PRÆFATIO DRAKENBORCHII.

Mortuo et rebus humanis erepto Silio, sive id temporum, in fœdam

barbariem ruentium inertia ac pessimo studiorum contemtu, sive quo alio

casu adcidisse dicendum sit, unicus, quem nobis reliquit, ingenii fetus

duriore fortuna conflictatus, et oblivione ac silentio tantum non

sepultus esse videtur. Si enim solum Sidonium Apollinarem excipiamus,

a tempore Plinii ac Martialis per tredecim ferme secula nullus fuit, qui

ejus vel verbo meminisse reperiatur. Quin insuper constanti adeo fama et

existimatione hominum seculo XIV volvente periisse credebatur, ut

Franciscus Petrarcha, primus ille humaniorum literarum instaurator,

damnum, quod Silii poema amittendo studia nostra fecisse existimabantur,

resarcire cupiens, opus, cui _Africæ_ nomen dedit, et quo belli Punici

secundi historiam versibus complexus est, composuerit: quod minime

facturus fuisse videtur, si poetæ nostri laborem alibi locorum

delitescentem superesse suspicari potuisset[1]. Depulsis tandem aut

fugientibus, quæ orbi universo obfusæ fuerant, ignorantiæ tenebris, et

felici auspicio renascentibus omnis generis studiis, quum monachalium

bibliothecarum horridas latebras studiose excuterent viri eruditi, etiam

Silius cum infinitis aliis prisci ævi scriptoribus ex squalido situ et

pulvere protractus, et in lucem vindicatus est. Ne vero varias doctorum

opiniones de auctore, loco et tempore, quo Silius repertus est,

memorando patientia lectoris nimium abutar, dicam verisimillimum mihi

videri, Punica hæc inventa fuisse per Poggium Florentinum prope

Constantiam in monasterio Sancti Galli tempore concilii Constantiensis.

Certe Poggium Silii inventorem esse agnoscit Hugolinus, seu Ugolinus

Verinus, qui non longe post hæc tempora vixit, et scriptis inclaruit,

lib. II de Viris Illustr. urbis Florent. ubi Poggium sic commendat:

Quin etiam sollers Germanis eruit antris

In Latium altiloqui divina volumina Sili.

Etiam Guarinus Veronensis, sive Franciscus Barbarus, sive alius quis eo

tempore, in epistola, qua Poggio Quintiliani inventionem gratulatur,

quam nuper ex bibliotheca Paullina Lipsiensi publici juris fecit Jo.

_Gottlieb Krause_, ejusdem bibliothecæ præfectus, in vernacula librorum

historia P. I, p. 46[2]: «Tu Tertullianum, tu M. Fabium Quintilianum, tu

Q. Asconium Pedianum, tu Lucretium, SILIUM ITALICUM, Marcellinum, tu

Manilium astronomum, L. Septim. Valerium Flaccum, tu Caprum, Eutychium,

Probum, grammaticos, tu complures alios, BARTHOLOMÆO COLLEGA TUO

ADJUTORE, vel fato functos vita donasti, vel longo, ut aiunt,

postliminio in Latium reduxisti.» Idem denique testatur ipse Poggius in

orat. in funere Nicolai Nicoli, «Quod autem egregiam laudem meretur,

summam operam curamque adhibuit ad pervestigandos auctores, qui culpa

temporum perierant. Qua in re vere possumus dicere, omnes libros fere,

qui noviter tum ab aliis reperti sunt, tum a me ipso, qui integrum

Quintilianum, Ciceronis nostri orationes, SILIUM ITALICUM, Nonium

Marcellum, Lucretii partem, permultosque præterea e Germanorum

Gallorumque ergastulis mea diligentia eripui, atque in lucem extuli,

Nicolai hujus suasu, impulsu, cohortatione, et pæne verborum molestia

esse literis Latinis restitutos.» Locum vero et tempus, quo Silius ex

squalidi carceris horrore ereptus est, memorat Marsus ad Silii lib.

VIII, v. 125: «Hic plurima Silii carmina desiderantur illius incuria,

qui hoc opus exscripsit _apud Constantiam_, urbem Galliæ, ubi hoc poema

jam amissum a POGGIO, viro id ætatis literatissimo, repertum fuit

_tempore divi Nicolai_ Pontificis Maximi: cujus felicissimi pontificatus

auspiciis Latina lingua, quæ Vandalum Gothicumque sapiebat, proprium

decus resumere cœpit.» Quamvis autem auctorem et locum recte

designaverit Marsus, in definiendo tamen tempore erravit. Quum enim

Lilius Gyraldus in dial. IV, de Poetar. Historia scribat, Silii Punicum

bellum «eo tempore, quo Christianorum procerum conventus, quod

_Concilium_ nostri, Græci Σύνοδον vocant, in Germania haberetur, _in

quapiam ibi turri_ fuisse repertum, literis admodum obsoletis et

pervetustis, et cum eo una cariosos quosdam aliorum scriptorum libros,»

dubitandum minime puto, quin inventus sit Silius tempore concilii

Constantiensis, quod habitum est anno post Christum natum CIↃCCCCXV et

sequentibus, Johanne XXIV et Martino V Pontificibus Romanis; eodem nempe

loco et tempore, quo etiam Quintilianus, quem male alii in salsamentarii

taberna repertum tradunt. Asconius Pedianus, et Valerii Flacci

Argonauticon priores libri, quos Gyraldus per _cariosos aliorum

scriptorum libros_ designat, inventi sunt. Paribus enim verbis Poggius

ipse locum, unde hos codices extraxit, describit in epistola ad Guarinum

Veronensem, cujus partem olim Mabill. ac Menag. ediderunt[3], sed quam

integram nuper vulgavit supra laudatus _Krause_ dicto loco, «Est autem

monasterium Sancti Galli prope urbem hanc (scil. Constantiam) millia

passuum XX. Itaque nonnulli animi laxandi et simul perquirendorum

librorum, quorum magnus numerus esse dicebatur, gratia eo perreximus.

Ibi inter confertissimam librorum copiam, quos longum esset recensere,

Quintilianum comperimus adhuc salvum et incolumem, plenum tamen situ et

pulvere squalentem. Erant enim _non in bibliotheca_ libri illi, ut eorum

dignitas postulabat, _sed in teterrimo quodam et obscuro carcere, fundo

scilicet unius turris_, quo ne capital. quidem rei damnati

retruderentur, etc. Reperimus præterea libros tres primos et dimidiatum

quarti C. Valerii Flacci Argonauticon, et expositiones, tamquam thema

quoddam, super octo Ciceronis orationibus Q. Asconii Pediani,

eloquentissimi viri, de quibus ipse meminit Quintilianus. Hæc mea manu

transcripsi, et quidem velociter, ut ea mitterem ad Leonardum Aretinum,

et Nicolaum Florentinum.» Scripta autem est hæc epistola _Constantiæ

XVII Kal. Jan. anno Christi_ CIↃCCCCXVII: altera vero, quæ Guarino

Veronensi tribuitur, et Silium jam inventum dicit, cujusque particulam

supra laudavimus, _Venetiis pridie Nonas Julias anno Christi_

CIↃCCCCXVII. At Nicolaus V, cujus pontificatu Marsus Silium repertum

tradit, ab anno Christi CIↃCCCCXLVII ad annum CIↃCCCCLV ecclesiæ Romanæ

præfuit. Insuper Leonardus Aretinus ac Nicolaus Florentinus, seu

Nicolaus Nicolus, ad quos se libros recens inventos misisse Poggius

scribit, primus anno CIↃCCCCXLIII e vita excessit, alter anno

CIↃCCCCXXX, si Vossio fides habenda, lib. III de Histor. latin. cap.

V et VI, in quo posteriore tamen error typographicus irrepsisse videtur,

quum ipse dicat, exstare Philelfi ad Nicolaum Nicolum epistolam (ea est

lib. II, epist. 18), anno MCCCCXXXVIII (lege MCCCCXXXIII) scriptam. Non

diu tamen post eum annum superfuisse ex ipsa eadem epistola patet, in

qua _vir decrepitus_ vocatur, quum mortuus fuisse dicatur anno ætatis

LXXIII. Quidquid sit, ex ipsa Poggii orat, in funere Nicolai Nicoli,

pag. 103 constat, mortuum esse Nicolum vivente adhuc Leonardo Aretino

aliisque, quos verborum suorum testes laudat. Bartholomæus autem, quo

_collega et adjutore_ Silium inventum dicit Guarinus Veronensis in

sæpius memorata epistola, amicus Poggii fuit, in cujus scriptis sæpius

memoratur, nunc sub nomine _Bartholomæi de monte Polliciano_, nunc _de

monte Peliciano_, nunc denique _de monte Puliciano_; neque alius est ab

illo, quem Silii codicem, unde reliqua ejus poetæ per Italiam exemplaria

descripta sunt, possedisse cognovimus ex Franc. Filelfo, lib. XVI,

epist. 14: «Velim, quam diligentissime odoreris, apud quem hospitetur

ille codex Silii Italici poetæ, quem Antonii Barbadori pater, quo

tempore in monte Publiciano præturam gessit, ex bonis illis Bartholomæi

venatus est, quem Martinus Pontifex Maximus primum secretarium habuit.

Nam codices omnes, quotquot illo exemplari exscripti sunt, depravatos

corruptosque invenio.» Per Poggium itaque hoc modo vitæ et luci

restitutus Silius a doctis magno applausu exceptus, et jam sub ipsis

inventæ artis typographicæ initiis sæpius Romæ, Parmæ ac Mediolani

excusus est. Sed quum partim librariorum scribarum imperitia, partim

operarum atque editorum negligentia deformatus adeo ac corruptus

circumferretur, ut a nemine fere agnosci, aut cum fructu legi posset, in

eo emendando atque interpretando certatim operam posuerunt viri illorum

temporum eruditi. Primi autem, quos in hoc stadio decurrisse accepimus,

fuerunt _Petrus Montopolita_, _Pomponius_, et _Dominicus de Caldariis_,

sive, ut dici maluit, _Domitius Calderinus_, quorum memoria apud Petrum

Marsum in Præfat. in Silium ad Illustr. Principem Virginium Ursinum

exstat. Calderini autem commentarios Silianos memorat etiam Sabellicus

in dial. de linguæ Lat. reparat. et ipse Calderinus in Præfat. ad

Martial. Sed eorum labores lucem vidisse non videntur. His successit

_Petrus Marsus_, Pomponii et Calderini discipulus, qui Silium

commentariis illustratum edidit. Verum quum non corruptos solum et

pessimæ notæ codices, qui vulgo exstabant, secutus fuerit, sed ipse

etiam priora menda novo errorum cumulo adauxerit, nihil commodi Silium

et humaniorum literarum studiosos ex ejus labore cepisse quisque facile

judicare potest. Post Marsum anno CIↃIↃIV poetam nostrum edidit

_Martinus Herbipolensis_, qui singulis libris argumenta _Hermanni

Buschii_ Pasiphili, natione Westphali, addidit. Ejusdem deinceps Buschii

scholia margini editionum Basileensium ac Parisinæ Colinæi adjecta sunt;

quæ, quamvis _vice uberis commentarii esse posse_ dicantur, raro

quidquam bonæ frugis præstant. Martinum Herbipolensem et Buschium

proxime excepit _Ambrosius Nicander_ Toletanus, qui editioni Juntinæ

anni CIↃIↃXV præfuit. Magnifice hic in præfatione ad Laurentium

Medicem testatur, Silium «sua arte faberrime politum, et pervigili cura

serenitati pristinæ restitutum ope vetustissimi exemplaris Roma advecti,

atque omnibus maculis detersum defecatumque esse.» Verum tantum abest,

ut splendida hæc dicta factis æquaverit, ut potius omnia contraria

præstitisse dicendus sit. Nulli enim scriptorum, qui ex miserrimo

bonarum artium naufragio elapsi monumenta ingenii ad nostram memoriam

propagarunt, plura ac scelestiora vulnera inflixit aut fœda priorum

temporum barbaries, aut infausta librariorum inscientia, et audax

Criticorum temeritas, quam Silio intulit inconsiderata hujus hominis

mutandi prurigo et insania, ut passim ex adnotationibus nostris patebit.

Utinam igitur imitari maluisset exemplum _Damiani_ cujusdam _Benessæ_,

quem reprehendit, quod Silium a se emendatum jactet, quum ex illo, qui

vulgo circumferebatur, descripserit! Nam si ipse etiam id facere in

animum induxisset, viri docti operæ et labori in tot ineptissimarum

lectionum monstris exhauriendis, quæ passim invitis Musis et Apolline

tersissimo poetæ obtrusit, parcere potuissent. Per Nicandri tamen

vestigia incedere libuit postea _Francisco Asulano_, qui editionis

Aldinæ anni CIↃIↃXXIII curam habuit; ut editionem Juntinam non vidisse

existimandus sit Barthius, qui ad Statii Thebaid. IV, v. 717, _Silium ab

Aldo vel ejus correctore plane perditum_ dicit, quod de Nicandro

meritissime prædicari potest. In eo tamen a Juntina discessit editio

Aldina, quod initio libri octavi Asulanus ex Jacobi Constantii

collectaneis criticis versus quatuor et octoginta, in Gallia, ut aiunt,

repertos, primus inseruerit. Post hæc tempora, quæ renascentium

literarum quasi infantia quædam aut pueritia censenda sunt, certior

clariorque poetæ nostro lux obfulgere cœpit. Quum enim _Ludovicus

Carrion_, dum bibliothecam Coloniensem diligentius lustraret, in

venerandæ antiquitatis manuscriptum, hæc Punica continens, quod tempore

Caroli Magni exaratum fuisse opinatur, incidisset, ejus auxilio sparsim

nonnullis locis in Emendationibus suis opem ferre conatus est, ac Silium

nobis multis partibus meliorem dedit[4]. Quum vero idem codex per

Melchiorem Hittorpium Theologum, ac bibliothecæ Coloniensis præfectum,

etiam _Francisco Modio_ innotuisset, integrum is poetam ad eum recensere

instituit: quem quoniam _cum Homero et Virgilio collatum, ac locis

innumeris emendatum_, ut ipse promisit, aliquando edere in animo

haberet, plerumque veriores modo scripturas, ex Manuscripto depromtas,

in _Novantiquis Lectionibus_ proposuit[5], et uberiores earum

adsertiones commentario, quem meditabatur, servavit; qui magno

reipublicæ literariæ damno, sive ejus morte, sive quoquo alio casu

interceptus, æternum latebit. Anno deinde CIↃIↃC Silium ad fidem

ejusdem libri Agrippinatis ac mentem Modii emendatum edidit _Daniel

Heinsius_, tum pæne adhuc puer, eique eruditissimas notas addidit, quas

ob teneram ætatem, qua eas conscripsit, _Crepundia Siliana_ vocavit, sed

quarum ipsum nec senem unquam pœnituit. Post Danielem Heinsium

memorandus est _Claudius Dausqueius_ Sanctomarius, Canonicus

Tornacensis, qui anno præteriti seculi quinto et decimo, non octavo et

decimo, ut quædam exemplaria exhibent, solita typographis fraude, Silii

Punica non contemnendo commentario illustravit. Optimam hic operam Silio

navare potuisset, nisi insano Modium et Heinsium carpendi studio ut

plurimum in pejora abreptus, ubique se typothetarum mancipium præstare,

et non excusandos eorum errores patienter ferre ac patrocinio suo

probare maluisset, quam verissimas lectiones ex Codice Coloniensi

erutas, cujus ipse etiam excerpta ab Heriberto Rosweydo accepisse

videtur, agnoscere: in quem gravius dicere abstinebo, quod postumam

Modii ac parentis sui famam et nomen, justissima indignatione

inflammatus, passim vindicaverit Nicolaus Heinsius. Eodem tempore, quo

labor ille Dausqueii prodiit, Silio etiam medicas manus admovit vir

infinitæ lectionis _Caspar Barthius_, qui per Janum Gruterum excerpta

veterum membranarum, quæ Oxonii in Collegii Reginensis bibliotheca

servantur, adeptus, eum omnem variis Adversariorum libris recensuit[6].

Hic autem Codex, licet non ubique tantam, quantam Coloniensis, fidem

mereatur, minime tamen negligendus est; tum quod innumeris locis

verissimas Agrippinatium membranarum lectiones a Modio laudatas egregie

firmet, tum inprimis quod integrum nobis Silium exhibeat, quum

manuscriptum Coloniense, a barbara manu truncatum, dimidio libri sexti

decimi et toto ultimo careat. Barthius vero, qui ceteroquin lumine

mentis quam acerrimo præditus erat, dum Dausqueio, quem poetis

enarrandis longe præcellere censebat, ac plures scriptores illustrasse

optabat, contra Modium et Heinsium plus æquo favet, non raro, ut alter

Ixion, pro Junone nubem amplexus est. Haud longe post Barthium Silii

emendationi etiam animum intendere cœpit _Joannes Fredericus Gronovius_,

qui in Observationibus et aliis scriptis egregiam lucem difficilioribus

ac præ reliquis depositis et conclamatis locis ingenio et ope

vetustissimarum editionum adfudit.--Ultimus denique nostra memoria

Silium anno elapsi seculi quinto supra nonagesimum Lipsiæ in publicum

emisit _Cellarius_, qui ex prioribus criticis, Modio, Barthio, Gronovio,

Nic. Heinsio, aliisque, quæ præcipue ad poetæ nostri ornatum ac decus

facere videbantur, conquirens, iisque notas suas addens, accuratam satis

atque concinnam editionem dedit. Maxime vero in præfatione ad Lectorem

laudat et prædicat Fridericum Benedictum Carpzovium, quod editionem Dan.

Heinsii, cui filius Nicolaus Heinsius manu sua plures conjecturas et

emendationes adscripserit, communicare voluerit, ut eas, tamquam

pretiosissimas gemmas, adnotationibus suis inmisceret. Verum et

Carpzovium et Cellarium opinionis hujus falsos fuisse haud ita pridem

casu quodam didici. Adornandæ enim huic editioni subsidia circumspiciens

incidi in Colomesii catalogum manuscriptorum Isaaci Vossii, in quo inter

libros Latinos cum manuscriptis collatos num. CXXIX memoratum inveni

_Silium Italicum Heinsii cum manuscriptis collatum_. Quum autem ingenti

desiderio tenerer hujus libri videndi ac versandi, quem cum aliis

omnibus ejus generis Vossianis Academiæ Lugduno-Batavæ Curatores

Amplissimi maximis inpensis ac sumtibus bibliothecæ publicæ

vindicaverant, humanitate tandem ac beneficio Wolferdi Senguerdii et

Jacobi Gronovii voti compos factus in capite ejus hæc manu Vossii

adnotata reperi, «Multa in Silio castigata, asteriscoque notata, et

excerpta ex Illustrissimi Scaligeri exemplari, manu illius a mendis

purgato.» Quum autem hæc omnia descripsissem, domum redux statim

deprehendi, ea, quæ Cellarius a Carpzovio adceperat, Jos. Scaligero

tribuenda esse, non vero N. Heinsio, qui, quod etiam Vossius fecit, quæ

Scaliger ad oram sui exemplaris adscripserat, sua manu excerpserat:

quare passim in notis vero auctori reddidi.

Atque hæc ferme sunt, quæ ad hunc diem virorum doctorum labore et

industria in Silio acta sunt: ut vero, quæ restant, absolvamus, videndum

nunc superest, quid ipse in hac editione præstiti. Quum Petrus Burmannus

munere fratris Caroli Crucii, Consulis Lugduno-Batavi, ineditas Nicolai

Heinsii in poetam nostrum notas possideret, quas, detestatus eorum

exempla, qui illaudando facinore his thesauris soli incubare

consueverant, dudum cum orbe erudito communicare gestiebat (quod ut ipse

exsequi posset, varia negotia semper inpediverant), auctor mihi fuit ac

suasor, ut Silio manus admovere, et diutius, quam par erat, latentem

hunc optimarum observationum thesaurum in lucem protrahere vellem.

Auctoritate igitur et inpulsu tanti viri, qui, quod disciplina ejus

fictus ac formatus eram, quid humeri mei ferre poterant, optime

intelligebat, inductus et permotus Nicolai Heinsii primo adnotationes,

quas margini editionis Dausqueianæ variis temporibus, ut quæque in

mentem venerant, allevit, quanta fide potui, descripsi, et cum alio

exemplari editionis Colinæi, cujus oræ, præter quam plurimas

conjecturas, manuscriptorum varias lectiones commiserat, diligenter

contuli. Adhibuit autem Vir Illustriss. et studiosius, quam priores

fecerant, consuluit excerpta codicis Coloniensis, quo olim Carrion et

Modius, membranarum Oxoniensium, quibus Barthius usi fuerunt; deinde

illis quidem non visum manuscriptum Puteaneum, reliquis tamen, quod

fatendum est, integritate ac fide inmensum quantum concedens, quod nunc

in bibliotheca Regis Christianissimi servatur[7], vetustam insuper

editionem Parmensem anni 1481 quam ab Edmundo Figrelio, quondam

Historiarum in Regia Academia Ubsaliensi Professore, ex bibliotheca

Regis Sueciæ utendam adcepit, nonnunquam denique Romanam editionem

antiquissimam Aldinam, aliasque: unde multam observationum silvam nactus

est, ac quam plurimas et egregias lectiones ab ipsius Silii manu

profectas, quas posteriorum temporum librarii et literatores insigni

scelere depravarant ac corruperant, felicissime auctori restituit.

Quamvis autera magnam satis bonæ frugis copiam observationes Heinsianæ

contineant, et solæ insigne decus præ aliis huic editioni addituræ sint;

dubitandum tamen non est, quin multis partibus meliores ac politiores

prodiissent, si auctor ultimam manum, quod acerba et luctuosa studiis

nostris morte abreptus facere nequiit, inponere, et ipse earum editioni

præesse potuisset. Hoc labore perfunctus alia mea conquisivi, quibus

nova, quam moliebar, editio placeret, et lectorem alliceret. Modii

itaque Novantiquas Lectiones et Barthii Adversaria perlegere, et omnia,

quæ ad Silium ornandum faciebant, inde excerpere cœpi, ut, quod nunquam,

nisi in hac nunc editione, præstitum erat, quæ ad emendationem aut

illustrationem auctoris nostri passim ac variis locis adnotaverant;

quorumque multiplex in notis Heinsianis mentio fiebat, in ordinem

digererem, et contextui subjicerem. In quo quantum molestiæ mihi

devorandum fuerit, nemo ex æquo æstimare potest, nisi qui, in simile

quondam pistrinum detrusus, eumdem, quem ego, laborem exantlavit. Deinde

quum Danielis Heinsii Crepundia Siliana, quæ paucis paginis ingentem

reconditæ ac non protritæ eruditionis copiam continent, rarius non in

his terris modo, sed ubique etiam, inveniri possent, aut, si casu

invenirentur, quam animose, si molem libelli spectas, et insano pretio

compararentur, non committendum censui, ut bonarum artium studiosi tam

exquisitis bellariis, præsertim data hac occasione, ulterius carerent,

aut sæpe aliquo census detrimento sibi comparare necesse haberent. Ut

itaque recensita, et, quantum fieri potuit, a sordidis typographorum

vitiis et erroribus expurgata, et editionem Lugduno-Batavam et

Cantabrigiensem cum hac nostra comparanti patebit, hic denuo

exprimerentur, curavi. Ne quis autem miretur vel culpet, nullam me

rationem in hac editione habuisse adnotationum, quas in poetam nostrum

conscripsit Dausqueius, æquum Lectorem monendum duxi, nie justissimas

causas habuisse, cur hic repetitæ non sint. Nam quum solo modici

voluminis instar esse possent, studiosorum sumtibus parcere debui, ne,

si eas aliis, quas nunc dedi, adjecissem, mole libri, unde etiam pretium

augeretur, emtorem deterrerem magis, quam allicerem: præterquam quod

etiam longe plurima illis insint, quæ elegantiorum studiorum cultoribus

non magnam utilitatem præstarent, quoniam Dausqueius multa iis

admiscuerit, quæ, nisi infenso odio, quo, nescio quam ob causam, Modium

ac Dan. Heinsium prosequebatur, obcæcatus atque in pejorem plerumque

partem abreptus fuisset, ipse omittenda atque inducenda putasset.--Quum

autem non aliorum modo curas in auctorem nostrum edere, sed ipse etiam

aliquid conari, et in Silio studiorum tirocinium deponere constituissem,

Burmannus, cui quantum hæc editio debeat, jam superius prædicavi, non

contentus ea, quæ vidimus, præbuisse, gratiam etiam, qua valebat, apud

Ezechielem Spanhemium interponere non dubitavit, ut excerpta codicis

Oxoniensis, qui in bibliotheca Collegii Reginensis servatur, et quo

Barthius et Nic. Heinsius usi fuerant, sed cujus variæ scripturæ Colinæi

editioni Heinsianæ adscriptæ non sunt, transmitti curaret. Cujus

beneficio etiam, facile id concedente Richardo Bentleio, Academiæ

Oxoniensis Cancellarii vices agente, collationem ejus manuscripti ad

Cellarii editionem institutam adcepi. Deinde Franciscus Hesselius, olim

in Athenæo Rotterodamensi Historiarum et Eloquentiæ Professor, nunc vero

apud Trajectinos nostros in Collegium Canonicorum ad D. Mariæ

adscriptus, medio ac parario Davide Hoogstratano, ludo literario

Amstelædami præfecto, ejusdem codicis Oxoniensis excerpta, editioni

Raphelengii CIↃIↃCXI manu viri docti addita, ab eruditissimo viro Petro

_Ulaming_ impetravit: quod, si conjecturis indulgere liberet, idem

exemplar fuisse, quod olim Barthio Silium recensenti ad manus fuit,

gravissimas ob causas suspicarer. Quum vero quibusdam in locis duo hæc

exemplaria, quæ tamen ex iisdem membranis propagata sunt, inter se

dissentire deprehenderem, et ipsum codicem inspiciendi facultatem non

haberem, aut quis fidelius manuscripti Anglicani lectionem expresserit,

satis prospicere nequirem, bona fide tecum agere malui, Lector, eoque in

casu utramque lectionem memorare; ut, quibus ipsas membranas consulere

datur, nihil me in his incertis conjecturis dedisse intelligere queant.

Insuper Jacobus Gronovius editionem Mediolanensem; G. Claramontius, in

ecclesia Walonica apud Amstelædamenses divinorum oraculorum interpres,

editionem Martini Herbipolensis, et Marsi Parisinam; egregius causarum

patronus Gulielmus Best editionem Juntinam, cujus margini pauca

adscripserat Ger. Vossius, liberaliter usui meo concesserunt. Deinde

quum procedente tempore Silius aliquamdiu typographos exercere cœpisset,

consilii mei certior factus Jacobus Perizonius primam omnium editionem,

quæ Romæ anno CIↃCCCCLXXI excusa est, et nunc cum aliis nonnullis libris

ac scriptis legato ejus in bibliothecam Lugduno-Batavam commigravit, ad

me transmisit; quemadmodum etiam _van der Kloot_ Marsi Venetam primam:

quæ causa est, ut earum ante septimum aut octavum Punicorum librum in

notis meminisse non potuerim. Jo. Herm. Schminckius, Historiarum atque

Eloquentiæ Marpurgi Hassorum Professor ordinarius, quum ex Iselio, SS.

Theologiæ apud Basileenses Professore, audivisse se meminisset, eum ante

quatuordecim admodum annos per Helvetiam peregrinantem Tiguri in

manuscriptum Silii forte fortuna incidisse, nihil apud amicum

prætermisit, ut ejus opera codicis illius excerpta mihi impetrare

posset. Quum vero Iselius ea de re cum Hottingero, Theologo Tigurino,

egisset, isque non modo librum conferendi, verum insuper, quod raro

concedi solet, ad Iselium mittendi potestatem et bibliothecæ curatoribus

ac præfectis impetrasset; excussis omnibus angulis tandem præter spem

codex Silii, quam diligentissime quæsitus, Tiguri non reperitur. Ut adeo

persuadeat sibi Iselius, vel membranas illas interea temporis scelestis

manibus ex bibliotheca Tigurina subreptas, aut in latebras infortunio

quodam amotas fuisse, vel, quum id ob singularem eorum, quorum curæ hæc

bibliotheca commissa est, diligentiam nullo modo verisimile videretur,

Silium, quem se manuscriptum Tiguri vidisse, et manibus tractasse

credebat, in quodam Helvetiæ monasterio, cujus nunc memoria non

occurrebat (plura enim libris vetustis haudquaquam destituta eodem in

itinere perlustraverat), adhucdum latere; sed cujus, si quam maxime

meminisset, ob nuperos per Helvetiam motus et animorum dissidia videndi

aut conferendi nulla spes supererat. Interim idem Schminckius, qui non

minus meis, quam sui ipsius commodis inservire cupiebat, quum etiam in

bibliotheca Guelferbytana Silii codicem servari intelligeret, non ante

conquievit, quam Eccardus, Professor Helmæstadiensis, recepisset, se

varias ejus lectiones excerpturum, et ad me missurum, qui tamen, quum ex

illo tempore variis negotiis inpeditus fuerit, tum inprimis quoniam ei

provincia historiam ac res gestas Georgii I, Regis Magnæ Britanniæ et

Electoris Brunsvicensis conscribendi inposita sit, fidem datam adhuc

solvere prohibitus est. Ea vero molestius tuli, utrumque hoc negotium in

fumum abiisse, quod simul omnem spem codices aliis, qui Silio opem

tulerunt, non visos nanciscendi penitus mihi præcisam cernerem. Nam

præter manuscripta volumina, quorum modo memini, et ea, quæ Heinsius

aliique Silii interpretes consuluerunt atque excusserunt, quorum

integerrimum etiam atque optimæ notæ Coloniense dudum periisse est quod

suspicemur, rari per Europam poetæ nostri Codices reperiuntur, et

nescio, an plures, quam recentissimus ille, quem ante hoc biennium, quum

Lutetiæ versarer, in bibliotheca Regis Christianissimi videre contigit,

sed ob temporis brevitatem cum editis committere non potui, et sex alii

in Italia, pariter nuper scripti, quorum quinque in bibliotheca Magni

Ducis Etruriæ, unum in bibliotheca Eminentissimi Cardinalis Ottoboni

exstare coram mihi adfirmavit testis oculatus vir eruditissimus, et non

modo Benedictinorum, sed totius etiam Galliæ lumen ac singulare decus,

Bernardus _de Montfaucon_[8]. Codicem enim, quem testimonio Götzii in

descriptione Bibliothecæ Senatus Lipsiensis Lipsiæ exstare credebam, dum

in eum perquirerem, nullum esse, sed calami vitio pro Statio Silium

positum audivi. Auxiliis igitur atque opibus, et quæ ipse habebam, et

quæ amicorum benignitate consecutus sum, instructus Silii recensionem

adorsus sum, illud inprimis adtendens, ut auctoris contextus, quantum

fieri potuit (restant enim etiamnum plurimi nodi difficillimi, qui sine

aliorum codicum auxilio vix solvi posse videntur), ex manuscriptorum ac

vetustarum editionum præscripto quam emendatissimus ederetur: in quo

passim secutus sum, nisi ubi genius linguæ Latinæ vel poetæ aliud mihi

flagitare videbatur, quod tamen paucissimis in locis accidit,

Illustrissimum Heinsium, qui oræ editionis Dausqueianæ, qua uti solitus

fuit, non modo notas suas alleverat, sed etiam ipsum poema, quemadmodum

a manu Silii profectum conjiciebat, antiquorum librorum fide diligenter

atque accurate correxit. Deinde, quoniam codicibus manu exaratis

destitutus forem, sine quibus parcissime conjecturis indulgendum censeo,

illud præcipue in notis egi, tum ut a viris eruditis ex membranis

revocatas lectiones aut ab ingenio profectas conjecturas vel optimorum

auctorum testimonio probarem ac stabilirem, vel receptam lectionem, si

ea præstare videretur, sine cujusquam offensione vindicarem: tum ut ex

priscis editionibus, si fieri posset, ostenderem ac palam omnibus

facerem, quibus gradibus veterum librariorum, typographorum aut

criticorum ignorantia atque audacia Silii manus depravata, et ea, quæ

vulgo, obtinebant, verba substituta fuerint: tum ut decantatam et

omnibus notissimam Silii imitationem Maronianam accuratius demonstrarem:

tum denique, ut loca obscuriora, quæ tirones facile morari possent (æque

enim eorum, quam principum in his literis virorum rationem habendam esse

arbitratus sum), clariori luce perfunderem.

Possem nunc, mi Lector, ad ipsum poetam evolvendum te dimittere, nisi

data hac occasione, publici juris facienda censerem, quæ nuper ad

difficilem Silii locum lib. III, v. 395, præsente Newtono, Annæ Magnæ

Britanniæ Reginæ Legato, publice prælegit Antonius Maria Salvinius,

Græcarum literarum Florentiæ Professor, mecum vero communicavit Henricus

Brenkmannus, ex ore illius excepta, quibus, quæ Illustriss. Heinsius ad

eumdem locum notavit, egregie confirmantur. Verba Silii hæc sunt,

At Nebrissa Dionyseis conscia thyrsis,

Quam Satyri coluere leves, redimitaque sacra

Nebride et Hortano Mænas nocturna Lyæo.

Ad quæ ita Salvinius: «Nebrissæ Hispanicæ urbis etymon ostentatione

quadam eruditionis ingeniosa ac poetica Silius arcessit a Græcia, quasi,

sicut omnium doctrinarum, illa quoque omnium linguarum parens atque

altrix fuerit. Nebrissæ igitur nomen a Nebride h.e. hinnuli aut damæ

maculosa pelle, derivat, qua Menades seu Bacchæ, tamquam animalis pelle

Baccho dilecti, dorsum ac caput operiebant. Sacra Bacchi nocturna quis

nescit? In iis, quæ Orgia (credo a numinis vi Bacchantiumque ira ac

furore adpellabantur), multa arcana atque infanda perpetrabantur.

Lampzacenum illum obscœnum deum, quem tamquam omnis genituræ præsidem

venerata Priapum adpellavit antiquitas, eumdem cum Baccho esse putabant.

Nec novum est, plura numina in unum conferri, ut videre est apud

Macrobium, veterum superstitionis indagatorem sagacissimum. Priapum

novitium esse Deum, Strabo ait, argumento ejus, quod apud Hesiodum, qui

Theogoniam conscripsit, et de Deorum stirpe accurate verba fecit, de

Priapo altum silentium est: quamobrem Geographus Orthanæ, Conissalo,

Tychoni aliisque similibus apud Atticos diis similem esse pronunciat, ut

aliquid, quod illum quoquo modo repræsentaret, in antiquitate reperiat.

Verba Geographi sunt e libro XIII. Ἀπεδείχθη ὁ θεὸς οὗτος ἀπὸ τῶν

νεωτέρων. Οὐδὲ γὰρ Ἡσίοδος οἷδε Πρίαπον, ἀλλ’ ἔοικε τοῖς Ἀττικοῖς

Ὀρθάνῃ, καὶ Κονισσάλῳ, καὶ Τύχωνι, καὶ τοῖς τοιούτοις. _Creatus deus

hic a recentioribus; neque enim Hesiodus novit Priapum, verum similis

est Atticis Orthanæ, Conissalo, Tychoni, similibusque numinibus._ Qui

indicem Latinum Strabonis confecit, _Orthana_, inquit, _dea Attica_.

Imo ego, _Orthana_, inquam, _deus Atticus_. Non est enim Ὀρθάνῃ dandi

casus apud Strabonem a recto feminino Ὀρθάνη, verum a recto masculino

Ὀρθάνης, latine _Orthana_. Nam quod nomen vere masculum deum

significat, non femininum, re ipsa constare videtur. Quippe procul dubio

Ὀρθάνης ab erecta virilitate, qua ille deus insignis est, adpellabatur.

Quid hoc ad deam? Ergo Lyæo cognomentum Orthanæ, quum Baccho Venus

incalescat, æquissime tribuit Silius, et nihil mutandum, nisi quod

varianda scriptura, et adspiratio, quæ initio obrepserat in _Hortana_,

ab illo loco removenda, et post _t_ ponenda, ut sit _Orthana_, ἀπὸ τοῦ

ὀρθὸς, _rectus_, _erectus_, et retinendum, ut habetur in editione

Genevensi,

...... Et Orthana Mænas nocturna Lyæo;

«quod male editores Amstelodamenses mutarunt in _Hortano_, ut

concordarent, ut ita dicam, cum _Lyæo_. Nihil ad hunc locum Daniel

Heinsius in Crepundiis suis ad Silium Italicum.»

[Annotatio 1: Eadem est sententia Fabricii et Ernesti in Biblioth.

lat. Tom. II, p. 178; Vossii de histor. lat. I, 29, p. 144, et

Apostoli Zeni Diss. Voss. I, p. 3. Sed refragatur _Lefebvre_ in

Præfat. Edit. Latino-Gallicae p. 10, cujus verba, ab Ill. Ernesti

jam adposita, hæc sunt: «_Je suis actuellement convaincu par la

lecture du Poëme de Pétrarque, que ce Savant en avait un

exemplaire. Drakenborch et M. le baron de la Bastie (Mém. de

l’Académ. des Inscrip. Tom. XV) ont répété, d’aprés Lil. Girald,

que si Pétrarque eût connu le Poëme de Silius il n’en eût pas fait

un sur le même sujet. Je suis au contraire persuadé que Pétrarque

n’a fait le sien, que parcequ’il avait un Silius, qu’il regardoit

sans doute comme le seul exemplaire qui fût resté, et qu’il a

laissé ignorer pour la gloire de son propre ouvrage._» Hanc

suspicionem nimis injuriosam probat censor eruditus in Annal.

literar. Gœtting. a. 1782. Additam. pag. 261, 262.

Videatur quoque Colomesius ad Gyraldi dialog. IV, de Historia

poetarum pagin. 240. _Ed._]

[Annotatio 2: In _der umständlichen Bücher-historie_. Lips. 1715,

in-8º.]

[Annotatio 3: Mabillonius itineris Italici p. 211, et Menagius

anti-Bailleti I, p. 46. Integram exhibet etiam Jac. _Lenfant_ ad

calcem Poggianorum. Amst. 1720, in-8º, pag. 309. Præter eum in

Biblioth. lat. Fabricio-Ernestina T. II, p. 259, laudantur Poggii

Opera Basileæ edita p. 272, 394; Menagiana T. I, pag. 97; T. IV,

pag. 90, et Julii Nigri Historia scriptorum Florentinorum vulgata

Italice p. 473.]

[Annotatio 4: In Emendatt. et Antiqq. Lecti. libris, Antverp.

1576, in-8º, et Paris. 1583, editis, atque in Tomo III Lampadis

artium Gruterianæ recusis Francof. 1604, in-8º.]

[Annotatio 5: Editis Francof. 1584, in-8º, et in Gruteri Lampade

artium T. V.]

[Annotatio 6: Qui prelo excusi sunt Francof. 1624, fol. Cf. Crenii

Animadverss. philol. XI, p. 15.]

[Annotatio 7: Codex nunc Puteanus, antea Venetus, recentissimus et

male a N. Heinsio collatus, si fides habenda fuerit diligentissimo

_Lefebvre_, qui se accuratius eum excussisse gloriatur.]

[Annotatio 8: A Lefeb. etiam collatus est _Codex Tellerianus_ sive

Tellieri, in Italia inchoatus anno 1413, absolutus anno 1417 bonæ

notæ, non integer, varia manu scriptus, chartaceus. Præterea in

Bibliotheca latina Fabricio-Ernestina Tom. II, pagin. 174,

laudatur alius codex antiquus, de quo Philippus Rossius in libro,

cui titulus est: _Ritratto di Roma antica_ pagin. 83, ubi de

Bibliotheca Vacana agitur: _Fu portato di Spagna il libro di

Silio, Italico con l’imagine di Annibale, il quale hoggi si

ritrova nella predetta libraria_.]

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 334 / 438 题