret pro hæreticis, schismaticis, & perfidis

Judæis, prohibitum est a Rege) ne quis Archiepiscopum orationum

suffragiis adjuvaret.

[Marge: _XII Magnates ad

Papam missi non

exaudiuntur._]

Rex 12 Episcopos, Comites & Magnates ad Papam mittit qui Senensem

civitatem venientes, ei omnia versus Thomam Archiepiscopum exponunt;

petentesque aut remedium exibendum aut 2 Legatos mittendos in Angliam ad

cognoscendam controversiam, in neutro exauditi redeunt[308].

[Note 308: _Hoved. an. 1165. pag. 496._]

[Marge: _Papa damnat statuta

Clarendoniæ & anathematizat

observantes._]

Quarto die sequenti venit illuc Thomas Cantuariensis Archiepiscopus & ad

pedes Dom. Papæ prostratus, obtulit ei Chirographum supradictum, in quo

Leges Angliæ, quas Rex avitas vocabat, erant scriptæ[309]. Quas cum

Dominus Papa coram omnibus Cardinalibus, & Clero, & populo multo lectas

audiret, damnavit illas in perpetuum & anathematizavit omnes, qui eas

tenerent vel aliquo modo foverent. Concedit etiam ut Thomas omnes

adversarios excommunicet, excepto Rege.

[Note 309: _Hoved. ib._]

[Marge: _Edictum Regis

contra Alex. Papam & Thomam

Archiep._]

_Edictum Regis contra Alexandrum Papam & Thomam Archiep._

Si quis inventus fuerit[310] ferens literas vel mandatum Domini Papæ,

vel Cantuariensis Archiepiscopi, continens interdictum Christianitatis

in Anglia, capiatur, & de eo sicut de Regis traditore & regni, sine

dilatione justitia fiat.

[Note 310: _Hoved. ib._]

Item nullus Clericus, vel Monachus, vel Conversus alicujus Religionis,

permittatur transfretare vel redire in Angliam; nisi de transfretatione

habeat literas justitiarum, & de reditu, literas Regis. Et si aliquis

aliter inventus fuerit, capiatur & retineatur.

Item interdictum est ne aliquis ferat mandatum aliquod Dom. Papæ, vel

Cantuariensis. Et si quis talis inventus fuerit capiatur & retineatur.

Item generaliter interdictum est ne aliquis appellet ad Dominum Papam

vel ad Cantuariensem Archiepiscopum, neque de cætero aliquod eorum

mandatum in Anglia recipiatur; neque aliquod placitum ex mandato eorum

teneatur, & si quis contra hoc interdictum aliquid fecerit, capiatur &

retineatur.

Item si Episcopi, vel Presbyteri, vel Abbates, sive Monachi vel Clerici

vel Laici sententiam interdicti tenuerint; sine dilatione de terra

ejiciantur, & tota eorum cognatio; ita quod nihil de Catallis suis secum

deferant; & Catalla & Possessiones eorum capiantur in manu Regis.

Item omnes Clerici qui habent reditus in Anglia, sint summoniti per

omnes Comitatus, quod sint infra tres menses post summonitionem in

Anglia ad redditus suos sicut diligunt habere ipsos redditus, & redire

in Angliam. Et si non venerint ad terminum prædictum, Catalla, &

possessiones eorum capiantur in manu Regis.

Item _Londoniensis_ & _Norwicensis_ Episcopi summoneantur, ut sint coram

Justitiariis Regis, ad rectum faciendum, quod contra statuta regni

interdixerunt terram Comitis Hugonis, & in ipsum sententiam tulerunt.

Item denarii S. Petri colligantur & custodiantur.

[Marge: _Archiepiscop.

damnat Clarendon &

excommunicat observantes._]

[Marge: _Absolvit qui

jurabant obedientiam eis._]

[Marge: _Authores earum

qui._]

Anno 1166[311], in die Dominica Ascensionis (Rege in Normannia

existente) _Thomas_ Archiepiscopus pulpitum ascendens _Niceliaci_,

prædictas regni consuetudines, quas avitas vocant, damnat & cassas

pronunciat; excommunicans accensis candelis earundem observatores,

exactores, consiliatores, adjutores & defensores. Scribit etiam

Episcopis Cantuariensis provinciæ, acta referens & confirmans; ipsosque

absolvit a professione (hoc est, a sacramento) quam fecerant de

consuetudinibus istis observandis, quas in epistola recitat[312], &

excommunicatorum plurium nomina, & inter alia _Richardi Luci_ &

_Jocelini Bailol_, quos ait illarum consuetudinum authores fuisse &

fabricatores. Proceres autem[313] absentes & non vocati nec convecti, ut

dicebant, missis ad Archiepiscopum legatis appellaverunt, & Ecclesiam

intraverunt.

[Note 311: _Mat. Par. ib. Hoved._]

[Note 312: _Epist. Hoved. pag. 498 & 515._]

[Note 313: _Mat. Par._]

[Marge: _Rex cognatos Thomæ

ejicit._]

Rex[314] vicissim expulit ab Anglia, & ab omnibus terris suæ

dominationis, omnes homines & foeminas, quoscunque invenire potuit, de

cognatione B. Thomæ Cantuariensis: pueros etiam in cunis vagientes, &

adhuc ad ubera matrum pendentes, misit in exilium, ut visis illis,

augmentaretur dolor Archiepiscopi.

[Note 314: _Hoved. an. 1166. pag. 500._]

[Marge: _Hidagium._]

Hoc anno[315] ad subventionem terræ, de unaquaque carucata terræ totius

Angliæ quatuor denarii concessi sunt & collecti.

[Note 315: _Mat. Par._]

[Marge: _Matildis obit._]

Hoc anno obiit _Matildis_ Imperatrix, mater Hen. II. & sepulta est

Rothomagi.

[Marge: _Papa Legatos in

Galliam mittit._]

An. 1169[316] _Alexander_ Papa ad petitionem Regis Legatos in Galliam

mittit, qui de prædictis cognoscerent controversiis, & excommunicatos

absolverent, pacemque co hæc parum promoventes recesserunt.

[Note 316: _Mat. Par. pag. 106. Hoved. pag. 516._]

[Marge: _Rex Henr. II. omnes

Vice-comites deponit._]

Rex post Pascham _Londinum_ veniens, deposuit fere omnes Vice-comites

Angliæ, facta inquisitione per sacramentum hominum regni, de _prisis_ 1.

extortionibus eorum; adegitque omnes ad redemptiones.

[Marge: _Concil. Westm._]

_Magnum Concilium Westmonast.[317]_

[Note 317: _Hoved. pag. 518._]

[Marge: _Coronat filium

Henricum, qui patris obit._]

In festo S. _Barnabæ_ Apost. idem Rex (Henricus) magnum celebravit

Concilium Londoniis, cum _Principibus & Magnatibus_ terræ suæ, de

coronatione Henrici filii sui, & Dominica sequenti, quæ evenit 17. Kal.

Julii, Clero & populo consentientibus, fecit prædictum filium suum

coronari, &c.

Anno eodem[318], in Idibus Julii, convocatis _Westmonasterii_

Magnatibus, Rex Henricum filium suum primogenitum in Regem fecit

coronari; qui ab authoribus alias dicitur Rex Henricus III. alias Rex

Henricus junior: sed in vita patris defunctus est.

[Note 318: _Mar. Par. ib. pag. 117. Hoved. pag. 518._]

[Marge: _Rex Scotor. &

Proceres regni novo Regi

hominium praæstant._]

In crastino coronationis illius[319], fecit Rex pater _Willielmum_ Regem

Scottorum, & _David_ fratrem suum, & Comites & Barones regni, devenire

homines novi Regis, & jurare ei fidelitatem contra omnes homines, salva

fidelitate sua.

[Note 319: _Hov. ib._]

[Marge: _Ludov. R. Franciæ

invadit Angliam._]

_Ludovicus_ Rex _Franciæ_[320] exercitum cogit in Regem Angliæ, quod

Margaretam filiam suam, uxorem Regis junioris, cum marito non fecit

coronari. Propere autem occurrens ei Rex pater, pacem fecit: pollicendo

quod in proximis filius iterum, & una uxor ejus, coronarentur: & factum

est Wintoniæ 6. Cal. Septemb. An. Dom. 1172[321].

[Note 320: _Hov. ibid._]

[Note 321: _Hov. an. 1172. pag. 529._]

[Marge: _Pax restituta in

Anglia._]

[Marge: _Tho. Archiep.

trucidetur._]

4. Idus Octob. cum Rex[322] & Magnates Franciæ a Papa impetrassent, ut,

remota omni appellatione, Rex Angliæ anathemati subjiceretur, & regnum

ejus interdicto, in Ecclesia redderet Archiepiscopum; pax eorundem

mediatione post difficultates aliquot est composita, & _Archiepiscopus_

ad sua omnia restitutus. Angliam igitur regreditur post sexenne fere

exilium, & Calendis Decembris _Sandwicum_ applicans, litteras quibus

Papa Archiepiscopum Eboracensem, & Episcopos aliquot Regi obsequentiores

suspendebat, donec Archiepiscopo satisfacerent, jam ad ipsos (celatos

hactenus) propere mittit. Intellecto hoc, excanduit supra modum Rex: &

per nuntios Archiepiscopum rogat ut suspensos absolvat; sed respondet

ille, se non posse, quod majori innodarentur authoritate. Prorupit ergo

Rex in verba aspera & minantia, quæ cum astantes excepissent,

_Willielmus de Traci_, _Reginaldus_ filius _Ursi_, _Hugo de Marvilla_, &

_Richardus Brito_, de Normannia advolantes Canterburiam, 5. die

Nativitatis Dominicæ preces agentem vespertinas crudelissime & plusquam

barbare ante altare in Ecclesia mactaverunt Archiepiscopum, incipiente

A. D. 1171.

[Note 322: _Mat. Par. ib. pag. 117._]

[Marge: _R. Henr. II.

excommunicationi vicinus._]

Quinta feria ante Pascham (qua Romanus Pontifex e solenni more annuatim

solet publice vel absolvere vel excommunicare) communi Cardinalium

consilio jam decreverat, Regem Angliæ atque Angliam ipsam sub interdicto

ponere. Interea Romam veniunt (prioribus inauditis) alii a Rege Legati,

qui solennius ejus protestantes innocentiam, juramento pollicentur,

Regem ipsius Papæ & Cardinalium judicio obtemperaturum.

[Marge: _Pax inter Regem &

Papam._]

Missis igitur duobus a Papa Cardinalibus Rex occurrit in Normannia, &

post longos tractatus in præsentia eorundem Legatorum, juravit mortem

_Thomæ_ martyris gloriosi, nec voluntate sua nec conscientia perpetratam

fuisse, nec ejus artificio perquisitam. Sed quoniam ex verbis, quæ

succensus iracundia incaute protulerat, nequissimi clientes occasionem

sumpserant Archiepiscopum perimendi; absolutionem supplex petiit &

impetravit. Promittens insuper ad mandatum Legatorum:

[Marge: _Terræ sanctæ

subveniend._]

Quod tantum daret de pecunia sua, unde 200 milites ad defensionem terræ

sanctæ possent sustentari per annum.

[Marge: _Appellationes

permittend._]

Quod permitteret deinceps appellationes libere fieri.

[Marge: _Novæ consuet.

revocandæ._]

Quod consuetudines, quæ suis erant introductæ temporibus contra

libertatem Ecclesiæ, in irritum revocaret.

[Marge: _Possessiones

Cantuariæ restituendæ._]

Quod possessiones Cantuariensis Ecclesiæ, quæ post recessum

Archiepiscopi ablatæ integre redderentur.

[Marge: _Exulantes

revocandi._]

Quod Clericis & Laicis utriusque sexus, qui pro beato martyre de regno

exierant, cum pace sua recipere bona omnia, & libere redire licebit.

Hæc omnia promisit & juravit Rex Henricus pater, & Rex Henricus filius;

sigilloque regio confirmata Romam mittuntur[323].

Et graves nihilominus poenas (3. virgæ ictus a quovis Clerico accipiens)

dedit[324].

[Note 323: _Char. absol._]

[Note 324: _Vid. chartam absolutionis ejus. Hov. pag. 529.

Mat. Par. pag. 127. V. etiam homagium Regis Scotiæ & Baronum

ejus de regno Scotiæ in. an. 1175. Hov. pag. 545. Mat. Par.

pag. 126. melius & v annos inter 1172 & 1176. apud Hov. & Mat.

Par. & in Chron. Hollinsh. ubi vide prædict. articul. pag. 83.

b. multo fusius e Gervas. Dorob._]

[Marge: _De origine

Assisarum xii Juratorum._]

_De origine Assisarum & recognitionum per XII Juratores[325]._

[Note 325: Henri II n'institua point la Jurée; elle

existoit sous le Conquérant: mais il permit d'y avoir recours

dans les causes où avant son regne on n'employoit que le duel.]

_Assisas_ instituit Rex _Henricus_ II. ad duelli asperitatem (quam

_triall by batttel_ vocant) auferendam. Monstrant hoc sui ipsius Brevia

apud _Glanvillam_[326], quibus sic loquitur: Rex Vicecom. salutem.

Prohibe N. ne teneat placitum in curia sua, quod est inter M. & R. de

una hida terræ, &c. nisi duellum inde vadiatum fuerit, quia M. qui est

Tenens, posuit se inde in Assisam meam, & petit recognitionem fieri.

[Note 326: _Lib. 2. cap. 8 & 9._]

Quod dicit, in Assisam meam, intelligendum est, in constitutionem meam:

nam quæ postea Statuta dicta sunt, sub hoc seculo Assisæ appellantur; ut

hic infra ipsius hujusce Regis, Assisæ de Clarendon, & Assisa de

habendis armis. Hinc & de legibus ab eodem editis _Radulphus Niger_:

Singulis (inquit) annis novas leges, quas Assisas vocant, edidit. De

Assisarum autem (quibus duellum tollitur) origine, sic _Glanvilla_[327]:

Est autem magna Assisa regale quoddam beneficium clementia Principis de

consilio _Procerum_ populis indultum, quo vitæ hominum, & status

integritati tam salubriter consulitur, ut in jure quod quis in libero

solo tenemento possidet retinendo, duelli casum declinare possunt

homines ambiguum, &c.

[Note 327: _Lib. 2. cap. 7._]

Istarum siquidem originem ab Henrico II emanasse clarius tibi elucebit,

si frequentissimas deprehenderis in regni ejus parte posteriori,

inauditas vero sub anteriori. Evincit primum author celebris

_Glanvilla_, qui integris aliquot libellis sub eodem Rege Assisarum

tradidit disciplinam. Posterum habes e privilegio quodam Regis _Johannis

Beverlacensi_ Ecclesiæ (ut in charta _Richardi_ II[328] per Inspeximus

extat) concesso, prout sequitur.

[Note 328: _Pat. 5. Ric. 2. par. 2. m. 12._]

[Marge: _Poena perjurantium

in magna Assisa._]

Poena in hac _Assisa_ (id est, magna Assisa domini Regis) temere

jurantium ordinaria est, & ipsi regali institutioni eleganter inserta.

Si enim ipsi juratores perjurasse in curia fuerint legitime

convicti[329], vel in jure confessi; omnibus catallis & rebus mobilibus

spoliabantur, Domino Regi eisdem applicandis; de clementia autem

Principis maxima, salvis eis tenementis solis liberis. Præterea in

carcerem detrudentur, & ibi per annum ad minus in prisona detinebantur:

insuper de cætero legem terræ amittentes, perpetuam infamiæ notam inde

merito incurrent.

[Note 329: _Glan. lib. 2. cap. 19._]

Dominus _Ludovicus_ Duelli loco induxit _Preuves per Tesmoings &

Charters_. Choppin. pag. 577.[330]

[Note 330: Choppin dit ceci, L. 3: _De domanio Franciæ_,

tit. 26, nº 18.

Spelman avoit fait sa Remarque pour établir, sans doute, que

Saint Louis, dans ses Etablissemens, n'avoit fait que suivre ce

que Henri II, plus de cent ans auparavant, avoit ordonné par

toute l'Angleterre.]

[Marge: _Charta Eccl.

Beverlacensi data._]

_Rex_ omnibus ad quos, &c. salutem. Inspeximus cartam, quam Dominus

_Johannes_, quondam Rex Angliæ proavus meus, fecit præfatæ Ecclesiæ

_Beverlac._ & _Simoni_ huic Præposito _Beverlacen._ ac Clericis Ecclesiæ

ejusdem, in hæc verba: Johannes Dei gratia Rex Angl. Dominus Hibern. Dux

_Aquit._ Com. _Andag._ Archiepiscopis, Episcopis, &c. & omnibus Ballivis

& fidelibus suis, salutem. Sciatis, nos suscepisse in protectionem &

defensionem nostram Ecclesiam Beverlac. & Simonem Præpositum Beverlac. &

omnes homines, res & possessiones, jura & libertates illius Ecclesiæ &

Præpositi & Clericorum, ad Ecclesiam illam pertinentes. Præcipientes,

quod non faciatis, vel ab aliquo fieri permittatis eis inde injuriam,

vexationem, aut gravamen, vel aliquid quod sit in dampnum vel

dispendium, juris vel libertatum præfatæ Ecclesiæ. Volumus enim &

firmiter præcipimus, quod Ecclesia Beverlac. & prædictus Simon

Præpositus, & Successores sui, habeant & teneant, toto tempore nostro &

hæredum nostrorum, omnia jura, libertates & dignitates, quæ prædicta

Ecclesia Beverlac. & prædecessores prædicti Præpositi habuerunt &

tenuerunt, vel tenere debuerunt, temporibus antecessorum nostrorum.

Volumus etiam quod libertates & dignitates datæ ab antecessoribus

nostris, & ab aliis, Deo & beato Johanni de _Beverlaco_, & Præposito

illius Ecclesiæ, in nullo depereant, vel minuantur vel lædantur, per

_assisas_, vel recognitiones, vel constitutiones postea factas. Sed si

recognitiones vel assisæ fieri debeant de tenemento aliquo, vel de re

aliqua, quæ pertineat ad præpositum Beverlac. & Præposituram, tam in

dominicis quam feodis, teneantur in curia Præpositi Beverlac. ubi

placita inde fuerunt, & esse consueverunt, tempore Regis H. patris

nostri, vel tempore H. Regis avi patris nostri, _antequam recognitiones

vel assisæ in regno nostro essent constitutæ_.[331] Volumus etiam, &c.

Testibus, &c. Datum per manum nostram apud _Vernohun_ 8. die Octob. anno

regni nostri quarto.

[Note 331: Ceci veut dire seulement que sous Henri 1er les

grandes Assises n'étoient pas instituées pour le Bref de Droit,

& que les matieres de ce Bref se discutoient, avant Henri II,

par le duel: car j'ai prouvé plus haut qu'il existoit une Jurée

pour les autres Brefs au temps de la Conquête. _Voyez_ Polid.

Verg. L. 9, nº. 10, pag. 152.]

[Marge: _Concil. Lond. de

Henr. juniore._]

_Concilium (seu colloquium uti alias dicebatur) magnum Londoniis habitum

in festo S. Barnabæ (ut inquit Hovedenus) id est, 11 Junii, sed, ut ait

Mat. Paris. celebratum 18. die Julii, A. D. 1170. in quo Rex Henricus

pater Henricum filium suum primogenitum consortem sibi regni facit

coronatque[332]._

[Note 332: _Hoved. in Hen. II. pag. 518._]

Deinde in festo S. _Barnabæ_ Apostoli idem Rex (Henricus pater) magnum

celebravit Concilium _Londoniis_, cum Principibus & Magnatibus terræ suæ

de coronatione Henrici filii sui, & Dominica sequenti, quæ evenit decimo

septimo Calendarum Julii, Clero & Populo consentientibus &

assentientibus, fecit ipse prædictum Henricum filium suum coronari, & in

Regem consecrari apud Westmonasterium a _Rogero_ Archiepiscopo

Eboracensi, ministrantibus ei in illo officio _Hugone Dunelmensi_

Episcopo, & _Waltero Roffensi_ Episcopo, _Gilleberto Londinensi_

Episcopo, & _Jocelino Salisbiriensi_ Episcopo: nulla mentione facta de

beato Thoma Cantuariensi Archiepiscopo, ad quem coronatio illa &

consecratio de jure Ecclesiæ suæ spectabat. Et in crastino coronationis

illius fecit Rex pater Willielmum Regem Scottorum, & David fratrem suum,

& Comites & Barones regni, devenire homines novi Regis, & jurare ei

fidelitatem contra omnes homines, salva fidelitate sua.

[Marge: _Dividit terras

inter filios._]

_Rex ægrotans dividit terras suas inter filios[333]._

[Note 333: _Hoved. pag. 518._]

Deinde a _Colloquio_ illo (scil. _Ludovici_ Regis) venit Rex

(_Henricus_) pater in Normanniam, & apud Moramgram incidit in gravem

ægritudinem, & divisit terras filiis suis in hunc modum.

Dedit itaque _Richardo_ filio suo Ducatum Aquitaniæ, & omnes terras quas

accepit cum matre illius Alienor Regina.

Et _Gaudefrido_ filio suo dedit Britanniam, cum Alais filia Conani, quas

ad opus illius acquisierat a Ludovico Rege Francorum.

Et _Henrico_ Regi filio suo dedit Normanniam, & omnes terras quæ fuerunt

patris sui Gaufridi Comitis Andegavensis. Et fecit illos tres filios

suos devenire homines _Ludovici_ Regis Franciæ.

Et _Johanni_ filio suo, adhuc minimo, dedit Comitatum _Moretanii_.

Deinde post multum temporis de infirmitate convaluit[334].

[Note 334: _Adde hic Concilium Windesoriæ, in quo finis &

concordia sit de terris Hiberniæ, &c. Mat. Par. in an. 1175.

pag. 126. Vide Hollins. Chron. Benedict. Abb. MS. in an.

1175._]

[Marge: _Institutis

Justitiariorum itinerantium

vulgo circuitus._]

_Prima institutio Justitiariorum itinerantium, & eorum itinerum, quæ

circuitus vocant._

_Concilium Notinghamiæ._

[Marge: _Concil. Notingham

de statutis regni._]

Anno gratiæ 1176. post Natale Domini, in festo[335] Conversionis S.

_Pauli_, venit Dominus Rex pater usque Notingham, & ibi celebravit

_magnum concilium_, de statutis regni sui: & coram Rege filio suo, &

coram Archiepiscopis, Episcopis, Comitibus, & Baronibus regni sui (& per

concilium militum & hominum suorum, inquit Benedict. Abbas) communi

omnium concilio divisit regnum suum in sex partes, per quarum singulas

tres Justitiarios itinerantes constituit, quorum hæc sunt nomina.

[Note 335: _Hoved ib. Mat. Par. pag. 127. Benedic. Abb. in

an. 1176. MS._]

{ Norfolc.

{ Suffolc.

{ Cantebrigesire.

{ _Hugo de Cressi_ { Huntedunesire.

1. { _Walterus_ fil. _Roberti_ { Bedefordesire.

{ _Robertus Mantel_ { Bukinhamsire.

{ Estsex.

{ Hertefordesire.

{ Lincolnesire.

{ Notingamsire.

{ _Hugo de Gundevilla_ { Derebisire.

2. { _Willielmus_ fil. _Radulfi_ { Staffordesire.

{ _Willielmus Basset_ { Warwickesire.

{ Norhantesire.

{ Leicestresire.

{ Kent.

{ Surrie.

{ _Robertus_ fil. _Bernardi_ { Suthantesire.

3. { _Ricardus Giffard_ { Suthsexa.

{ _Rogerus_ fil. _Reinfrai_ { Berkesire.

{ Oxenefordsire.

{ _Willielmus_ fil. _Stephani_ { Herefordesire.

4. { _Bertram de Verdun_ { Gloucestersire.

{ _Turstan_ fil. _Simonis_ { Wirecestersire.

{ Salopesire.

{ Wiltesire.

{ _Radulphus_ fil. _Stephani_ { Dorsete.

5. { _Willielmus Ruffus_ { Somersete.

{ _Gilebertus Pipard_ { Devonia.

{ Cornubia.

{ Everwikesire.

{ Richemundesire.

{ _Robertus de Wals_ { Lancastre.

6. { _Radulphus de Glaovil_ { Coplande.

{ _Robertus Pikenot_ { Westmerlande.

{ Northumberlande.

{ Cumberlande.

Et postea fecit Dom. Rex[336] omnes prædictos Justitiarios jurare supra

sacrosancta Evangelia, _quod ipsi bona fide, & sine malo ingenio, has

subscriptas Assisas custodirent, & inviolabiliter ab hominibus regni

facerent custodiri_[337].

[Note 336: _Hoved. pag. 548._]

[Note 337: En France, sous les deux premieres Races, il y

avoit eu des Justiciers ambulans, _Missi-Dominici_. En

Normandie un grand Senéchal ambulant avoit été substitué à ces

Justiciers. _Voyez_ Anc. Cout. chap. 10. Les Justiciers dont il

est ici question ne furent donc pas établis en Angleterre par

Henri II pour la premiere fois, mais leur nombre fut seulement

augmenté par ce Prince.]

De hoc Concilio sic Benedict. Abbas[338]: Circa festum S. Pauli venit

Dominus Rex usque ad _Northampton_, & magnum ibi celebravit Concilium de

Statutis regni sui coram Episcopis, Comitibus, & Baronibus terræ suæ, &

per consilium militum & hominum suorum.

[Note 338: _In vita Hen. II._]

[Marge: _Assisæ._]

_Assisæ Henrici Regis factæ apud Clarendon, & renovatæ apud

Northamtune._

Si quis retatus fuerit coram Justitiis Domini Regis, de murdro, vel

latrocinio, vel roberia, vel receptatione hominum tale facientium, vel

de falsoneria, vel iniqua combustione, per sacramentum XII militum de

hundredo; & si _milites non adfuerint_, per sacramentum XII liberorum &

legalium hominum, & per sacramentum 4. hominum de unaquaque villa

hundredi, eat ad judicium aquæ: & si perierit, alterum pedem amitat. Et

apud Northamtune additum est pro rigore justitiæ, quod dextrum similiter

pugnum cum pede amittat, & regnum abjuret, & infra 40 dies a regno

exulet.

2. Et si ad aquam mundus fuerit, inveniat plegios, & remaneat in regno,

nisi retatus fuerit de murdro, vel aliqua turpi _felonia_ per commune

comitatus, & legalium militum patriæ: de quo, si prædicto modo retatus

fuerit, quamvis ad aquam mundus fuerit, nihilominus infra 40 dies a

regno exeat, & catalla sua secum asportet, salvo jure Dominorum suorum,

& regnum abjuret in misericordia Domini Regis.

3. Hæc autem _Assisa_ attinebit, a tempore quo Assisa facta fuerit apud

_Clendune_, continue usque ad hoc tempus, & a modo quamdiu Domino Regi

placuerit, in murdro, & proditione, & iniqua combustione, & in omnibus

prædictis, nisi in minutis furtis & roberiis, quæ factæ fuerant temporæ

guerræ; sicut de equis, & bobus, & minoribus rebus.

4. Nulli liceat neque in burgo neque in villa hospitari aliquem

extraneum ultra unam noctem in domo sua, quem ad rectum habere noluerit,

nisi hospitatus ille essonium rationabile habuerit, quod hospes domus

monstret vicinis suis, & cum recesserit, coram vicinis recedat, & per

diem.

5. Si quis saisitus fuerit de murdro, vel de latrocinio, vel roberia,

vel falsoneria, & inde sit cognoscens, vel de aliqua alia felonia, quam

fecerit, coram Præposito hundredi vel burgi, vel coram legalibus

hominibus, id postea coram Justiciis negare non poterit.

6. Si qui obierit francus Tenens, hæredes ipsius maneant in tali

saisina, qualem pater suus habuit die qua fuit vivus & mortuus, de feodo

suo, & catalla sua habeant, unde faciant & divisum, & Dominum suum

postea requirant, & ei faciant de relevio, & aliis quæ eis facere debent

de feodo suo.

7. Et si hæres fuerit infra ætatem, Dominus feodi accipiat homagium

suum, & habeat in custodia illum quamdiu debuerit: alii Domini, si

plures fuerint, homagium ejus recipiant, & ipse faciat eis quod facere

debuerit.

8. Et uxor defuncti habeat dotem suam, & partem de catallis ejus, quæ

eam contingit.

Et si Dominus feodi negat[339] hæredibus defuncti saisinam ejusdem feodi

quam exigunt, Justitiarii Domini Regis faciant inde fieri recognitionem

per XII legales homines, qualem saisinam defunctus inde habuit, die qua

fuit vivus & mortuus: & sicut recognitum fuerit, ita hæredibus ejus

restituant. Et si quis contra hoc fecerit, & inde attaintus fuerit,

remaneat in misericordia Regis.

[Note 339: Les Coutumes féodales avoient prévalu; il

n'étoit plus question des Loix d'Edouard. Le Traité de

Glanville, écrit par l'ordre de Henri II, en fournit une preuve

sans replique.]

10. Justitiæ Domini Regis faciant fieri recognitionem, de dissaisinis

factis super Assisam, a tempore quo Dominus Rex venit in Angliam proxime

post pacem factam inter ipsum & Regem filium suum.

11. Justitiæ capiant fidelitates Domini Regis infra clausum Pascha, & ad

ultimum infra clausum Pentecostæ, ab omnibus, viz. Comitibus, Baronibus,

Militibus, & libere tenentibus, & etiam rusticis, qui in regno manere

voluerint: & qui facere noluerit fidelitatem, tanquam inimicus Domini

Regis capiatur.

12. Habent etiam justitiæ præcipere, quod omnes illi qui nondum fecerunt

homagium & ligiantiam Domino Regi, quod ad terminum quem eis nominabunt,

veniant & faciant Regi homagium & ligiantiam, sicut ligio Domino.

13. Justitiæ faciant omnes justitias & rectitudines spectantes ad

Dominum Regem & ad coronam suam, per breve Domini Regis, vel illorum qui

loco ejus erunt, de feodo dimidii militis & infra; nisi tam grandis sit

querela, quod non possit deduci sine Domino Rege, vel talis quam

justitiæ ei reponent pro dubitatione sua, vel ad illos qui in loco ejus

erunt. Intendant tamen pro posse suo ad commodum Dom. Regis faciendum.

14. Faciant etiam assisam de latronibus iniquis, & malefactoribus terræ,

quæ assisa est per Consilium Regis, filii sui & hominum suorum per quos

ituri sunt comitatus.

15. Item justitiæ provideant quod Castella diruta prorsus diruantur, &

diruenda bene prosternantur. Et nisi hoc fecerint Dominus Rex judicium

Curiæ suæ de eis habere voluerit sicut de contemptoribus præcepti sui.

16. Justitiæ inquirant de excactis, de Ecclesiis, de terris, de

foeminis, quæ sunt de donatione Domini Regis.

17. Ballivi Domini Regis respondeant ad scaccarium, tam de assiso

reditu, quam de omnibus perquisitionibus suis quas faciunt in ballivis

suis; exceptis illis quæ pertinent ad Vicecomitatum.

18. Justitiæ inquirant de Custodiis Castellorum, & qui, & quantum, & ubi

eas debeant, & postea mandent Dom. Regi.

19. Latro ex quo capitur Vicecomiti tradatur ad custodiendum: Et si

Vicecomes absens fuerit, ducatur ad proximum Castellanum, & ipsum illum

custodiat donec illiberet Vicecomiti.

20. Justitiæ faciant quærere per consuetudinem terræ, illos qui a regno

recesserunt, & nisi redire voluerint infra terminum nominatum, & stare

ad rectum in Curia Domini Regis, postea uthlagentur; & nomina

uthlagatorum afferantur ad Pascha, & ad festum S. Michaelis, ad

scaccarium, & exinde mittantur Domino Regi[340].

[Note 340: _Adde hic quæ sequuntur apud Hoved. de homagio

R. Scotiæ. pag. 550 & V. Matth. Par. & Chron._]

[Marge: _Legatus Romanus

Hugo Petro-Leonis. A. D.

1176._]

[Marge: _Clerici

implacitantur de forestis._]

Hoc etiam Anno[341] Angliam venit Legatus Romanus _Hugo Petro-Leonis_

alias Hugerum Cardinal. S. Angeli, qui & interfuisse dicitur Concilio

_Northamptoniæ_. Synodum autem celebravit[342] suffragantibus Episcopis,

Angliæ & Scotiæ; concessitque in eadem, & dedit Domino Regi licentiam

implacitandi Clericos regni sui, de forestis suis, & de captione

venationis, coram Laicis suis Justitiariis, prout ab ipso Rege

constitutum fuit[343].

[Note 341: _Mat. Par. pag. 127._]

[Note 342: _Hollins._]

[Note 343: _Hoved. pag. 547._]

Rex vicissim concessit ei quatuor hæc capitula in regno Angliæ

observanda[344].

[Note 344: _Mat. Par. pag. 127._]

[Marge: _Et de Laico feodo

non aliter._]

Primo, quod de cætero Clericus non trahatur ante Judicem sæcularem

personaliter, pro aliquo crimine vel transgressione, nisi pro foresta, &

Laico feodo, unde Regi, vel alii Domino sæculari, Laicum debetur

servitium.

[Marge: _Rex non teneat

Ecclesiam ultra annum._]

Secundo ut Archiepiscopatus, Episcopatus vel Abbatiæ, non teneantur in

manu Regis, ultra annum nisi pro causa evidente, vel necessitate

urgente.

[Marge: _Interfectores

Clericorum._]

Tertio concessit, ut interfectores Clericorum convicti vel confessi,

coram Justitiario regni, præsente Episcopo puniantur.

[Marge: _Clerici non facient

Duellum._]

Quarto quod Clerici Duellum facere non cogantur.

[Marge: _Supplicium

detegentis secreta Domini

sui._]

Rex _Henricus_[345] filius _Pictaviæ_ existens, cepit Adam de

_Chirchdune_, Vicecancellarium suum, Clericum videlicet _Gaufridi_

Præpositi _Beverlaci_, Cancellarii Regis filii, & fecit eum fustibus

cædi, imponens illi, quod ille secreta sua detexerat Regi patri suo; &

flagellatum duci fecit nudum per Plateas Civitatis _Pictavis_

fusticando, & sub voce præconia clamando. Sic debet dehonestari, qui

secreta Domini sui detegit.

[Note 345: _Hoved. pag. 551._]

[Marge: _Rex filiam Regi

Siciliæ in uxorem dat._]

In Concilio _Londoniis_[346] Rex Henricus Pater consilio universorum

_Episcoporum_, Comitum & Baronum regni, concessit Regi Siciliæ filiam

suam, Johannam in uxorem. Vide Chartam dotis ejus apud Hoved. p. 551.

[Note 346: _Hoved. ib._]

[Marge: _Rex Vivianum

Cardinalem terrefacit._]

An. 1177.[347] _Viviano_ Cardinale, Legato Pontificis Romani, Angliam

veniente, Rex misit ad eum Ric. _Wintoniensem_, & Gaufridum _Eliensem_

Episcopos ut interrogarent eum, cujus authoritate ausus erat intrare

regnum suum sine ipsius licentia. Quibus plurimum territus Cardinalis;

de satisfactione juravit Regi; quod ipse nihil ageret in legatione sua,

contra voluntatem ipsius.

[Note 347: _Hoved. ib. pag. 553._]

[Marge: _Rex filio Johanni

Hibernium dat._]

Habito _Oxonii_ Concilio Henricus Rex dedit Johanni filio suo

Hiberniam[348].

[Note 348: _Polyd. 236. Hoved. ib. Hollins. infra._]

[Marge: _Rex & Ludov. Rex

Fr. de itinere

Hierosolymitano agunt._]

_Ludovicus_[349] Rex Franciæ Henricus Rex Angliæ 7 Cal. Octob. pactum

ineunt de suscipiendo Crucem, & _Hierosolymas_ proficiscendo[350].

[Note 349: _Mat. Par._]

[Note 350: _Pacti Chartam exibet. Mat. Par. p. 128._]

[Marge: _Roberto Comiti

Leicestriæ terræ

redduntur._]

Anno Gratiæ 1177. Regis Henrici 23. Rex Angliæ Pater celebrato _Concilio

generali_ apud _Northamtun_.[351] Post festum S. Hilarii reddidit

Roberto Comiti Leicestriæ omnes terras suas citra mare & ultra sicut eas

habuerat 15 Diebus ante guerram, exceptis Castellis de Muntford & de

Pasci: Similiter Hugoni Comiti Cestriæ, &c.

[Note 351: _Hoved. ib. pag. 560._]

[Marge: _Concil. Lond. de

lite inter Regem Castellæ &

Navarræ._]

Eodem Anno[352] Rex Concilium generale _Londini_ celebrat in causa litis

inter Alfonsum Regem Castellæ, & Sanctium Regem Navarræ, judicio ejus &

Baronum suorum ab utroque Rege compromissæ.

[Note 352: _Hoved. ib. pag. 561._]

[Marge: _Frater Comitis de

Ferrariis interficitur._]

Tempore dicti Concilii[353], noctu interfectus est Londini, _frater

Comitis_ de _Ferrariis_ & in plateas clam projectus. Postulantur cædis

multi cives; inter hos nobilis & dives senex quidam _Johannes_. Qui cum

judicio aquæ (id est, _Ordalio_) deprehensus sit culpabilis; suspendio

traditur, licet Regi 500 lib. in redemptionem vitæ, obtulisset.

Intelligendum autem est, examen hoc factum fuisse aqua calida, non

frigida, quod Johannes nobilis esset; nam aqua frigida rustici

solummodo examinabantur[354].

[Note 353: _Hoved. pag. 566._]

[Note 354: On avoit conservé cette mauvaise Coutume; parce

qu'elle ne préjudicioit point les Loix féodales, & qu'elle

plaisoit plus au Clergé que le duel. Voici ce que dit Wilkins,

dans son Glossaire, des Ordales, _Ordalium_, &c.]

[Marge: _Johannes Rex

Hiberniæ constituitur._]

[Marge: _Hibernia Proceribus

regni divisa._]

Eodem anno[355] celebratum est _generale Consilium Oxonii_; in quo Rex

constituit Johannem filium suum _Regem in Hibernia_, Concessione &

Confirmatione Alexandri summi Pontificis: Divisitque munificentius

terram Hiberniæ inter Proceres suos multifariam, his Castella, urbes,

dominia; illis provincias & regna integra, indictis servitiis & juratis

ligantiis & fidelitatibus utrique Regi possidendum.

[Note 355: _Hoved. pag. 566 & 567. V. Conc. Oxo._]

_Hugoni de Lasci_ Midiam totam pro servitio 100 Militum.

_Roberto_ fil. Stephani, & Miloni de Cogham Regnum de Corc (excepta

Civitate & Cantredo) pro servitio--60 Militum.

_Hereberto_ fil. Hereberti & Guilielmo fratri Comitis _Cornubiæ_, &

_Jollano de la Primerai_ nepoti eorum, totum regnum de Limeric pro

servitio--60 Militum & cæt.[356]

[Note 356: _Hoved. pag. 566._]

In hoc etiam Concilio[357] supplices veniunt Reguli & Nobiles plerique

_Walliæ_. Regique Patri homagium & fidelitatem facientes, pacem ei &

regno suo conservandum juravere.

[Note 357: _Hoved. pag. 566._]

[Marge: _R. Henr. & Ludov.

R. Fr. de itinere Hierosol.

agunt._]

XI. Cal. Octobr.[358] Rex Angliæ (in Normanniam transvectus)

_colloquium_ tueri iniit cum _Ludovico_ Rege Franciæ: Pactumque inter

eos est & juratum, quod militaturi pro terra sancta, Crucem susciperent,

& una Hierosolymas proficiscerentur. Pacti Chartam breviter exhibet

_Mat. Parisius_ p. 128. integre, _Rogerus Hoveden._ p. 570.

[Note 358: _Hoved. Mat. Par._]

[Marge: _Statutum de militia

pro terra sancta._]

Henricus autem Rex _Vernolium_ inde veniens; coram Episcopis, Comitibus,

& Baronibus multis regni Angliæ, in beneficium militantium pro terra

sancta statuit.

Ne quis pro debito Domini res hominis capere præsumat, nisi homo ejusdem

debiti debitor, aut plegius extiterit: Sed redditus quos homines reddere

debent Dominis suis, reddantur Creditori Dominorum suorum, & non

Dominis.

Cæteræ vero res hominum propriæ sint in pace, neque eas pro Dominorum

debitis liceat cuique _naintire_.[A]

[Marge A: C'est _nantire_,

nantir.]

Hoc _statutum_ sigillo suo roboratum, Rex præcepit per omnes ditiones

suas transmarinas custodiri. Quære, an per cismarinas.

[Marge: _Concil.

Lateranense: acta in eo._]

_Concilium generale Lateranense[359]._

[Note 359: _Hoved. pag. 582._]

Anno 1179. secunda feria secundæ Septimanæ quadragesimæ quæ 3. Nonas

Martii evenit, coepit XI _Generale_ Concilium in _Lateranensi_ Ecclesia

Romæ celebrari, Præsidente _Alexandro_ Papa 3. & suffragantibus 280. vel

300. Episcopis[360] præter cæteram Cleri multitudinem. Exierant quippe

præcedenti[361] anno per orbem Christianum Romæ subditum Legati

Pontificis ad hoc indicendum. Quo dum undique conflueretur,

Archiepiscopi & Episcopi tam Scotiæ quam Hiberniæ[362]: per Angliam

transeuntes, pro licentia transeundi juraverunt:

Quod neque Regi, neque regno ejus damnum quærerent.

[Note 360: _Guiliel. Tyrius lib. 21. c. 26._]

[Note 361: _Hoved. an. 1178. pag. 580._]

[Note 362: _Hoved. an. 1179. pag. 582._]

Cum autem hi multi erant, ex Anglia 4. tantum Episcopi profecti sunt

Romam, viz. Hugo Dunelmensis, Johan. Norwicens. Rob. Herefordensis, &

Reginaldus Bathoniensis: Abbates autem plurimi. Sed Episcopi Angliæ

constanter asseruerunt:

Quod ad generale _Concilium_ Domini Papæ quatuor Episcopi de Anglia

tantum Romam mittendi sunt[363].

[Note 363: _Adde Canones de præsentando infra 6 menses.

Hov. pag. 588. & de torneamentis prohibendis apud Hov. pag. 584

& 588. & V. Concilia._]

[Marge: _A. D. 1179. Regi

25. Richard. de Luci fit

Canonicus._]

Post Pascha _Richardus de Luci_ Justitiarius Angliæ, relicta Justitiaria

potestate factus est Canonicus regularis in Abbatia sua de _Lewes_, quam

ipse in fundo suo fecerat, & bonis multis ditaverat, & paulo post ibidem

obiit.

[Marge: _Anglia divisa._]

Quo defuncto Dominus Pater magno celebrato _Concilio_ apud _Windeshores_

communi Consilio Archiepiscoporum, Episcoporum, Comitum & Baronum, coram

Rege filio suo divisit Angliam in 4 partes; & unicuique partium præfecit

viros sapientes ad faciendam justitiam in terra, in hunc modum.

{ Suthantesire.

{ Wiltesire.

{ _Rich. Episcop. Wint._ { Gloucestresire.

{ _Rich. Thesaur. Reg._ { Dorsete.

1. { _Nicholaus fil. Toroldi._ { Somersete.

{ _Thomas Basset._ { Devonia.

{ _Robert. de Witefeld._ { Cornubia.

{ Berkesire.

{ Oxenefordsire.

{ Cantebrigesire.

{ Huntedunesire.

{ _Gaufrid. Elien. Episc._ { Northamtesire.

{ _Nichol. Capel. Regis._ { Leicestresire.

2. { _Gilebertus Pipardus._ { Warewichsire.

{ _Reginald. de Wisebec._ { Wirecestresire.

_Cler. Reg._ { Herefordsire in

{ _Gaufridus Hosee._ Wallia.

{ Staffordesire.

{ Salopesire.

{ Norfolchiæ.

{ Suthfolchiæ.

{ _Johan. Epis. Norwic._ { Essex.

{ _Hugo Murdac. Cler._ { Hertefordsire.

_Regis._ { Midlesex.

3. { _Michal Belet._ { Kent.

{ _Richardus del Pei._ { Surreia.

{ _Johannes Brito._ { Sudsexe.

{ Bukinghamsire.

{ Bedefordsire.

{ Notinghamsire.

{ Derebisire.

{ _Godefridus de Luci._ { Euerwicsire.

{ _Johannes Cumin._ { Northumberland.

{ _Hugo de Caerst._ { Westmerland.

4. { _Ranulf de Glanvilla._ { Cumberland inter

{ _Williel. de Bendings._ Rible &

{ _Alanus de Furnellis._ Mecese.

{ Lancastre.

Isti sex (inquit _Hovedenus_) sunt justitiæ in Curia Regis constituti,

ad audiendum clamores populi, & eis assignatæ erant subscriptæ

Provinciæ.

[Marge: _Monetæ forma

corrupta est._]

Ad festum S. _Martini_[364] (qui erat An. 27. Regis _Henrici_ II.) forma

monetæ publicæ, a falsariis corruptæ, mutata est; bono reipub. pauperum

vero & Colonorum damno. Monetarios Rex coegit ad se redimendos.

[Note 364: _Neubrig. lib. 3. c. 5. Hoved. an. 1180. pag.

197. Mat. Par. 1181._]

[Marge: _Ran. de Glanvilla

fit Justitiarius._]

Eodem Anno 1180.[365] _Henricus_ Rex Angliæ Pater, constituit Ranulfum

de _Glanvilla_ summum justitiarium totius Angliæ; cujus sapientia

conditæ sunt Leges subscriptæ (inquit _Hovedenus_) quas Anglicanas

vocamus. Recitat vero ipsas illis quas Guilielmus I. Anno 4. regni sui

concinnari fecerat ut ibidem supra memoravimus[366].

[Note 365: _Hoved. pag. 600._]

[Note 366: Dans la Notice du Livre de Glanville j'ai fait

voir que cet Auteur n'avoit recueilli que les Actes nécessaires

pour la suite des Procès. C'est Littleton qui a rassemblé les

Loix du Conquérant sur les Fiefs.]

[Marge: _Lex de armis

exhibendis._]

Rex _Cenomannæ_ existens[367] Legem tulit de armis exhibendis, per omnes

terras suas transmarinas observandam; quam cum Philippus Rex Franciæ &

Philippus Comes Flandriæ audivissent, præceperunt ut sui homines simili

modo armarentur: Modum breviter memorat Hovedenus pa. 611. Sed Rex cum

Rege Scotiæ Portesmutham applicans 7. Cal. Augusti; hanc postea assisam

de armis statuit.

[Note 367: _Hoved. ib. pag. 611._]

[Marge: _Assisa Regis Hen.

de armis._]

_Assisa Regis Henrici II. de habendis[368] armis in Anglia._

[Note 368: _Hoved. ib. pag. 614._]

Quicunque habet feodum unius militis habeat loricam, & cassidem, &

clypeum, & lanceam; & omnis miles habeat tot loricas, & cassides &

clypeos, & lanceas, quot habuerit feoda militaria in dominio suo.

Quicunque liber laicus habuerit in Catallo vel in redditu ad valentiam

16 marcarum habeat loricam, & cassidem, & clypeum, & lanceam: Quicunque

liber laicus habuerit in Catallo ad valentiam 10 marcarum habeat

hambergellum, & capelet ferri, & lanceam; & omnes Burgenses & tota

communia liberorum hominum habeant Wambais & capelet ferri & lanceam; &

unusquisque _juret_ quod infra festum S. Hilarii hæc arma habebit, &

Domino Regi, sc. Henrico filio Matildis Imperatricis fidem portabit, &

hæc arma in suo servitio tenebit _secundum præceptum_ suum, & ad fidem

Domini Regis & regni sui.

Et nullus ex quo hæc arma habuerit, ea vendat, nec invadiet nec præstet,

nec aliquo alio modo ea a se alienet, nec Dominus ea aliquo modo ab

homine suo aliquo modo alienet, nec per forisfactum, nec per donum, nec

per vadium, nec aliquo alio modo.

Et si quis hæc habens arma obierit, arma sua remaneant hæredi suo; & si

hæres de tali ætate non sit, quod armis uti possit, si quis fuerit, ille

eum qui habebit in custodia, habeat similiter custodiam armorum, &

inveniet hominem qui armis uti possit in servitio Domini Regis, si opus

fuerit donec hæres de tali ætate sit, quod arma portare possit, & tunc

ea habeat.

Quicunque vero Burgensis plura arma habuerit, quam eum habere oportuerit

secundum hanc assisam, ea vendat, vel det, vel sic a se alienet alicui

homini, qui ea in servitio Domini Regis in Anglia retineat. Et nullus

eorum plura arma retineat, quam eum secundum hanc assisam habere

oportuerit.

Item, nullus Judæus loricam vel habergellum penes se retineat, sed ea

vendat, vel det, vel alio modo a se removeat; ita quod remaneant in

servitio Domini Regis Angliæ.

Item, nullus portet arma extra Angliam, nisi per præceptum Domini Regis:

nec aliquis vendat arma alicui, qui ea portet ab Anglia, nec mercator

nec alius ea ab Anglia portet.

Item, Justitiæ facient jurare per legales milites, vel per alios liberos

& legales homines de hundredis & visnetis, & de burgis, quod viderint

expedire: quod qui habeant ad valentiam catalli, secundum quod eum

habere oportuerit, loricam, & galeam, & lanceam, & clypeum, secundum

quod dictum est; sc. quod separatim nominabunt eos omnes de hundredis

suis, & visnetis, & burgis, qui habuerint 16 marcatas vel in catallo vel

in redditu: Et Justitiæ postea omnes illos, sc. Juratores & alios,

faciant imbreviari, qui quantum catalli vel redditus habuerint, & qui

secundum valentiam catalli vel redditus quæ arma habere debuerint, &

postea coram eis in communi audientia illorum faciant legere hanc

assisam de armis habendis, & eos jurare, quod ea arma habebunt secundum

valentiam prædictam catallorum, vel reddituum, & ea tenebunt in servitio

Domini Regis secundum hanc prædictam assisam, in præcepto & fide Dom.

Regis Henrici filii Matildis Imperatricis, & regni sui.

Et si contigerit, quod aliquis illorum, qui habere debuerint hæc arma,

non sint in Comitatu ad terminum, quando Justitiæ in Comitatu illo

erunt; Justitiæ ponant ei terminum in alio Comitatu coram eis.

Et si in nullo Comitatu per quos ituræ sint, ad eas venerint, & non

fuerint in terra ista, ponant ei terminum apud Westminster ad Octavas S.

Michaelis, quod tunc sit ibi, ad faciendum sacramentum suum, sicut se &

omnia sua diligit; & ei præcipiatur, quod infra prædictum festum S.

Hilarii habeat arma secundum quod ad eum pertinet habendum.

Item Justitiæ præcipiant per omnes Comitatus per quos ituræ sunt, quod

qui hæc arma non habuerint, secundum quod prædictum est; Dominus Rex

capiet se ad eorum membra, & nullo modo capiet ab eis terram & catalla.

Item nullus juret super legales & liberos homines, qui non habeat

sexdecim marcatas, vel 10 marcatas in catallo.

Item Justitiæ præcipiant per omnes Comitatus, per quos ituræ sunt, quod

nullus, sicut seipsum & omnia sua diligit, emat vel vendat aliquam

navem, ad ducendum ab Anglia: nec aliquis deferat, vel deferri faciat,

mairemam extra Angliam.

Et præcepit Rex, quod nullus reciperetur ad sacramentum armorum, nisi

liber homo.

[Marge: _Rogeri Arch. Ebor.

mortui bona sibi

appropriat._]

_Rogerus_ Archiepiscopus _Eboracensis_ hoc in valetudine sua judicium

tulerat[369].

[Note 369: _Hoved. ib. pag. 615._]

Quod de jure non liceret alicui viro Ecclesiastico divisam (i.

testamentum) facere, nisi priusquam ægrotare inciperet.

Cum ipse igitur suprema laborans infirmitate sua jam disposuisset; Rex

hæc quæ poterat omnia, missis per Archiepiscopatum ministris, ad fiscum

redigit: Legem quam dixerat Archiepiscopus præ se ferens. Mandat insuper

Justitiariis suis, quod diligentem inquisitionem facerent de pecuniis

Archiepiscopi, inventam sibi etiam conscriberent. Poscunt hoc nomine ab

_Hugone_ Dunelmensi Episcopo, 300 marcas argenti, quas in eleemosynas

erogandas ipse receperat. Respondit se a vivente Archiepiscopo totidem

recepisse, & leprosis, cæcis, claudis, mutis, pauperibus, operibusque

charitatis distribuisse: & qui eas habere voluerit, colligat (inquit)

per me nunquam colligentur. Responsione Rex accensus, saisiari jubet

castellum ejus Dunelmense, affligique ipsum modis omnibus.

_Neubrigensis_[370] ait, eum non pauca millia marcarum argenti in

thesauris habuisse: Regem vero, per officiales suos, inventa omnia

diripuisse, non inventa ab eis quibus data erant, extorsisse: dicentem,

thesauros a quocunque usque ad mortem repositos, solius Principis in

bonis esse.

[Note 370: _Neub. lib. 3. c. 5._]

Pari modo egit etiam Rex cum Johanne Archidiacono ejusdem Archiepiscopi,

viro pecunioso[371].

[Note 371: _Neub. ibid._]

[Marge: _Henricus junior Rex

obit._]

_Henricus_ Rex filius in festo S. _Barnabæ_ Torroinnæ obiit in Castello

Martel, _A._ 1183.

[Marge: _Gilb. de Plumtum a

suspendio liberatur._]

Anno 1184[372]. _Gilbertus_ de _Plumtun_, Miles nobilis, coram Rege &

_Ranulfo_ de _Glanvilla_ Justitiario Angliæ, convictus est de raptu, &

suspendio judicatus. Dum autem _Wigorniæ_ duceretur ad patibulum,

clamante populo eum justum esse & innocentem; accurrit, in articulo

_suspensionis_, Episcopus civitatis, ministrisque & carnifici prohibet

sub anathemate, ne die illa (erat quippe Dominica, & festum S. Mariæ

Magdalenæ) eum morti traderent. Reducto igitur in diem crastinam, Rex

interea vitam cedit, non ignarus a _Glanvilla_ prosecutum ex invidia, ut

suspensi uxorem, filiam Rogeri _Galewast_, cum hæreditate ejus,

_Reinero_ Vicecomiti suo Eboracensi in conjugem daret. A morte tamen

liberatum in carcere detinuit Justitiarius usque ad Regis obitum.

[Note 372: _Hoved. ib. pag. 622._]

[Marge: _Thomas filius

Bernardi, Justitiarius

summus obit._]

Eodem anno[373] obiit _Thomas_ filius Bernardi, qui, post decessum

_Alani_ de _Neovilla_, constitutus erat summus Justitiarius omnium

forestarum Angliæ a Domino Rege. Quo defuncto, divisit Dominus Rex

forestas suas Angliæ in diversas partes, & unicuique partium præfecit 4

Justitiarios, viz. 2 Clericos, & 2 Milites; & 2 servientes de domo &

familia ipsius, custodes venationis & viridis super omnes alios

forestarios, tam Regis quam Militum & Baronum: Et misit eos placitare

placita forestæ, secundum _suprascriptam Assisam forestæ_. Hæc

_Hovedenus_; sed _Assisa_ de qua loquitur in libro edito non

habetur[374].

[Note 373: _Hoved. ib. pag. 624._]

[Note 374: At _Clarkenwell, an. 1184. H. 23._ touching the

King's going to _Jerusalem_ War. _pag. 108. col. 2_. At

_Cattington, an. 1185. Regis 34. Hollings. pag. 111_.]

[Marge: _Concil. Lond. de

subsidio Terræ Sanctæ._]

Ad primam Dominicam Quadragesimæ Rex _magnum Concilium Londini_

tenuit[375]: Cui aderant ipse Rex & _Patriarcha_ Hierosolymorum;

Episcopi, Abbates, _Comites_, & _Barones_ regni Angliæ, & _Guilielmus_

Rex Scotiæ, & David frater ejus, cum Comitibus & Baronibus terræ suæ.

Consulitur de subsidio ferendo _Terræ Sanctæ_, quod dictus Patriarcha, &

per Epistolam ipse Lucius Papa, votum Regis memorans & inculcans,

vehementer flagitant. Universis autem post deliberationem placuit, quod

Dominus Rex consuleret inde Dominum suum Philippum Regem Franciæ: & sic

soluto Concilio, Dominus Rex dedit universis hominibus suis, tam

Clericis quam Laicis, licentiam capiendi crucem.

[Note 375: _Hoved. pag. 629. Mat. Par. pag. 137._]

Unde factum est[376] quod _Baldewinus_ Cantuariensis Archiepiscopus, &

Ranulfus _Glanvilla_ Justitiarius Angliæ, & Walterus Rothomagensis

Archiepiscopus, Hugo Dunelmensis Episcop. & alii quamplures Episcopi

transmarini & cismarini, & fere omnes Comites & Barones & Milites

Angliæ, Normanniæ, Aquitaniæ, &c. crucem ceperunt.

[Note 376: _Hoved. ib. pag. 629._]

Anciennes loix des François conservées dans les coutumes angloises recueillies par Littleton, Vol. II · 第 178 / 290 题