4. Quod præter authoritatem Romani Pontificis Episcoporum quoque
mutationes præsumeret.
Minasque demum interminans si vero (inquit) adhuc in vestra, &c.
Graviter his accensi _Rex_ & _Concilium_ totum, quid sit Papæ
respondendum consulunt mittendumque Legatum statuunt _Guilielmum_
Exoniensem antistitem, cæcum licet in Romana Curia bene Lynceum
oculatum.
[Marge: _Concil. Saresberiæ
1116._]
_Concilium Saresberiæ quod primum dicitur in quo tres regni Ordines
convocantur._
Anno[209] 1116. 16. Hen. I. 13. Cal. April. ex sanctione Regis habitus
est Conventus Episcoporum, Abbatum, Comitum & Baronum totius Regni apud
_Saresberiam_ ex hac occasione.
[Note 209: _Eadm. lib. 5. pag. 117. Wig. ib._]
[Marge: _De successione in
Normannia._]
Conjurantibus Rege Francorum[210] & Andegaviæ, Flandriæque Comitibus de
adimenda Regi Angliæ Normannia, nepotique suo _Guilielmo_ (ad quem jure
pertinebat) conferenda: Rex Normanniam proficisci statuit, moramque
illic per annos aliquot (puta 5.) habiturus, domi omnia prudentius
satagit disponenda.
[Note 210: _Mat. Par. ib._]
Primo igitur regni declarat successorem, filium suum primogenitum
_Guilielmum_; postulatque omnium ei unanimiter homagium fieri, &
fidelitatis sacramentum. Proceres impigre faciunt utrumque: Sed
_Radulphus_ Archiepiscopus Cantuariæ, cæterique Episcopi & Abbates regni
Angliæ, fide & sacramento professi sunt, se, & regnum & regni coronam,
si defuncto patre suo Rege superviverent in eum, omisso omni calumnia, &
occasione, translaturos; eique cum Rex foret, hominia fideli mente
facturos.
[Marge: _Gravissima
tributa._]
In isto etiam _Concilio_ Regi concedi videntur[211] gravissima tributa:
Sic enim Huntingtoniensis. Hoc Anno (1116) pro necessitate Regis, geldis
creberrimis, & exactionibus variis Anglia compressa est.
[Note 211: _Huntington. ibid. & Malm. Mat. Par._]
Agitur hic præterea de lite inter _Radulphum_ Archiepiscopum Cantuariæ,
& _Thurstanum_ Eboracensem electum, quem Archiepiscopus consecrare
noluit, quod subjectionis professionem Cantuariensi Ecclesiæ ab antiquo
solitam, nullatenus exhiberet. Nec Concilii interea flectitur
authoritate, nec minaci Regis iracundia, Pontificatum ei alioquin
prohibentis. Pontificatui potius se renuntiaturum pollicetur; sub
triennio tamen postea, consecrationem in Concilio Remis a Calixto ipso
Papa assecutus est, Rege & Cantuariensi Archiepiscopo quantumvis
renitentibus. Cumque ex hoc Angliam ei Rex prohibuisset, Papa Regi
excommunicationem minitans, Archiepiscopo Cantuariæ sub interdicti poena
imperat; ut infra unum mensem post acceptionem ipsius Epistolæ,
Thurstanum sine exactione professionis in suam restituat Ecclesiam.
Victis jam igitur Rege & Archiepiscopo, Thurstanus Angliam accersitur, &
in Eboracensi Archiepiscopatu collocatus est An. Dn. 1120.
[Marge: _An hoc Concilium
primum fuerit in Anglia._]
Sed de isto Concilio pluribus agendum est. Nam primum fuisse perhibent
Annalium nostrorum scriptores nuperi, in quo tres regni ordines
conscripti sunt. Magnates scil. Laici, Magnates Ecclesiastici, &
Communitas regni plebis personam sustinens; sed miror equidem unde hæc
assertio; apud antiquos enim & illius sæculi scriptores qui Concilii
meminerunt, _Florentium Wilgornensem_, _Eadmerum_, _Malmesberiensem_,
nulla populi vel Plebis mentio. Nulla apud _Radulphum nigrum_, _Simeonem
Dunelmensem_ & _Radulphum de Diceto_ vicini ævi Authores, nec in
subsequentibus equidem _Mat. Parisio_, _Mat. Westmonasteriensi_,
_Ranulpho Cestrensi_, aut _Walsinghamio_.
[Marge: _Pol. Vergil.
notatur._]
Primus certe quem recentiores in hunc errorem, ut in alios multos
perduxisse censeam, est _Polydorus Vergilius_ Histor. lib. XI. p. 188.
eo forte deceptus quod eminentiores quique e populo ad fidei sacramentum
prout Magnates vocarentur. Sic namque fieri in Concilio An. Dn. 1127. in
quo Matildi filiæ Regis juratum fuit, ostendit _Newbrigensis_ lib. 1.
cap 3. Recentes nullum hujus assertionis Authorem exhibent, alium forte
non habentes quam _Polydorum_ cujus non gestiunt meminisse.
Anno 17. istius Regis;[212] pro necessitate Regis geldis creberrimis &
exactionibus variis Anglia compressa est.
[Note 212: _Hunting. lib. 7. pag. 380._]
[Marge: _Rex a Papa
privilegia Patria obtinet._]
Anno 1119, id est 19 & 20 Hen. I.[213] _Calixto_ Papæ _Gisortium_
venienti occurrit Rex _Henricus_, moram in Normannia trahens;
impetravitque ab eo omnes consuetudines, quas Pater _suus in Anglia &
Normannia habuerat; maxime ut neminem aliquando Legati officio in Anglia
fungi permitteret_[214].
[Note 213: _Ra. Nig. ib._]
[Note 214: _Voyez_ les Chap. 23 & 24 des Preuves des
Libertés de l'Egl. Gallic. tom. 2.]
[Marge: _An. 1116._]
_Aliud Concilium Regina eidem præsidente, dum Rex in Normannia
moratur[215]._
[Note 215: _Eadm. lib. 5. pag. 118 & seq._]
[Marge: _Concil. Lond.
præsi. Regina._]
[Marge: _Abbas Sabæ in
Angliam missus._]
Eodem anno circa Mensem Augustum, habitum est _Londini_ commune
_Concilium_ Episcoporum, Abbatum & Nobilium, praæsente Regina, super
quibusdam regni negotiis; & inter hæc de eo quod Anselmum Abbatem _Sabæ_
cum Legatina potestate in Angliam missum, Normanniam advenisse
intellexerant. Hoc decernunt fore contra antiqua Anglorum privilegia,
qui ex indulgentia S. _Gregorii_ & plurium Pontificum Romanorum Legatum
alium non habeant, quam Cantuariensem Archiepiscopum. In cujus igitur
cum injuriam fieret, ipsum super his in Normanniam Regi, ipsum in
Italiam Papæ delegandum statuunt. Provinciam libentissime suscipit
Archiepiscopus _Radulphus_; apud Regem agit ut Anselmus ab ingressu
Angliæ detineretur; apud Papam ut concessam B. Augustino a
_Bekeregorio_ dignitatem, Archiepiscopus Cantuariæ retineret. Detulit &
_Bullam_ Papæ Regi hoc idem confirmantem, quæ apud Eadmerum extat lib.
5. pag. 120.
[Marge: _Primogenitus Regis
sit Dux Normanniæ, homagium
facit, recipit, &
submergitur._]
Anno 1120[216] composita jam pace inter _Ludovicum_ Francum & Regem
Angliæ; Rex Angliæ Normanniam cedit Guilielmo filio suo primogenito 18
annorum nato; qui jubente patre Homagium pro eodem Regi Franciæ præstat,
& a Normanniæ Magnatibus vicissim accipit. Lætus igitur Rex Henricus,
quinto profectionis suæ anno propemodum completo, Angliam in navi una
revertitur. In altera vero dum sequuntur filii ejus Guilielmus &
Richardus cum Maria filia & pluribus regni Nobilibus, omnes una
submerguntur 6 Cal. Decembr.
[Note 216: _Hoved. ib._]
[Marge: _De secundo Regis
conjugio agit._]
Anno 1121. Rex, uxore (quæ altero hinc anno decessit) atque filiis
orbatus; in Purificatione B. Mariæ apud _Windleshoram_ (vel ut habet
continuator Florentii, _Londinum_) totius Angliæ _Concilium_ adunat. In
quo de secundo ejus decernitur conjugio, omniumque consensu Adelinam
filiam Godefridi Ducis Lovaniæ, lectissimam virginem, expetendam.
Electis igitur qui rem perorent, Regi citius adducta est, & 4 Cal. Feb.
desponsata.
[Marge: _Edictum Regis de
Ecclesiis prospiciendis._]
Anno 1124, Generale[217] Domini Regis _Henrici_, per fines totius Angliæ
ad Purificationem sanctæ Dei genitricis Mariæ, divulgatur _Edictum_; ut
quæcunque pastoribus viduatæ fuissent Ecclesiæ, sibimet prospicientes,
Regis in transmarinis partibus præsentiam adirent, ad suscipiendos.
Prælatos per idoneos Legatos.
[Note 217: _Chron. de Bello. MS._]
[Marge: _Poena
Monetariorum._]
Anno 1125. Omnibus fere Angliæ Monetariis[218] manus dextras atque
genitalia strictius fecit abscindi, quod Monetam furtive corruperant.
Qui autem fit ut dextris plectantur, non oculis; haud reperio. Lege enim
ab ipso lata, anno regni sui 8 oculi adimendi erant, non dextræ.
[Note 218: _Hunting. Contin. Flo. Mat. Par. ib._]
Mutavit at subinde Monetam, unde cara omnia, & gravissima secuta fames.
[Marge: _Ad minuendam
potentiam H. fil. Roberti
Ducis._]
[Marge: _Concil. Lond._]
Anno 1127. Rex[219] anxius de proditione & cæde _Caroli_ Comitis
_Flandriæ_ sibi conjunctissimi; eoque magis quod Ludovicus Rex Franciæ
ejus Comitatum dederat _Guilielmo_ filio Roberti Ducis Normanniæ, nepoti
atque hosti Regis Henrici; Concilium _Londini_ ad Rogationes tenuit.
Cujus auspiciis Galliam sequenti anno ingrediens, _Ludovicum_ coegit
auxilium suum Comiti subducere. Comes tamen pugnacissimus juvenis, a
_Theodorico_ Alamanno quem ad Flandriam occupandam Rex Henricus
incenderat, victoriam reportavit, sed ex levi in manu vulnere, effudit
animam; quod Henrico evenit foelicissime. Nulla enim Roberto Duci jam
superstat soboles.
[Note 219: _Hunting. Hoved. Mat. Par. ib._]
[Marge: _Synodus Westm.
contra uxores clericorum._]
Celebravit etiam tempore hujus Concilii, scil. 3 Idus Maii generalem
_Westmonasterii_ Synodum _Guilielmus_ Archiepisc. Cantuariæ Legatus
Romanus; in qua multa statuit ad rem Ecclesiæ, maxime vero contra
Sacerdotum matrimonia. Et licet omnia Regis atque Papæ confirmarentur
authoritate; en quid de successu hujus Synodi & aliarum præcedentium
perhibetur in historia Saxonica _Petriburgensi, nihil hæc omnia valuere
Decreta_. _Omnes Regis venia, suis uti antea gavisi sunt uxoribus._
[Marge: _Concil. Lond. in
quo omnes jurant Matildis
sucsessionem._]
Anno eodem Rex in Mense _Septemb._ Angliam venit ducens secum e
Normannia _Matildem_ filiam suam Imperatricem, Comitis Andegaviæ uxorem:
Natalique primo magnum _Concilium Cleri atque Procerum_, Londini habuit.
In hoc Reginam Conjugem suam filiam Lovanensis Ducis, Salopesberiæ donat
Comitatu. Sed cum ex ea nullam suscitasset prolem, de successore anxius;
omnes totius Angliæ Optimates[220], Episcopos, Abbates, Comites &
Barones, & quotquot alicujus momenti essent, sacramento adegit &
constrinxit; ut si ipse sine hærede masculo discederet, _Matildem_
filiam suam quondam Imperatricem, incunctanter, & sine ulla
retractatione DOMINAM reciperent[221]. Eidemque & susceptis vel
suscipiendis ex eis Nepotibus, regnum Angliæ cum Ducatu Normanniæ
conservaturos.
[Note 220: _Mat. Par. anno 1127._]
[Note 221: _Hunting. & Mat. Par. ibid. Hoved. in an.
1130._]
Juraverunt cuncti quicunque in eodem Concilio alicujus videbantur esse
momenti. Primo _Guilielmus_ Cantuariæ Archiepiscopus; mox Episcopi
cæteri & Abbates, Laicorum primus, _David_ Rex Scotiæ Imperatricis
avunculus; tunc _Moritonii_ Comes & _Bononiæ_ Stephanus, nepos Regis e
sorore Adala: Dein _Robertus_ filius Regis quem ante regnum susceperat,
& postea Comitem _Glocestriæ_ fecerat: Duobus his novissimis æmula laude
contendentibus, quis eorum prior juraret, hic filii dignitate
splendidus, at impuri & nepotis ille, sed legitimi.
Anno 1129. Regis 29.[222] Rex ad Calend. Aug. magnum Concilium _Londini_
tenuit de uxoribus Sacerdotum prohibendis praesentesque ambo Episcopi
cum Suffraganeis suis, justitiam de eorundem uxoribus (focarias vocat
_Parisiensis_) Regi concesserunt: Imprudentia, ut calumpniabant,
_Guilielmi_ Arcbiep. Cantuariæ, sed aliis omnibus Episcopis
consentientibus. Rex autem accepta a Sacerdotibus ingenti nummorum mole,
uxores eis permisit denuo, & illusa hoc commento Episcoporum
constitutione, ipsi in ludibrium transiere.
[Note 222: _Hunting. & Mat. Par. ibid. Hoved. in an.
1130._]
[Marge: _Concil.
Northampton._]
Anno 1131. Regis 31. habitum est _Northamptoniæ_[223] magnum Concilium
(_placitum_ vocat _Huntingtonius_, _Conventum Hovededenus_) omnium
_Magnatum_ Angliæ, in Nativitate S. Mariæ; ubi de jurgiis agitur inter
_Matildem_ Imperatricem, & maritum suum _Comitem Andegaviæ_, cui ipsa
reddenda decernitur reposcenti; Missa igitur & recepta est fastu suæ
dignitati congruo.
Renovarunt illic (_Matildi_) fidem[224] qui dederunt Proceres; & modo
dant qui prius non dedere.
[Note 223: _Hunting. in ann._]
[Note 224: _Malm. in eod. an._]
[Marge: _Matildis liberi
Regni Angl. Hæredes._]
Anno 1132.[225] cum _Matildis filium_ Andegavensi Comiti peperisset
(Henricum nomine) Rex convocatis regni Principibus filiam suam & Hæredes
ex ea nascituros, sibi (ut prius) constituit successores.
[Note 225: _Mat. Par. ib._]
[Marge: _Conventus Lond. de
lite inter Episcopos._]
Anno 1133. Regis 33.[226] ad initium quadragesimæ jejunii Conventus
_Londini_ habetur super litibus inter S. _Davidis_ & _Glamorgensem_
Episcopos; nec non _Cantuariæ_ Archiepisc. & _Alexandrum_ Lincolniens.
Episcopum de Parochiarum consuetudinibus; quæ _Wintoniæ_ postea ad
Rogationes ventilantur. Sed indefinita illa Archiepiscopi ad Regem in
Normannia sequenti Anno transportatur.
[Note 226: _Hunting. 1133 & 1134._]
[Marge: _Rex in Normanniam
abit._]
Anno vero 1133. in ipsa prima die Anni sui 33. id est, Augusti
Normanniam navigat Sole sub Eclipse existente; ultimusque fuit & fatalis
illi iste transitus; in Normannia enim supra triennium detentus Calendis
Decemb. id est, mensis illius die primo in nocte obiit.
[Marge: _Ultima Regis Henr.
voluntas._]
In extremis languens de _Successore_ denuo interrogatus, filiæ omnem
terram suam citra & ultra mare legitima & perenni Successione
adjudicavit. Addendo insuper:
Solvantur (inquit) debita mea.
Reddantur Liberationes, & solidate quæ debeo.
Reliqua indigentibus distribuantur.
[Marge: _Thesaurarii Regis
Stephan. Regi thesaurum
tradunt._]
Sed _Rogerus Saresberiensis_ Episcopus, & _Guil. de Ponte arcus_,
Custodes thesauri regalis qui ad centena fere millia librarum in
denariis æstimabatur, præter vasa aurea & argentea, _Stephano_ Regi
omnia tradiderunt.
J'observerai sur ce regne, que Henri Ier avoit si peu
intention d'abolir les Loix féodales dans ses Etats, & de
n'y admettre que les Loix d'Edouard, qui, par leur nature,
étoient nécessairement exclusives des Fiefs, qu'en 1101 &
1102 il fit successivement deux conventions avec Robert
Comte de Flandre, & lui donna _en fief_ 400 marcs d'argent;
au moyen de quoi Robert s'obligea à divers services envers
lui, & entr'autres de lui donner 500 Cavaliers & 1000
chevaux. C'est, je crois, le premier exemple d'une
inféodation faite sans glebe. Voyez _Abregé historique des
Actes de Rimer_, tom. 10, pag. 2, 2e col. de l'Histoire
d'Angleterre de Rapin Thoyras.
------------------------------------------------------------------------