_De præstantia carminis Siliani, et de utilitate ex eo capienda._
Non defuisse, qui de carmine nostro nimis humiliter sentirent, jam supra
monui Sect. II pr. Eorum tamen judicia minus me movent, quam Ill.
Ernesti, qui non modo in disquisitione de carmine Siliano, sed per totum
etiam commentarium, tam severum se vehementemque in Silium præbuit, ut
admodum pauca sint, quæ ipsi placeant, utque mireris, quid causæ fuerit,
quare Vir doctissimus ad edendum illustrandumque poetam, de quo tam
abjecte contemtimque judicaret, animum adjecerit, nec potius operam, in
eo consumtam, ingeniique aciem ad alium scriptorem transtulerit. Ego
quidem non is sum, qui non sæpe poetam propter nimium imitandi studium
lapsum esse diffitear, et in Notis passim monui, quæ reprehensione digna
videbantur. Sed idem ego plura, quæ probes, carmini inesse contendo. De
argumenti delectu, et de ratione, qua illud Silius tractaverit, quid
statuendum censeam, jam supra professus sum. Quod vero ad ipsam quoque
Virgilii aliorumque imitationem, et poeticum ornatum adtinet, poeta
magis excusandus, quam contemtu propterea dignus videtur. Satis enim
confidenter adfirmare ausim, præstantiorem eum poetam futurum fuisse, si
quum prius quam in senectute animum ad poesin adpulisset[1], tum
feliciori ævo ei nasci contigisset. Quæcumque in eo vituperari possunt,
e seculi vitio traxit, quod verborum ubertate, et amplificandis,
exornandis, augendisque in miracula rebus maxime delectabatur. Eo
justiorem quoque excusationem habet, quum ne præstantissimi quidem
scriptores, Polybius, Maro et alii, orationis luxuriem Rhetorumque
argutias et loquacitatem satis vitaverint. Huc adcedit, quod miserrima
est conditio poetæ, cui ea imitatione exprimenda sunt, quæ jam alii ante
eum tam ornate ac præclare dixerunt, ut a nemine alio melius dici
possint; quique in nullas fere rerum ideas, imagines et sententias, in
nulla phantasmata et dicta incidere potest, quæ non magnus aliquis poeta
dudum occupaverit[2]. Ipsa denique vitia, quæ carmini insunt, non
obstant, quo minus illud pluris æstimandum sit, quam permulta alia
antiquitatis nostrique ævi scripta, quæ subinde prelo excuduntur, et in
manibus hominum versantur. Poeta enim pluribus ea virtutibus
compensavit: quidni itaque in his adquiescas?
In carmine Siliano tot loca præclara, elegantia, ingeniosa et sublimia,
tot melioris venæ vestigia reperiuntur, ut plurimum superent ea, quæ
vituperamus. Elocutio oratioque poetica, si ubertatem verborum, quæ nec
ipsa ubivis displicet, et ea, quæ ipsi ætas adspersit, quæque admonitu
idonei præceptoris facile vitari possunt, exceperis, tersa est, casta,
pura et elegans, prorsusque ad epicam gravitatem et Virgilii exemplar
composita: unde et lectio ejus ad Maronem rectius intelligendum plurimum
conferre potest[3]. Narratio autem, si non in singulis partibus,
universe tamen, majore non modo sermonis latini elegantia, sed etiam
perspicuitate, ordine et nexu se commendat, quam tali ætate, et in tanta
rerum varietate, tantoque imitationis et ornatus studio exspectes.
Conferat aliquis Silium cum Statio, vel Lucano aliisque horum temporum
poetis, neque dubito, quin eum his anteferendum censeat. Carmen ejus
abundat pulcherrimis locis, comparationibus, sententiis, imaginibus,
descriptionibus, quæ ne præstantissimos quidem poetas dedecerent. Multa,
in quibus Homerum et Maronem adumbravit, felici imitatione expressit,
suaviter variavit, novo rerum ornatu, novisque earum phantasmatibus,
formis, generibus, conversionibus sua fecit, nec sine arte ac judicio
vel amplificavit et ornatius extulit, vel, si desperaret, se Virgiliani
Homericique loci præstantiam adsequi et in certamen quasi cum iis
descendere posse, contraxit. Varios adfectus passim egregie expressit;
et Deorum ministeria sæpe feliciter adhibuit. Characteres singularum
personarum non male tuetur, orationumque fingendarum probus est artifex.
Quæ omnia, cum varietate non minus quam jucunditate rerum conjuncta,
lectorum animos mirifice delectant. Quo adcedit, quod, si verum est, de
quo vix dubitare possis, Silium ex antiquioribus poetis historicisque,
qui bellum Punicum II exposuerunt, non pauca hausisse, adeoque multa in
eo vestigia deperditorum antiquitatis monimentorum superesse, id quoque
plurimum ad carmen ejus commendandum facit.
Sed aliæ sunt utilitates, quas literarum inprimis elegantiorum
humanitatisque studiosi ex carmine Siliano capere possunt. Primum enim
juveniles animi maxime tenentur poetarum et historicorum lectione; nec
facile etiam erit, qui negaverit, eam in juventutis institutione
reliquorum scriptorum interpretationi anteferendam esse, quum non modo
ad ingenium doctrina excolendum, ad judicium acuendum, ad sensum pulchri
atque honesti alendum, et ad mentes admiratione ac voluptate
perfundendas, sed etiam ad rerum magnarum amorem inspirandum, animosque
paulatim ad eas virtutes, quarum illustria exempla passim consignata
reperiunt, conformandos, maximam omnino vim habeat. Silius autem
historiæ Romanæ partem, et quidem eam, qua non alia rerum gestarum
multitudine, varietate et magnitudine insignior exstat, in carminis
formam deflectere, et ita sensus, quos jam nuda et simplex rerum
narratio excitare poterat, epicæ poeseos artificiis, picturis, vi et
gravitate augere conatus est, nec minus poetæ, quam historici partes
egit. Deinde nullum nec memorabilium rerum, in bello Punico quum primo,
tum maxime secundo gestarum, nec ornatus poetici genus prætermisit; et
carmen suum infinitæ fere lectionis copiis et quadam incredibili
varietate rerum, ex antiqua historia, geographia et mythologia
depromtarum, distinxit. Quis itaque dubitet, quin, si non viri, omni
eruditionis genere instructi, certe juvenes ex lectione doctissimi
poetæ, si recte et cum judicio instituatur, multarum utilissimarumque
rerum cognitionem haurire possint? «Est et aliud, ut Cellarii verbis
utar[4], quo Silius cæteros poetas fere omnes antecellit, locorum,
gentium, antiquitatum tam illustris explicatio, ut nisi ille fuisset,
multa sane in geographia, et in rerum et antiquitatum historicis obscura
nobis et incognita essent. Sane Italiam, Siciliam, Africam, Hispaniam et
alias regiones tam distincte, tam illuminate in singulis partibus ante
oculos proponit, ut neque id clavius possint, quibus unicum hoc studium
ac labor est, ut orbis terrarum descriptionem exhibeant[5].» Jam vero
hæc geographica æque ac historica, a poeta versibus comprehensa, multo
magis et tenebunt delectabuntque juvenum animos, et diutius in memoria
eorum hærebunt, quam si ea ex geographico aliquo historicoque libro,
tenuiter scripto, perceperint, vel magistrum ea tradentem et explicantem
audiverint.
Sed longe maxima utilitas, quæ ad juvenilem ætatem e carminis nostri
lectione redundat, eo continetur, quod plurimum conferre potest ad
formandum acuendumque judicium, si duce magistro instituatur, qui satis
ingenio valeat ad bona a malis præclara et sublimia a tenuibus et
languidis discernenda. Quum itaque Silius totam fere carminis materiem e
Livio, ornatumque tantum non omnem e Virgilio petierit; auctor sim, ut
juvenes in ejus lectione hos ipsos, quorum vestigia ubivis persecutus
est, semper ad manus habeant. Livii comparatio eos docebit, quantum
inter historicam et poeticam rerum narrationem intersit, quique
utriusque sunt termini, colores ac modi. Quod si vero Maronem, quoties
adumbratur, contulerint cum nostro poeta, discent naturalem
simplicitatem epicamque vim ac dignitatem ab argutiis atque inani
verborum tumore et ubertate distinguere. Dici vix potest, quanti sit
momenti ad judicium ingeniumque fingendum, et ad veram linguæ alicujus
poeticique potissimum sermonis indolem rite percipiendam plurium, et
diversæ ætatis, scriptorum comparatio. Quam ob causam omnia Livii et
Virgilii loca, quæ Silius ante oculos habuit et imitatione expressit,
diligentius a me, quam a quoquam reliquorum editorum, adnotata videbis.
Ea tamen plerumque simpliciter tantum laudavi, non interposito judicio
meo, nec ipsis Livii Maronisque verbis adscriptis. Nam non modo hi
scriptores omnium manibus teruntur, cavendumque erat, ne præter
necessitatem ad nimis magnam molem liber excresceret; sed etiam ea, quæ
in hac comparatione opportune moneri poterant, juvenum, et, qui horum
lectionem moderantur, magistrorum judicio relinquere, quam ipse occupare
malui, quippe qui usu didici, quantum hæc exercitatio ad intelligentiam
non minus et sagacitatem, quam ad industriam juventutis acuendam valeat.
[Annotatio 1: Vossius de histor. lat. I, 29: «Illud etiam, inquit,
cogitare nos oportet, non a prima se adolescentia huic studio
dedisse, sed jam annis gravem atque ætate languescentem: ita ut
difficile omnino foret, tum demum discere, quo pacto liber
præcipitandus sit spiritus, sic ut quodammodo furenti animo
vaticinari videaris.»]
[Annotatio 2: Conf. III. Wolf. ad Demosth. orat. adv. Leptinem,
Proleg. pag. 38... 40.]
[Annotatio 3: Cel. Heyne in Præf. ad Virg. T. I, p. 23, edit.
nost. hæc optat: «Omnino velim mihi aliquem dari, qui a Silii
Italici, Valerii Flacci, Statii et Lucani, Ausoniique et Claudiani
lectione recens studium suum ad Virgilium convertat! non ut ille
loca similia et parallela inani ac vana ambitione congerat; verum
poetæ illi, quos ad Virgilium se composuisse totos manifestum est,
dum non modo in carminum ratione et ordine, verum in ipsa quoque
elocutione, in singulis versibus ac verbis, exprimere eum
laborant, sæpe interpretationem locorum Virgilianorum
suppeditant.» His adjicio verba Vossii de hist. lat. I, 29,
p. 144: «Non plane Silio adulatur Martialis, quum os ei tribuit
magnum facundumque. Quod si de puritate etiam, sermonisque Romani
castimonia certare lubeat; nulli illorum cedat, quos ea, vel
proxima, vidit æstas.»]
[Annotatio 4: In Diss. de Silio. Ital. §. 13.]
[Annotatio 5: Huc spectant inpr. lib. III, 222... 405, et VIII,
356... 616.]