A. D. 1107. (id est, 8. Henr. I.) in Cal. Augusti, _Conventus_ omnium
Episcoporum, Abbatum, & Procerum regni, _Londoniæ_ in palatio Regis
factus est; & per tres dies (absente Anselmo Archiepiscopo) inter Regem
& Episcopos satis actum e Ecclesiarum investituris, quibusdam ad hoc
nitentibus, ut Rex eas faceret more Patris & Fratris sui, non juxta
præceptum & obedientiam Apostolici. Nam Papa Paschalis in sententia quæ
inde promulgata fuerat, firmus stans, concesserat hominia, quæ Papa
Urbanus æque ac investituras interdixerat: ac per hoc Regem sibi de
investituris consentaneum fecerat. Dehinc, præsente Anselmo, astante
multitudine, annuit Rex & statuit.
Ut (ab eo tempore in reliquum) nunquam per dationem baculi pastoralis,
vel annuli, quisquam de Episcopatu aut Abbatia, per Regem, vel quamlibet
laicam manum investiretur in Anglia: Concedente quoque Anselmo, ut
nullus in prælationem electus, pro hominio quod Regi faceret,
consecratione suscepti honoris privaretur.
Quibus ita dispositis, pene omnibus Ecclesiis Angliæ, quæ suis erant
pastoribus diu viduatæ, per consilium Anselmi, & Procerum regni, sine
omni virgæ pastoralis, aut annuli investitura, patres a Rege sunt
instituti. Instituti quoque sunt ibidem & eodem tempore, ab ipso Rege,
quidam ad regimen quarundam Ecclesiarum Normanniæ, quæ similiter erant
suis patribus destitutæ.[183]
[Note 183: _Fl. Wig. ibid. & Eadm. totidem verbis lib. 4,
pag. 91. & Hoved. ibid. MS. Croyland. pag. 104. v. infra._]
[Marge: _Subjectio Archiep.
Ebor. Cantuariæ._]
In hoc etiam Concilio[184] Anselmus postulat Gerardum Archiepiscopum
Eboracensem de professione canonicæ obedientiæ & subjectionis Cantuariæ
Archiepiscopatui debita. De quo plura Eadmer, lib. 4.
[Note 184: _Eadm. lib. 4. pag. 91._]
[Marge: _Electi Cantuariæ
benedicendi._]
Et statutum est, ut qui ad Episcopatum electi erant, Cantuariam irent, &
ibi dignitatis ipsius benedictionem ex more susciperent.
[Marge: _Oculi Duci
Normanniæ eruuntur._]
A. D. 1107. Robertus Dux Normanniæ[185] ab Henrico Rege incarceratus,
deceptis custodibus, conatus est evadere; sed fugiens ab eisdem, captus
est. Hoc cum Regi nuntiatum esset, Rex jussit eum arctiori carceri &
custodiæ mancipatum, fulgenti obstaculo oculorum luce privari, quod &
factum est[186].
[Note 185: _Mat. Par. pag. 60._]
[Note 186: _Hæc a Spelm. bis narrantur._]
[Marge: _Rex investituram
Clero cedit Clerus Regi
Homagium._]
Eodem anno factus est Conventus Episcoporum & Abbatum, pariter &
Magnatum Londoniis in palatio Regis, præsidente Archiepiscopo Anselmo,
cui innuit Rex Henricus, & statuit, ut ab eo tempore in reliquum nunquam
per donationem baculi pastoralis vel annuli quisquam de Episcopatu vel
Abbatia per Regem vel quamlibet laicam manum investiretur in Anglia:
concedente Archiepiscopo, ut nullus ad prælationem electus, pro homagio
quod Regi faceret, consecratione suscepti honoris privaretur.
[Marge: _Concil. London._]
A. D. 1107. _Concilium_ Londini _celeberrimum, in quo Rex gratias Deo
exolvens ob insignes victorias, investituras Ecclesiarum & electiones
Prælatorum remittit_, &c.[187].
[Note 187: _MS. Croilland. sub Joffrido Abbat. pag. 104.
Vid. supra Mat. Par._]
[Marge: _Rex investituras
Ecclesiarum & electiones
Prælatorum. &c. remittit._]
Magnificus autem Anglorum Rex _Henricus_, hoc in tempore, pro _Roberti_
fratris sui ac aliorum suorum adversariorum a Deo sibi præfata felici
victoria, intima devotione gratias multiplices accumulans & exolvens;
tam Episcoporum & Abbatum totius Cleri Angliæ, quam Comitum, Baronum,
Optimatum & Procerum totius regni sui celeberrimo Concilio apud
_Londonias_ constituto, sui cordis proprio & sanctissimo motu, coram
omnibus coadunatis, investituras amodo Ecclesiarum per annulum &
baculum remisit, electiones Prælatorum omnibus Ecclesiis libere
concessit, Episcopatuum & Abbatiarum vacationes successoribus
restituendas integre promisit, ac omnia alia quæ sancta mater Ecclesia
diu antea suspiraverat, regali munificentia contulit, suis _tantum
juribus regalibus sepositis & exceptis_. Quantum tunc gaudium, quam
devotus arridebat populus, quam solenniter & sancte omnes & singuli
Regis animum ad sidera extollebant, nullus ediceret, nec _Tullius_
edoceret. Illa namque vice venerabilis Archiepiscopus Cantuariæ
_Anselmus_, assistente sibi reverendo Archiepiscopo Eborum _Girardo_,
uno die sex Episcopos a suis Ecclesiis canonice electos consecravit.
[Marge: _Exceptis juribus
regalibus._]
[Marge: _Sex Episcopi
canonice electi jam
consecrantur._]
[Marge: _Curialium rapinæ
coercentur._]
Anno 1108[188]. id est, 8 & 9, _Henr._ I. cum sub plurimis fingebatur
populus gravaminibus, Rex ægre ea ferens, authores censuit puniendos; &
a Curialibus sibi primum exordiendum. Sub tempore quippe Regis
præcedentis, eis hactenus inoleverat consuetudo, ut dum curiam
sequerentur, accolas undequaque deprædarent, res hospitum involarent,
raperent, disperderent, & nisi pretio redimerent, igni traderent.
Crudelia insuper exercentes in patres familias, turpia in uxores &
filias: adeo ut præcognito Regis adventu, in sylvis & locis abditis sibi
suisque quærerent præsidium.
[Note 188: _Eadm. lib. 4. pag. 94._]
Hanc barbariem, Anselmi Archiepiscopi atque Procerum consilio, edicto
coercuit; statuens, ut hujusmodi nefariis aut oculi eruerentur, aut
pedes, manus, vel membra aliqua, constanti justitia, detruncarentur.
Edixit etiam Curialibus suis[189], ubicunque villarum esset, quantum a
rusticis gratis accipere, quantum & quoto pretio emere debuissent.
[Note 189: _Malm. lib. 5. pag. 162._]
[Marge: _Felones
suspenduntur._]
Anno 1108. post Non. Martii, i. e. 9 _H._ I. Rex[190] Anglorum Henricus
pacem firmam, legemque talem constituit; ut si quis in furto vel
latrocinio deprehensus fuisset, suspenderetur; sublata Wirgildorum, id
est, pecuniariæ redemptionis lege.
[Note 190: _Fl. Wig. ibid. pag. 481. Hov. ib. Rad. Nig.
ib._]
Stupra etiam edicto compescuit.
[Marge: _Monetam
corrumpentium poena._]
Ut Monetarii & alii falsos denarios facientes[191], absque aliqua
redemptione oculos & testiculos amitterent.
[Note 191: _Malm. in H. 1. 158, pag. 159. Fl. wig. Rad.
Niger. Hov. in anno 1108._]
[Marge: _Monetam integram
non respuendam._]
Et quoniam sæpissime dum denarii boni[192] argenti eligebantur,
flectebantur, rumpebantur [a venditoribus] respuebantur; statuit ut
nullus denarius vel obolus (quos & rotundos esse instituit) aut etiam
Quadrans, si integer esset, respueretur[193]. Nota, quod _si_ &
_respueretur_ solummodo apud Hovedenum reperiuntur. Vide supra in An.
1106.
[Note 192: _Fl. Wig. anno pag. 1108. Eadm. lib. 4. pag. 94.
Hoved. ib._]
[Note 193: _Malm. lib. 4. pag. 162._]
[Marge: _Foresta._]
Anglos angaria forestæ vehementer oppressit,[194] multas etiam
instituit, ut patet in Chart. Libert. R. Steph.
[Note 194: _Rad. Nig. an. 1108._]
Cervicidas ab homicidiis parum decernebat. Vid. Neub. lib. 103.
[Marge: _Filia Regis nupta
Imperatori._]
Rex dedit _Mathildem_[195] filiam suam Henrico Imp. quæ apud Moguntiam
desponsata est, in & Imperatricem consecrata. Cui Imperator dedit CM.
equites in dote.
[Note 195: _Ibid._]
[Marge: _Danegeld._]