_An. Dn. 1067, Reg. 1._
[Marge: _Nomen ejus._]
Guilielmus primus quem alii Comitem, alii Ducem vocant Normanniæ:
Forenses & Chronologi _Conquestorem_ (sive a Latino conquirendo, id est,
comparando Regnum Angliæ: Sive a Gallico _Conquivir_, quod est, vel
_comparare_, vel _subjugare_) Solium iniit 14 die Octob. an. Dn. 1067,
excessitque 9 Septembr. an. 1087. hoc est sui _Regiminis 20 incompleto_.
[Marge: _Ditio._]
Ditionem ejus sic descripsit _Mat. Parisius_ in An. 1085. _Normannia_
sibi hæreditario Jure pervenerat, _Cenomanniam_ armis acquisierat,
_Britanniam Armoricanam_, acclivem sibi fecerat, in _Anglia_ solus
regnabat, _Scotiam_ & _Walliam_ subjugabat; pacis autem tantus amator
erat, quod puella auro onusta impune posset totam pertransire _Angliam_.
[Marge: _Succcessio._]
Anno eodem (1065) Rex _Edwardus_ Senior[63] jam gravatus, cernens
Clitonis Edwardi nuper defuncti filium Edgardum, regio Solio minus
idoneum, tam corde quam corpore, Godwinique Comitis multam malamque
sobolem quotidie super terram crescere; ad cognatum suum Wilhelmum
Comitem Normanniæ animum apposuit, & eum sibi succedere in Regnum
Angliæ, voce stabili sancivit. Wilhelmus enim tunc in omni prælio
superior triumphator contra Regem Franciæ, & omnes Comites Normanniæ
contiguos publice personabat, invictus in armorum exercitio, judex
justissimus in causarum judicio, religiosissimusque ac devotissimus in
divino servitio. Hinc Rex Edwardus, Robertum Archiepiscopum Cantuariæ
legatum ad eum a latere suo direxit, illumque designatum Regni sui
successorem, tam debito cognationis quam merito virtutis sui
Archipræsulis relatu, insinuabat. De hoc Haraldus major domus regiæ
veniens in Normanniam, se Wilhelmo Comiti post Regis obitum, regnum
Angliæ conservaturum non tantum juravit, sed etiam se ducturum filiam
Wilhelmi in uxorem data fide spopondit.
[Note 63: _Ingulphus. pag. 899 & 900._]
[Marge: _Quo Titulo Rex
factus._]
Quo hic titulo Rex evasit Angliæ, cum extraneus esset & (ut vocant)
_bastardus_, non est otiosum indagare. E regio enim Anglorum thoro
minime oriundus est, nec agnatione ullus ei aditus. Gradu tamen primo
Edouardi Confessoris consanguineus, sed materna linea, non paterna.
Duxerat quippe _Ethelredus_ Rex Anglorum _Emmam_ Sororem Roberti Ducis
Normanniæ, coelibis, at patris naturalis Guilielmi Conquestoris, & ex
illis nuptiis procreatus est _Edouardus_ Confessor, qui patri tamen in
regno non successit, sed fratri suo uterino, e Canuto Rege & præfata
_Emma_ (_Ethelredi_ aliquando vidua) propagato. Ejecta enim _Ethelredi_
sobole, regni apicem _Canutus_ occupat, Nothumque suum _Heraldum
Harefoot_ successorem statuit. Eo mortuo, regnum assecutus est _Canutus_
audax (vulgo _Hardi-cnute_) filius _Canuti_ Regis atque _Emmæ_, matris
Confessoris: Sed & illo brevi sine liberis decedente, frater ejus
Uterinus Edouardus Confessor in solium ejus promovetur. Edouardus prolis
spe orbatus, _Edgarum_ Germani sui Edmundi e filio Nepotem, e Pannonia
accersitum hæredem scripsit, _Adelingumque_ (alias _Clitonem_) quod
successorem Regni apud Saxones denotabat, salutavit. Tenellum vero atque
regno imparem _Heraldo_ Godwini Comitis filio inter Magnates Angliæ
potentissimo in tutelam credidit, fidei suscipiens Juramentum. Sed
_Eadgaro_ postmodum ut imbelli, abdicato; _Robertum_[64] Cantuariæ
Archiepiscopum in _Normaniam_ mittit, _Guilielmumque_ Ducem quem dum
exularet hospirem habuisset & patronum, Regni constituit successorem.
Duci insuper _Heraldum_ legat qui (post difficultates aliquot)
Rothomagum veniens, fidelitatem ei de regno jurat, mortuoque Edouardo,
ipsum in solium evecturum.
[Note 64: _LL. Ed. Conf. cap. 39, append._]
Reversus _Heraldus_, Regem invenit novissimo laborantem morbo:
Collectisque suis ab eodem contendit ut se regni institueret
successorem. Contradicente vero _Edouardo_ & _Guilielmum_ præterea
iterante, vehementius reclamant _Heraldus_ & Cognati: Sic ut animo
turbato Rex ad parietem versus[65], faciant (inquit) Angli prout volunt,
Ducem sibi aut Regem, vel ut alii referunt[66] _sicut tu eos attulisti
sic & idem delegatum habes_. Ænigmatice, sed quod ad Ducem Normanniæ
potius referatur, qui _Edouardum_ exceperat exulantem, pluribusque
conservatum annis, regno hunc tandem exhibuerat[67].
[Note 65: _Breviar. Monast. de Bello._]
[Note 66: _Promissum._]
[Note 67: _Asseritur donationem istam robore caruisse, tum
quod a Rege facta esset in lethali lecto, tum & sine Baronagii
sui communi assensu ut Matth. Paris in anno 1257, pag. 912,
lib. 32._]
Defuncto vero _Edouardo Confessore_, _Heraldus_ sine mora regnum
occupat, exutis simul tribus justioribus hæredibus: Naturali scilicet,
legitimo & adoptivo. Horum duos potentissimos, Suanum Regem Daniæ, &
Guilielmum Ducem Normanniæ, tertium omnibus potiorem sed ephebum, atque
inopem, a tutore perfide destitutum, & qui partes ejus tueretur non
habentem, _Eadgarum Adelingum_.
Erat _Swanus_ Canuti Regis filius naturalis hoc est, Nothus, (quod apud
gentes boreales in hæreditate obeunda parum obfuit, successitque ideo in
regnum _Daniæ_) frater item _Heraldi Harefoot_, _Canuti_ audacis, &
_Edouardi Confessoris_ Regum Angliæ, fuissetque proculdubio Jus illius
sat laudabile si adversus _Heraldum_ invasorem sat foeliciter
dimicasset. Sed hic in partibus Angliæ borealibus cum ingenti fusus est
exercitu. Solum igitur jam Normannum habuit _Heraldus_ inimicum
formidabilem cui poenas luens suæ perfidiæ, regnum jure debitum in
_Hastingensi_ prælio resignavit.
Sic Regnum _Angliæ_ juris titulo non subactoris assecutus est
_Normannus_, atque inde _Conquereur_ quasi _Purchacesour_ appellatus
est. Conquestus enim in antiquis chartis illud notat[68] quod jure
hæreditario non habemus a parentibus, sed quod labore comparatum est vel
parsimonia. Hanc imperiti differentiam ignorantes _Conquestorem_ pro
subactore intellexere abusuque vocis novam extorsere significationem,
quæ antiquis nusquam reperitur.
[Marge: _Bastardi idem Jus
quod legitimi habens apud
Boreales._]
[Marge: _Et apud
Longobardos._]
Sed quoniam de _bastardis_ hæreditatem adeuntibus mentionem fecimus, a
re non fuerit plura aliquot his attexere. Apud Boreales enim populos, a
legitimis olim vix sunt discriminati. Sic _Heraldus Harefoote_ (ut
_Swanum_ taceam) e sutoris calcearii filia oriundus in regnum Angliæ
irrepsit, & Guilielmus Conquestor in ducatum Normanniæ, qui alioquin ad
Dominum féodalem _Henricum_ Regem _Franciæ_ ob hæredis masculi defectum
ransiisset. Refert tamen Chronicon de Bello, _Guilielmum Nothum_ ab
Henrico Rege in successionem Normanniæ ideo susceptum, quod _Robertus_
Dux Normanniæ pater _Guilielmi_ ab _Henrico_ postulatus ejusdem filium
post natum in Regem Franciæ suscepisset. A borealibus etiam in austrum
transmigrantes _Longobardi_, morem hunc in _Italiam_ traduxere, ut inter
filios legitimos portionem licet non æqualem naturales sortirentur, quod
in suis claret Legibus. Sed de hoc _Hovedenum_ audi[69]. Est autem
sciendum quod consuetudo regni _Norwegiæ_ est usque in hodiernum diem,
quod omnis qui alicujus Regis _Norweiæ_ dignoscitur esse filius, licet
sit spurius, & de ancilla genitus, tantum sibi jus vendicat in regnum
_Norweiæ_, quantum filius Regis conjugati, & de libera genitus; & ideo
fiunt inter eos prælia indefinenter, donec unus eorum vincatur &
interficiatur.
[Marge: _Rex coronatur._]
[Note 68: _Vide Cod. LL. antiqu. Cap. Ludov. ad Legem
Salicam § 2, & Glossar. ibidem, in voce Conquisitum. Vide &
Hier. Bignonii Formul. ad Marculph. pag. 435._]
[Note 69: _Lib. 2, tit. 14, l. 2, &c. in anno Dom. 1194,
pag. 147._]
Fracta re Anglorum in _Hastingensi_ prælio[70], Guilielmus Victor
Londinum properat, & in festo Nativitatis Domini nostri, _Clero
populoque acclamantibus ab Aldredo Archiepiscopo Eboracensi_ regio
coronatur Diademate. Noluit enim Guilielmus hoc e Stigando ministerium,
quod exulante tantum non exauctorato prædecessore ejus Roberto,
Archiepiscopatum Cantuariæ invasisset.
Suscipit deinde Rex[71] Procerum _homagia_ cum fidelitatis juramento &
obsidibus; disponitque per Civitates & Castella e suis præsidia, &
firmatus jam in regno Normanniam repetit, magnam vim thesauri atque una
Anglorum obsides secum deserens. Peracto Negotio obsides illic ut in
tutiori linquit custodia, reversusque in Angliam commilitonibus suis qui
victoriam in _Hastingensi_ pugna sanguine & sudore emeruissent, Anglorum
prædia fusius dispartitur. Parum id quod reliquum fuit, cum indigenis
ipsis perpetuæ addixit servituti.
[Note 70: _Anno Dom. 1067. Reg. 1._]
[Marge: _Homagia procerum._]
[Marge: _Extorres anglorum
Proceres ugiunt._]
[Marge: _Eadgarus fugit in
Hungariam._]
Extorres igitur fugiunt Anglorum Proceres, pars ad exteros, pars ad loca
deserta atque invia; ubi feralem ducentes vitam Normannos sæpe acriter
lacesserunt. _Eadgarus_ Cognomento _Adelingus_ regni hæres legitimus (de
quo supra) ascensa navi cum Matre & Sororibus _Margareta_ &
_Christiana_, Hungariam, unde accersiti venerant, contendunt, sed
adverso coeli impetu, in Scotiam appelluntur. Regios hospites, regio
illic excipit hospitio Rex _Malcolmus_, (uti prius multos Anglorum
Comites) & _Margaretam_ in uxorem ducit, ancilla Christi, Christiana
facta.
[Marge: _Filius ei natus._]
Guilielmo Regi natus est in Anglia Henricus filius[72], qui hoc auspitio
regnum Angliæ contra Robertum fratrem suum majorem in Normannia natum,
postea occupavit.
[Marge: _Northumbria datur
Comiti Roberto._]
Rex, Northumbriæ Comitatum dedit Comiti Roberto: Sed nolentes hunc
Pagenses, eum cum 900 aliis interfecerunt. Interfectores vero usque ad
unum Rex delevit.
[Marge: _Filii R. Swani
Angliam invadunt cum
Eadgaro._]
Filii _Swani_ Regis Daniæ, jus paternum ad regnum Angliæ vendicantes,
Northumbriam cum 300 navibus invadunt; quibus se adjungunt Eadgarus
Adelingus & Barones reliqui apud Scotos, borealesque exulantes. Fusis
autem a Guilielmo Rege & profligatis, Eadgarus ipse Regis exorat
Gratiam, & deposita jam spe aviti regni fidelitatem Regi supplex jurat.
[Marge: _Eadgarus moritur._]
Obiit deinceps sine prole, mansitque regni ejus sine sceptro hæres
unica, Soror ejus Margareta Regina Scotiæ; e qua nati sunt filii sex
regnum Scotiæ propagantes, & filiæ duæ quarum Matildis senior Henrico I.
Regi Angliæ nupta Matildem peperit Imperatricem Matrem Henrici II. in
quo sic coaluit stirps utraque regia Anglo-Saxonum & Normannorum.
[Note 71: _Mat. Par. ann 1067, pag. 4 & 5._]
[Note 72: _A. D. 1068._]
[Marge: _Guil. distribuit
Angliam inter socios suos._]
Diximus Guilielmum I. Angliam inter Commilitones suos, indigenis vel
ejectis vel perpetuæ servituti adactis, distribuisse. Sic Authores
plerique; sed intelligendum est, triplicem fuisse indigenarum speciem.
Unam fautorum Guilielmi; aliam inimicorum; tertiam neutralium & in
singulos pariter non animadversum. Ingressus est enim juris titulo, non
populatoris; regnum sibi a consanguineo suo divo Edouardo Confessore
solenniter legatum; Heraldique ipsius Pseudoregis juramento stipulatum,
vendicans. His igitur quos amicos reperit, aut satis æquos, honores
permisit & Patrimonia, novis etiam interdum additis. Sic Comitatum
Huntingtoniæ Siwardo Saxoni, Simoni Sylvestri Comitatum Leicestriæ.
Candoro Britoni Comitatum Cornubiæ, Eadgaro Adeling Comitatum Oxonii.
Brithrico Saxono cuidam Dominium Glocestriæ. Outredo Siwardi filio
Dominium de Raby.
Quibusdam etiam honores novos addidit, Siwardo Comitatum Northumbriæ.
Walleofo seu (ut Ingulphus) Waldeno filio ejus, cum Judith nepte sua in
uxorem, Comitatum Patris Huntingtoniæ & Northamptoniæ. Radulpho filio
Gualteri Nedantini Saxonis Comitatum Herefordiæ. Et Radulpho Gart Sax.
Comitatum Eastangliæ. i. Norfolciæ Suffolciæ & Cantabr. præterea ejecto
Osculfo, Copsonem fecit Northumbriæ Comitem, eoque interfecto
Gospatricum.
Sed hos omnes fateor præter Siwardum forte & Outredum filium suum,
Comitatibus demum exuit & honoribus. Brithricum ut Reginæ suæ litaret
iracundiæ exosum hunc habentis ob repudiatas ejus Nuptias. Radulphum
medentinum ob ignaviam. Reliquos novis inhiantes motibus. Nec quid
obfuit sciam quo pacatius succedens, hæc non efficeret. _Comitatuum enim
nulli tum adhuc jus hæreditarium: Sed Præfecti qui Comites dicebantur,
officiarii erant & magistratus, a Rege ad arbitrium dati & semoti, prout
illi hodie quos Comitatuum appellamus Locum-tenentes. Hæreditariam
fecit hanc dignitatem, feodalemque prior aliquot annis apud Gallos Hugo
Capetus ut novit commento beneficii, proceres ad novum ejus regnum
stabiliendos contra stirpem quam ejecerat Carolinam pelliceret._
[Marge: _Guil. R. Comites ad
placitum duraturos creat._]
Primos igitur Comites non perpetuos, sed ex more Saxonum Officiarios &
ad placitum duraturos (quales ingrediens reperierat) fecit Guilielmus;
sed ex hoc genere Anglos tantum (si recte teneo) non Normannos sive
Francos. _Morem enim utriusque Gentis secutus Francis Comitatus cessit
hæreditarie, cum jurisdictione assueta & tertia parte emolumenti
provenientis ex placitis Comitatus, quam Authores tertium vocant
denarium.[73]_
[Note 73: Les Comtes, que le Conquérant établit d'abord,
étoient amovibles, parce que la Loi d'Edouard, qu'il confirma
en montant sur le Trône, n'admettoit point de Fiefs; mais dès
que le Conquérant eut réussi à faire exécuter les Loix féodales
Normandes, les Comtés furent héréditaires & à titre
d'inféodation.]
[Marge: _Hæreditarios
Comitatus & Vicecomitatus
concedit._]
Concessit utique & Vicecomitatus aliquot hæreditarie Baldwino Baroni de
Okehampton Devoniæ: Ursoni Abtot, Wigorniæ; Estottevillis forte,
Eboraci, nam hi olim sub illis seculis Vicecomitatum illum hæreditarie
possidebant.
[Marge: _Male tractat
inimicos._]
Inimicos pro more sævitiæ militaris, durius castigavit. Carcere, Exilio,
prædiorum fortunarumque ademptione. Turbidos, morte, patibulo,
cæcitate[74].
[Note 74: _Mat. Par. in anno 1074._]
In servitutem neminem (quod sciam) adegit personalem (ut captos olim in
bello) nec aliam quam reperit, prædialem; militarem vero gravius auxit.
[Marge: _Neutrales terras
disponit._]
[Marge: _Willelm e Albenege
Pincerna Regis Willel. de
Warrennia Forestarius
Regis._]
De neutralibus quid statuit, dicat tibi Liber antiquus MS. ad
Shenebruniorum familiam (alias Sharnebourne) in agro Norfolciensi
aliquando pertinens. Edwinus Dacus venit de Dacia in Angliam cum Canuto
Rege Danorum, an. Dn. 1014, quando ipse Canutus debellavit cum Edredo
Rege Angliæ.--Et fuit ipse Edwinus Dominus integre de prædictis villis
(sc. _Neteshamiæ Shernebrunia_; & _Stonhoghia_, hodie _Snetsham_,
_Sharnbourne_ & _Stanho_, &c.) & obtinuit omnia prædicta in pace,
quousque _Wilielmus Bastardus_ Dux Normannorum rexit Angliam super
Heraldum Regem, qui coronatus fuit Rex Angliæ apud Westm' an. Dn. 1066.
Et post coronationem suam, ipse dedit diversas terras in Anglia
diversis hominibus qui secum venerunt in auxilio ad Angliam
conquirendam. Inter quas dedit _Villielmo de Albenege_ pincernæ suo, &
_Willielmo de Warrennia_ forestario suo, diversas terras & dominationes
in Comitatu Norfolciæ, & alibi in Anglia. Et prædicti _Willielmus
Pincerna_, & _Willielmus de Warrennia_, & omnes alii qui venerunt cum
prædicto Conquestore ejecerunt diversos homines infra dominationes suas
de omnibus terris & dominationibus suis: Inter quos prædicti _Willielmus
Pincerna_ & _Willielmus de Warrennia_ ejecerunt prædictum Edwinum de
prædictis duabus villis, & de omnibus aliis terris & dominationibus
suis. Propter quod, idem Edwinus, & quidam alii, qui ejecti fuerunt,
abierunt ad Conquestorem, & dixerunt ei; quod nunquam ante Conquestum,
nec in Conquestu suo, nec post fuerunt contra ipsum Regem in consilio &
auxilio, sed tenuerunt se in pace, & hoc parati fuerint probare quo modo
ipse Rex vellet ordinare. Per quod, idem Rex fecit inquiri per totam
Angliam, si ita fuit; quod quidem probatum fuit; propter quod idem Rex
præcepit, ut omnes illi qui sic tenuerunt se in pace in forma prædicta,
quod ipsi rehaberent omnes terras & dominationes suas, adeo integre & in
pace, ut unquam habuerunt vel tenuerunt ante Conquestum suum; & quod
ipsi in posterum vocarentur _Drenges_.
Super quod idem Rex ad sectam prædicti Edwini, mandavit prædictis
_Willielmo Pincernæ_, & _Willielmo de Warrenn_. quod ipsi deliberarent
prædicto Edwino, omnes terras & dominationes suas ex quibus ejecerunt
eum. Qui inde nihil voluerunt facere, sed prædictus _Willielmus
Pincerna_ dedit eidem Edwino unum messuagium, CCC. acras terræ, & tres
faldas in _Snetesham_, quæ in antea vocabatur _Netesham, tenendum de
eodem Willielmo Pincerna per certa servitia_, & retinuit ad opus suum &
ad opus _Willielmi de Warrennia_, residuum prædictæ villæ de _Snetesham_
unde _ipsi feofaverunt alios de hominibus suis qui secum venerunt de
Normannia._[75] Et prædictus _Willielmus de Warrennia_ dedit similiter
eidem Edwino, unum Messuagium, CCCC. acras terræ, & quatuor faldas in
_Sharnebourne_, cum dominio ejusdem villæ, quas in antea vocabatur
_Shenebrunia, tenendum per certa servitia de eodem Willielmo de
Warrennia_, & retinuit ad opus suum residuum ejusdem villæ de
_Shernebourne_ cum advocatione Ecclesiæ, unde _ipse feofavit alios de
hominibus suis qui secum venerunt de Normannia_.
[Note 75: Voilà des sous-inféodations dont les Coutumes
Normandes avoient pu seules faire naître l'idée.]
Et post istas donationes factas prædicto Edwino, per prædictum
_Willielmum Pincernam_, & _Willielmum de Warrennia_ Dominus _Radulphus
de Ibrenys_, qui similiter venit in Angliam cum Conquestore & cui idem
Rex dedit terras de _Suthmere_ cum membris in comitatu Norfolc. cepit
prædictum Edwinum, & ipsum incarceravit, & in prisona detinuit per
longum tempus, quousque idem Edwinus evasit per noctem extra prisonam, &
abiit prædicto _Willielmo Pincernæ_, & fecit ei querimoniam de injuria
sibi facta & supplicavit ei ut ipse posset tenere de ipso prædictam
villam de _Stanhowe_, qui voluit: Sed ipse cum _Willielmo de Warrennia_
ceperunt prædictam villam de _Stanhowe_ in manibus suis, & prædict.
_Willielmus Pincerna_, dedit prædicto Edwino unum Messuagium, CCCC.
acras terræ & quatuor faldas, in prædicta villa _de Stanhowe_, tenendum
de eo per servitium XL. den. per annum & residuum ejusdem villæ _de
Stanhowe_ cum advocatione Ecclesiæ retinuit ad opus suum, & ad opus
_Willielmi de Warrennia_; qui inde feofaverunt alios de hominibus suis,
qui secum venerunt de Normannia ut supra dictum est. Et postea idem
_Willielmus Pincerna_, mandavit in Normanniam pro una filia sua
bastarda, quam ibi procreaverat ante adventum suum in Angliam & illam
dedit _Ascento_ filio prædicti Edwini; & per hoc fuit idem Edwinus in
pace tota vita sua; ita quod nullus ausus fuit postea ei injuriam
facere, nec dampnum: Et prædictus Edwinus cito post prædictum maritagium
obiit in senectute sua post multas tribulationes suas tempore prædicti
Regis Willielmi Conquestoris, &c.
_Authorem fusius dedi, ut Normannorum morem in distribuendis agris
nusquam mihi clarius elucentem intelligeres[76]._ Quod enim hic factum
est, alias etiam fieri non dubitamus. Et hoc quidem celebre illud est
judicium cujus in Norfolcia meminit _Camdenus_: Et in juridicis
_Hibernensium_ relationibus _Joh. Davisius_, recte neutri aut per
transennam cognitum, ut e collatis judices. Illud denique certum est,
_Anglos pene omnes, etiam quos admisit primo, ejecit demum Guilielmus
Conquestor vel in Normannorum clientelam (quam Homagium vocant)
subjugavit_. Sic Edwinum hic supra vides; & in libro censuali (vulgo
_Domesdei_) quo describi fecit totam Angliam; vix reperitur Anglus
quispiam a Rege tenens in capite sed a Franco aliquo cui illud Rex
concesserat dominium.
[Note 76: Les loix Normandes s'exécutoient sans être
écrites.]
William le Conquerour ad graunt al _Warren_ un Norman de principall
quality le Castle de _Shirbourne_ in Northfolk, l'heir de _Shirbourne_
l'auncient enheritor de cest Castle, monstre al Conquerour, que il fuit
son subject & liege home, & enheritoir le dit Castle per meme la ley que
le Conqueror ad allow & establish en Engleterre, & pur ceo pria, que il
poet tener le dit Castle en peace: le Conqueror en cest case dona
judgment pur _Shirbourne_ encounter Warren, de quel judgment _Camden_
fait mention en le description de Northfolk, & Calthrop Justice disoit,
que il ad vieu un authentique Copy de cest Judgment en le Library de
_Sir Christopher Heydon_ al Baconsthorp en Northfolk. _Davys_ Case de
_Tanistry_, fol. 41. a.
[Marge: _Leges condit._]
Distributis prædiis, de _Legibus_ cogitat innovandis: ardentissimisque
Procerum vix mulcetur deprecationibus, quin _Danorum_, e quibus ipse
propagatus fuerat, imposuisset. Æquiores enim & aliarum omnium
Britannicarum gentium, eas longe asserebat prudentiores. Tandem vero S.
_Edouardi Confessoris_ reddidit: _Sed hinc (ut perhibent) emendatas,
illinc Normannorum auctas consuetudinibus._
_Quas e Normannia traduxit consuetudines, nusquam (quod scio)
colliguntur, nec ab illis prioris seculi facile dignoscuntur[77]._
[Note 77: Elles se trouvent, ces Loix, dans les Ouvrages
des Auteurs que j'ai ci-devant indiqués. Ils n'ont pu les
recueillir qu'après qu'un long usage les avoit autorisées. Le
Conquérant, au lieu de les rédiger en un seul corps; préféra de
laisser à ses Normands le soin de les réaliser par les divers
Actes qu'ils passoient dans les formes & aux conditions
prescrites par leurs Coutumes.]
[Marge: _Scaccarium
instituit._]
Curiam quam _Scaccarium_ vocant ad Normanniæ speciem hic instituit; sed
non iisdem prorsus ritibus. Præfuit enim Normanniæ non solum patrimonio
principis & rei fisci (ut nostra hodie) sed _Placitis_ etiam _Spadæ_
(quæ nos _Coronæ_ appellamus) & supremo regimini. Ideo a _Ludovico_ XII.
A. D. 1505, in Curiam erigitur parlamentariam[78], Rotomagi urbis
Normanniæ metropolis, perpetuo celebrandam.
[Note 78: _Ordin. Lud. XII. fol. 51, 6., 6._]
[Marge: _Justitiarium in
Scaccario constituit._]
_Judices_ dedit[79] nostro _Scaccario Capitalium Angliæ
Justitiarium_[80] (quem illud seculum Justitiam nuncuparunt) ex officio
præsidentem; & majores regni Barones tam Ecclesiasticos quam Seculares;
non autem omnes, nec perpetuo ullos, sed nunc hos nunc illos ex arbitrio
Regis assessuros. Capitalis Angliæ Justitiarii locum sub ætate Edouardi
I. obtinuit is qui hodie _capitalis Baro Scaccarii_ dicitur: Baronum
regni alternantium, cæteri judices qui Baronum titulo non dignitate
succedentes, stationarii facti sunt. Sedebat Scaccarium sub his seculis
solummodo in terminis Paschæ & S. Michaelis, cum firmæ & reditus Regis
solverentur.
[Note 79: _Dialog. Scaccar. cap. 4._]
[Note 80: L'ancien Coutumier Normand parle de ce Justicier
Greigneur.]
[Marge: _Duellum
introduxit._]
Introduxit etiam litium examen per duellum, id est, _triall by battail_:
quod apud Saxones nostros, licet frequens aliis, non invenio.
[Marge: _Leges lingua
Normannica scribit._]
_Leges[81] scribi instituit lingua Normannica_, eandemque in agendis
litibus, scholis, ludis, ceremoniis, venatione, aucupio, &c. usurpari.
Prohibetur autem in litibus agendis, Stat. 33. Ed. 3. ca. 15. & in
scholis.
[Note 81: Cela ne s'entend que des Loix d'Edouard, & des
Additions que le Conquérant y fit.]
[Marge: _Bellum cum
Haraldo._]
Guilielmus cognomento Bastardus a veteribus olim _Comes_ & interdum
_Consul_, a recentioribus passim _Dux_ Normanniæ appellatus, prælium
iniit cum _Haraldo_ Pseudorege Anglorum, prope _Hastinges_ in Sussexia
in die S. Calixti Pap. pridie Idus Octob. id est, ejusdem mensis 6. A.
D. 1066. triumphatisque hostibus, Londini in die dominicæ nativitatis
Rex ab omnibus acclamatur, & ab _Aldredo_ Archiepiscopo Eboracensi regni
insignitur diademate. Posthinc _Conquester_ dictus est vulgariter.
[Marge: _Ignitegii
Institutio._]
Clandestinis malefidus conventiculis novas siquidem parituris
molitiones, edicto cavit, ut pulsata ad horam noctis octavam campana,
focus ubique obrueretur (_Curfu_, i. e. _Couerfeu_ vocant, Latine
_Ignitegium_) lumen extingueretur, & solutis concessibus singuli se
quieti reciperent. Firmato autem apud successores regno, Hen. I. legem
hanc ademit. Vid. Chartam Wil. Conq. Ecclesiæ Divi Pauli de 12 hidis
quos _Ethelbertus_ dedit, &c. & Chart. ipsius Ethelberti, _Stow_, p. 77.
A. D. 603. in tit. _East-Saxons_.
[Marge: _Cervum capientis
poena._]
_Cervum vel Capreolum capienti, oculi eruebantur[82]; nec fuit qui his
se opponeret legibus: amabat enim ferus Rex feras, quasi pater
ferarum._[83]
[Marge: _Militum creandorum
nova ratio._]
[Note 82: _Matt. Paris, anno 1085._]
[Note 83: Quelle différence entre ce portrait du Conquérant
& celui qu'en fait Rapin de Thoiras! Ceci prouve que dans le
milieu du siecle dernier tous les sçavans Anglois n'étoient pas
Philosophes.]
_Militum_ creandorum mutavit formulam[84], Anglicam illam exosam habens.
Anglorum quippe consuetudo fuit, ut militiæ consecrandus, vespere
præcedente, apud Episcopum, Abbatem, Monachum, vel Sacerdotem aliquem,
sua confessus peccata, noctem totam contritione & orationibus in
Ecclesia perageret, missamque crastino audiens, gladium ad altare
offerret. Evangelio finito, sacratum jam gladium collo Militis cum
benedictione imposuit Sacerdos, perceptumque Eucharistiam, Militem
dimisit legitime consecratum. Hic quem _Guilielmus_ sprevit, mos
Anglorum; sed _quem substituit, non satis elucet_. _Forsan aliis
prætermissis ceremoniis, militari baltheo candidatum cingere[85]._
[Note 84: _Ingulphus., pag. 901._]
[Note 85: Britton donne, chap. 68, la forme de l'hommage dû
pour ces deux sortes de Chevaliers.]
[Marge: _Jura Feodalia &
Tenury._]
_Jura Feodalia_ & _Tenurarum_ (quibus hodie conterimur) disciplinam a
_Longobardis_ petitam introduxit: _Wardiam_, _Maritagium_, _Relevium_,
_Homagium_, _Fidelitatem_, _Estuagium_, & _Tenuram_ (quam vocant) per
_Servitium Militare_. Saxonibus enim hæc incognita, si regulas
respexeris a Littletono traditas: suas tamen habuisse servitutes
militares nemo dubitet, quo proficisci tenebantur in exercitum Domino
evocante _Herebergare_, id est alias, castrametari. _Poena detrectantis_
& subducentis se ab exercitu.
_Clypeum ferre in exercitu_; Normannis scutagium. _Collatio pecuniæ ad
alendum exercitum, alias Hereotum, id est, præstatio armorum vel
alicujus militaris supellectilis ad præsidium Domini, vassalo moriente,
& id genus alia._[86] E quibus nullum à Jurisconsultis nostris servitium
habeatur militare, quod _Wardiam_ & _Maritagium_, prout hodie solet, non
afferebat. Hinc terræ, quæ tenentur de maneriis in antiquo dominico
Regis, in libris juridicis dicuntur teneri omnes in _Socagio_[87]:
propterea quod maneria illa, tempore quo confectus erat Liber Domesdei,
fuisse deprehenduntur in manibus Regis Edouardi Confessoris, a quo nemo
in illis tenuit per servitium militare.
[Note 86: Tout cela n'a aucun rapport aux Loix Normandes:
1º. les Seigneurs, dont les Loix Saxones parlent, avoient le
droit d'assembler les hommes de leur Province pour les mener au
combat; mais ce n'étoit point parce que ces hommes tenoient des
fonds de ces Seigneurs, qu'ils étoient obligés de les suivre.
2º. J'ai fait voir ailleurs la différence qu'il y a entre
l'_Hériet_ & le _Relief_.
3º. Quant à l'Escuage, que Spelman croit trouver chez les
Saxons, on pourroit également le trouver établi chez les Grecs:
ils avoient des Ecuyers.]
[Note 87: _Fitzh. fol. 11 & fol. 16._ E.]
[Marge: _Forinsecum
servitium._]
Sub Conquestu etiam fuit adinventum (ut ex Bractono[88] liquet)
_Servitium forinsecum_, alias extrinsecum & regale, i. e. servitium quo,
ex ratione tenementorum non personæ, quispiam tenetur Regi militare. Et
dicitur forinsecum & extrinsecum, non quod extra regnum faciendum sit,
quod aliquando tamen accidat; sed quod extra servitium Domino feodali
debitum (quod intrinsecum vocant) Regi sit præstandum: Ideo (inquit)
dici possunt forinseca servitia, quia pertinent ad Dominum Regem, & non
ad Dominum capitalem, nisi cum in propria persona profectus fuerit in
servitio, &c. vel nisi, &c. De hoc vide plura apud eundem.
[Note 88: _Bract. lib. 2. cap. 16, n. 7._]
[Marge: _Relevia ad placitum
Regis gravissima._]
_Hæredes_ tenentium in capite, non justo & legitimo relevio, sed gravi
redemptione terras suas e manibus Regis suscipiunt: quod Henricus I.
sustulit, Chart. Libertat. Angl. cap. XIV.
Delinquentes etiam non secundum modum delicti, _sed ad decoctionem
facultatum suarum ex arbitrio Regis plectebantur_[89].
[Note 89: Ceci est contraire à l'art. 62 de la seconde
Addition faite par le Conquérant aux Loix d'Edouard.]
[Marge: _Etiam a Comitibus,
præter Herefordenses,
imposita._]
Exemplo _Regis_ sævitum etiam est a _Comitibus_ (penes quos & forum
Comitatus fuit, & totius Comitatus administratio) in pagenses suos: adeo
ut in quibusdam provinciis, ob parvam occasiunculam in transgressione
præcepti herilis, 20 vel 25 solidi pendebantur; ut refert
Malmesberius[90]. Hoc vero indignatus _Guilielmus_ filius _Osberni_
Comes _Herefordiæ_, qui Normanniæ Ducem ad oppugnandam Angliam ante
alios omnes maxime incitaverat juveratque, legem inter suos tulit
_Herefordenses_; ut nullus miles, pro qualicunque commisso, plus 7.
solidis solveret.
[Note 90: _Malmes. in Wil. I, pag. 105._]
_Mulctarum_ autem asperitatem ademit postea _Henricus_ I. ut infra
videris in Charta sua Libertatum Angliæ.
[Marge: _Chartæ._]
_Instrumenta_, quibus transferuntur[91] prædia breviori methodo, & multo
magis concinna, quam Saxonica, exhibuit: & Chartæ jam inde, non ut antea
Chirographa appellantur: nec vernaculo, ut apud plerunque Saxones, sed
Latine conscribuntur, Warrantiæ clausulam prius haud notam continentes.
[Note 91: _Ingulph. 901._]
[Marge: _Sigilla._]
Introducitur jam & _Sigillorum_ ratio[92], Saxonibus non in usu. Saxones
enim crucibus sæpe aureis & sacris aliis signaculis (quæ interdum
_Thaumata_ appellabant) sua subscriptis Chirographa confirmarunt,
testium adhibentes magnam multitudinem, quam Normanni contraxerunt.
Reperio tamen Saxonum aliquot Reges, nempe Edouardum Confess. &
superiori ævo Edgarum, sigillis usos esse.
[Note 92: _Ingulph. ibid._]
[Marge: _Traditio Saisinæ._]
Et cum Saxones traditione gladii Domini sui, galeæ, cornu, crateræ,
calcaris, strigilis, arcus, interdum & sagittæ, prædia cederent absque
scripto; Normannis potius fuit per chartam facere, cessionemque
prædiorum traditione cespitis, domorum annulo ostii testificare. Mos
uterque in lege valet feodali, sed hæc investitura propria dicitur, illa
impropria: sub initio tamen Guilielmi Conq. in usu mansit, annis vero
posterioribus ire coepit in desuetudinem.
[Marge: _Angli spreti._]
_Normanni_ autem tantum tunc (inquit _Ingulphus_)[93] Anglicos abominati
sunt, ut quantocunque merito pollerent, de dignitatibus pellerentur: &
multo minus habiles alienigenæ, de quacunque alia natione quæ sub coelo
est, extitissent, gratanter assumerentur. Et ipsum etiam idioma tantum
abhorrebant, quod leges terræ, statutaque Anglicorum Regum, lingua
_Gallica_ tractarentur, instituit.
[Marge: _Idiomatis & linguæ
mutatio._]
[Note 93: _Ingulph. ibid._]
[Marge: _Pueros Gallice
docendos._]
Et pueris etiam in scholis principia literarum Grammatica, Gallice & non
Anglice traderentur. De hoc _Robertus Halkot_ Dominicanus, qui obiit 14.
E. III. Narrant historiæ, quod cum Willielmus Dux Normannorum regnum
Angliæ conquisivisset, deliberavit quomodo linguam Saxonicam posset
destruere & Angliam & Normanniam in idiomate concordare: Et ideo
ordinavit, quod nullus in curia Regis placitaret, nisi in Gallico: &
iterum, quod puer quilibet ponendus ad literas addisceret Gallicam, &
per Gallicam Latinam, quæ duo hodie observantur. Ut modus etiam
scribendi Anglicus omitteretur, & modus Gallicus in chartis & in libris
omnibus admitteretur.
[Marge: _Cognomina
introducta._]
Introducuntur jam etiam nomina _gentilitia_, quæ & _Cognomina_
appellantur. Hactenus enim Angli, more Græcorum & Germanorum, simplici
usi sunt nomine, atque hoc in baptismate imposito. Licet enim nonnulli
apud Saxones alias reperiantur binomines, ut _Edgar Etheling_, _Edmundus
Ironside_, _Osgat Clappa_, & hujusmodi; de more tamen hoc non factum
est, sed ab insigni quopiam accedente. Post adventum autem Normannorum
cooptare coeperunt sibi cognomina, alii a loco suæ habitationis (ut
nobiliores plurimi) alii ab officio, professione, artificio, ministerio;
alii ab animæ corporisve qualitatibus, & quibusdam notis, &c. quæ omnia
licet primo essent personalia, & individuo cuipiam contingentia;
paulatim tamen ad sobolem transiere, factaque demum sunt gentilitia.
[Marge: _Et Arma
gentilitia._]
Hoc item seculo (incertum sub quo Rege) _emicare coeperunt insigniendi
Symbola_, quæ _Arma vocant_: primoque (ut Cognomina) tantummodo fuisse
personalia, sed ad filios cum patris armatura postea delata, eveniunt
tandem _gentilitia_.
In re Ecclesiæ hæc de novo instituit etiam[94] _Guilielmus_ I.
[Note 94: _Eadmer. Monac, pag. 6._]
[Marge: _Papam non
suscipiendam, nisi Rege
approbante._]
Ut nemo in omni dominatione sua constitutus, Romanæ urbis Pontificem,
pro Apostolico (id est, Papa legitimo) nisi se jubente, reciperet; aut
ejus literas, si primitus ei non ostensæ fuissent, susciperet.
[Marge: _Nec Constutitiones
Archiepiscopi._]
Primatem regni sui, Archiepiscopum _Cantuariensem_ seu _Dorobernensem_,
si coacto generali Episcoporum consilio, præsideret, Rex non sinebat
quicquam statuere, aut prohibere, nisi quæ suæ voluntati accommoda, & a
se primo essent ordinata.
[Marge: _Nec Barones
plectendos ab Episcopis._]
Nulli--Episcoporum suorum concessum iri permittebat, ut aliquem de
Baronibus suis seu Ministris, sive incesto, sive adulterio, sive aliquo
capitali crimine denotatum, publice nisi ejus præcepto implacitaret, aut
excommunicaret, aut ulla Ecclesiastici rigoris poena, constringeret.
[Marge: _Rex Guil.
crudelis._]
Erat humilis Dei servientibus[95], durus sibi resistentibus. Posuerat
namque Consules & Principes in carcerem; Episcopos & Abbates
possessionibus suis privaverat; fratri quoque non pepercerat, nec erat
qui resisteret.
[Note 95: _Hunting. pag. 371._]
Auferebat quoque potentissimis etiam auri & argenti millia.
Ad castella solus omnes fatigabat construenda.
[Marge: _Poena Cervum
capientis._]
Si cervum caperent[96] aut aprum, oculos eis evellebat, nec erat qui
obmurmuraret. Amavit autem feras tanquam pater esset earum, &c.
[Note 96: _Hoc & Matt. Par. pag. 11._]
[Marge: _Poena homicidæ._]
Si aliquis quempiam quacunque de causa peremisset, capitali subjacebat
sententiæ.
[Marge: _Poena
oppressoris._]
Si aliquem vi oppressisset genitalibus privabatur armis.
[Marge: _De Terminis
Juridicis, & duodecim virali
Judicio._]
Quoad illa quæ _Polydorus_ asserit; pacis Justitiarios, & dierum
Juridicorum distinctiones, _Terminos_ appellatas, examenque per xii
Juratores, quod is terribile duodecimvirale Judicium vocat, a
_Conquestore_ fuisse instituta, _fallit sine dubio vehementer_[97].
_Justitiarios_ enim istos ante imperium _Edouardi_ III. id est, duobus
annis serius, initium accepisse, in _Archæologo_ nostro clarum fecimus.
_Terminos_ autem multo ante ingressum _Conquestoris_, e scitis Canonum
(quæ Episcopum non laterent) oriundos, vim a _Danis Saxonicisque_
Regibus consecutos esse, monstrant foedus _Edouardi_ senioris &
_Guthruni_; synodus _Ænhamensis_ sub _Ethelredo_; & Leges _Canuti_ &
_Edouardi_ Confessoris c. 3. Duodecimviralem primo _Juratam_
Anglo-Saxonibus innotuisse, evincunt sub Ethelredo Rege Senatus
_Vanetingensis_, cap. 4. & _Consulium de Monticolis Walliæ_, cap. 3.
Licet etiam _Guilielmus_ Conquestor statim post subactam Angliam XII
Juratores e singulis Comitatibus ad leges patrias inquirendas
dictandasque conscribi faceret: in criminosis tamen decernendis vix
usquam reperiri puto aut eum successoremve ejus aliquem ante _Henricum_
II. duodecemvirale judicium exercuisse, rarius equidem & ipsos Saxones.
Frequentissimum enim sub his seculis examen fuit, id quod judicium Dei
appellabant, hoc est, Ordalium aliaque sortilegia, _in quibus Normannis
nostris summopere Duellum placuit, ipsis & Glanvilla nostra Legem
apparentem nuncupatum_.
[Note 97: Avant le Conquérant, les questions se décidoient
par des Jurés, mais avec des formalités bien différentes de
celles que ce Prince prescrivit après la Conquête. _Voyez_
Arth. Duck. L. 2, nº 26, pag. 318.]
_Hic sequuntur in MS. Spelmanno Chartæ Regis Willielmi Conquestoris de
quibusdam statutis, ex Rub. Libr. Scacc. fol. 162._
[Marge: _Charta R. Guil. de
Legibus Edov. Regis._]
_Charta Regis Willielmi Conquest. de Legibus boni Regis Edouardi Conf.
stabiliendis; facta in vit. ante An. ejus 4. Domini nostri 1070,
precibus Willielmi London. Episcopi, qui dicto anno obiit._
_Willielmus_ Rex salutat _Willielmum_ Episcopum & Godfridum
Portegresium, & omnem[A] Burghware infra London. Franc. & Angl.
amicabiliter: Et vobis notum facio, quod ego volo quod vos sitis omni
lege illa digni, qua fuistis _Edwardi diebus Regis_[98].
[Marge A: Burgi Barones.]
[Note 98: On ne suivoit donc plus les Loix d'Edouard dans
toute l'Angleterre, puisqu'il falloit une confirmation
particuliere de ces Loix pour que certains lieux continuassent
d'en faire usage.]
Et volo quod omnis puer sit patris sui hæres post diem patris sui. Et
ego nolo pati, quod aliquis homo aliquam injuriam vobis inferat. Deus
vos salvet. Leges has _Edwardi_ Confessoris, ut hic charta stabilivit
Willielmus Conq. Sic & solenni jurejurando confirmavit super omnia sacra
in Ecclesia Sancti _Albonis_, Frederico ejusdem loci Abbate, hoc
ministrante. Chro. 10. col. a. nu. 20. sub anno 1072. Neutri autem
stetisse ex historiis liquet; facta autem est hæc Charta ante an. 4.
_Guilielm. Conq._ nam Willielmus Epis. obiit anno 1070, & annus ejus 4
incepit 14 Octob. 1070.
[Marge: _Concilium
Wintoniæ._ A.D. 1070. _Reg.
3._]
_Concilium Wintoniæ in quo præsente Willielmo Rege & Alexandri II. Papæ
legatis, Stigandus Archiepiscopus Cantuariæ & multi alii Episcopi &
Abbates a sedibus suis ejiciuntur._
[Marge: _Episcopos ejectos
perpetuo carceri
emancipat._]
Anno 1070 (3 Guiliel. I.) Concilium magnum in Octavis Paschæ _Wintoniæ_
celebratum est[99], jubente & præsente Rege _Guilielmo_, Domino
Alexandro Papa consentiente & per suos Legatos Carmenfredum Sedunensem
Episcopum, & Presbyteros Johannem & Petrum Cardinales Sedis Apostolicæ,
suam authoritatem exhibente. In hoc degradatur _Stigandus_
Archiepiscopus Cantuariæ, tribus de causis. 1. Quod Episcopatum
_Wintoniæ_, cum Archiepiscopatu injuste possideret. 2. Quod exulante
_Roberto_ Archiepiscopo sed non exauctorato, ejus Archiepiscopatum
sumpserat, pallioque Cantuariaæ remanente, in missarum celebratione
aliquandiu usus esset. 3. Quod a _Benedicto_ quem S. Romana Ecclesia
excommunicaverat, quod Sedem Apostolicam pecuniis invaserat, pallium
postea accepisset. Multi præterea degradati sunt Episcopi & Abbates quos
nec Ecclesiæ Canones, nec Leges seculi, nec causa evidens damnabat. Sed
urgente hoc Rege calido, ut diminuta Anglorum potentia, familiares suos
& Normannos induceret regni primordia firmaturos. Ejectos perpetuo
mancipavit carceri, ne mutationes molirentur liberi; & in hoc se tueatur
ut apud Virgilium Dido.
[Note 99: _Flor. Wigor. Hov. p. 453, Wals. p. 432._]
_Res dura & Regni novitas me talia cogunt._
[Marge: _1072. Concil.
Windesoriæ._]
Anno ab incarnatione Domini nostri _Iesu Christi_[100] millesimo
septuagesimo secundo, Pontificatus autem Domini Papæ _Alexandri_
undecimo, Regni vero _Willielmi_ gloriosi Regis Anglorum & Ducis
Normannorum sexto; ex præcepto ejusdem Alexandri Papæ annuente eodem
Rege in præsentia ipsius Episcoporum atque Abbatum, ventilata est causa
de primatu quem Lanfrancus Dorobernensis Archiepiscopus super
Eboracensem Ecclesiam jure suæ Ecclesiæ proclamabat. Alio tempore
_Wolstanus_ in Consilio Wintoniæ coacto, Rege _Willielmo_ jubente &
_Alexandro_ Papa consentiente possessiones plurimas sui Episcopatus die
v. contra Tho. Eboracens. Archiep. dirationatur in Conc. Pedredæ coram
Rege & Archiep. Cantuar. atque Primatibus totius Regni adjudicantibus
terminatur pro Ulstano.
[Note 100: _Malm. pag. 117. Mat. Par. ibid. pag. 7._]
[Marge: A.D. 1070 _&_ 1071.]
_Rex colligi facit Leges Regni antiquas._
[Marge: XII. _Inquisitores e
singulis eliguntur
Comitatibus._]
_Willielmus_ Rex quarto anno regni sui, consilio Baronum suorum, fecit
summoneri[101] per universos consulatus Angliæ, Anglos nobiles &
sapientes, & sua Lege eruditos, ut eorum & jura _& consuetudines ab
ipsis audiret_. Electi igitur de singulis totius patriæ comitatibus viri
XII jurejurando confirmarunt primo.
[Note 101: _Hoved. an. 1180, pag. 601. Archæon. fol. 126,
b._]
[Marge: _Eorum
Sacramentum._]
Ut quoad possent recto tramite, neque ad dextram neque ad sinistram
partem divertentes Legum suarum consuetudinem & sancita patefacerent;
nil prætermittentes, nil addentes, nil prævaricando mutantes.
[Marge: _Incipiunt a Legibus
Ecclesiæ._]
A Legibus itaque sanctæ matris Ecclesiæ sumentes exordium, quoniam per
eam Rex & Regnum solidum habent subsistendi fundamentum, Leges
libertatis & pacis ipsius concionati sunt, dicentes, &c.[102] prout
extant apud _Hovedenum_ in an. Dn. 1180, pa. 601, & in _Archæonom. Guil.
Lambardi_, pa. 126, vel quæ fonti magis videantur congruæ, exoleto illo
Normannorum idiomate ab _Ingulpho_ Saxone coætaneo traditæ, _ut hic
sequuntur_,[103] _tenore admodum dispari_. Sed Ingulphum ipsum prius
audi, e MS. codice Croilandensi.
[Note 102: Il s'agit ici des Loix d'Edouard, que le
Conquérant abolit insensiblement, comme je l'ai dit.]
[Note 103: Spelman devoit, sans doute, donner une nouvelle
édition des Loix d'Edouard en meme-temps qu'il auroit fait
servir comme de Préface à ces Loix le présent Traité.]
[Marge: A. D. 1070 _Rex
thesauros Ecclesiæ
diripit_.]
Anno Dom. 1070, Rex _Willielmus_ pessimo usus consilio, omnia Anglorum
Monasteria auro spolians & argento, insatiabiliter appropriavit; & ad
majora sanctæ Ecclesiæ opprobria, calicibus & feretris non pepercit.
[Note 104: _Mat. Par. ibid. pag. 7._]
[Marge: _Servitia militum
Ecclestiasticis imponit._]
Episcopatus quoque & Abbatias omnes[105] quæ Baronias tenebant, &
eatenus ab omni servitute seculari libertatem habuerant, sub servitute
statuit militari, inrotulans[A] singulos Episcopatus & Abbatias pro
voluntate sua[106], quot milites sibi & successoribus suis, hostilitatis
tempore, voluit a singulis exhiberi. Et rotulos hujus Ecclesiasticæ
servitutis ponens in thesauris, multos viros Ecclesiasticos huic
constitutioni reluctantes, a regno fugavit. Sub hac tempestate Stigandus
Cantuariensis Archiepiscopus, & Alexander Lincolniensis, facto ad Scotos
diffugio, moram ad tempus fecerunt ibidem. Solus inter omnes Angliæ
prælatos, Egelwinus Dunelmensis Episcopus exul & proscriptus, zelum Dei
habens, excommunicavit universos Ecclesiæ invasores, & rerum
Ecclesiasticarum raptores.
[Note 105: _Ibid. & V. Charta. Ex Wilston. § 4 supra._]
[Marge A: _Involutans._]
[Note 106: En cela le Conquérant suivoit les Loix de
France. Il y a plusieurs rôles des services que devoient les
fonds possédés par les Ecclésiastiques dans les Capitulaires.]
[Marge: _Temporum ad idem
recursus._]
Anno 1073[107], Henrici Imp. 17. omnia juxta cursum _Solis_ & _Lunæ_
habentur, sicut in anno 15 _Tiberii_ in quo baptizatus est Dominus i.
dies baptismatis 8. Idus _Januarii_ die dominico _Epiphaniæ_ & secunda
feria initium jejunii ejus 40 diebus. A baptismate itaque Domini in anno
15 _Tiberii_ hucusque duo magni _cycli_, hoc est, 1064 anni.
[Note 107: _Fl. Wig. Hoved._]
[Marge: _Prima decollatio
magnatum._]
An. 1075, 1. Guilielmi I. _Waltheofus_ Comes cum Radulpho Comite
Estangliæ, multisque aliis principibus in Regem conjuratus licet
poenitentia ductus eum festinanter adiit in Normannia & rem omnem
pandens misericordiam petiisset, suprema tamen sententia damnatus est, &
Anglorum omnium primus (quod sciam) capite mulctatus. Hov. ibid. Flor.
Wig. ibid. & præc.
[Marge: _Hidagium._]
An. 1084, de unaquaque hida[108], per Angliam VI solidos accepit Mat.
Par. pa. 10. hoc rejicit ad an. 1083, & factum ait post descriptionem
Angliæ tunc a Justitiariis ad hanc emissis compositam.
[Note 108: _Flo. Wig. ibid._]
[Marge: _Domesdei liber
agrarius conditur._]
An 1086, Articulatim describi fecit totam Angliam quantum terræ quisque
Baronum suorum possidebat, quot feodales milites, quot carucas, quot
Villarios, quot Animalia, imo quantum vivæ pecuniæ quisque haberet in
omni regno suo a maximo usque ad minimum, & quantum redditus quæque
possessio reddere poterat, & vexata est terra multis cladibus inde
provenientibus. Componebatur hæc descriptio in duo volumina quæ ex
prisco nomine _Domesday_ hodie nuncupantur: Sed desideratis Comitatuum
enarrationibus. Vide _Præf. Eadmeri_.
[Marge: _A. D. 1084. Filium
juniorem militem facit._]
Anno Domini 1084,[109] Rex Anglorum Willielmus, in _Pentecostes_ festo,
apud _Westmonasterium_ Henricum filium juniorem cingulo militari
donavit.
[Note 109: _Mat. Par. ibid. Flo. Wig. in an. 1086._]
[Marge: _Homagium
fidelitatem & pecuniam ab
omnibus exigit._]
Deinde (_Searesbiriæ_ die Calendar. Aug an. 1086, inquit _Florent._)
cepit _homagia_ hominum totius Angliæ[110], & _juramentum_ fidelitatis,
cujuscunque erant feodi vel tenementi, & extortis magnæ _pecuniæ_
copiis, ab omnibus promiscue, sive per fas, sive per nefas, in
Normanniam transfretavit.
[Note 110: _Mat. Par. ibid. Flo. Wig. in an. 1086._]
[Marge: _Telonia &
Consuetudines iniquæ
exoriuntur._]
Anno Domini 1085,[111] cum jam Dei voluntatem super Anglorum Gentem
_Normanni_ complevissent, nec aliquis princeps de genere Anglorum
superesset in regno, omnesque in moerorem & servitutem redacti fuissent,
ita ut Anglum vocari foret Opprobrio: pullulaverunt in Anglia _telonia_
iniqua & _consuetudines_ pessimæ, & quanto magis principes decernebant
de recto & justitia tanto magis fiebat injuria.
[Note 111: _Mat. Par._]
[Marge: _Cervum capientis
poena._]
_Cervum_ vel _Capreolum_[112] vel _aprum_ (inquit Hoved.) capienti oculi
eruebantur, nec fuit qui his se opponeret Legibus, &c. Florent. in an.
1087, ait eum morientem graviter de his poenituisse.
[Note 112: _Hoc Hoved. supra._]
[Marge: _Castrorum
structura._]
Ad _Castra_ quoque construenda, Rex antecessores suos omnes superabat.
Circa an. Domini 1085, 2, 18 & 19, Guiliel. R.
Item lib. MS. Arch. _Cant._ hæc in fine chartæ prædictæ adjungit. Tenor
hujus chartæ est in Anglico de verbo ad verbum in eadem charta, &
continetur in registro Epis. London.
[Marge: _Manerium Lestona
Episcopo Lincoln. dat._]
Concedo (Rex Guil. Conq.) eidem Ecclesiæ (Lincoln.) manerium quoddam
quod vocatur _lestona_ quodque _Waldenus_ Comes dudum per manum meam
dicto Episcopo dederat. Et quoddam alterum quod dicitur Waburne quod
sibi olim cum Episcopali baculo concesseram ibid. m. 13. nu. 5. Teste L.
Archiep. & E. Vicecom.
Decreta D. Lanfranci pro Ordin. S. Benedic. ex antiq. in Ecclesiæ
Christi Cantuar. in palatio Dunelmensi Londini Apostolat. Benedict. pa.
211, &c. usque pa. 253. ubi dicitur finis Statutorum D. Lanfranci.
Incipiunt, _Lanfrancus_ indignus Ecclesiæ Dorobernensis antistes
dilectissimis fratribus suis, &c. & continent 25 capita.
Cum autem ingravescente ægritudine[113] diem mortis sibi imminere
sensisset (Guilielmus I.) fratrem suum _Odonem_ Barocensem Episcopum,
Comites _Morcarum_, & _Rogerum_, _Siwardum_ cognomento Baro, &
_Walnothum_ Regis _Haraldi_ germanum (quem a pueritia tenuerat in
custodia) & omnes quos vel in Anglia vel in Normannia custodiæ
manciparat, laxavit.
[Note 113: _Flo. Wig. in. an. 1087. Hunting. pag. 37.
partim._]
Dein filio suo _Guilielmo_ regnum tradidit[114] Angliæ; & _Roberto_
filio suo primogenito, qui tunc exulabat in _Francia_, Comitatum
concessit _Normanniæ_; Henrico tertio filio thesauri copiam.
[Note 114: _Fl. Wig. ibid. & Hunting. 371._]
Et sic coelesti munitus viatico[115], postquam XX. annis, mensibus X &
XVIII diebus, genti Anglorum præfuit, quinto Iduum Septembris die regnum
cum vita perdidit, & Cadomi in Ecclesia S. Stephani protomartyris quam
ipse a fundamentis struxerat, bonisque ditaverat, sepultus requiescit.
[Note 115: _Fl. Wig. ibid._]
An. Dn. 1086, Rex in Hebdomada Pentecostes filium suum Henricum armis
militaribus honoravit. Nec multo post mandavit ut Archiepiscopi,
Episcopi, Abbates, Comites, Barones, Vice-comites, cum suis militibus
die Calendarum Augustarum sibi occurrerent Saresbiriæ. Quo cum
venissent, milites illorum sibi fidelitatem contra omnes homines jurare
coegit. Sed hoc magis perspicue reddit codex quidam MS. in hunc modum.
Eodem anno (scil. 1086.) Rex filium Md addere alicubi Relaxationem quam
Guilielmus I. fecit de Danigeldo nisi propter inopinatos casus, e
_Nigro lib. Saccarii_, V. locum in _Glossar._ nostro in verbo
_Danigeldum_.
Suum Henricum armis militaribus honoravit, & convocatis magnatibus terræ
& Archiepiscopis, & Episcopis, Abbatibus, & eorum militibus eidem filio
fidelitatem jurari fecit. Cogitaverat enim Rex transfretare, & in anno
sequenti cogitatum implevit.
De placito apud _Pinendenam_ inter _Lanfrancum_ Archiepiscopum &
_Odonem_ Baiocensem Episcopum. Tempore[116] magni Regis Willielmi qui
Anglicum regnum armis conquisivit, & suis ditionibus subjugavit,
contigit Odonem Baiocensem Episcopum, & ejusdem Regis fratrem multo
citius quam Lanfrancum Archiepiscopum in Angliam venire, atque in
Comitatu de Chent cum magna potentia residere, ibique potestatem non
modicam exercere. Et quia illis diebus in Comitatu illo quisquam non
erat qui tantæ fortitudinis viro resistere posset, propter magnam quam
habuit potestatem, terras complures & Archiepiscopatum Cantuariæ &
consuetudines nonnullas sibi arripuit atque usurpans suæ dominationi
ascripsit. Postea vero non multo tempore contigit præfatum Lanfrancum
Cadomensis Ecclesiæ Abbatem jussu Regis in Angliam quoque venire atque
in Archiepiscopatu Cant. Deo disponente totius Angliæ Regni Primatem
sublimatum esse. Ubi dum aliquandiu resideret & antiquas Ecclesiæ suæ
terras multas sibi deesse inveniret, & suorum negligentia antecessorum
illas distributas atque distractas fuisse reperisset, diligenter
inquisita & bene cognita veritate, Regem quam citius potuit & non pigre
inde requisivit. Præcepit ergo Rex Comitatum totum absque mora considere
& homines comitatus omnes Francigenas & præcipue Anglos in antiquis
Legibus & consuetudinibus peritos in unum convenire qui cum convenerunt
apud Pinendenam omnes pariter consederunt. Et quam multa placita de
diratiocinationibus terrarum & verba de consuetudinibus Legum inter
Archiepiscopum & prædictum Baiocensem Episcopum ibi surrexerunt & etiam
inter consuetudines Regales & Archiepiscopales quæ prima die expedire
non potuerunt ea causa totus Comitatus per tres dies fuit ibi detentus.
In illis tribus diebus dirationavit ibi Lanfrancus Archiepiscopus plures
terras quas tunc ipse Episcopus & homines sui tenuerunt, viz. Herbertus
filius Moins, Turold de Rover. Radulphus de curva Spina, _Hugo de monte
forti_, & alii plures de hominibus suis cum omnibus consuetudinibus &
rebus quæ ad easdem terras pertinebant super ipsum Baiocensem Episcopum,
& super ipsos prædictos homines illius & alios sc. Declinges, Estoces,
Prestetuna, Daintuna, & multas alias minutas terras, & super Hugonem de
Monteforti dirationavit Hocinges & Brocet. _scilicet Raculf Sandivir,
Rateburge, Rodetune, Monasterium de Limnige, cum terris &
consuetudinibus ad ipsum Monasterium pertinentibus, Saltwde cum burgo
Hethe ad Saltwde pertinente, Langpor, Niwendenne, Roking, Decling,
Prestetune, Broche, Sunderherste, Earhethe, Orpintune, Emsforde, quatuor
prebendas de Niwentune, Stokes & Denmtune. In Suthreia favente Rege
Willielmo dirationavit ipse Archiepiscopus Marcelache. In London
Monasterium sanctæ Mariæ cum terris & domibus quas Lunng. presbyter &
uxor illius habuerunt. In Midlesexe Hergas Heisam. In Bochingehamshire
Risebergam Haltune. In Oxenefordsire Niwentune. In East sexe Stistede.
In Sutfolchia Frakenham._ Item super Radulphum de curva spina LX
solidatas de pastura in Grean. Et omnes illas terras & alias
dirationavit cum omnibus consuetudinibus & rebus quæ ad easdem terras
pertinebant ita liberatas atque quietas, quod in illa die qua ipsum
placitum finitum fuit, non remansit homo in toto regno Angliæ, qui
aliquid inde calumniaretur, neque super ipsas terras etiam pravum
quicquam clamaret. _Stokes vero & Denmtune & Frakenham reddidit Ecclesiæ
sancti Andreæ, quia de jure ipsius Ecclesiæ antiquitus fuerunt._ Et in
eodem placito non solum istas prænominatas & alias terras, sed & omnes
libertates Ecclesiæ suæ, & omnes consuetudines suas renovavit &
renovatas ibi dirationavit. Soca, Saca, Toll, Team, Flymenafyrmthe,
Grithbreche, Foresteall, Haunfare, Infangennetheof, cum omnibus aliis
consuetudinibus paribus istis, vel minoribus istis in terris & in aquis,
in sylvis, & in viis & in pratis, & in omnibus aliis rebus infra
civitatem & extra, infra burgum & extra, & in omnibus aliis locis. Et
ab omnibus illis probis & sapientibus hominibus, qui affuerunt, fuit ita
ibi diraciocinatum, & etiam a toto comitatu concordatum atque judicatum,
quod sicut ipse Rex tenet suas terras omnino liberas & quietas in suo
dominio, ita Archiepiscopus Cant. tenet suas terras omnino liberas &
quietas in suo dominio. Huic placito interfuerunt Goiffridus Episcopus
Constantiensis, qui in loco Regis fuit, & justitiam illam tenuit;
Lanfrancus Archiepiscopus, qui, ut dictum est, placitavit, & totum
diraciocinavit; Comes Cantiæ, videlicet prædictus Odo Baiocensis
Episcopus; Ernestus Episcopus de Rover; Aegelricus Episcopus de
Cicestria, vir antiquissimus & legum terræ sapientissimus, qui ex
præcepto Regis advectus fuit ad ipsas antiquas legum consuetudines
discutiendas & edocendas in una quadriga; Richardus de Tunebregge; Hugo
de Monte forte; Willielmus de Arces; Haymo Vicecomes; & alii multi
Barones Regis & ipsius Archiepiscopi, atque illorum Episcoporum homines
multi; & alii aliorum comitatuum homines etiam cum toto isto comitatu,
multæ & magnæ authoritatis viri, Francigenæ scilicet & Angli. In horum
omnium præsentia multis & apertissimis rationibus demonstratum fuit,
quod Rex Anglorum nullas consuetudines habet in omnibus terris Cant.
Ecclesiæ, nisi solummodo tres. Et illæ _tres_, quas habet,
_consuetudines_, hæ sunt. _Una_, si quis homo Archiepiscopi effodit
illam regalem viam, quæ vadit de civitate in civitatem; _altera_, si
quis arborem incidit juxta regalem viam, & eam super ipsam viam
dejecerit; de istis duabus consuetudinibus qui culpabiles inventi
fuerint atque detenti, dum talia faciunt, sive vadimonium ab eis
acceptum fuerit, sive non, tamen in secutione ministrorum Regis & per
vadimonium emendabunt quæ juste emendanda sunt. _Tertia_ consuetudo
talis est, si quis in ipsa regali via sanguinem fuderit, aut homicidium
vel aliud aliquid fecerit, quod nullatenus fieri licet, si dum hoc facit
deprehensus atque detentus fuerit, Regi emendabit. Si vero deprehensus
ibi non fuerit, & inde absque vade data semel abierit, Rex ab eo nichil
juste exigere poterit. Similiter fuit ostensum in eodem placito, quod
Archiepiscopus Cant. Ecclesiæ in omnibus terris Regis & Comitis debet
multas consuetudines juste habere. Etenim ab illo die quo clauditur
_Alleluya_ usque ad Octavas Paschæ, si quis sanguinem fuderit,
Archiepiscopo emendabit; & in omni tempore, tam extra Quadragesimam quam
infra, quicunque illam culpam fecerit quæ _Childwite_ vocatur,
Archiepiscopus aut totam aut dimidiam emendationis partem habebit. Infra
Quadragesimam quidem totam, & extra, aut totam, aut dimidiam
emendationem. Habet etiam in iisdem terris omnibus quæcunque ad curam &
salutem animarum videntur pertinere. Hujus placiti multis testibus
multisque rationibus determinatum finem postquam Rex audivit, laudavit,
laudans cum consensu omnium principum suorum confirmavit, & ut deinceps
incorruptus perseveraret, firmitus præcepit. Quod propterea scriptum est
hic, ut & futuræ in æternum memoriæ proficiat, & ipsi futuri ejusdem
Ecclesiæ Episcop. Cantuar. successores sciant, quæ & quanta in
dignitatibus ipsius Ecclesiæ a Deo tenere, atque a Regibus & Principibus
hujus regni æterno jure debeant exigere.
[Note 116: _Ex vet. MS. seu Rentale Roffens. Ecclesiæ._]
------------------------------------------------------------------------
_GUILIELMUS II._
_Guillielmus_ Rufus non jure hæreditario, sed ex Testamento patris sui,
in regnum Angliæ successit. _Roberto_, fratre ejus primogenito,
Normanniam avitum patrimonium possidente. Regnare coepit 9. Septemb. an.
1087, exiit 1. Aug. An. 1100, regni ejus 13. non. completo.
[Marge: _Incarceratio
liberatorum procerum._]
Mortuo _Guilielmo_ I. _Guilielmus_ filius ejus[117] Angliam festinato
adiit, ducens secum _e Normannia_ Wulnothum & Morcarum Comitem,
Saxonicos Proceres, quos inter alios pater ejus carcere in Normannia
diutino retinuerat, &, ut supra diximus, moriturus liberaverat: Sed mox,
ut Wintoniam venit, illos, ut prius fuerant, custodiæ mancipavit.
[Note 117: _Flo. Wig. in an. 1087. Hoved. ibid._]
[Marge: _Coronatio Regis._]
Sexto Cal. Octobris, die Dominico, in Westmonasterio, a Lanfranco
Doroberniæ Archiepiscopo, in Regem consecratus est.
[Marge: _Thesauri Guil. I.
in eleemosynis erogantur in
Anglia._]
Dein Wintoniam rediens, thesauros sui patris, ut ipse jusserat, per
Angliam divisit; sc. quibusdam principalibus Ecclesiis decem, quibusdam
sex marcas auri, quibusdam minus. Ecclesiis etiam in civitatibus
vel[118] villis suis per singulas, denarios 60 dari; cruces, altaria,
scrinia, textos, candelabra, situlas, fistulas, ac ornamenta varia
gemmis, auro, argento, lapidibusque pretiosis redimita, per Ecclesias
digniores ac monasteria jussit dividi.
[Note 118: _Hov. fol. 5._]
Ejus quoque germanus Robertus in Normanniam reversus,
thesauros, quos invenerat, Monasteriis, Ecclesiis, pauperibus,
pro anima patris sui largiter divisit. Et, Ulfum Heraldi quondam
[Marge: _Haroldi & Malcolmi
RR. filii fiunt milites._]
Regis Anglorum filium, Dunecaldumque Regis Scotorum Malcolmi filium, e
custodia laxatos, & armis militaribus honoratos, abire permisit.
Nobiliores quique proceres[119] a Rege ad Robertum deficientes, bella
quique per patrias suas movent: inde Odo Baiocens. & Dunelm. Episcopus,
& alii exhæredati, abjurant Angliam. Vid. _Hunt_.
[Note 119: _Hunting. pag. 372._]
[Marge: _Terræ ob
infidelitatem ademptæ
restituuntur. Regni
successio Roberto
pangitur._]
Normannis quibus in bello[120] inter _Guilielmum_ Rufum & _Robertum_
Comitem Normanniæ, terræ ademptæ erant in Anglia, ob fidelitatem Roberto
præstitam, pacta jam pace restituuntur. Ad hæc etiam constituerunt inter
se, ut si Comes absque filio legali in matrimonio genito moreretur,
hæres ejus esset Rex; modoque per omnia simili, si Regi contigisset
mori, hæres illius fieret Comes. Hanc conventionem 12 ex parte Regis, &
12 ex parte Comitis, Barones juramento firmarunt.
[Note 120: _Fl. Wig. an. 1091. Hoved. 4º 1090. inceptum,
sed finitum an. 1091._]
[Marge: _Anglia
dissidentibus Papis neutri
paruit._]
Dissidentibus de Papatu _Urbano_ II.[121] & _Clemente_ III. res (ut de
aliis mundi partibus sileamus) per plures annos Ecclesiam Angliæ in
tantum occupavit, ut ex quo _Gregorius_ (qui & _Hildebrandus_) defunctus
fuit (id est an. 1085.) nulli, loco Papæ, usque ad hoc tempus subdi vel
obedire voluerit, licet _Urbanum_ pro Vicario B. Petri Italia Galliaque
jam receperat. Et dum apud Gallos vixit _Anselmus_ Beccensis Abbas,
Archiepiscopus Cantuar.[122] prohibetur a Rege ne huic in Anglia
obediret, donec a Rege admitteretur juxta 1 Guilielmi I. V.
[Note 121: _Iidem ex Eadm. pag. 25._]
[Note 122: _Eadm. pag. 26._]
[Marge: _Leges ad votum
populi permittuntur._]
[Marge: _Exactiones injustæ
tolluntur._]
[Marge: _Venationes
conceduntur. Fidelitas._]
Conjuratis cum Odone Baiocensi Episcopo[123] præcipua magnatum parte, ut
Guilielmum ejicerent, & Robertum fratrem ejus primogenitum in solio
collocarent; Guiliemus Rex fecit congregari Anglos, & ostendit eis
traditionem Normannorum, & rogavit ut sibi auxilio essent eo tenore, ut
si in hac necessitate sibi fideles existerent, _meliorem legem[124] quam
vellent eligere, eis concederet_, & omne injustum scottum (i. e. tributa
& exactiones) interdixit; & concessit omnibus silvas suas, & venationes:
sed quicquid promisit parvo tempore custodivit. Angli tunc fideliter eum
jurabant.
[Note 123: _Fl. Wig. Mat. Par. 1088. Hoved. an 1088, pag.
461._]
[Note 124: Les Loix d'Edouard n'étoient donc plus l'unique
Loi.]
[Marge: _Ecclesiæ ad firmam
dimittunt._]
A. D. 1089. obeunte[125] _Lanfranco_ Archiep. Cantuar. Rex _Willielmus
Ecclesias & Monasteria fere totius Angliæ in manu sua, pastoribus
defunctis, retinens_,[126] gravi omnia depopulatione vastabat, & instar
firmarum laicis commendabat.
[Note 125: _Mat. Par. an. 1089._]
[Note 126: La Régale s'est introduite en Angleterre par le
Conquérant, qui la tenoit des François.]
[Marge: _Homag. Regis
Scotiæ._]
Anno 1090, _Malcolmus_ Rex Scotiæ, Regi Angliæ homagium facit &
fidelitatem jurat.
[Marge: _Rex iterum legum &
morum pollicetur
mendationem._]
Rex morbo laborans Glocestriæ[127], pene ad exhalationem spiritus, vitæ
poenitet anteactæ, meliorisque spondet institutionem, vades inter se &
Deum facit Episcopos suos, mittens qui hoc votum suum super altare sua
vice promittant. Scribitur edictum, regioque sigillo firmatur, quatenus
captivi, quicunque sunt, in omni dominatione sua relaxentur; omnia
debita irrevocabiliter remittantur; omnes offensiones antehæc
perpetratæ, indulta remissione, perpetuæ oblivioni tradantur.
[Note 127: _Eadm. pag. 26, l. 35, an. 1093. prid. Non.
Mar._]
Promittuntur insuper omni populo _bonæ & sanctæ leges, inviolabilis
observatio juris_, injuriarum gravis, & quæ terreat cæteros examinatio.
Anselmum donat Archiepiscopatu Cant.
Convalescens denuo, cuncta[128] quas infirmus statuerat bona, dissolvit,
& irrita esse præcepit: inde orta vasta miseria miseraque vastatio.
Siquidem omne malum quod Rex fecerat priusquam fuerat infirmatus, bonum
visu est comparatione subsequentium.
[Note 128: _Eadm._]
[Marge: _Episcopatus jam
gratis donat. Fructus
retinet._]
Rex e morbo gravius laborans Gloverniæ[129] vitam suam corrigere,
Ecclesias non amplius vendere, nec ad censum ponere, sed illas regia
tueri potestate, irrectas leges destruere & rectas statuere, Deo
promisit. Anselmo igitur Archiepiscopatum Cantuariæ jam largitur, &
_Roberto Bloet_ Cancellario suo Londoniensem præsulatum. Vacaverat per
quatuor annos integros _Archiepiscopatus_, & in fiscum deportati sunt
ejusdem redditus, qui successori semper antea conservabantur. His
tamen[130] non pacatus Rex, 1000 libras ab Archiepiscopo deinceps petit,
vel hoc solo nomine quod gratis promotioni suæ Episcopali annuisset.
Renuit autem Archiepiscopus, pari dignum poena arbitratus, ante
promotionem vel post eam pecunias numerare.
[Note 129: _Fl. Wig. an. 1093. Hov. ibid. Mat. Paris in
1092._]
[Note 130: _Mat. Par. an. 1094, pag. 17, l. 41._]
[Marge: _Militum
conscriptio._]
Rex conscribi[131] procurat 20000 peditum in Anglia ut in Normanniam
convenirent; hi autem cum ad mare venissent transituri, Rex a singulis
eorum pecuniam vectualem, 10 scil. sol. accipiens, omnes domum remisit.
Videtur, milites hos non compulsu (quod _Pressing_ vocant) sed precibus
Regis conscriptos esse; pecuniam vero a pagensibus collatam, non Rege.
[Note 131: _Mat. Par. an. 1093._]
[Marge: _Ecclesiæ
exactionibus subditæ._]
Rex Guilielmus in Angliam (e Normannia) rediens[132], Ecclesias &
Monasteria totius regni gravi exactione afflixit. Vid. hæc inf. an.
1094.
[Note 132: _Mat. Par. ibid._]
[Marge: _Regni Wallensium
finis._]
_Rhesus_[133] Walanorum (seu Wallensium) Rex, in ipsa hebdomada
Paschali, juxta castellum quod _Brecheniean_ nominatur, in pugna occisus
est. Ab illo die regnare in _Walonia_ Reges desiere.
[Note 133: _Fl. Wig. an 1093._]
[Marge: _Mos componendi
lites inter Reges Angliæ &
Scotiæ._]
Rex Scotorum _Malcolmus_ die festivitatis S. Bartholomæi Apostoli, Regi
Guilielmo juniori, ut prius per legatos inter eos statutum fuerat, in
civitate Gloverniæ occurrit; sed Malcolmum videre aut cum eo colloqui,
præ nimia superbia & potentia, Rex Guilielmus despexit. Insuper etiam
illum ut (secundum judicium tantum Baronum suorum) in curia sua,
rectitudinem ei faceret, constringere voluit; sed id agere, nisi in
regnorum suorum confiniis, ubi Reges Scotorum erant soliti rectitudinem
facere Regibus Anglorum, & secundum judicium Primatum utriusque regni,
nullo modo Malcolmus voluit.--In patriam secedens[134], Angliam hyeme
prædatum revertitur, & cum primogenito filio ejus Edwardo, multisque
aliis[135] in _Northumbria_ (die festivitatis S. Bricii) a militibus
_Roberti Moulbrey_ Northumbrorum Comitis, occisi sunt, in provincia
nimirum quam atroci depopulatione ipse prius quinquies attinuerat.
[Note 134: _Mat. Par. 1092._]
[Note 135: _Hoved. suis exercitibus._]
Hoc audito, sanctissima Scotorum Regina _Margareta_, Edgari Ethelingi
soror, præ dolore efflavit animam.
[Marge: _Rex concedit regnum
Scotiæ._]
Qua mortua[136], _Dunenaldum_ Regis _Malcolmi_ fratrem, Scoti sibi in
Regem elegerunt, & omnes Anglos qui de curia Regis extiterunt, de Scotia
expulerunt. Quibus auditis, filius Regis Malcolmi Dunecanus, Regem
Guilielmum (cui tunc militavit) ut ei regnum patris sui concederet,
petiit, & impetravit, eique fidelitatem juravit: & sic ad Scotiam cum
multitudine Anglorum & Normannorum properavit, & patruum suum Dunenaldum
expulit, & in loco ejus regnavit. Deinde nonnulli Scotorum in unum
congregati, homines illius pene omnes peremerunt, ipse vero cum paucis
vix evasit. Veruntamen illum post hæc regnare permiserunt, ea ratione,
ut amplius in Scotiam, nec Anglos nec Normannos introduceret, sibique
militare sineret. V. Flo. Wig. v. 466.
[Note 136: _Fl. Wig. 1093._]
[Marge: _Conventus magnarum
regni ad Hastingiam._]
[Marge: _Pecuniarum immensa
collectio._]
Post Calend. Oct. 1093, ex præcepto[137] Regis omnes fere Episcopi, una
cum principibus Angliæ, ad _Hastings_ convenerunt ipsum Regem in
Normanniam transfretaturum, sua benedictione & concursu[138] prosecuti.
Rex Normanniam fratri suo Roberto toto conamine auferre laborans, multam
& immensam undique collectam pecuniam in hoc expendebat, videturque
difficultates pati regiæ excellentiæ indecentes. Et, Rex asseruit quod
[Marge: _Episcopos Angliæ
Romano non fore subditos._]
nullus Archiepiscopus[139] vel Episcopus regni sui, Curiæ _Romanæ_ vel
_Papæ_ subesset, præcipue cum ipse omnes libertates haberet in regno
suo, quas Imperator vendicabat in Imperio. Inter alia vero jam tum
vendicabat _Henricus_ IV. ipsius Papæ designationem.
[Note 137: _Eadm. pag. 23._]
[Note 138: _Eadm. pag. 21._]
[Note 139: _Mat. Par. an. 1094._]
[Marge: _Militum
conscriptio._]
Rex Nuntiis in Angliam missis[140] XX. millia pedonum in Normanniam
jussit sibi in Auxilium mitti. Quibus ut mare transirent Heastingæ
congregatis, pecuniam, quæ eis data fuerat ad victum Ranulphus
Passeflambardus præcepto Regis abstulit, scil. unicuique X sol. & eos
domum repedare mandavit, pecuniam vero Regi transmisit.
[Note 140: _Flo. Wig. an. 1094, pag. 462._]
[Marge: _Tributum bienne._]
Interea gravi & assiduo _tributo_, hominumque mortalitate, præsenti &
anno sequenti, tota vexabatur Anglia. Hæc Matt. Par. in an. 1093. vid
sup.
[Marge: _Anselmus Archiep.
Cant. Romam abire vult._]
_Anselmus_ electus in Cantuar. Archiep.[141] veniam a Rege petit Romam,
pro accipiendo ab Urbano pallio, adeundi. Respondet Rex, se nondum
Urbanum accepisse pro Apostolico nec vel suæ aut paternæ fuisse
consuetudinis, ut præter suam licentiam aliquis in regno Angliæ Papam
nominaret, & qui hanc ei potestatem præriperet, coronam suam videretur
adimere. Anselmus asserit, se Urbano professum esse obedientiam, cum
_Beccensis_ adhuc fuisset in Normannia Abbas, & Regi hoc nondum
Archiepiscopus prodidisse, nec jam posse resilire. Gravibus coercetur
angustiis: Nam ut Urbano canonicam obedientiam, sic cum homagio
fidelitatem Regi juraverat, & his inter se pugnantibus, cui sisteret aut
quid agendum dubitatur. Res ad Episcoporum, Abbatum, cunctorumque regni
principum (id est magni regni Concilii) definitionem commendatur.
[Note 141: _Eadm. pag. 25._]
[Marge: _Concilium
Rockinghamiæ._]
[Marge: _Pallium Anselmo
datur._]
Indicti igitur a Rege, _Rochinghamiæ_ omnes conveniunt 5. Idus Martii
1094, die Dominico, hora prima, in Ecclesia ipsius castri: & post
longissimas disceptationes die una atque altera definitur, urgeturque
acrius ab Episcopis ipsis, Regi potius observandam fidem quam Romano
Pontifici: Anselmumque increpantes, Noveris (inquiunt) totum regnum
conqueri adversum te, quod nostro communi Domino conaris decus imperii
sui, coronam, auferre. Quicunque enim regiæ dignitatis ei consuetudines
tollit, coronam simul & regnum tollit: Unum quippe sine alio decenter
haberi non posse probamus. Sed nec his nec aliis plurimis _Anselmus_
flectitur, adeo ut sentire demum deprehendatur, Archiepiscopum
Cantuariensem a nullo hominum, nisi a solo Papa, judicari posse vel
condemnari: nec ab aliquo cogi pro quavis calumnia, cuiquam, eo excepto,
contra suum velle respondere. Ira excandescens Rex, parem se in regno
profitetur nunquam perpessurum: sed post quatriduanas jam litigationes,
induciæ conceduntur usque ad Octavas Pentecostes. Rex interea clam per
nuntios cum _Urbano_ agit, ut Archiepiscopale pallium sibi mitteretur
Anselmo conferendum, ut, hoc ipso beneficio, viri frangeret morositatem,
qui nec ita vincitur. A Rege enim pallium noluit accipere, sed in altare
positum fastu solenni inde reportavit.
[Marge: _Rex Urbanum
præcepit pro Apostolico
suscipi._]
De Papatu graviter jam per x annos deceptatum fuit[142]. Primo inter
_Gregorium_ VII. quem in _Brixensi_ synodo anno 1083, deposuerat
Henricus Imperator, & _Clementem_ III. loco ejus ibidem designatum.
Deinde inter eundem _Clementem_ & _Victorem_ III. _Urbanumque_ II.
successive a Pontificiis contra Clementem constitutos. Partium studio
orbis scinditur Christianus; Gallis Italisque Urbano adhærentibus,
Germanis Clementi, Anglis neutri, quod hucusque Rex juxta legem a patre
ejus conditam, quis pro Apostolico suscipiendus esset, non
promulgaverat.
[Note 142: _An. 1095, juxta Hov. pag. 465, an. 1095._]
Demum autem _Urbani_ victus amicitia, quod Archiepiscopale Cantuariæ
pallium _Anselmo_ debitum, ei ex arbitrio conferendum transmississet:
_Urbanum_ in omni imperio suo pro Apostolico haberi,[143] eique vice
beati Petri in Christiana religione obediri, imperavit.
[Note 143: _Eadm. Will. 2, pag. 33._]
[Marge: _Concilium
Scaresberiæ._]
In Concilio regni Octavis Epiphaniæ apud _Searesberiæ_ celebrato; Comes
_Guilielmus de Owe_[144], qui cum _Roberto Moubreo_ Comite
Northumbrensi multisque aliis, de ejiciendo interficiendoque Rege
conjuraverat, filiumque amitæ Regis _Stephanum de Albemarlo_ in solium
evehendo, ad duellum provocans, victus est ab appellante. Juxta legem
igitur a Guilielmo Conquestore latam, oculi ei eruuntur, & testiculi
abscinduntur.
[Note 144: _Flo. Wig. an. 1096. Hov. 1095._]
[Marge: _Rob. Comes
Northumbriæ gratiam
obtinet._]
_Roberto_ autem Comiti Northumbriæ indulgebatur gratia, sub conditione,
ut uxor ejus castellum _Bambergense_ Regi traderet, quod hac pulsa
necessitate fecit.
Sed Guilielmus de _Aldari_, Regis compater, dapifer, atque amitæ filius,
hujus proditionis particeps, acriter per plateas flagellatur, laqueo
suspenditur; _Concilio_, ut videtur, sic decernente. Moriturus autem
Confessori innocentiam protestatus est.
[Marge: _Tributa &
exactiones gravissimæ ad
Normanniam lucrandam._]
Post 17. Cal. Julii, an. 1096[145], cum _Robertus_ Dux Normanniæ
Hierosolymis profecturus, Normanniam fratri suo Regi Guilielmo pignori
collocasset, pro 10000 marcis sub triennio restituendis; Rex ut tantam
vim pecuniæ, lucrandi spe Ducatus cogat, Angliam totam decoquit. Hinc ex
dono, illinc ex mutuo, passim exactionibus & tributo, quod Saxones
_Danegeldum_ & _Hidagium_, Normanni _Tallagium_ vocant, pro arbitrio non
ex lege, nummos eradit, nec tamen ultra 666 libras.
[Note 145: _Flo. Wig._]
_Marcas_ (quod reperi) vel has circiter compilavit: Interea ab Ecclesiis
& Monasteriis, quæ nunc primum ad tributa adiguntur, non abstinetur.
Nihil (inquit _Eadmerus_) Ecclesiarum ornamentis in hac parte indulsit
dominandi cupiditas, nihil sacris altarium vasis, nihil reliquiarum
capsis, nihil Evangeliorum libris auro argentoque paratis.
[Marge: _Danegeldi
redditio._]
Instituta olim erat Ethelredi Regis anno 13. _Danegeldi_ redditio hoc
est 12. denar. annuatim, ex unaquaque hyda, i. e. centum acræ terræ,
totius Angliæ, ad conducendum milites, qui piratas Danicas coercerent.
De hoc autem libera (inquit Legum Edouardi Confessoris concinnator) &
quieta erat omnis Ecclesia, & etiam omnis terra quæ in proprio dominio
Ecclesiæ erat, ubicunque jacebat, nihil prorsus in tali redditione
persolvens, quia magis confidebant in orationibus quam in armorum
defensionibus. Et hanc libertatem tenuit Anglorum Ecclesia, usque ad
tempus _Willielmi_ Regis junioris, qui de Baronibus totius Angliæ
auxilium petiit ad Normanniam retinendam de fratre suo _Roberto_
Normannorum Comite, Jerusalem proficiscente. Concessum est ei, non lege
statutum neque firmatum; sed habuit necessitatis causa ex unaquaque hyda
4 solidos, Ecclesia non excepta: quorum dum fieret collectio,
proclamabat sancta Ecclesia libertatem suam reposcens, sed nihil
profecit.
Indixit majoribus Angliæ[146], ut quisque illorum pro posse sibi
pecuniam festinanter accommodaret. Idcirco Episcopi, Abbates, Abbatissæ,
aurea & argentea Ecclesiæ ornamenta fregerunt; Comites, Barones,
Vice-comites, suos milites & villanos spoliaverunt, & Regi non modicam
summam auri & argenti detulerunt. Ille autem mense Septembri mare
transiit, pacem cum germano facit, 6666 lib. illi præstitit, & ab eo
Normanniam in vadimonium accepit.
[Note 146: _Fl. Wig. an. 1096._]
[Marge: _Ordalium 50 divitum
Anglorum._]
Sub his temporibus[147] (viz. antequam Anselmus Romam petiit) Guilielmus
Rex, pecuniæ emulgendæ spe, 50 circiter ditiores Anglos de cervis regiis
deprædandis accusatos, ad examen igniti ferri demandavit. Statuto autem
die cum judicium sævius executum esset, Dei misericordia, illæsi omnes
ab ustione, innocentiam sunt testati. Commotus Rex: _Meo_ (inquit)
_judicio amodo respondebitur, non Dei_; quod pro voto cujusque hinc inde
plicatur. Judicium autem igniti ferri (ut Ordalii species reliquas)
judicium Dei appellabant.
[Note 147: _Eadm. pag. 48._]
[Marge: _Nulla Synodus sub
Guilielmo generalis._]
A. D. 1097[148], ad hunc usque annum, nec certe in sequentibus, passus
est Rex Anselmum _synodum_ generalem celebrare, aut delicta undequaque
pullulantia cohibere. Mare igitur apud Papam conquesturus sub Novembri
transiit. Rex autem confestim præcepit cuncta quæ illius juris fuerant,
in suum transcribi dominium, & irrita fieri omnia quæ per ipsum mutata,
vel statuta fuisse probari poterant, ex quo venerat in Archiepiscopatum.
Ingens ex hoc illic tribulatio.
[Note 148: _Fl. Wig. ibid. Malmesb. lib. 4. Ran. Cestriens.
lib. 7, cap. 11. Eadm. pag. 41._]
[Marge: _Exactiones
sæviunt._]
A. D. 1098. Rex[149] in æstate urbem _Cenomanniam_ cum magna parte
illius provinciæ, subegit. Populos vero interim Anglorum exactionibus &
tributis, non abradens modo sed potius excorians, omnibus infestus &
molestus fuit.
[Note 149: _Flo. Wig. ibid. Mat. Par. ibid. pag. 42._]
[Marge: _Membrorum ob
proditionem detruncatio._]
1098. Multi Walli[150] in Menavia (i. e. Anglesey) ab obsequio Regis
deficientes occiduntur; & proditionis rei, quidam manibus vel pedibus
truncatis testiculisque abscissis, excæcantur. Inter hos _Kenredum_
Presbyterum quendam Ecclesia memorant extractum, testiculisque cum oculo
uno atque lingua excisis, die tertia loquelam recepisse.
[Note 150: _Flo. wig. & Hoved. ibid._]
[Marge: _Rex excommunicandus
decernitur._]
1099. Rex in _Barensi_ Concilio[151] sub Urbano Papa, ob sævitiam ejus
in Ecclesiam Anglicanam & _Anselmum_ Archiepiscopum, præsertim quod
investituras præsulum sibi arrogaverat, plena acclamatione
excommunicandus decernitur. Anselmi autem precibus ibidem tunc
præsentis, moratur a sententia.
[Note 151: _Flo. wig. ibid. Eadm. pag. 49._]
[ Marge: _Excommunicantur
investituras dantes
Laicis._]
In Concilio[152] vero jam tum subsequente _Romæ_ generali (cui etiam
_Anselmus_ interfuit) sub anathematis interminatione prohibentur Laici
Ecclesiarum investituras dare; Clerici a Laicis accipere, & accipientes
consecrari; Laicorumve hominum ob honores Ecclesiasticos homines fieri.
[Note 152: _Eadm. Flo. wig. ibid._]
-------------------------------------------------------------------------
_HENRICUS I._
[Marge: _Henricus succedit
Willel. Rufo._]
Guilielmo occiso, successionis dignitas ad Robertum pertinet, cum ex
jure hæreditario, tum ex pacto inter ipsum & Guilielmum, a XII Baronibus
utrinque conjuratis. _Henricus_ autem[153] frater minimus, quod in
Anglia natus esset, & a Patre jam tum Rege, potiorem se apud Anglos
novit, proclivesque eos in partes suas. Arctius tamen ut connecteret
fluctuantes, Guilielmum queritur sævis Legibus, tributis & exactionibus,
tanquam clava ferrea, contrivisse subditos: _Robertum_ utique
Hierosolymis jam quinquennio militantem, vivumne anne mortuum incertum
esse; hominem vero levem & præcipitem, semet denique virga aurea omnia
metientem, justitia, & mansuetudine regnaturum pollicetur. _Leges
insuper Edouardi Confessoris, omnium habitas desiderio, profligatis
asperis & quibuscunque examinatis restitutum._ Placuit conditio, & dum
Sceptri calet ambitu, jugisque mens esset ad pollicita perimplenda, Rex
eligitur consecratusque Westmonasterii, a Mauritio Londoniensi Episcopo
(Anselmo Archiepiscopo Cantuar. exulante) die dominica 2 Augusti An. Do.
1100, id est, intra triduum post excessionem fratris, solenni tunc
restipulatur jurejurando[154]: Bonas & sanctas omni populo Leges se
servaturum; & omnes oppressiones & iniquitates quæ sub fratre suo
emerserant in omni sua dominatione, tam in Ecclesiis quam in Secularibus
negotiis, prohibiturum & subversurum.
[Note 153: _Nubrig. lib. 1, c. 3._]
[Marge: _Jurejurandum Regis
ad Coronationem suam._]
[Note 154: _Eadm. in Hen. I, pag. 55._]
Edidit & jam illico[155] _Chartam libertatum Angliæ munitamque Sigillo
regio, per singulos Comitatus divulgatam iri imperavit_[156].
[Note 155: _Eadm. ibid._]
[Note 156: Il conserva les Fiefs, suivant l'art. 2 de cette
Charte, & c'étoit conserver dans le sein de ses Etats le germe
de la destruction de toute autre Loi que celle qui étoit
constitutive de la féodalité.]
[Marge: _Ignitegii lex
adempta._]
[Marge: _Injustitias tollit
& effoeminatos._]
An. 1100, 1 Hen. I. edicto per Angliam misso cum in Curia, tum in toto
regno restituit populo ignis atque candelarum usum[157], quem pater ejus
post horam vesperæ octavam, pulsante ad ignitegium campana prohibuerat;
injustitias a fratre & _Ranulpho_ institutas prohibuit, effoeminatos a
Curia pellit.
[Note 157: _Malm. lib. 5, pag. 156. Stowe in ann._]
[Marge: _Mensurandi virga
instituitur._]
Mensuras injustas prohibuit, fecitque novas ad brachii sui ipsius
longitudinem & inde ulnam appellavit. Eadem hodie _virga_ dicitur Angl.
_a Yard_; erat autem Rex proceri & magni corporis.
[Marge: _Rex posthabito
concilio Romano investituram
dat._]
Rex post Coronationem[158] dedit Episcopatum _Wintoniensem_ Willielmo
_Giffard_, & continuo de possessionibus cunctis ad Episcopatum
pertinentibus (contra Canones Romani Concilii anno præcedente sub
_Urbano_ editos) investivit eundem.
[Note 158: _Mat. Par. an. 1100, pag. 54._]
[Marge: _Ranulphus Dun.
Episc. in turrim
conjicitur._]
In communi Concilio gentis Anglorum[159] _Ranulphus Dunelmensis_
Episcopus, postulatus de tot & plurimis gravaminibus sub defuncto Rege
(cui nimium erat familiaris) populo illatis, de communi consilio gentis
Anglorum in Turrim conjicitur.
[Note 159: _Mat. Par. pag. 54. Fl. Wig. an. 1100. Malm.
lib. 5. pag. 156._]
[Marge: _Anselmus negat Regi
hominium & investituras._]
Anselmus etiam Cantuariæ Archiepiscopus revocatur. Rediens vero negat
Regi hominium facere & Archiepiscopatum de manu ejus accipere ob Canones
prædicti Concilii, quod Regem egit in maximas angustias. Nec enim minui
pateretur majestatis privilegia, nec tutum duceret hanc injuriam ab
Archiepiscopo illatam vindicare, ne Robertum Hierosolymis jam reversum
in Regem promoveret, Papa conspirante, Archiepiscopus. Dantur igitur
induciæ usque Pascha, & utrinque Romam mittuntur, qui Decreta
Pontificia, in pristinum regni usum transmutarent.
[Marge: _Synodus Lambethæ._]
[Marge: _Nuptiæ Regis
Henrici._]
An. Dn. 1101. In Synodo[160] Episcoporum Abbatum, Nobilium quorumcunque
ac religiosi ordinis virorum _Lambethæ_ habito, de nuptiis agitur inter
Henricum Regem & Matildem filiam Malcolmi Regis Scotiæ, & Margaretæ
Uxoris suæ, Sororis Edgari Ethelingi Saxonicorum Regum hæredis ultimi.
Cum autem Matildis Wintoniæ in Coenobio Monialium enutrita, velum ex
more Monialium gestasset aliquando; id in primis studiose quæritur,
annon & ipsa Monialis esset. Decernitur vero, eam Coenobium subiisse
castitatis solummodo tuendæ gratia; velumque non e voto, aut diuturno
habitu; at sub temporum intervallis, modo præcipiente, modo coercente
Catherina matertera sua illic Moniali induisse. Libera igitur totius
Concilii acclamatione de nunciatur, & Regi nubit.
[Note 160: _Eadm. pag. 56. & seq._]
An. Dn. 1101. Pascha veniente non reversi sunt[161] Roma nuntiis,
porriguntur ideo induciæ ad eorum reditum.
[Note 161: _Eadm. pag. 48._]
[Marge: _Populus fidem, Rex
justiciam spondet._]
[Marge: _Robertus Dux
Angliam invadit._]
An. Dn. 1101. Consilium[162] percrebuit sub Pentecostes festivitate
tristis fama Robertum Ducem Normanniæ reversum jam e terra sancta maximo
exercitu invasurum Angliam. _Henricus_ Rex Subditorum metuens
defectionem; totam regni nobilitatem, totam populi numerositatem, ad
fidei vocat sponsionem; & quod vicissim petebatur, ipse manu in manum
Anselmi porrecta justis & sanctis Legibus se totum regnum quoad viveret
in cunctis administraturum pollicetur, & Anselmo postea jura totius
christianitatis in Anglia exercendæ[163], se relicturum; atque decretis
& jussionibus Apostolicæ Sedis se perpetuo obediturum summopere
promittebat.
[Note 162: _Eadm. pag. 49. Mat. Par. an. 1101._]
[Note 163: _Eadm. pag. 49._]
[Marge: _Foedus Henrici R. &
Roberti Ducis._]
An. eodem sub Cal. Aug. _Robertus_ (pars major navalis militiæ quam
Henricus Rex ad impediendum ejus adventum miserat, ei defecit) ante Cal.
Aug. cum magno exercitu _Portesmutham_ applicuit[164]. Principes
utrinque fratrum non ferentes dissidium, colloquium inierunt, mutuum &
generale & concordiæ foedus tali pacto firmaverunt.
[Note 164: _Mat. Par. an. 1101, pag. 55._]
Quod Rex _Roberto_ annis singulis tria millia marcarum argenti daret ex
Anglia. Et qui eorum diutius viveret, hæres esset alterius, si absque
filio moreretur. Hoc a XII magnatibus utrinque est juratum.
[Marge: _Rex hominium
requirit ab Anselmo._]
Regressi nuncii literas[165] a _Paschali_ deferunt Regi prohibentes
investituras; unde Rex Commotus Anselmo[166] imperat, ut vel hominium
faciat, Abbatesque & Episcopos consecret, quos ipse investierat, more
Antecessorum suorum; vel e regno protinus decedat.
[Note 165: _Eadm. pag. 59._]
[Note 166: _Eadm. pag. 61._]
Consultior autem Proceres Regni _Wintoniam_ cogit, & _Anselmum_ una.
Decernunt Romam iterum mittendum esse: at majoris dignitatis Nuncios. Ex
parte Regis Giraldum Archiepiscopum Eboraci, Herebertum Theodfordensem,
Robertumque Cestrensem Episcopos. Ex Anselmi parte non notantur. Romam
venientes jussa apud Papam exponunt: Regi adimi avita privilegia,
succendi Regem dira Clero interminari gratiam obtestantur. Papa ne vel
hilum flexus & literis satagit demulcere Regem, illis Anselmum
consolatur, & firmata prius, confirmat denuo & dimittit nuncios.
[Marge: _Concilium
Londini._]
His reversis, & Sententia Papæ intellecta, Rex _Londini_ indicit
conventum Principum regni, Anselmoque huic accito, aut consuetudines
regni tandem præstare mandat, aut regnum abdicare. Anselmus provocat ad
Papæ literas. Respondetur ab Episcopis Romam missis Papam aliud literis,
aliud ore tradidisse: Regi sc. puris verbis per semetipsos mandasse ut
quamdiu in aliis vitam boni Principis ageret, de Ecclesiarum
investituris æquanimiter illum toleraret, nec eum ullo
excommunicationis vinculo necteret, si religiosas personas per dationem
virgæ pastoralis eis investiret. Hæc in Episcopali veritate coram toto
Concilio contestati sunt: Et cur hæc literis non inscripsit retulerunt
Causam; ne in aliorum notitiam Principum prolata, ipsi eam sibi
usurparent Romani Pontificis authoritate contempta. Dicta etiam eis hæc
fuisse, clam Nunciis Archiepiscopi.
Scinditur in contraria totum _Concilium_, sed nec his Anselmus
frangitur. Communionem, dantis Regis vel accipientis a Rege investituram
Clerici, se non subtracturum, ait; donec certior in his factus fuerit a
_Paschali_ Papa, sed interea neminem istiusmodi accipientem
consecraturum, nec volenti alteri veniam indulturum. Soluto Concilio Rex
Episcopos quosdam baculo pastorali atque annulo, investituræ Symbolis
donat.
Citius autem novæ a Papa deferuntur[167] literæ quibus Episcoporum
assertio strenue confirmatur. His autem non visis, sed ex nuncio
intellectis, Rex in Anselmum gravius excandescit. Procerum tamen
Consilio ipsum obtestatur, ut quod alii nequierant, profectus Romam,
Papam suæ causæ conciliaret benevolum.[A] Iter[168] iniit 5. Cal. Maii
1103, sed mandata regia frigidius exequenti Angliam[B] redeunti
interdicit Rex, & in fiscum rapit Archiepiscopatus emolumenta.
Intercessione autem sororis suæ Bleisensis Comitissæ, sed & una metuens
excommunicationis sententiam ab Anselmo Galliis agente, in semet
proferendam, colloquium cum Anselmo init in Castro Aquilæ, amicitiaque
redintegrata, investituras cum rebus Archiepiscopatus cedit; aliis Romæ
per Legatos terminatu reservatis. Legatorum indole sic decernit demum
Papa: Regem amplius non daturum investituras, sed Homagium ei
facientibus prælatis benedictionem non negandam, & excommunicatos sub
his jurgiis, concepta satisfactionis formula, restituendos.
[Marge A: _An. 1103._]
[Marge B: _An. 1104.
Anselmus Romam
proficiscitur._]
[Note 167: _Eadm. pag. 70._]
[Note 168: _Mat. Par. Flo. Wig. Eadm. pag. 76._]
An. 1104. Non facile potest[169] narrari miseria, quam sustinuit illo
tempore (sub Id. Jun.) terra Anglorum propter exactiones regias,
videtur; ad subjugationem Normanniæ quam sequenti anno aggressus est,
incipiendam; nam Flo. Wigor. sic rem disponit.
[Note 169: _Fl. Wig. ibid._]
[Marge: _Tributi exactio
gravissima._]
An. 1105. Subacta Parte _Normanniæ_[170] potiori, fiunt tributa ad
reliquam consequendam; adeoque sævit hæc exactio in ipsos pauperculos,
ut nonnulli qui non haberent quod darent, aut a suis domiculis pelli,
aut avulsis asportatisque hostiis domorum penitus diripiendos exponi,
aut ablata vili supellectile in summam penuriam redigi, aliisve modis
cruciari, perhibeantur.
[Note 170: _Eadm. pag. 83._]
[Marge: _Sacerdotes acrius
luunt conjugia sua._]
[Marge: _Papæ Responsum
Anselmo datum._]
Cum nuper in _Londoniensi_ Synodo[171] Sacerdotibus & Canonicis
prohiberetur uxores ducere, ductarumve frui consortio; creditaque Regi
esset poenæ in delinquentes irrogandæ ratio; graves ille exegit
redemptiones; quæ suo tamen minime respondebant desiderio. Singulorum
igitur culpam in universos transferens, de parochiali omni Ecclesiæ tam
innocentium quam nocentium Sacerdotum mulctam eradit pecuniariam.
Contumeliose interea rapiuntur multi, incarcerantur, cruciantur. Ducenti
fere (ut dicitur) Presbyteri albis induti & sacerdotalibus Stolis nudis
pedibus occurrunt Regi, unaque voce ejus sed frustra implorant
misericordiam. _Anselmus_ ab Episcopis invocatus, de his per literas cum
Rege agit, increpat & exorat emendationem. Interea Legati Roma redeunt
_Anselmo_ deferentes responsum Papæ scil. Rege investituras remittente,
excommunicatos absolvendos esse, & Homagia Regi permittenda.
[Note 171: _Eadm. pag. 83._]
[Marge: _Privilegia Anselmo
a Rege concessa._]
Lætus Rex _Anselmo_[172] sub assumptione _Beccum_ proficiscitur, &
penitus reconciliatus; Ecclesias Angliæ quas _Guilielmus_ junior sub
censu primus redegerat, ab eodem liberas Anselmo reddit, polliceturque
se de ipsis quamdiu essent sine pastore nihil unquam accepturum.
[Note 172: _Eadm. lib. 4, pag. 89._]
Quoad Sacerdotum mulctas, concessit, ut qui nihil dederant, nihil
darent; & qui dederant, tribus annis sua omnia in pace & quiete libera,
possiderent.
Cuncta quæ ab Archiepiscopatu exulante Anselmo, suo jussu accepta
fuerant, se redditurum cum in Angliam reversus esset, & dato vadimonio
est pollicitus, & pollicita quæque fide adimplevit.
A. D. 1100. Interea Rex Anselmo cedit terras Archiepiscopatus Cantuariæ,
cæteraque omnia quæ defunctus eripuerat Guilielmus junior, hoc adjiciens
privilegium.
[Marge: _Charta Regis
Anselmo data._]
_Charta Regis Henrici I. de immunitatibus in London Anselmo Archiepisc.
Cantuar. concessis[173]._
[Note 173: _Matt. Park. Ant. Brit. pag. 118._]
H. Rex Anglorum, Hugoni de Boclande & W. Baignardo, & omnibus Ministris
meis Londoniæ salutem. Volo & præcipio ut omnes Anselmi Archiepiscopi
homines quos in Londonia habet, & omnes ejus alii homines, euntes &
redeuntes in ea villa, ut ita sint quieti de omnibus consuetudinibus,
sicut unquam Lanfrancus Archiepiscopus suos melius habuit Patris mei
tempore, & videte ne eis ullam injuriam faciatis. Teste Hugone Comite de
Cestria apud Westmonasterium.
[Marge: _Concil.
Westmonaster._]
An. Dn. 1102, 3 Henr. I. post festum S.[174] Michaelis annuente &
præsente ipso Rege, habitum est _Concilium_ in Ecclesia S. Petri
_Westmonast._ Consedentibus Anselmo Cantuariensi, & Gerardo Eboracensi,
Archiepiscopis, cæterisque regni Episcopis & Abbatibus; nec non (ut
omnia firmiora haberentur ex utriusque ordinis concordia) Comitibus
etiam & Baronibus. Nulla quippe Synodus per plures annos elapsos
hactenus est admissa.
[Note 174: _Eadm. lib. 3, pag. 67, Malmes. de Pontif. lib.
1. Flo. Wig. in hoc an. Antiq. Eccl. Brit. p. in Anselm. Mat.
Par. ibid._]
1. Primo itaque ex authoritate sanctorum Patrum Simoniacæ Hæresis
Surrextio, in eodem Concilio dampnata est. In qua culpa inventi,
depositi sunt.
_Guilielmus Abbas de Pershore. Wigorn._
_Wimundus Abb. de Tavestock Devon._
_Aldwinus Abb. de Ramesey Hunting._
_Godricus Abb. de Peterburg. Northamp._ }
_Haimo Abb. de Cerne Dorset._ } Nondum
_Egelricus Abb. de Midletum. Dorsant. Wilt._ } consecrati.
Et ob alia delicta.
_Ricardus Abb. de Ely._
_Robertus Abb. de S. Edmund. Suff._
_Ille de Mickelney._
2. Statutum quoque est, ne Episcopi sæcularium placitorum officium
suscipiant; & ut non sic ut Laici, sed ut religiosas personas decet,
ordinatas vestes habeant; & ut semper & ubique honestas personas testes
habeant suæ conversationis.
Ut Archidiaconatus non dentur ad firmam.
Ut Archidiaconi sint Diaconi.
Ut nullus Archidiaconus, Presbyter, Diaconus, Presbyter Canonicus uxorem
ducat, vel ductam retineat. Subdiaconus vere quilibet qui Canonicus non
est, si post professionem castitatis uxorem duxerit, eadem regula
constringatur.
Ut Presbyter quamdiu illicitam conversationem mulieris habuerit, non sit
legalis, nec Missam celebret, nec si celebraverit, ejus Missa audiatur.
Ut nullus ad Subdiaconatum aut supra ordinetur sine professione
castitatis.
Ut filii Presbyterorum non sint hæredes Ecclesiarum patrum suorum.
Ne quilibet Clerici sint sæcularium Præpositi, nec Procuratores, nec
Judices sanguinis.
Ut Presbyteri non eant ad potationes, nec ad pinnas bibant.
Ut vestes Clericorum sint unius coloris, & calceamenta ordinata.
Ut Monachi vel Clerici qui ordinem suum abjecerunt, aut redeant, aut
excommunicentur.
Ut Clerici patentes coronas habeant.
Ut decimæ non nisi Ecclesiis dentur.
Ne Ecclesiæ aut Præbendæ emantur.
Ne novæ capellæ fiant sine consensu Episcopi.
Ne Ecclesia sacretur donec provideantur necessaria & Presbytero &
Ecclesiæ.
Ne Monachi poenitentiam cuivis injungant sine permissu Abbatis sui, &
quod Abbates eis licentiam de hoc dare non possunt, nisi de eis quorum
animarum curam gerunt.
Ne Monachi Compatres, vel Monachæ Commatres fiant.
Ne Monachi teneant villas ad firmam.
Ne Monachi Ecclesias nisi per Episcopos accipiant, neque sibi datas ita
expolient suis reditibus, ut Presbyteri ibi servientes in iis quæ sibi &
Ecclesiis necessaria sunt, penuriam patiantur.
Ut fides inter virum & mulierem occulte & sine testibus, de conjugio
data, si ab alterutro negata fuerit, irrita habeatur.
Ut criniti sic tondeantur ut pars aurium appareat, & oculi non tegantur.
Ne cognati usque ad septimam generationem ad conjugium non copulentur,
vel copulati simul permaneant; & si quis hujus incestus conscius fuerit,
non ostenderit, ejusdem criminis se participem esse cognoscat.
Ne corpora defunctorum extra Parochiam suam sepelienda portentur, ut
Presbyter Parochiæ perdat quod inde illi juste debetur.
Ne quis temeraria novitate, corporibus mortuorum, aut feretris, aut
aliis rebus, quod contigisse cognovimus, sine Episcopali authoritate,
reverentiam sanctitatis exhibeat.
Ne quis illud nefarium negotium, quo hactenus homines in Anglia
solebant, velut bruta animalia venundari, deinceps ullatenus facere
præsumat.
[175]Sodomiticum flagitium facientes, & eos in hoc voluntarie juvantes,
in hoc eodem Concilio, gravi anathemate damnati sunt, donec poenitentia
& confessione absolutionem mereantur. Qui vero hoc crimine publicatus
fuerit, statutum est siquidem fuerit persona religiosi ordinis, ut ad
nullum amplius gradum promoveatur, & si quem habet, ab illo deponatur.
Si autem Laicus, ut in toto regno Angliæ legali suæ conditionis
dignitate privetur. Et ne hujus criminis absolutionem iis qui se sub
regula vivere non noverunt, aliquis nisi Episcopus facere præsumat.
[Note 175: _Hoc in exemplari Antiq. Brit. non habetur._]
Statutum quoque est ut per totam Angliam in omnibus dominicis diebus,
excommunicatio præfata renovetur.
[Marge: _Languescit hæc
Synodus._]
Hæc Synodus (ut nonnullæ aliæ _Westmonasterii_ habitæ) _Londoniensis_
etiam vulgo dicebatur; & prima fuit quæ post longam reviviscit
desuetudinem: Sed ejus constitutiones statim spretæ sunt & posthabitæ;
cum ex discordia inter _Regem_ & _Anselmum_ Archiepiscopum circa
investituras Ecclesiarum, tum[176] quod totus Clerus Eboracensis uxores
dimittere aut castitatem profiteri strenue renuerunt. Adactus est etiam
Anselmus ipse excommunicationem quam Synodus statuit singulis diebus
dominicis in _Sodomitas_ renovandam, rationabili dispensatione
cohibere.[177] Criniti insuper comam nutriunt; & Abbates quidam qui hic
pro Simonia sunt depositi; per Simoniam suas iterum, vel novas Abbatias
consequuntur. Rex vero huic Concilio plurimum reddit vigorem anno regni
sui X ut ibidem videas.
[Note 176: _Epist. Ger. Ebor. Archiep. Antiq. Br. 119.
Eadmer. lib. 3 pag. 68._]
[Note 177: _Eadm. lib. 4, pag. 105._]
[Marge: _Discordia inter
Regem & Anselmum._]
An. 1103. Magna discordia facta est inter Regem Henricum & Anselmum
Archiepiscopum, eo quod Archiepiscopus nollet consentire quod Rex daret
investituras Ecclesiarum, neque communicare iis quibus Rex, quia Rex jam
dederat, &c. Unde Rex præcepit Girardo Eboracensi eos consecrare.
Post hæc Rex tenuit[178] curiam suam in Pascha _Wint._ & Anselmus a Rege
rogatus Romam petiit 5 Cal. Maii, &c.
[Note 178: _Mat. Par. an. 1102._]
[Marge: _Concil. Lond._]
Anno Domini 1106. habitum est _Londini Concilium_ ad Procerum atque
populi animos Regi contra Robertum Ducem Normanniæ novum molientem
bellum, confirmandos.
Magnates igitur edicto regio convocatos, _Rex_ sic alloquitur.
[Marge: _Oratio Regis ad
Concilium._]
Amici & fideles mei, indigenæ & naturales. Nostis ex veraci fama,
fratrem meum _Robertum_ ad Hierosolymorum regnum a Deo vocatum, & a
populo foeliciter electum fuisse.
Ipsum vero pertinacius hoc refutasse, & a Deo igitur merito refutandum.
Vir (ut etiam nostis) elatæ frontis, ferox, bellis atque spoliis
assuetus, pacis inimicus & impatiens, qui vos ludibrio habet &
contemptui; ignavos, desides, & helluones clamitans, conculcare gestiens
& desiderans. Ego humilis & pacificus, paci studeo, vestrisque vos in
antiquis libertatibus (prout sæpius jurejurando sum pollicitus)
confovebo. In consiliis vestris acquiescam, & secundum hæc, ex more
mansueti Principis gubernabo. Scribantur dicta, roborabo; & iteratis
omnia juramentis, sacrosanctius confirmabo. Omnia siquidem quæ Principum
omnium optimus Edouardus sanctus, Deo inspirante statuit, _ego statuo; &
inviolate impero observanda_[179].
[Note 179: On n'exécutoit donc pas encore ces Loix dans le
Royaume; celles de Guillaume les avoient donc anéanties. La
Charte par laquelle il avoit fait semblant de rétablir les Loix
d'Edouard fut si mal observée, dit Rapin de Thoiras en son
extrait du tom. 1 des Actes de Rimer, que _ce ne fut que cent
ans après qu'on en trouva une copie dans un des Monasteres où
on avoit mis plusieurs copies de cette Charte en dépôt_.]
Mihi igitur individue adhærentes injurias a fratre, id est, hoste meo &
totius regni Angliæ, illatas, unanimiter excipite, strenue propellite, &
ut bellicosos decet, cumulatius ulciscimini. Anglorum robore fretus &
virtute; Normannorum minas & jactantias flocci facio. Sic Rex in
Concilio: Et quæ inde subsecuta sunt dicat tot Mat. Parisius suis
verbis. Talibus igitur promissis, quæ tamen in fine _impudenter
violavit_, omnium corda sibi inclinavit, ut pro ipso contra quemlibet
usque ad capitis expositionem dimicarent.
[Marge: _Denarii nova
forma._]
An. 1106. 7 Hen. I. Rex instituit[180] denarium cum duplici cruce
lineari per totam ducta superficiem cudi; sic ut in pauperum beneficium,
interlineari spatio vel in obolos frangerentur, vel in quadrantes.
[Note 180: _Stowe in Edw. an. 1279._]
[Marge: _Dispensatio de
promovendis Presbyterorum
filiis ad sacra officia._]
An. 1107. Cum in Romana Ecclesia[181] institutum esset ut Presbyterorum
filii ad sacra officia non promoverentur; nunc decretali Paschalis
Epistola ad Anselmum Archiep. Cantuar. dat. 3 Cal. Junii. An. Dn. 1107.
id est, 7 Henr. I. quia in Anglorum regno tanta hujusmodi plenitudo est,
ut major pene & melior clericorum pars in hac specie
censeatur:--_Anselmo conceditur dispensandi facultas, pro necessitate
temporis & utilitate Ecclesiæ_; ita tamen ut imposterum constitutionis
Ecclesiasticæ præjudicium caveatur.
[Note 181: _Eadm. lib. 4, p. 91. Epist. Decr. Paschal._]
[Marge: _Dux Norman.
excæcatur._]
An. 1107. sub æstate,[182] Robertus Exdux Normannia nova in Regem
aggressurus elabitur custodia, sed deprensus in fuga, carceri mancipatur
arctiori, & fulgenti obstaculo oculorum luce clam privatur, salvis tamen
orbiculis eorundem.
[Note 182: _Mat. Par. in ann. Matt. West in ann._]
[Marge: _Concilium Londini
Palatinum._]