_Historia literaria carminis Siliani, et recensus Codicum MSS._
His universe de poeta nostro ejusque carmine præmissis, proximum est, ut
quum de opera meritisque eorum, qui ante me ad Silium edendum
adcesserunt, tum de Codicibus ejus MSS. paucis exponam. Quum vero
Drakenborch. quantum ipse, et qui ante eum in poeta recensendo
elaboraverunt, ad eum vel intelligendum, vel emendandum contulerint,
quasque adhuc membranas excusserint, jam in Præfatione editionis suæ
satis luculenter tradiderit; ejus verba liceat nunc mea facere, refectis
tamen nonnullis, quæ repetere nihil adtinet, et notis aliqnot adspersis.