_Anno Domini 1135._
[Marge: _Stephanus Regnum
Angliæ invadit contra
juramentum._]
_Stephanus_ nepos Henrici I. ex sorore ejus Adala uxore Theobaldi
Comitis Bononiæ & frater Theobaldi junioris Comitis Blesensis, vir
strenuus & bellicosus; abdicato juramento quod de suscipienda in hæredem
regni Matilde juraverat; non humato adhuc avunculo Rege, solium invadit.
Electus tamen a Magnatibus pari alligatis scelere, & perjurio.
[Marge: _Coronatur._]
[Marge: _Rex vovit Deo,
Populo, Ecclesiæ._]
Horum primus _Guilielmus_ Archiepiscopus Cantuariæ in die S. _Stephani_
An. Dn. 1136. coronavit eum, cæteris acclamantibus; foeminæque subdi
(velut turpe quiddam) renuentibus[227]. Linivit scelus Hugonis Bigoti
Senescalli Regis testimonium, qui solenni jurejurando coram
Archiepiscopo protestatus est, quod dum Rex ageret in extremis,
Imperatricem exhæredavit, & Stephanum igitur constituit Successorem.
Juravit autem Rex _Stephanus_ in Coronatione sua, tria ista, inter alia,
Deo, populo, & Ecclesiæ[228].
[Note 227: _Voyez_ ma Note sur la Remarque de la Sect. 8 de
Littleton, Ier vol. pag. 26.]
[Note 228: _Hunting. lib. 8. pag. 387._]
_Primo_, cum juramento vovit[229] quod defunctis Episcopis nunquam
retineret Ecclesiam in manu sua, sed statim electioni Canonicæ
consentiens, Episcopis[A] eas investiret.
[Note 229: _Hoved. pag. 482. Mat. Par._]
[Marge A: _Episcopiis._]
_Secundo_ vovit quod nullius Clerici vel Laici Sylvas in manu sua
retineret, sicut Rex Henricus fecerat, qui singulis annis eos
implacitaverat, si vel venationem cepissent in Sylvis propriis, vel si
eas ad proprias necessitates suas distraherent, vel minuerent. Quod
nefandi genus placiti (verba sunt _Huntingtoniensis_) adeo fuit
execrabile, ut si visores alicujus lucum, quem habere pecuniam
æstimarent, a longe conspicerent, statim vastatum perhiberent, sive
esset, sive non, & eum immerito redimerent.
_Tertio_ vovit quod _Danegeldum_, id est, duos Solidos ad hidam, quos
antecessores sui accipere solebant singulis annis, in æternum
condonaret. Hæc principaliter Deo vovit & alia: sed nihil horum tenuit.
Hæc _Huntingtonius_.
[Marge: _Homagia accepit._]
Accepit deinde Homagia[230] Magnatum qui _Matildi_ prius regnum
juraverant, impletisque Radingæ exequiis Henrici Regis _Oxonii_
Conventum agit. Illic iterata omnia quæ in Coronatione voverat,
restipulatur denuo & confirmat.
[Note 230: _Mat. Par. Hunting. Hoved._]
Post festum Paschæ[231] Angliam venit _Robertus_ Comes _Glocestriæ
Matildis_ frater, fiduciæ suæ Cardo in angustiis tamen actus, Regi facit
homagium, sed adjecta conditione, scil. quamdiu ille dignitatem suam
custodiret, & sibi pacta servaret. Secundum illud antiquum proverbium
(inquit _Parisius_) _Quamdiu habebis me pro Senatore, & ego te pro
Imperatore_. Et sub hoc ut videtur tempore Chartam edidit de
libertatibus Angliæ confirmandis, quas Henricus I. sub initio regni sui
concedebat.
[Note 231: _Malmes. Novel. lib. 1. pag. 179. Mat. Par._]
[Marge: _Charta de
libertatibus._]
_Charta Stephani Regis de Libertatibus._
_Stephanus_ Dei Gratia Rex Angliæ Justic. Vicecomitibus, Baronibus, &
omnibus ministris, & fidelibus suis Francis & Anglicis, Salutem.
Sciatis me concessisse & præsenti Charta mea confirmasse omnibus
Baronibus & hominibus meis de Anglia omnes libertates & bonas Leges quas
Henricus Rex Angliæ avunculus meus eis dedit & concessit, & omnes bonas
Leges & bonas consuetudines eis concedo quas habuerunt tempore Regis
_Edwardi_.
Quare volo & firmiter præcipio; quod habeant & teneant omnes illas bonas
Leges & libertates de me & hæredibus meis, ipsi & hæredes sui libere,
quiete, & plenarie. Et prohibeo ne quis eis super hiis molestiam vel
impedimentum vel diminutionem faciat super forisfacturam meam. Teste
_Willielmo Martel._ apud London.
_Iste Wil. Martel. fuit dapifer Regis qui captus Wintoniæ An. R. Steph.
1142. pro redemptione dedit insigne Castellum de Scirburne. Hov. An.
1142. pag. 488. l. 14._
_Henricus_ Wintoniensis Episcopus Legatus Romanus vadem se apposuit
inter Deum & eum, viz. Regem _Stephanum_.
Quod sanctam Ecclesiam honoraret, & exaltaret; & bonas Leges
manuteneret, malas vero abrogaret, (Oratio Legati ad Synodum Winton. An.
1142, Malm. pa. 188. ubi addit immediate:) piget meminisse, pudet
narrare qualem se in regno exhibuerit, &c. acerbe.
[Marge: _Jurament.
Episcoporum conditionale._]
A. D. Reg. 1. Sub hac utique tempestate fidelitatem Regi jurant
Episcopi[232], conditionem etiam adjungentes, viz. quamdiu ille
libertatem Ecclesiæ, & vigorem disciplinæ conservaret.
[Note 232: _Malmes. ib._]
[Marge: _Juramentum Regis._]
Rex vicissim jurat omnia, quæ in scripto quodam continebantur, hoc
tenore[233].
[Note 233: _Malm. ib._]
Ego _Stephanus_ Dei gratia assensu Cleri & populi in Regem Angliæ
electus, & a Domino _Willielmo_ Archiepiscopo Cantuariæ & sanctæ
Ecclesiæ Romanæ Legato consecratus, & ab Innocentio sanctæ sedis Romanæ
Pontifice postmodum confirmatus.
Respectu & amore Dei, sanctam _Ecclesiam_ liberam esse concedo, &
debitam reverentiam illi confirmo.
Nihil in Ecclesia vel in rebus Ecclesiasticis symoniace acturum vel
permissurum promitto.
_Ecclesiasticarum_ personarum & omnium Clericorum,& rerum eorum
justitiam & potestatem, & distributionem honorum Ecclesiasticorum in
manu Episcoporum esse perhibeo, & confirmo.
Dignitates _Ecclesiarum_ privilegiis earum confirmatas, & consuetudines
earum antiquo tempore habitas, inviolate manere concedo & statuo.
Omnes _Ecclesiarum_ possessiones & tenuras, quas die illa habuerant qua
_Willielmus_ Rex avus meus fuit vivus & mortuus, sine omnium
calumniantium reclamatione, eis liberas & absolutas esse concedo.
Si quid vero de habitis aut possessis ante mortem Regis, quibus modo
careat, _Ecclesia_ deinceps repetierit; indulgentiæ & dispensationi meæ,
vel discutiendum vel restituendum reservo.
Quæcunque vero post mortem Regis, liberalitate Regum, largitione
Principum, oblatione vel comparatione, vel qualibet transmutatione
fidelium collata sunt; confirmo pacem, me & justitiam facturum, & pro
posse meo conservaturum promitto, forestas quas Willielmus Rex Avus
meus, & Willielmus II. avunculus meus instituerunt & tenuerunt, mihi
reservo. Cæteras omnes quas Henricus Rex superaddidit Ecclesiis & Regno,
quietas reddo & concedo.
Si quis autem Episcopus vel Abbas, vel alia Ecclesiastica persona ante
mortem suam, rationabiliter sua distribuerit, vel distribuenda
statuerit, firmum manere concedo.
Si vero morte præreptus fuerit, pro salute animæ ejus, Ecclesiæ consilio
eadem fiat distributio.
A. D. 1136. Reg. 1. Dum vero sedes propriis fuerint pastoribus vacuæ, &
ipsæ & omnes earum possessiones in manu & custodia Clericorum, vel
proborum hominum ejusdem Ecclesiæ committantur, donec pastor canonice
substituatur.
Omnes exactiones & mischeningas & injustitias, sive per Vice-comites vel
per alios quoslibet male inductas, funditus extirpo.
Bonas leges, & antiquas & justas consuetudines in murdris, & placitis, &
aliis causis observabo, & observari præcipio. Apud _Oxenford_, Anno
Incarnationis Domini 1136. regni mei _primo_.
Nomina testium (inquit _Malmesburiensis_) qui multi fuerunt, apponere
fastidio; quia pene omnia ita perperam mutavit, quasi ad hoc tantum
jurasset, ut prævaricatorem sacramenti se regno toti ostenderet.
Hoc deinceps Anno _Rex_ venatum proficiscitur Bramptoniam in viciniis
_Huntingtoniæ_[234], nuperisque elatus victoriis, proceres ibi in
placita forestæ vocat (id est de sylvis & venationibus) concessionis
suæ, voti, atque sacramenti immemor.
[Note 234: _Hunting. lib. 8. Regis an. 1. Mat. Par. V.
supra sacramentum ejus._]
[Marge: _Comes Glocestriæ
deficit a Stephano Rege._]
In 1138. sub Pentecosten,[235] Comes _Glocestriæ_, conscripto ad
_Matildis_ opem in Normannia exercitu, homagium, quod Regi fecit,
abdicat, & more majorum, fidem atque amicitiam suam (quod diffidiare sub
hoc sæculo vocant) nunciis interdicit. Juste fieri hæc contendit; tum
quod Rex illicite ad regnum aspiraverat, tum & fidem omnem sibimet datam
& juratam violaverat. Coronatur interea perjurio perjurium: sed
intercessit Papæ indulgentia.
[Note 235: _Mat. Par. ib. Malm. Nov. lib. 1. pag. 179 &
192._]
[Marge: _Novi Comites._]
Rex vero prævia perculsus fama[236], _multos novos instituit Comites_,
exhaustoque jam thesauro Regio, prædiis ad fiscum pertinentibus ditat,
ut fidelius sibi contra Glocestrensem militarent.
[Note 236: _Mat. Par. ib. supr._]
[Marge: _Concil.
Northampton._]
Anno 1138. in Octavis Paschæ[237] (quod erat 4. Idus Aprilis) Rex
Concilium _Northamptoniæ_ tenuit, cui præsidebant Eboracensis
Archiepiscopus _Thurstanus_, Episcopi, Abbates, Comites, _Barones_,
_Nobiles quique_ per Angliam. Hæc _Florentii_ continuator, qui præterea
Prælatorum aliquot institutiones illic memorat, sed, ut sæpius Monachi,
secularia prætermittit. Cogi autem videtur hoc Concilium ad
deliberandum de gravissimo bello, quod in Regem moliebatur _Robertus_
Comes _Glocestriæ_ in transmarinis adhuc constitutus. Prævola quippe
fama ejus detexerat machinationes, & qua potuit Rex se accingit de summa
rerum jam dimicaturus. Cum autem exhaustus esset thesaurus Regius nec
haberet quo desideratos obligaret munere, sacrarium patefaciens
dignitatum, multos creavit _novos Comites_, prædiisque, ne _inanis
videretur dignitas_,[238] prout potuit honoravit.
[Marge: _Albericus Ostiensis
synodum Westmon. vocat._]
[Note 237: _Flo. Wig. Malmesb. Nov. lib._ 34.]
[Note 238: _Contin. Floren. in an. 1138. pag. 520 & 526._]
Hoc etiam anno Angliam venit[239] _Albericus Ostiensis_ Episcopus,
Legatus Romanus, qui lectis coram Rege & Magnatibus literis
_Apostolicis_, primo non admittitur; at susceptus demum, synodum
convocat _Westmonasterii_ 13. die Decembris in Ecclesiæ status
reformationem. Aderant ei 18 _Episcopi_, 30 circiter _Abbates_, &
innumera Cleri & populi multitudo. Interfuit Rex ipse Stephanus cum
Romano alio Legato; & post multarum causarum discussionem, promulgata
sunt ibidem 17 Capitula. E quibus hæc _decerpsimus_, cum ad politiam
Ecclesiæ, tum & regni quodammodo pertinentia.
[Note 239: Les Dignités qui n'étoient point inhérantes à
des Fiefs étoient alors peu usitées.]
5. Nullus omnino de manu Laici Ecclesiam seu quæcunque Ecclesiastica
beneficia accipiat: Cum autem investituram aliquis per Episcopum
acceperit, præcipimus ut super Evangelium juret, se nihil propter hoc
vel per se, vel per aliquam aliam personam dedisse alicui vel
promisisse. Si autem præsumptum fuerit, irrita hujusmodi donatio erit, &
tam dator quam acceptor ultioni canonicæ subjaceat.
7. Statuimus præterea, ne quis Ecclesiam seu quælibet beneficia
Ecclesiastica, paterna sibi vendicet hæreditate, aut successorem sibi in
Ecclesiastico constituat beneficio. Quod si præsumptum fuerit, irritum
fore decernimus, cum Psalmista dicentes: _Deus meus pone illos ut rotam,
qui dicunt hæreditate possideamus sanctuarium Dei._
8. Sanctorum patrum vestigiis inhærentes, Presbyteros, Diaconos,
Subdiaconos, uxoratos aut concubinarios, Ecclesiasticis officiis &
beneficiis privamus, ac nequis eorum Missam audire præsumat, Apostolica
authoritate prohibemus.
9. Foeneratores Clericos, & turpia lucra sectantes, & publica secularium
negotia procurantes, ab officio & beneficio Ecclesiastico nihilominus
removendos esse censemus.
10. Si quis Clericum, vel Monachum, vel Sanctimonialem, vel quamlibet
Ecclesiasticam personam occiderit, incarceraverit, vel nefarias ei manus
intulerit, nisi tertio submonitus satisfecerit, anathemate feriatur.
Neque quisquam ei præter Romanum Pontificem, nisi mortis urgente
periculo modum poenitentiæ finalis injungat. Si autem impoenitens
mortuus fuerit, corpus ejus inhumatum remaneat.
11. Si quis Ecclesiarum res mobiles vel immobiles violenter usurpare
præsumpserit; nisi post canonicam vocationem emendaverit, eum
excommunicari præcipimus.
12. Apostolica authoritate prohibemus, ne quis absque licentia Episcopi
sui in possessione sua Ecclesiam vel Oratorium constituat, &c.
[Marge: _Concil. Oxon.
1139._]
_Concilium Oxenfordiæ._
Anno 1139. R. 4. circa 8. Cal. Julii, Rex _Magnates_ Angliae _Oxonium_
vocat ad _Concilium_: Animadvertit enim Robertum _Glocestrensem_ belli
fomitem, novum in dies conscribere militem, castra capere & munire, &
militarem undique comportare supellectilem; deficere ad eum populum
plurimum, potentissimosque aliquot, cum ex seculo tum e Clero, in partes
Imperatricis transfretare. Intelligit præterea, multos aut castella nova
exstruentes, aut vetera munientes, tanquam Regi propugnaturos, inimicis
suis clam adhærere. Ex hoc esse genere _Rogerum_ Episcopum _Saresberiæ_,
qui castellum Saresberiæ egregie firmaverat, castella _Schiresburniæ_ &
_Divisæ_ mire ædificaverat & munierat; aliudque _Malmesberiæ_
inchoaverat. Alexandrum etiam Lincolniensem Episcopum, nepotem Rogeri,
qui castella de _Newwerk_ & _Sleford_ condiderat, & primum illud in
tutamen dignitatis omni ingenio exornaverat. Hi cum _Nigello_ Episcopo
Eliensi nepote altero ejusdem Rogeri[240], maximo apparatu militum,
equis & armis instructo, Oxonium veniunt. Rex proditionem suspicatus,
suos armat; contenditur inter milites de hospitiis. Famulus quidam Ducis
Britanniæ ab Episcopalibus occiditur, nepos etiam paulo minus. His autem
a Regio milite fugatis, capti sunt Episcopi Saresberiensis &
Lincolniensis, Eliensi fuga elapso.
[Note 240: _Contin. Flor. pag. 521._]
Rex in Episcopos agit, cum ob hanc pacis suæ ab eorum militibus
violationem, tum quod castella non citra suspicionem in semet ipsum
munierant. Eorundem igitur claves poscit in fidei vadem, & renuentes
Episcopos tradit carceri, & nihilominus habito postmodum Concilio coram
Primoribus Angliæ, statutum est[241].
[Note 241: _Continuat. an. 1139. pag. 528._]
Ut omnia per Angliam oppida, castella, munitiones quoque, in quibus
secularia solent exerceri negotia, Regis & Baronum suorum juri cedant.
Ecclesiastici vero viri, viz. Episcopi, canes inquam divini, in salutem
& defensionem ovium suarum latrare non cessent, ne lupus invisibilis,
malignus scil. hostis, oves dominicas rapiat, & dispergat, omnino
caveant.
Rex castella antedicta cum ingenti in eisdem thesauro, vi aut minis
occupat.
[Marge: _Synodus Winton.
1139._]
_Synodus Wintoniæ._
Anno eodem (1139.) ad 4. Calend. Septembris, _Henricus_ Wintoniensis
Episcopus, Regis frater, & Romanæ Sedis Legatus, synodum indicit. Aderat
_Theobaldus_ Archiepisc. _Cantuar._ cæterique omnes Episcopi, quos aut
morbus non detinuit aut periculum belli. Citatur & _Rex_ ipse, qui
Comites misit responsuros, at inprimis Procuratorem suum _Albericum de
Vere_, Causidicum argutissimum. Recognoscuntur hic omnia quæ _Oxonii_
gesta sunt; gladiusque Ecclesiasticus in gladium stringitur secularem.
Legatus suam proponit modestiam, qui hoc functus munere, per semestre
nihil hactenus aggressus est. Queritur tanta jam se evocari necessitate,
tanto interpelli scelere. Episcopos nempe sacros atque unctos Domini
contra jus & fas, contra omnem vim canonum, pietatis & religionis,
nefandis manibus captivatos, & quod ne dictu est, in carcerem turpiter
detrusos a divinis officiis cohiberi: Ecclesiam suis spoliari
possessionibus, & sacrilege rapi bona ejus: Regem a nequissimis
incentoribus ad hoc seductum: Fratrem suum esse & charum utique;
facultatum vero & ipsius corporis subiturum potius se dispendia, quam
Episcopalem celsitudinem tanta dejici indignitate perpessurum pateretur.
Facturum igitur quicquid definiret Synodus.
Pro Rege multa _Albericus_ in Episcopos injuriarum, versutiæ, tumultus,
seditionis, infidelitatis, defectionis, & proditionis insimulans:
_Rogerum_ Saresberiensem captum non ut Episcopum, sed Ministrum Regis;
nec per violentiam erepta castella, sed tradentibus Episcopis, ut de
tumultu quem in Curia concitaverant, immunes essent. Pecuniam
_Saresberiensi_ licite ademptam, quod ex fisci hanc redditibus sub
Henrico Rege collegisset: ipsum Regi tamen e Castellis cessisse ut
commisso absolveretur, horumque non deesse testes.
_Rogerus Saresberiensis_ asserit, se ministrum Regis Stephani nunquam
fuisse. Prolatas accusationes non in foro seculari, at in Episcoporum
synodo debuisse agitari, priusquam spoliarentur bonis. Contra spoliatos
ex jure gentium non litigandum, nisi præcedente restitutione.
Denique si justitiam in hac _Synodo_ non consequatur, eam in majori
curia quæsiturum.
Hæc absente Rothomagensi Archiepiscopo, qui sub triduo veniens: Concedo
(inquit) ut castella Episcopi haberent, si se jure habere debere per
Canones probare possent: Quod quia non possent, extremæ improbitatis
esse, contra Canones niti velle. Et esto (inquit) justum sit ut habeant:
Certe quia suspectum est tempus, secundum morem aliarum gentium,
Optimates omnes claves munitionum suarum debent voluntati Regis
contradere, qui pro omnium pace debet militare.
Languescit protinus controversia[242]; sed prædictis addidit Causidicus
_Albericus_: Regi innotescere, agi inter Episcopos de Romano Pontifice
implorando; Regem id ne faciant prohibere, & missis reditum interdicere:
sed interea semet Romam appellare. Turbata his dissolvitur Synodus:
Legatus autem & Archiep. ad pedes Regis provoluti frustra intercedunt.
[Note 242: _Hæc qui latius cupit, Malmesb. adeat. Hoved.
lib. 1._]
_De Naufragio & Wrecco maris tempore RR. Henrici I. & Stephani, Anno
Dom. 1139. Regis Steph. 4._
[Marge: _De Wrec quod
accidit tempore Regis
Stephani._]
Sub iisdem diebus tempestate prævalente contigit[243] navem quandam
variis sumptibus refertam, de _Rumenel_ terra Archiepiscopi
Cantuariensis, super terram Ecclesiæ de Bello in _Dengemareis_ membro de
_Wy_, confractam (hominibus vix evadentibus) jactari. Sciendum est autem
hoc pro lege ab antiquitate per maris littora observandum.
[Note 243: _Totum e Chron. MS. Monasterii de Bello._]
Ut navi fluctibus contrita, si evadentes infra statutum terminum &
tempus eum minime reparassent, navis & quæcunque appulsa forent, absque
calumnia in dominum terra illius & in Wrec cederent.
[Marge: _Lex Henrici I._]
Sed supra memoratus Rex _Henricus_ hanc abhorrens consuetudinem, tempore
suo, per imperii sui spatia edictum proposuit, quatenus: Si vel unus e
navi confracta vivus evasisset, hæc omnia obtineret. Verum quo novus Rex
cedit, & nova Lex. Nam defuncto eo, regni Proceres, edicto recenti
pessundato, morem antiquitus observatum sibimet usurparunt. Unde factum
est, ut homines de Dengemareis secundum maritimas consuetudines, &
regales dignitates Ecclesiæ Belli, pradictum Wrec vi obtinerent[244].
[Note 244: Spelman avoit rassemblé les témoignages des
différens Historiens pour composer son Traité chronologique des
Loix. Il est donc obligé de répéter quelquefois le Texte des
Loix auxquelles ces Historiens ont donné diverses dates.]
[Marge: _Rex quotannis
coronatur._]
Prisci moris fuit[245], ut Magnates Angliæ ad natale Dom. ad Curiam R.
convenirent, tum ad festivitatem celebrandum tum ad obsequium Regi
præstandum, & de negotiis regni deliberandum.
[Note 245: _Contin. Flor. an. 1126. pag. 501 & an. 1139.
pag. 533._]
Coronabatur quippe in hoc festo annuatim Rex ab Archiep. Cantuar. eum ad
Ecclesiam a dextra ducente, & ritus solennes peragente. Unde factum est,
ut Historiographi veteres annum a nativitate Domini ordiantur, & sedulo
notent ubi Rex curiam tenuit natalitiam.
[Marge: _Fastum omittit._]
Anno autem Dom. 1140. R. _Stephani_ 5. deturpato jam bellis atque
cladibus toto regno, fastus iste Regius non intermitti tantum sed omitti
cepit. Unde[246] _Huntingtonius_ in hoc anno ait: Ubi autem ad Natale
vel ad Pascha Rex fuerit, dicere non attinet. Jam quippe curiæ solennes
& ornatus regii stemmatis ab antiqua serie descendens prorsus
evanuerant. Coronatus etiam se exhibuit in festo Pentecostes, ut
_Florentii_ continuator refert, atque ita sine dubio in Paschate,
Magnatibus utique congregantibus.
[Note 246: _Hist. lib. 8. pag. 390. Mat. Par. an 1139.
Hoved. an. 1140._]
[Marge: _Nequitia
Monetariorum._]
Anno 1140. cum e falsariorum nequitia[247] tanta esset monetæ
difficultas, ut omnia chara essent, & ex decem vel eo amplius solidis
vix 12 denarii reciperentur, exhaustusque Regi esset thesaurus totus;
ferebatur Rex denariorum pondus, quod fuerat tempore Regis _Henrici_,
alleviari jussisse.
[Note 247: _Malmesb. Novel. lib. 1. pag. 185._]
[Marge: _Rex obsidetur &
capitur._]
[Marge: _Matilde eum
dimittere non vult._]
An. 1141. in die Purificationis B. Mariæ Virg. _Stephanus_ Rex in
obsidione _Lincolniæ_ capitur[248], & _Matildi_ Imperatrici cum urbe
_Wintoniæ_ & corona regni Angliæ traditur. Suscepta igitur a plerisque
homagia passim capit, _Londinum_ que magno fastu ingrediens, ANGLORUM
DOMINA salutatur. Assidet autem _Westmonasterii_, de arduis regni
dispositura: Ubi supplex ejus obtestatur gratiam Anglorum Regina pro
Domino & marito suo Stephano Rege, non captivo solum, sed compedibus
(dictu lacrymabile) mancipato. Supplicem autem non exaudit.
[Note 248: _Cont. Flor. in hoc anno. pag. 140._]
[Marge: _Intercessores pro
R. Stephano._]
Obtestantur una igitur Anglorum Proceres, ut acceptis, cum obsidibus
plurimis, castellis, prædiis, & divitiis suis, non regno eum, sed
libertati sic restitueret; ut vel Monachus fiat, vel in transmarinis
peregre vivat. Sed nec hos exaudit.
Obtestatur eam (qui contra fratrem suum Regem partes ejus foverat)
_Wintoniensis_ Episcopus & Legatus, ut Comitatum qui fuerat Regis
_Stephani_, adempto jam regno, filio ejusdem Eustachio largiretur. Nec
hunc exaudit.
Obtestantur eam demum cives _Londonienses_, qui benevole eam exceperant,
ut abrogatis patris sui Henrici Regis _duris atque asperis legibus,
optimas illas Regis Edouardi Confessoris restitueret_[249]. Nec hos
exaudit.[250]
[Note 249: Henri Ier n'avoit pas cessé, comme on le voit,
de faire exécuter les Loix du Conquérant.]
[Note 250: Sous l'an 1141 on trouve dans les Actes de Rimer
une Charte par laquelle l'Impératrice Matilde, fille de Henri
Ier, fait Milon de Glocestre Comte d'Herefort: elle prouve,
d'un côté, que les Loix féodales continuoient d'être suivies
sous le regne d'Etienne; & d'un autre côté, que les Comtés de
ce temps-la étoient des dignités glébées, & non pas de simples
titres.]
[Marge: _Matildes fugit
Comes Glocestriæ capitur._]
Consurgente igitur in eam
civitate, fugam turpiter
arripit, in prædam derelicta
supellectile. Paulo autem
postea _Robertus_ Comes
_Glocestriæ_, Imperatricis
frater, & spes unica, sic
jam versa belli alea, captus
est, & sub æqua permutatione
Rex & Comes liberantur.
[Marge: _Concil. Lond. A.
1142._]
Præsente _Rege_ post ejus liberationem, An. 1142. in media
quadragesima[251], Episcopus _Wintoniensis_, Romanus Legatus, _Concilium
Londini_ agit, præsentibus Rege & Episcopis. In quo propterea quod
nullus honor vel reverentia ferebatur Dei Ecclesiæ, vel ejus ordinatis,
sed æque Clerici & Laici capiebantur, redimebantur, & in vinculis
detinebantur[252]: Sancitum est ibi & generaliter constitutum, Rege
consentiente.
[Note 251: _Mat. Par. ib. Hunting. lib. 8. an. Steph. 8.
Hoved. an. 1143._]
[Note 252: _Neubrig. lib. 1. cap. 10._]
Ne aliquis[253] qui Ecclesiam coemeteriumque violaverit, vel in Clericum
aut virum religiosum manus injecerit violentas, ab alio quam ipso Romano
Pontifice non absolveretur.
[Note 253: _Mat. Par. Neubrig._]
Sancitum est[254] etiam, ut aratra in campis, cum ipsis agricolis, talem
pacem habeant in agris, qualem haberent in coemeterio si extitissent.
[Note 254: _Mat. Par._]
Excommunicaverunt autem omnes qui contra hoc decretum venirent, candelis
accensis: & sic milvorum rapacitas aliquantulum conquievit. Verba
Parisii.
Refert autem _Gervasius_ Dorobernensis, hoc _Concilium_ edicto regio
convocatum; ipsumque Regem in eodem Proceres & Laicos interpellasse, ut
ei militantes foeminea se eximerent dominatione: Episcopos vero &
Ecclesiasticos suppetias ferrent suis opibus. Quo impetrato, Regem
vicissim concessisse.
Ut qui in Clericum manus injiceret violentas, aut ex quacunque causa
sine licentia Episcopi comprehenderet, excommunicaretur, nec nisi a
Romano Pontifice absolvendus foret.
Tempore quippe civilis belli, Clericos tanquam Laicos trucidabant;
captivosque pretio exponebant redimendos.
[Marge: _Synod. Winton. Rege
captivo existente._]
Captivo jam Rege, Synodus Wintoniæ in gratiam Imperatricis celebratur,
Anno Dom. 1142. Feria secunda post Octavas Paschæ, Synodus Theobaldi
Archiepiscopi Cantuariæ, & omnium Episcoporum Angliæ, multorumque
Abbatum; præsidente in eadem Wintoniensi Episcopo Legato Romano, ingenti
apparatu exorditur.
Legatus die prima Episcopos sevocat in arcanum consilium, mox Abbates,
dein Archidiaconos: & quæ modo clanculum acta sunt, postridie palam sic
enuntiat.
Regnum Angliæ, cum Ducatu Normanniæ, ad _Matildem_ Imperatricem jure,
hæreditate, decreto & concessione patris sui _Henrici_ I. voto &
sacramento omnium utriusque ditionis Procerum attinere. Nectante ea
moras in Normannia, dum paci patriæ necessario consulendum fuit,
Stephanum in Regem suscipi; cultum vero pacis, Ecclesiæ, & bonarum legum
stipulantem. Eum omnia protinus violasse, nec admonitum a _Concilio_
nupero resipiscere. Juste igitur a Deo vocari ad poenas, hostibusque
dari ludibrio & captivo. Regnum jam esse sine Rege: Ad jus Cleri
potissimum spectare Principem eligere, simulque ordinare: Convenisse
ipsos heri super hoc; invocataque, ut par est, Divinitate, filiam dicti
Regis incomparabilis _Henrici_ I. in Angliæ (inquit) Normanniæque
dominam eligimus, & ei fidem & manutenementum promittimus.
[Marge: _Legatusdissolvit
Concilium._]
Sententia sine contradictione acclamatur. Feria vero 4. accersiti ut
assensum præbeant, procuratores veniunt Communitatis _Londoniensis_: At
hi de liberando Rege agunt; hoc (inquiunt) Cives, hoc Barones adjuncti
civibus obtestantur. Porrigitur in eundem tenorem libellus supplex a
_Regina_ missus. At _Legatus_ comiter præteriens desiderata, feria 5.
multis prius excommunicatis qui regiarum erant partium, _Concilium_
solvit.
[Marge: _Discordiæ in Anglia
sub Matilde._]
Sub his temporibus, dum in contraria rapiuntur partium studia, his
_Stephano_ Regi, illis _Imperatrici_ adhærentibus; neuter Principum aut
imperiose agere, aut quod ad justitiam pertinet, exercere valuit.
Uterque autem blandiri suis, & ne deficerent, omni mulcere artificio
cogebantur. Evenit interea, prout scriptum est in sacra pagina: _In
diebus illis non erat Rex in Israel, sed unusquisque quod sibi certum
videbatur faciebat._ Silent Leges, & jus sceleri datum est. Digladiantur
inter se Proceres, & Provincialium motus inde effervescunt. Castella
quippe (inquit Neubrigensis) per singulas provincias studio partium
surrexerant, erantque in Anglia quodam modo tot Reges, vel potius
tyranni, quot Domini castellorum, habentes singuli percussuram proprii
numismatis, & _potestatem subditis, regio more, dicendi juris_[255].
Plura hujusmodi.
[Note 255: On voit ici un tableau de ce qui dut se passer à
la fin de la seconde Race en France; les Seigneurs, ne
reconnoissant plus de Souverain, s'emparent du droit de rendre
la Justice à leurs vassaux; & le Clergé introduit dans les
affaires civiles la procédure établie par le droit civil &
canonique.]
[Marge: _Henricus filius
Matildis fit Dux Norman._]
Anno 1149. _Henricus_[256] filius _Gaufridi_ Comitis _Andegaviæ_ &
Matildis Imperatricis, Angliæ & Normanniæ hæredis, Dux Normanniæ factus
est, Ducatum ei cedente patre suo; quo & anno proximo moriente, _Comes_
itemque _Andegaviæ_ salutatur. Nec multo post (An scil. 1151.)
_Alianorem_ hæredem _Pictaviæ_ (habito inter eam & Regem _Franciæ_,
consanguinitatis causa, divortio) sibi accepit conjugem, & accrevit sic
ei titulus Dux Normanniæ, & Comes Andegaviæ & Pictaviæ.
[Note 256: _Mat. Par. in ann. 1149, 1150, 1151._]
[Marge: _Henr. Dux Norman.
Angliam invadit._]
Eodem anno 1149. _Henricus_[257] Dux Normanniæ potentissimum inde
exercitum in _Angliam_ traducit, gestisque plurimis felicissime, fecit
monetam novam, quam vocabant Ducis; & non tantum ipse, sed omnes
potentes, tam Episcopi, tam Comites, quam Barones, suam faciebant
_monetam_: sed ex quo Dux ille venit, plurimorum monetam cassavit.
[Note 257: _Hoved. ib. pag. 490._]
Anno 1150. Comites & Barones fecerunt lingantiam & fidelitatem
_Eustachio_ filio Regis _Stephani_[258].
[Note 258: _Mat. Par. ib._]
[Marge: _Concil. Lond._]
_Concilium generale Londini._
Anno 16. (Regis, id est, Domini nostri 1151.) _Theobaldus_ Cantuariæ
Archiepiscopus & Apostolicæ Sedis Legatus, Concilium generale apud
Londoniam in media quadragesima, ubi Rex Stephanus & filius suus
Eustachius, & _Angliæ Proceres_ interfuerunt, totumque illud Concilium
novis appellationibus infrendunt. In Anglia namque appellationes in usu
non erant, donec eas _Henricus Wintoniensis_ (Episcopus) dum Legatus
esset, malo suo crudeliter intrusit. In eodem namque Concilio, ad Romani
Pontificis audientiam ter appellatus. Hæc _Huntingtonius_ illius sæculi
Author.
Hic me monet locus ut de Jure Civili & Canonico quæ sub _Stephano_ Rege
Angliam dicuntur ingressa, quidpiam referamus. Videntur quippe cum
appellationibus huc transmigrasse, quarum prima quod sciam mentio in
Concilio Wintoniensi Ann. 1139[259].
[Note 259: _Vide Not. ad Fortes. pag. 43, 44, 45._]
[Marge: _Rex Eustachium
filium coronari vult._]
Anno 17 regni sui, (id est Domini nostri 1151) _Stephanus_[260]
convocatis Episcopis, filium suum _Eustachium_ in Regem voluit coronari.
_Theobaldus_ autem Archiepiscopus Cantuar. cæterique Episcopi, Papæ
literis ad _Theobaldum_ datis prohibiti (quod Stephanus contra
jusjurandum solium invaserat) recusarunt. Excandescentes igitur Rex &
filius, concludi jubent Episcopos in domo quadam donec peragerent
postulata. Sed cum nec hoc modo ad votum traherentur quamvis de
capitibus suis dubitantes; solutis ipsis possessiones suas Rex ad fiscum
rapit; & resipiscens brevi restituit eas.
[Note 260: _Hunting. lib. 8. pag. 395._]
[Marge: _Eustachius subito
moritur._]
Sequenti autem anno dum _Eustiachius_ prædatum iret _S. Edmundi_
Monasterium, die 10 Augusti morte subita (insanus ut quidam aiunt)
præreptus est. Cumque nulla jam superesset _Stephano_ proles successura
mascula, de pace inter Principes felicius tractatum est, prout sequitur.
[Marge: _Pacis Capitula
inter Stephan. R. & Henr.
Ducem Norm._]
_Capitula pacis inter Stephanum Regem Anglorum & Henricum Ducem
Normanniæ Wallingfordiæ pacta._
Anno Domini 1153. Justitia de Coelo prospiciente[261] & diligentia
Theobaldi Cantuariensis Archiepiscopi, & Episcoporum regni intercedente,
Rex Anglorum Stephanus, & Dux Normannorum Henricus, apud
_Wallingford_[262] in talem Concordiam convenerunt.
[Note 261: _Mat. Par. ib. pag. 82._]
[Note 262: _Al. Winton._]
Rex Stephanus omni hærede viduatus[263] præter solummodo Ducem
_Henricum_, recognovit in Conventu Episcoporum, & aliorum regni
optimatum, quod jus hæreditanum Dux Henricus in regnum Angliæ habebat.
[Note 263: _Neubr. lib. 1. c. 30._]
Et Dux benigne concessit, ut Rex _Stephanus_ tota vita sua, si vellet,
regnum pacifice possideret.
Ita tamen confirmata est Pax quod ipse Rex & Episcopi tunc præsentes,
cum cæteris Optimatibus regni, jurarent, quod Dux post mortem Regis, si
illum superviveret, regnum sine contradictione aliqua obtineret[264].
[Note 264: _Hic Mat. Par. ad Prophetiam Merlini excurrit._]
In Rege quoque Ducem, & in Duce omnes venerabuntur Regem.
Regalia passim a Proceribus usurpata, Rex in sua recipiet.
Possessiones quæ ab invasoribus direptæ erant, ad legitimos possessores,
quorum fuerant Regis _Henrici_ tempore, revertentur.
Castella adulterina quæ tempore Regis a quocunque constructa sunt
diruentur: Horum numerus (ut refert _Parisius_) ad undecies cen. &
quindecim excrevit.
Rex Colonos prædiis assignabit; ædificia combusta renovabit; replebit
pascua armentis; decorabit ovibus Montana.
Clericus debitam tranquillitatem se habere gaudebit, exactionibus
indebitis non gravabitur.
Vice-comites in locis ponentur consuetis, & neminem ex odio
persequentur; non gratificabuntur amicis; non indulgentiis crimina
sublevabunt: Suum cuique ex integro reservabunt. Metu poenarum
afficient nocentes; fures & prædones terrebuntur in furca & sententia
capitali.
Milites (juxta Isaiam) gladios convertent in vomeres, & lanceas in
ligones; a castris ad aratra; a tentoriis ad Ergasteria redibunt;
_clientes ab excubiis fatigati_,[265] in communi lætitia respirabunt.
[Note 265: On rétablit le droit féodal, mais on en réprime
les abus.]
Relevabitur rusticitas otio innocens & quieta.
Negotiatores Commercium ditabit celerius.
Et publica Moneta una & eadem erit in regno ex argento percussa.
Jurantur hæc utrinque & quievit bellum quod septemdecim annis jam
sævierat.
Adoptavit etiam Ducem[266] Stephanus tam in filium quam in successorem
regni; constituitque eum Justitiarium Angliæ sub ipso, omniaque regni
negotia per eum terminabantur, &c.
[Note 266: _Hoved. an. 1153._]
[Marge: _Stephanus alias
Conventiones facit._]
Brevi postea proficiscentibus Rege & Duce comiter _Londinum_ Rex sub
natali festivitate chartam edit alias exhibentem conventiones, prout
sequitur. Adde hic chartam Stephani Regis de hac Concordia e MS. Cod. de
LL. Sax. Regum in Latina lingua; quodam W. Fleetwood fol. penult. quæ
etiam hic habetur in paginis sequentibus.
[Marge: _Concil. Westm' de
Stufis._]
_Concilium Westmonasterii in quo Stufæ (quas vulgo the Stew-Houses
vocant) confirmantur, Anno 1161. vel 1162._
In hoc Concilio (quod _Stowus_[267] Parlamentum nuncupat) ordinatum est
(inquit) a _Communibus_, & confirmatum a Rege & Baronibus ut diversæ
consuetudines in dominio Episcopi Wintoniensis ad _Stufas_ in ripa
_Thamesis_ juxta _Southwark_ spectantes, exinde ut prius ab antiquo
custodirentur. Capitula aliquot earum in hunc modum ponit.
[Note 267: _Survey London. pag. 407._]
Ut Custos _Stufæ_, aut uxor ejus foeminam aliquam innubam ad placitum
ire & redire libere quandocunque voluerit, non impediat.
Ut Custos Stufæ nullam mulierem ad mensam suscipiat, sed ubi ipsa
voluerit, victum habeat.
Ut pro camera mulieris ultra quatuordecim denarios pro septimana non
accipiat.
Ut ostium non apertum custodiat in diebus festivalibus.
Ut nullam mulierem innubam in diebus festivalibus habeat in domo:
Ballivusque curet ut arceantur omnes illæ tunc e dominio.
Ut nulla mulier innuba, quæ peccato suo renunciare voluerit, impediatur.
Ut nulla mulier religiosa, aut viri alicujus uxor, a custode Stufæ
recipiatur.
_Ut nulla mulier innuba pecuniam a viro aliquo accipiat ad concumbendum
cum eo nisi noctem totam usque ad auroram cum eodem concubuerit[268]._
[Note 268: On ne sera point étonné qu'une pareille Coutume
eut lieu dans la Seigneurie d'un Evêque, quand on sçaura qu'au
quinzieme siecle l'Archevêque de Rouen percevoit encore à
Dieppe un droit sur les femmes publiques. Chart. de
l'Archevêché de Rouen, fº. 46.]
Ut ad Stufam aliquam nemo attrahatur aut alliciatur.
Ut Constabularii Balivus & Officiarii alii domini Manerii, septimanatim
scrutentur singulas Stufas.
Ut custos Stufæ nullam custodiat mulierem quæ nefandum habet incendii
morbum; nec panem vendat nec cervisiam, carnem, pisces, ligna, carbones,
aut aliqua alia victualia.
Hæc ille capitula quae Henrici II. ævo ita prorsus edita non existimo.
Hujusmodi enim constabulariorum (qualium hic memorat) officium non tunc
in usu, nec tanti elocatas censeo nobiliores cameras. Antiqua tamen sunt
& antique aucta aliis constitutionibus, quæ in singulari veteri MS.
penes me visuntur.
[Marge: _Charta Regis de
Pacis convent. inter ipsum &
Henr. Duc. Norman._]
_Charta Regis Stephani de quibusdam pacis conventionibus inter ipsum &
Henricum Ducem Normanniæ. An. Dn. 1153. Reg. 18[269]._
[Note 269: _Rub. lib. Scac. fº. 104 prima._]
_Stephanus_ Rex Angliæ Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus,
Justic. Vicecom. Baron. & omnibus fidelibus suis Angliæ salutem.
Sciatis quod _Ego_ Rex Angliæ _Stephanus_ Henricum Ducem Normanniæ post
me successorem _Angliæ_ regni & hæredem meum jure hæreditario constitui,
& ei & hæredibus suis regnum Angliæ donavi & confirmavi.
Dux vero propter hunc honorem, & donationem & confirmationem sibi a me
factam, homagium mihi & sacramenti securitatem fecit, scil. quod fidelis
mihi erit, & vitam & honorem meum pro posse suo custodiet per
conventiones inter nos prolocutas quæ in hac charta continentur. Ego
etiam eandem securitatem Duci sacramento feci, quod vitam & honorem ejus
pro posse meo custodiam, & sicut filium meum & hæredem in omnibus in
quibus potero manutenebo & custodiam contra omnes quos potero.
Willielmus autem filius meus ligium homagium & securitatem Duci Norm.
fecit & Dux concessit ei ad tenendum de se omnes tenuras quas ego tenui
antequam regnum adeptus essem, sive in Anglia, sive in Normannia, sive
in aliis locis; & quicquid cum filia de Warenn' accepit, sive in Anglia,
sive in Normannia, & ad illos honores pertinet, & de omnibus terris &
villis & burgis & redditibus quos Dux in dominico suo nunc habet &
nominatim de illis quæ pertinent ad honorem Com. de Warenn. Willelmum
filium meum & homines illius qui de honore illo sunt plenarie saisieti &
nominatim de Castello de _Bolencumber_ & _Mortui maris_: Ita scil. quod
Regnum de _Warenn._ castra de Bolencumber & Mortui maris custodiet si
voluerit, & dabit inde Duci obsides. Si vero noluerit alii de ligeis
hominibus Com. de Warenn. quos Dux voluerit similiter per salvos obsides
& salvam custodiam. Alia vero Castra quæ pertinent ad Comitatum de
_Warenn. Moretoniæ_ Dux ei reddet ad voluntatem meam cum poterit per
salvam custodiam & per salvos obsides: Ita quod omnes obsides reddantur
filio meo quieti quando Dux habebit Regnum Angliæ.
Incrementum etiam quod ego filio meo Willelmo dedi, ipse Dux ei
concessit, scil. castrum de Norwic. cum septingentis libratis terræ; ita
quod redditus de Norwico infra illas septingentas libratas computentur,
& totum Comitatum de Norwic. propter illas quæ pertinent ad Ecclesias &
Episcopos & Abbates & Comites, & propter tertium denarium nominatim unde
Hugo Bigotus Comes est: Salva & reservata in omnibus regali justitia.
Item ad roborandam gratiam meam & dilectionem dedit ei Dux & concessit
quicquid Richardus de Aquila habebat de honore de _Peneneselli_ & præter
hæc castrum & villam _Peneneselli_ & servitium Faramosi propter villam &
castrum _Dover_, & quod ad Honorem _Dovere_ pertinet Ecclesiam de
_Feveresham_ cum pertinentiis Dux confirmavit & alia Ecclesiis aliis a
me data vel reddita consilio sanctæ Ecclesiæ amodo confirmabit.
Comites & Barones Ducis qui nunquam homines mei fuerunt pro honore quem
Domino suo feci, homagium & Sacramentum mihi fecerunt, salvis
conventionibus inter me & Ducem factis. Cæteri vero qui antea mihi
homagium fecerant, fidelitatem mihi fecerunt sicut Domino.
Et si Dux a præmissis recederet, Comites & Barones mei ligium homagium
Duci fecerunt, salva mea fidelitate quamdiu vixero & regnum tenuero
simili Lege, quod si a præmissis recederem omnino a servitio meo
cessarent quousque errata corrigerent.
Cives etiam civitatum & homines castrorum quæ in dominico meo habeo, ex
præcepto homagium & securitatem Duci fecerunt, salva fidelitate mea
quamdiu vixero & regnum tenuero.
Illi autem qui castrum de _Wallingeford_ custodiunt, homagium mihi
fecerunt & dederunt mihi obsides de fidelitate servanda.
Ego vero de castris & immunitionibus meis talem securitatem Duci de
consilio sanctæ Ecclesiæ feci, ne Dux me decedente per hoc dampnum &
impedimentum regni incurrat.
Et jam turris London & mota de Windesor consilio sanctæ Ecclesiæ
_Ricardo_ de _Lucieo_ ad custodiendum tradita sunt. _Ricardus_ autem de
_Lucy_ juravit & in manum Archiepiscopi & custodiam filium suum obsidem
dedit quod post meum Decessum prædicta castra Duci reddat.
Similiter consilio sanctæ Ecclesiæ Rogerus de _Busseio_ motam de
_Oxenford_ & _Jordanus_ de _Busseio_ firmitatem _Lincolniæ_ custodient &
ligei homines Duci sunt, & juraverunt & inde obsides dederunt in manum
Archiepiscopi; quod si ego decederem Duci munitiones sine impedimento
redderent.
Episcopus _Winton._ in manum Archiepiscopi Cantuar. coram ipsis
affidavit quod si ego decederem, castrum Winton. & munitiones
_Hamtoniæ_, Duci redderet.
Quod si aliquis eorum (cui) custodia munitionum commissa fuerit
moreretur, aut a Custodia sibi deputata recederet, consilio sanctæ
Ecclesiæ alius custos sibi statueretur postquam ille recederet. Si vero
aliquis de hiis qui eas munitiones custodiunt contumax vel rebellis
fuerit de castris, scil. quæ ad coronam pertinent: communi consilio Ego
& Dux nos inde continebimus donec ad voluntatem utriusque cogatur
satisfacere.
Archiepiscopi & Episcopi de regno Angliæ & Abbates ex præcepto meo
fidelitatem Sacramento Duci fecerunt. Illi quoque qui in regno Angliæ
deinceps fient Episcopi vel Abbates idem facient.
Archiepiscopi & Episcopi ab utraque parte in manum ceperunt, quod si
quis nostrum a prædictis conventionibus recederet; tam diu eum
Ecclesiastica justitia cohærebit, quousque errata corrigat, & ad
prædictam pactionem pactione redeat.
Mater etiam Ducis & uxor & fratres ipsius Ducis, & omnes quos applicare
poterit, hæc assecurabunt.
In negotiis autem regni consilio Ducis operabor. Ego autem in toto regno
Angliæ tam in parte Ducis quam in mea, regalem justitiam exercebo.
Testibus hiis _Theobalao Cantuar_. Archiepiscopo, Henrico _Winton_,
Roberto _Exon_. Roberto _Bathon_. Jocelino _Sare_. Roberto _Lincoln_.
Flavio _Cicestrens_. Willelmo _Norwic_. Richardo _London_. Nigello
_Heliensi_, Gilberto _Hereford_. Walt. _Cestrensi_, Walt. _Roffensi_,
Galfrido _de S. Assaf_. Episcopis: Roberto Priore de _Beremundeseie_,
Otone milite templi, Willelmo Comite _Cicestrensi_, Roberto Com.
_Legecester_, Willelmo Com. _Gloucestr_. Regium Com. _Cornwall_,
Baldwino Com. _Devon_, Rogero Com. _Hereford_, Patricio Com. _Sare_,
Willelmo _de Albeni_, _Alberico_ Comite, _Rogero_ Comite _de Clara_,
Richardo Comite de _Pembroc_, Richardo de _Lucy_, Willelmo _Martel_,
Richardo de _Humez_, Reginaldo de _Warenn_. Mansero _Biset_, Johanne de
_Norwic_, Richardo de _Canvilla_, Henr. apud Westm. Anno ab
incarnatione Domini nostri Ihesu Christi. Mº. Cº. liiiº.
Sequitur longa _Conventio_[270] facta & scripta apud Dover 14. Cal. Apr.
inter Hen. Regem Ang. & Henricum fil. & Hæredem suum & _Theodoricum_
Comitem _Flandriæ_ & Comitem Philippum filium & hæredem suum, de
auxiliis, &c.
[Note 270: _Rub. Lib. fol. 164. b._]
_Charta_ recognitionis servitiorum Comites Flandriæ & Castellani facere
debent Henrico Regi Angl.
_Charta_ Conventionis & finis quem Willielmus Rex Scotorum fecit cum
Domino suo Hen. Rege Angl. fil. Matild. Imperat. & de homagio suo facto
de ter. Scotiæ, & super multis aliis.
[Marge: _Convent. Oxon.
1154._]
_Conventus Magnatum Oxonii, An. 1154. Reg. 19._
Ad Octavas sequentis Epiphaniæ[271], Oxonium conciliantur Magnates
Angliæ: jussuque Regis hominium Duci & fidelitatem faciunt; salvis Regi
dum viveret fide & honore debitis.
[Note 271: _Hunting. pag. 348._]
Nec interea longa mora, cum Dunstapulam iterum convocantur. Queritur
illic Dux castella aliquot, cæteris licet dirutis, Rege concedente vel
connivente, prætermissa esse contra pactionem; sed remedium non adeptus
ægre tulit. Postea tamen Rex Stephanus obsedit multa & prostravit,
novissimeque omnium sub æstate castellum de Drake juxta Eboracum.
[Marge: _Concil. Lond.
1154._]
_Concilium Londini._
[Marge: _Venen. perit._]
Reversus inde circa[272] festum B. Archangeli Michaelis, cum Episcopis &
Nobilibus Angliæ Concilium Londonii celebravit, tum pro regni negotiis,
tum etiam pro negotio vacantis Ecclesiæ Eboracensis, cui hic
Archiepiscopus _Rogerius_ datur[273], qui non multo post a Monachis suis
injecto sacro calici veneno, dum reliquias ebibit, extinctus est.
[Note 272: _Neubr. lib. 32._]
[Note 273: _Hov. ib. pag. 490._]
Rex Cantuariam hinc profectus _moritur_ 25. Octobris, An. 1154. regni
sui 19.
Charta Regis Ricardi[274], per quam adquietavit Regi Scotiæ homagium
suum & castra expressa contra priores Conventiones.
[Note 274: _Rub. Lib. fol. 166._]
_Stephanus_ Rex II. Leges Civiles & Canonicas Angliam docet, edicto
prohibetque ne ab aliquo retinerentur. Frater _Roger Bacon._ & Jo. de
_Salisbury_, qui vixerunt sub H. 2. Vid. fusius in Not. ad Fortesc. p.
43, 44, 45.
-------------------------------------------------------------------------