_De carminis indole; de argumenti tam delectu, quam tractatione;
et de auctoribus, quos poeta secutus sit._
Quæ communis hominum scriptorumque, qui magnis et virtutibus et vitiis
excellunt, fortuna esse solet, eamdem quoque expertus est Silius noster,
ut scilicet ab aliis ore pleniore ad cælum laudibus efferretur, ab aliis
autem inmerito ac præter modum vituperaretur. Ut antiquis[1], ita et
nostris temporibus non defuere, qui vel cum ipso Virgilio illum
compararent, vel certe contenderent, eum puritate sermonisque Romani
castimonia nulli illorum cedere, quos ea vel proxima viderit ætas, imo
potius eos exsuperare universos[2], et, si quid desit antiqui nitoris,
id majori utilitate in aliis rebus compensare, quippe qui historiam
egregie illustret, et ad ejus fidem tantum non omnia scripserit, unde in
historicis etiam a Vossio laudetur, quod sane utilius sit, quam fabulis
lectorem, ut vulgus poetarum soleat, detinere[3]. Alii contra poetæ
reprehendendi ingenio suo, et, quam possint, acerbissime perstringendi
certamen sibi sumserunt: quorum oratio huc potissimum redit. Silius
historici magis partibus functus est, quam poetæ ingenio suo
indulgentis, et recte Plinius _majori eum cura, quam ingenio scripsisse_
adfirmat Ep. III, 7[4]. Etsi ad Maronis se exemplum componeret,
neutiquam ille divini vatis virtutes ac majestatem adsecutus est: imo
etiam inferior non Lucano modo, sed etiam Papinio, Valerio Flacco, et
juniorum aliis[5]. Statius acrioris ingenii et ad excogitandum
promtioris utique videtur, sed Silius perpetuo languidus, Virgiliani
poematis compilator, et plane ad aliorum imitationem compositus[6].
Stylus ejus adeo verbosus est, ut, si superflua et otiosa recidas, vix
tertia operis pars restet: multa sunt humilia ac depressa, pleraque vero
nimis turgida et elata. Maro illum tanto intervallo post se reliquit, ut
ineptiant maxime, qui eos inter se componant. Ne poetæ quidem nomine
dignus videtur, quum neque argumentum epico carmini consentaneum
elegerit, neque heroico spiritu et limato vel judicio vel dicendi
genere, sed ingenii luxurie, inanibus argutiis ac tumore conspicuus sit.
Multas narravit res, a diversis gestas, quæ neque communi vinculo
continentur, neque ad unum argumentum, ut in Homero ad placationem
ultionemque irati Achillis omnia spectant. Nulla itaque rei gestæ unitas
vel σύστασις, ut Aristotelis verbis utar[7], ἔχουσα ἀρχὴν καὶ μέσον καὶ
τελευτὴν, nullus herois, qui ornetur, delectus reperitur, nec potest
argumentum carminis uno comprehendi titulo. Nihil ineptius absurdiusque
fingi potest, quam historiam a poeta componi, et acutis Scholasticorum
sententiis, vana et umbratili eruditione vel subtilitate, perpetuis
declamationibus, fabulis, episodiis, comparationibus, aliisque poeticæ
orationis flosculis exornari. Hæc illi disputant, et alia, quæ, quoniam
ad litem dirimendam summamque rei parum proficiunt, silentio nunc
prætermitto[8].
Sed quorsum hæc moneo? ut scilicet intelligatur, de Siliani carminis
natura et dignitate, si in universum tantum, nec ratione consilii, quod
poeta secutus sit, habita, res in quæstionem vocetur, in utramque partem
probabiliter disseri, nec quidquam prædicari posse ejusmodi, quod non,
paribus propemodum argumentis, convelli atque redargui queat. Multa
eorum, quæ viri docti poetæ vel laudi vel vitio dare ac vertere solent,
vera esse, nemo facile infitiabitur. Sed non minus manifestum est, ab
utraque parte rem, quæ in controversiam vocatur, verbis exaggerari,
totamque disputationem vagam esse et fluctuantem. Cujus rei culpa
postissimum in eo residet, quod, qui tantopere inter se discrepant, non
distinctam consilii, quod sequutus sit Silius, notionem animo sibi
informasse, et prius sententiam tulisse videntur, quam vel totum carmen
diligenter legerint, vel ejus indolem satis cognitam habuerint, et
certam constituerint formulam regulamque, ad quam judicia exigerentur.
Hinc Silio idem contigit, quod Lucano, simili poetæ, ut nimis laudaretur
ab his, et culparetur ab illis[9]. Quemadmodum autem virorum doctorum
sententia jam dudum eo inclinavit, ut persuasum sibi haberent,
Pharsaliam non esse ἐποποιΐαν, sed carmen historicum, epico quasi habitu
indutum, spirituque heroico conceptum[10]: ita idem judicium semper
putavi faciendum de nostro poemate, cujus non dissimilis ratio est, nisi
quod magis ad indolem epicæ poeseos, ex qua deorum ministeria aliaque
rerum orationisque ornamenta ac lenocinia videmus depromta, conformatum
est, minusque adfectatum illud declamatoriæ vanitatis acumen, commune
seculi illius vitium, redolet, quod tantopere displicet in Lucano,
perpetuo declamatore, qui, quod recte jam Burmannus notavit, ubivis
longas de vitiis aut virtutibus disputationes argutasque Scholasticorum
sententias infercire, et, ubi paucis admodum verbis res, ab hoc vel illo
gestas, commemoravit, statim, tamquam in Porticum aut Academiam sit
translatus, Philosophum agere solet. Huic sententiæ et poematis nostri
argumentum, et hujus tractatio respondet, quod ex solertiori lectione
cuivis adparebit, et infra pluribus demonstrabitur. Quod si verum est,
habemus regulam normamque, ad quam judicia nostra dirigamus, et facile
intelligitur, nodum in scirpo quærere operamque ludere, qui
comparationem inter Silium Virgiliumque instituunt, omniaque ea, quæ
viri docti de poesi epica accurate ac copiose præceperunt, ad naturam
præstantiamque carminis nostri rite æstimandam transferunt. Quo spectant
inprimis ea, quæ de argumenti delectu, novitate, fictione, unitate et
ambitu, de temporis spatio, quo illud comprehendatur, de carminis heroe,
quem putant esse Hannibalem, de characterum vel epicarum personarum
numero aut varietate, de actione, et de episodiorum cum narratione nexu,
argute magis, quam vere, apte atque utiliter disputantur. Hæc omnia
persequi et excutere nihil adtinet, quoniam a fine, quem poeta
propositum sibi habuit, prorsus aliena sunt. Non enim epicum carmen
scribere voluit, sed historicum, quale multi jam, iique antiquissimi
poetæ ante eum condiderant: in quo nunc video mecum consentire Cel.
Heyne in Annal. literar. Goetting. a. 1782. Additam. p. 261.
Ill. Ernesti, novissimus ingeniosissimusque poetæ nostri interpres et
editor, in _disquisitione de carmine Siliano_, p. XXI monet, carmen
nostrum non tam historicum esse, quæ adpellatio nimis ambigua sit atque
incerta, quam μελέτην quamdam et ἐπίδειξιν, seu nomine ex Rhetorum
latinorum palæstra petito, _declamationem_ vel exercitationem poeticam,
cujus argumentum auctor ex belli Punici secundi historia sibi
delegerit[11]. Hujus omnis nominis ac sententiæ vis et causa ut
accuratius intelligatur, hæc disputat:
«Cum vetere historia, tum nostræ ætatis usu edocti scimus, literarum et
artium, veluti ex naturæ universæ imitatione, hunc ordinem fuisse, ut
quum primum ad summæ excellentiæ fastigium excultæ fuerint, sensim
sensimque sive hominum desidia et negligentia, sive quadam emergendi ad
altiora et superandi desperatione, sive denique rerum publicarum ea
conversione, quæ pristinam ingeniorum vim frangeret, atque aliorsum
studia traduceret, ad superioris formæ, quam exuerant, exilitatem
quandam relaberentur. Hæc autem mutatio in nullo genere literarum magis
quam in eloquentia et poesi adparuit. Apud Græcos quidem eloquentia quum
inde a Solone et Pisistrato per tempora reipublicæ Atheniensis et
libertatis usu et præstantissimorum ingeniorum ubertate felicissima,
usque ad Demosthenis ætatem floruisset, non multo post, sublata
libertate, morumque ac studiorum facta mutatione, a causarum veritate et
lumine forensi ad scholarum gymnasiorumque umbram et fictarum causarum
simulacra traducta paulatim degeneravit atque elanguit vitio rhetorum et
sophistarum, qui omne eloquentiæ studium ad ostentationem quandam
doctrinæ et artis affectationem conferrent. Apud Romanos autem eandem
post Ciceronis ætatem eloquentiæ sortem fuisse, quis ita parum doctus
est, ut ignoret? Hinc itaque Græcorum quidem μελέται, ἐπιδείξεις,
Romanorum vero _declamationes_ ortæ sunt, subtilitate, acumine,
quæsitaque quadam elegantia refertæ, at robore et nervis destitutæ,
eoque remotiores a naturæ pulchritudine et veritate, quo essent ab arte
luxuriantius instructæ. In re poetica Romanorum (nam de his nobis nunc
potissimum sermo est) quid simile acciderit, paucis poterit demonstrari.
Felicissima poeseos Latinæ ætas, non dubium est, quin fuerit Horatii et
Virgilii temporibus terminata. Hi enim, et quicunque ante eos poetæ
celebrati sunt, quamvis ingenii felicitate inter se diversi, tamen illud
omnes habebant præcipui, quod, quum primi Græcorum artem universam
poeticam et ornatus latino sermone exprimerent, non solum rei novitate
placerent, sed et alieni ab æmulationis certandique libidine, rectum
ubique judicium sequerentur, et artis elegantis apud Latinos exempla
existerent. Post illam ætatem, veluti usu pristino adtritis ingeniorum
viribus, et fontibus exquisitioris artis, cujus exempla Græci
præiverant, ita exhaustis, ut præter variationem ornatus veteris, et
imitationis domesticæ curam prope nihil relinqueretur, inductum est
quoddam luxuriosum poeseos genus, in quo tanto plus æmulatio atque
externi splendoris adfectatio valebat, quanto minus ab inventionis
novitate et ingenii nativa præstantia commendabatur. Vid. Petron. Satyr.
cap. 118. Itaque etiam animadvertimus ea ætate majorem istius ornatus
proferendi et variandi, qui in solis propemodum verbis erat, quam
argumenti scite deligendi et recte tractandi curam exstitisse. Omnis vis
poetica, quam ante hac ingenii admirabilis quædam venustas atque
elegantia, imaginationisque felicissima ubertas et divina efficacia
declarabat, tum maxime doctrinæ et artis vetustæ ostentatione quadam
cernebatur. Cf. Quintil. X, 1. Cujus rei illud etiam manifestum judicium
est, quod carminum argumenta, in quibus poetica arte exornandis
elaborarent, maxime ex historia Romana repetebant. Neque enim profecto
intelligo, quid sibi velint, qui historiam domesticam, ab aliis dudum
eleganter et perspicue narratam, denuo carmine recanant, nisi velint
specimen doctrinæ et artis proponere, in quo et sibi placeant, et suorum
hominum admirationem captent. Hinc igitur poetarum illæ ἐπιδείξεις, seu
exercitationes poeticæ natæ sunt, in quarum numerum non Silii modo, sed
et æqualium, Statii, Lucani, Valerii Flacci, aliorumque similia carmina
referre soleo. Quæ quum lego, videor mihi definire posse, quid illorum
quisque scribendo consequi voluerit, Statius quidem, ut sublimitatis
artem præ se ferret, Lucanus, ut sententiarum acumen probaret, Valerius
et Silius, ut doctrinam expromerent; quamvis fatendum est, singulos cum
diverso ingenii, judicii, artis et doctrinæ adparatu ad scribendum
accessisse.»
Hæc sunt verba Viri doctissimi, cui quo minus omnia adsentiar, inpediunt
nonnulla, quæ mihi ea legenti venerunt in mentem, et scrupulum
injecerunt. Primum _carminis historici_ nomen aptius mihi videtur, quam
_declamationis_, quod Rhetorum potius scriptis scholisque relinquendum
est, et quo Silii ejusque æqualium, inprimis Valerii Flacci, dignitas
nimis elevatur: etsi non tam cæco poetæ mei amore captus sum, ut eum a
seculi sui vitiis inmunem esse censeam. Deinde ad declamatoriam
vanitatem potissimum refero longas sine nervis et succo orationes,
inanes argutasque de vitiis atque virtutibus disputationes et præcepta
philosophorum, quæ in nostro carmine vix reperiuntur, vel minus certe
obvia sunt minusque nos offendunt, quam in Lucano aliisque ejus ætatis
scriptoribus. Præterea si illa nominis ratio valeret, antiquissima etiam
optimaque scripta in declamationibus numeranda essent. Nam, ut alios
taceam, ne Maro quidem ab orationis luxurie et Rhetorum argutiis satis
sibi cavit[12], et Polybius quoque narrationi suæ ubivis intexuit
disputationes et digressiones, philosopho umbratili, quam historico
pragmatico digniores, et scholasticorum rhetorumque loquacitatem
redolentes. Denique argumenta carminum ex historia Romana repetendi
consuetudo non Silii ævo propria fuit, vel post Horatii demum et
Virgilii tempora invaluit, sed a primis inde literaturæ initiis
constanter tenuit. Ita enim, ut alios omittam, Ennius, epicæ poeseos
parens[13], L. Attius, seu Accius Pacuvii, qui Ennii ex sorore nepos
fuit, æqualis[14], et A. Furius Antias, vel, quod alii putant, M. Furius
Bibaculus[15] Annales Romanos, Cn. Nævius, antiquissimus poeta, Saturnio
metro bellum Punicum primum, in quo ipse stipendia fecerat[16], et alii
alia bella, v.c. Ovidius Actiacum, P. Terentius Varro Atacinus
Sequanicum[17], Hostius Istricum[18], et Cornelius Severus Siculum[19],
Cicero autem, præter consulatum ac tempora sua, res, a Mario, municipe
suo, et Rabirius res, a M. Antonio Triumviro gestas[20], versibus
comprehenderunt. Non defuisse etiam ante Silium, qui bellum Punicum
secundum carmine persequerentur, ex Ovidio cognoscitur[21]. Quantus vero
præter illos, quos nominavi, numerus Romanorum fuerit, qui a primo
bonarum artium initio historiam versibus expresserint, quorum hodie vix
nomina, vel tituli et argumenta librorum nota sunt, docuerunt Stephani,
Mættarius et alii, qui eorum fragmenta collegerunt. Eorum, quos
recensui, alii non multo post bellum Punicum primum, alii vero Augusti
ævo, adeoque iis temporibus, quibus prima poeseos latinæ, ejusdemque
felicissima fuit ætas, vixere: eorumque exemplum et vestigia secuti sunt
multi. Quos omnes in declamatorum ordinem detrudere, eorumque poemata in
censum puerilium exercitationum referre, vel adeo ipsos ignorantia et
jejunitate eorum, qui non ingenii et doctrinæ opibus, sed puerilibus
carminum scribendorum subsidiis adjuti, versificare conantur, metiri
velle, id vero est, tantorum virorum manibus injuriam facere. Non quidem
is sum, qui negem, argumentum, ex heroicis temporibus petitum, ad animos
et admiratione adficiendos, et voluptate perfundendos, adeoque ad id,
quod poetæ, inprimis epico, propositum esse debet, perficiendum,
præcipuam vim habere. Neque ignoro, quæ jam dudum præter alios monuerit
Petronius Satyr. p.m. 213: «Cæteri post Virgilium aut non viderunt viam,
qua iretur ad carmen, aut visam timuerunt calcare. Ecce, belli civilis
ingens opus quisquis adtigerit, nisi plenus literis, sub onere labetur.
Non enim res gestæ versibus comprehendendæ sunt, quod longe melius
historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria, et fabulosum
sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus.» Sed minor,
hujus præcepti ipsum auctorem tam parum memorem fuisse, ut civile bellum
versibus expresserit. Neque video, quare non possit aliquis admodum vel
delectari vel moveri lectione carminis, quod res, ex historia petitas,
et ab aliis jam perspicue atque ordine expositas, contineat; modo rei
gestæ et gravitas et narratio huic consilio satis congruat. Natura sic
fert, ut animum adficiant atque delectent sensus et imagines vividæ,
fortes colores, adfectuum vis et varietas, orationis sententiarumque
copia, venustas, ornatus et gravitas, fabulæ, res antiquæ, conversiones
exquisitiores, aliæque artes poetarum, qui in levibus quoque rebus
semper insoliti quid habent, quod lectores, si non ferire ac movere,
certe capere possit. Quod nisi ita esset comparatum, quî, quæso, fieri
posset, ut libri de agricultura, versibus scripti, tantum delectationis
haberent, quantum ex Virgilii Georgicis percipimus? Quæ vero causa est,
cur res gestæ, Maroniano ingenio versibus comprehensæ, minus nobis
placere possint? Quis non summam voluptatem ex celeberrimi VOLTAIRE
_Henriade_ perceperit? et quodnam aliud hujus poetæ carmen illi
anteferendum putabimus? Quid itaque obstat, quominus in deligendo
carminis argumento Silius cum judicio versatus videri possit? An, quod
recentior est historia et ab ætate heroica remotior? quodque a Græcis
Latinisque scriptoribus tam eleganter atque accurate tradita est, ut,
qui eamdem post illos scriptores retractet, non valde desiderari possit?
Hæ sunt rationes, quibus motus argumenti delectum inprobat Ill.
Ernesti[22], qui tamen concedit, fabulæ, quam proprie dicimus, non eam
necessitatem esse, sine qua carminis ipsius ratio et consilium constare
non possit, et præterea bello Punico secundo tantam a rebus gestis, ab
hominibus, quibus in eo administrando præcipuæ partes fuerint, denique
ab eventu gravitatem esse, ut apta ejus narratio facile admittat eam
dignitatem, quæ carminis heroici propria sit. Quod ad prius viri
doctissimi argumentum adtinet, non diffiteor quidem, materiem carmini
epico aptissimam recte judicari eam, quæ ex ultima antiquitate et ex ævo
heroum, proprie ita dictorum, desumta sit. Sed primum summa res non tam
priscæ, quam magnæ et arduæ rei gestæ narratione perfecta, et ad animos
admiratione imbuendos idonea, continetur. Deinde ad Silianum carmen
transferri possunt, quæ Lucani defendendi causa disputavit Ill.
Meiners[23]. Denique Silius non hoc egit, ut heroicum carmen scriberet,
sed potius historicum, etsi ad epicam formam compositum. Jam si quæras,
quomodo historia, ab aliis jam eleganter, perspicue atque accurate
tradita, magnopere nos delectare queat, respondeo, inter historicam et
poeticam narrationem plurimum interesse, et easdem quoque res ab aliis
alio modo, aliaque varietate et jucunditate, ornari, disponi, narrari
(in quo potissimum poetæ ars ingeniumque cernitur), adeoque in pluribus,
qui eas tractant, scriptoribus non sine voluptate legi posse. Quod ni
ita se haberet, optimorum totius antiquitatis nostrique ævi librorum
lectio parum jucunda et inutilis censenda esset. Quid enim? nonne, ut
hoc exemplo utar, satis constat, omnem de Trojano excidio, de Æneæ
erroribus deductaque Trojanorum in Latium colonia, narrationem, quæ nos
in Æneide Virgilii tantopere delectat, in historiis, quam maxime inter
veteres celebratis, et a magno tam Græcorum quam Romanorum scriptorum
poetarumque numero ante Maronem expositis ornatisque numerandam, et ex
iis haustam esse? Nonne multi jam bellum septenne et tricennale satis
eleganter, perspicue atque accurate persecuti sunt, et nuper tamen
historias, quas _de Archenholtz_ et _Schiller_, Viri Illustres,
scripserunt, magna cum voluptate legimus? Equidem nullus dubito, si quis
etiamnum eadem bella ingenio poetico judicioque bene subacto versibus
exponenda susciperet, quin multi unum ejusmodi carmen magno numero
fetuum, quos hodierni versificatores procrearunt, mecum redimerent. Sed
difficultas hujus rei, quam aliquot abhinc annis aliquem, cujus nomen ex
animo meo effluxit, haud infeliciter adgredi memini, adhuc poetas
nostros ab ejus modi conatu absterruit. Præstantissima contra Romanorum
ingenia ab omni tempore se exercuerunt in scribendis carminibus
historicis: quæ si tam parum idonea essent ad mentes admiratione non
sine voluptate tenendas, ridicula profecto et inanis illorum opera
fuisset. Horum poetarum quum nulli fere, præter Silium et Lucanum, pro
dolor! integri supersint, neque iis similes nostra ætas tulerit; non
melius eorum dignitas æstimari potest, quam si quæramus, quid Romani de
iis judicaverint, quidque illis statuerint pretii. Atque ejus rei
documentum satis insigne habemus in Ennio, qui primus eorum hexametros
versus composuit. Is quamquam temporum vitio durior erat, et multa
obcurrebant in ejus carminibus, quæ Augustei seculi cultus et elegantia
respuebat, tamen _alter Homerus_ Horatio dicitur, et a Cicerone aliisque
passim amplissimis verbis ornatur. Reliquis ejus scriptis longe
præstabant XVIII libri Annalium Romanorum qui ad populum in theatro[24],
et Virgilii adhuc temporibus tam cupide ab omnibus legebantur, ut
Æneidem iis anteferendam esse vix in mentem veniret cuiquam[25].
Quæ quum ita sint, cur Silio id crimini vertamus, quod secutus sit
exempla eorum poetarum, quorum lectione populares suos tantopere
delectari videret? Nonne potius cum judicio egisse censendus est, quum
ætas sua incideret in ea tempora, quibus Græcorum Romanorumque poetæ
omnia fere, quæ vel epicis carminibus, vel tragœdiis comœdiisque
materiam satis dignam subjicere poterant, v.c. Trojanum Thebanumque
bellum, pugnas Gigantum vel Titanum, τοὺς Νόστους, resque a Theseo,
Hercule, Amazonibus, Argonautis et tot aliis heroibus gestas, summa jam
arte tractaverant? Hac itaque via ei quasi præclusa, satius ipsi
videbatur, aliam ingredi, quæ largiorem laudis comparandæ messem
promitteret, et exemplo poetarum Romanorum argumentum carminis, ex
patria historia petitum, circumspicere, quod ad animos popularium
inprimis movendos, et admiratione, sensibus generosis variisque
adfectibus imbuendos satis momenti haberet. Ipsa rerum natura, poeticæ
narrationi aptissima, invitabat eum ad bellum Punicum secundum versibus
exponendum, cujus historiam a Sagunti obpugnatione usque ad Scipionis
Africani triumphum pertexere conatus est. Quod poetæ consilium ipso
carmine ejusque initio declaratur; ut taceam de inscriptione, _Punicorum
libri_, quam codex Puteanus et vetustæ editiones præ se ferunt, quod
testatur N. Heinsius et probat, quum similiter Καρχηδόνια Appianus
Alexandrinus inscripserit librum, quo bellum hoc recensuerit cum
reliquis duobus Punicis, etsi et ejus Ἀννιβαϊκὰ circumferantur. Quinam
titulus carmini in ceteris membranis præfixus sit, nemo eorum, qui illas
viderunt, notavit; neque magis constat, quo nomine ipse auctor opus suum
inscripserit. Quod tamen scire non multum interest, quum ex ipso poemate
ratio et indoles ejus satis cognoscatur. Gravioris momenti quæstio est,
utrum omne argumentum carminis cum singulis ejus partibus ad mentes
admiratione non sine voluptate tenendas accommodatum sit, adeoque
consilio, quod cuilibet poetæ propositum esse debeat, respondere
videatur, an judicium Silii in ejus delectu desiderari possit? Omnium
vero temporum monimentis vix aliud celebratur bellum, quod cum Punico
secundo conferri possit, sive terrarum, quæ illo arserunt, diversitatem,
sive periculorum, pugnarum, facinorum, obsidionum, expugnationum,
itinerum, strategematum, laborum, cladiumque multitudinem, varietatem
atque magnitudinem, sive annorum, per quos tenuit, numerum, sive ducum
virtutem et res, vel præclare, vel perperam ab iis gestas, sive eventuum
denique copiam, miracula et gravitatem respicias. Hoc bello finito, res
Romana ad tantas opes tantamque imperii, amplitudinem excreverat, ut jam
mole laboraret sua. Quot itaque quantosque motus hæc tantarum rerum
historia, et priscæ virtutis, disciplinæ, morumque imagines excitasse
censendæ sunt in animis Romanorum, iis temporibus viventium, quibus
avaritia, luxus omniaque tam publicæ, quam privatæ corruptelæ genera,
mentis corporisque vires fregerant? quibus tot tamque varia mala
libidinem pereundi perdendique omnia invexerant, et disciplinam, majorum
instituta, leges, rempublicam pessumdederant? Silius autem his
temporibus vivebat Romæ, et populares suos delectare cupiebat, quod
nunquam ex animo dimittendum est.
Satis, opinor, declaravimus, quid de argumenti delectu statuendum sit.
Videamus nunc, qua ratione poeta idem tractaverit. Quum vero illud et ex
historia desumtum, et heroici carminis oratione vestitum sit, in quo
Silii ingenio nihil præter ornatum debeatur; primum magni refert nosse,
quos potissimum auctores in rebus tam tradendis, quam ornandis, secutus
sit: quo perspecto demum tam de fide, quæ narrationibus ejus sit
habenda, quam de doctrina judicioque ipsius, recte judicari potest.
Permagnus olim fuit numerus Græcorum Romanorumque poetarum et
historicorum, qui ante Silium idem argumentum sibi tractandum
ornandumque sumserant: quos adeo ille ante oculos habere potuit. Eos
tamen omnes nunc recensere velle, neque operæ pretium, neque proposito
nostro consentaneum est; inprimis quum pauci eorum ad nostram
pervenerint ætatem, ut adeo, quantum et quaenam a singulis petita sint,
nullo modo definiri possit. Sufficiat itaque, potiores paucis indicasse,
et lectores, qui plura desiderant, ad Vossium, Fabricium aliosque, qui
de Romanarum rerum auctoribus ex instituto egerunt, remisisse. Primum
huc spectant, qui Annales Romanos vel carmine, ut, quos supra laudavi,
Ennius, Attius et Furius, vel prosa oratione scripserunt, et quidem vel
Græca, v.c. P. Rutilius Rufus, Polybius et alii, vel Latina, ut
Q. Fabius Pictor, qui tempore b. Punici II, senator fuit et οἷς μὲν
αὐτὸς ἔργοις παρεγένετο, διὰ τὴν ἐμπειρίαν ἀκριβῶς ἀνέγραψε[26],
M. Porcius Cato, qui teste Cornelio Nepote in Originum libro quarto
belli Punici I, in quinto secundi historiam pertexuit, C. Scribonius
Libo, A. Postumius Albinus, L. Cassius Hemina, C. Fannius M. F., Sext.
Gellius, Cn. Gellius, C. Licinius Macer, Q. Claudius Quadrigarius,
Q. Valerius Antias, L. Calpurnius Piso Frugi seu Censorius, M. Terentius
Varro, Q. Tullius Cicero, Q. Hortensius Ortalus, T. Pomponius Atticus,
Æmilius Macer, L. Fenestella, Livius et alii. Præterea fuere etiam, qui
bellum Punicum secundum exponerent seorsum, vel versibus, ut ignotus
poeta, qui Ovidii ævo vixit[27], vel pedestri oratione, tam græca, v.c.
Memnon[28], Cherea[29], Silenus Calatianus, Sosilus Lacedæmonius, et
L. Cincius Alimentus seu Alimentius, quam latina, ut M. Terentius Varro,
L. Cœlius Antipater et Arruntius. Silenus, quem Cœlius potissmum secutus
dicitur, diligentissime res Hannibalis persecutus est, teste
Cicerone[30], et nota sunt verba Corn. Nepotis[31]: «Hannibalis bella
gesta multi memoriæ prodiderunt: sed ex his duo, qui cum eo in castris
fuerunt simulque vixerunt, quamdiu fortuna passa est, Silenus et Sosiius
Lacedæmonius: atque hoc Sosilo Hannibal literarum Græcarum usus est
doctore.» Cincius ille, qui _diligens vetustorum monimentorum_ et
_maximus auctor_ Livio dicitur[32], et Ἑλληνικῇ διαλέκτῳ historiam
Hannibalis rerumque, quibus ipse cum Fabio Pictore interfuerat,
scripsit[33], prætor post Cannensem cladem Siciliam obtinuit, et postea
ab Hannibale, ex quo multa se audisse ipse tradidit[34], captus est: si
prætor ille, quæ Vossii sententia est, ipse historicus, non hujus filius
fuit, quod Pighius suspicabatur[35]. Varronis libros belli Punici
secundi Priscianus laudat: Cœlii autem historiam ejusdem belli, quam
alii _Annales_ et _historias_ vocant, quamque M. Brutus in compendium
redegit, passim Livius, Gellius, Festus, Charisius, Servius, Nonius,
Prisc. et inprimis Cicero, quo judice neque distinxit historiam
varietate locorum, neque verborum collocatione, et tractu orationis leni
et æquabili perpolivit illud opus, sed, ut homo, neque doctus, neque
maxime aptus ad dicendum, sicut potuit, dolavit, primusque cœpit, paulum
se erigere et historiæ majorem addere sonum, quum cæteri non exornatores
rerum, sed tantummodo narratores fuissent[36]. Floruit autem Gracchorum
ævo, et Sileni historiam Græcam secutus esti[37]. Arruntius denique,
quem Vossius illum putabat esse L. Arruntium[38], qui A.U. 732, cum
M. Claudio Marcello Æsernino consul fuit, cujusque passim Tacitus
meminit[39], Augusti temporibus stylo Sallustiano historiam belli Punici
scripsit[40].
Hos carminum, annalium historiarumque auctores, quorum, quam fieri
potuit, brevissime mentionem intuli, una cum aliis, quos silentio
prætermisi, temporis injuria intercidisse omnes, quis est, qui non mecum
doleat? et quis dubitet, vel unius Ennii Annales Silii, Lucani, Statii
aliorumque carminibus, et unam Punicarum rerum historiam magna Romanorum
scriptorum multitudine redimere? Nobis eorum, quos recensui, non nisi
fragmenta restant, et qui ex illis fontibus, pro suo quisque ingenio,
hauserunt. Perpetuam vero et accuratam belli Punici secundi historiam
non haberemus, nisi Livius superesset. Nam Polybius eam in primis
quinque libris, qui quidem integri nobis servati sunt, non nisi usque ad
pugnam Cannensem pertexuit: Florus autem, Appianus, Eutropius et alii
illam in compendium redegerunt, et Plutarchus, Nepos aliique vitas
tantum aliquot ducum, qui hoc bellum administrarunt, exponere conati
sunt. Difficillimum itaque est, singulos enumerare, a quibus sua
sumserit poeta noster: etsi non est, quod dubitemus, quin Livii
potissimum vestigiis institerit, cujus et verba passim sua fecit, et
auctoritatem plerumque in narrationis cum ordine, tum discrepantia
secutus est; quod jam dudum alii observarunt, et ipse in commentario meo
permultis exemplis demonstravi.
Quemadmodum vero Silius argumentum, quod tractavit, et pleraque eorum,
quæ memorat, Livio debet: ita in rebus ornandis se totum ad imitationem
Virgilii composuit; quod nunc pluribus evincere et declarare nihil
adtinet, quum res notissima sit, et loca Maronis expressa vel adumbrata
in quavis libri pagina diligenter adnotaverim. Sed præterea aliorum
etiam poetarum vestigia, et Græcorum et Romanorum, quorum lectione
ingenium Silii imbutum erat et subactum, passim adnoscas, v.c.
Lucretii[41], Horatii[42], Ovidii[43], Lucani[44], Hesiodi[45], inprimis
Homeri[46], aliorumque poetarum Græcorum, quos continuo ille legebat et
meditato studio imitabatur, secutus judicium sensumque popularium
suorum, et communem antiquioris suæque ætatis opinionem, qua ars et
doctrina poetæ, carminisque suavitas potissimum fere ex hac Græcorum
imitatione æstimabatur. Quin et inmiscet nonnunquam et in usum suum
convertit, quæ in prosa scriptorum, vel Græcorum, vel Romanorum,
oratione lecta et cognita in simili argumento memoria retinebat,
inprimis ea, quæ animo obversabantur ex adsidua lectione Ciceronis, quem
non minoris, quam Maronem, faciebat, ei sibi exemplar proposuerat, ad
quod se conformaret[47]. Quæ omnia doctissimum poetam produnt et decent.
Jam si quæras, qua ratione in argumento carminis tractando versatus sit
poeta; facile intelligitur, eum res ipsas ex historia desumsisse, sed
narrationem ad heroici carminis indolem formamque adcommodasse. Quum
vero epica vis et dignitas magnitudine rerum, quæ animum vel admiratione
detineat, vel virtutis, miserationis, gaudii indignationis aliorumque
adfectuum sensu adficiat, adeoque magnis phantasmatibus, factis fatisque
virorum, vel audacia ac fortitudine, vel virtutibus vitiisque
conspicuorum, et ornato orationis genere contineatur; quumque præterea
infinita esset multitudo rerum, quam belli Punici secundi historia
suppeditaret; sapienter eam instituit viam, ut, quæcunque factorum
periculorumque magnitudine eminerent, accurate ornateque exponeret,
levia autem sine effectu certamina ac molimina, quæ neque ornatum
poeticum admitterent, neque vel ad animos lectorum movendos et
delectandos, vel ad utriusque populi atque belli fortunam mutandam
quidquam momenti haberent, sive perquam leviter perstringeret, sive
prorsus silentio præteriret. Quod quidem pluribus aut verbis, aut
exemplis illustrare necesse non est, quum cuivis libro tam copiosum
præfixerim argumentum, ut vel tironibus, Livium comparantibus, id
confestim in oculos incurrere possit. Lectoribus itaque carminis nostri
animo nunquam dimittendum est, se in poeta legendo versari, qui non tam
rerum gestarum causas, ordinem et nexum curat, vel religionem,
ἀκρίβειαν, perspicuitatem, reliquasque scriptoris historici, inprimis
pragmatici, virtutes sectatur, quam id potius agit, ut veram exornet
historiam, et omnibus sermonis poetici artificiis ac luminibus novam
narrationi suavitatem adspergat. Quod Silii consilium qui vituperant,
non reputasse videntur, quam absonum sit et jejunum ejusmodi carmen,
quod notam recentioremque historiam incultis nec ulla arte distinctis
versibus exponat, quantumque tædii pariat continua præliorum narratio.
Neque satis respiciunt materiam, quam poeta sibi delegit; quippe quæ
copiosa est, nec ignota ac rudis, sed ab aliis jam sermone, tam poetico
quam pedestri, tractata, et ad epici quoque carminis indolem egregie
comparata. Omni sic inventionis laude ipsi præcisa, quid aliud
relinquebatur, quam ut ad artem et doctrinæ lectionisque multæ ac variæ
præsidia confugeret? Et ne nuda historiæ versibus comprehensæ narratione
fastidium legentibus moveret, qua alia ratione cavere poterat, quam ut
ficta veris, ignota notis, vetera et prisca recentioribus, mira
vulgaribus adnecteret, variisque rerum et verborum præstigiis animum
lectoris ita deliniret atque inluderet, ut jam nova et inaudita legere
et cognoscere sibi videretur? An sapientius fecisse censendus est
Lucanus, qui pro machinationibus deorum aliisque epicæ poeseos
artificiis declamatoria acumina longasque de vitiis aut virtutibus
disputationes substituit? Quem si quis nostro poetæ anteferendum
dixerit, fruatur judicio suo: nos multo magis delectamur lectione Silii,
qui, quæcunque orationis pigmenta et lenocinia antiquiores poetæ,
Homerus inprimis et Virgilius, carminibus suis intexuerant, omnia ex iis
adoptavit, v.c. mythos, fabulas, episodia, comparationes, copiarum
recensus, urbium origines, deorum ministeria, et quæ sunt alia poeticæ
narrationis ornamenta. In quibus magis profecto nobis placeret, nisi
fuissent jam alii, qui hæc ipsa quoque occupassent. Sed eo, quo vixit,
ævo poetæ ingenii et acuminis laudem non tam in inveniendo vel rerum vel
verborum ornatu vario atque exquisito, quam in inventis aliorum
sapienter in rem suam convertendis, consequi poterant. Eo potissimum
spectant Deorum interventus et ministeria, Junonis maxime et Veneris
iræ, ac partes iis tributæ, quæ ab Homero et Virgilio jam præclare erant
definitæ, et ex iis confestim legentibus succurrunt. Altera Dea, cujus
odium in Trojanos, et ab his oriundos Romanos, vel tironibus notum est,
tamquam Carthaginiensium, altera autem, tamquam Romanorum, tutela
constanti et præcipua religione colebatur[48].
Sed ne cæco quodam poetæ mei amore captus nihil ab eo peccatum esse
contendere, vel eam ob causam, quod ejus edendi consilium ceperim, vitia
ejus dissimulasse videar, primum non diffiteor, ipsum argumenti
delectum, non quidem propterea quod illud recens sit, vel historicum, et
ab aliis jam perspicue, eleganter et accurate tractatum, sed quod nimis
pateat nimisque late fusum sit, non satis mihi probandum videri. Deinde
concedo, illam veterum poetarum, Virgilii inprimis, imitationem,
illumque tam rerum, quam verborum ornatum ejusmodi esse, ut non dubitem
Plinio suffragari, qui Silium _majore cura, quam ingenio carmina
scripsisse_ judicabat. Sæpe enim imitatio illa nimis servilis est vel
adfectata, et magna pars eorum, quæ ex aliis poetis, Homero potissimum
et Marone, expressa aut adumbrata reperimus, ita comparata est, ut non
tam in eadem phantasmata, sive sententias et dicta incidisse censendus
sit, ipsa rei similitudine memoriam eorum, quæ ex pristina lectione in
mente hæserant, revocante, quam ut potius ex industria et imitandi
studio parum subtili ea adscivisse atque adripuisse videri possit.
Ubivis fere dedita opera seduloque ornamenta sectatur, et artis
doctrinæque ostentandæ cupiditatem prodit. Passim
Purpureus, late qui splendeat, unus et alter
Adsuitur pannus.....
Sed nunc non erat his locus.....
Luxuriat, ut vitis, cujus frondes supervacuæ non compescuntur, et,
ferocis equi instar, summo plerumque impetu fertur, neque habenas audit,
sed ingenio indulgens, nec modum, nec rationem servat, quia semper
elegantias adfectat, et doctrinæ copias, etiam ubi minime congruit,
expromere conatur. Ab hoc nimio et perverso imitandi studio etiam
profecta est inæqualitas varietasque sermonis poetici, quo plurimum
Silio præstat Virgilius, in cujus Æneide omnia fere sunt limata,
castigata et naturalia, mirabilisque cultus, nitor, ornatus, dignitas,
gravitas, castitasque in summa proprietate et simplicitate servatur. In
nostro contra carmine, oratio tam parum sibi constat, ut alia
phantasmatum suavitate ac sublimitate delectent, et cum magno spiritu,
ore vere poetico et exquisito ornatu elata sint; alia inmodico tumore
turgescant, et otiosis versibus, tamquam laciniis, adsutis, multiplici
verborum, sententiarum, imaginumque variatione, meris phrasibus poeticis
et vano exaggerandi studio frigeant; alia denique nimis subtilia,
arguta, ludicra, languida et tenuia videantur. Ut paucis rem absolvam,
alia magnum poetam decent, alia sunt luxuriantis ingenii, cujus vires in
aliorum verbis, modis, figuris, imaginibus et sententiis variandis
turpiter adteruntur. Hæc est illa copia et ubertas verborum, illa
orationis luxuries, quam sæpius quidem, nec tamen toties, quoties
poteram, in Commentario notavi, quoniam eam deprehendere non adeo magnæ
doctrinæ magnique acuminis est, et juvenum potius judicium ingeniumque
in ea re exercere soleo. Quamquam vero sermonem ornatumque poeticum
Silii universe nobis non satis probari concedimus; tamen aliis se
virtutibus, iisque non exiguis, nobis commendat, quæ non sunt
dissimulandæ, ne iniquiores in dijudicando videamur.
[Annotatio 1: Vid. Martial. epigram. infra landata, inprim. XI,
51, et Alex. Rossæi integer lib. I, Virgilii triumphantis.]
[Annotatio 2: Hanc laudem ipsi tribuit Voss. de histor. lat.
I, 29.]
[Annotatio 3: Ita judicabat Cellar. in diss. de Silio Italico
§. 12 et 13. Confer Præfat. Lefeb. cujus hæc verba sunt: «Dolebas
quidem, eruditissime Villosoni, et ipse quoque dolebam,
angebanturque, quibus non vapida mens, non obtusi hebetesque animi
sensus, poetam consularem, cui sincerus sermo, superbissimisve non
ingrata latinitas; grande, ornatum, copiosissimum dicendi genus,
reconditissima doctrina; qui non, ut Virgilius, latrones,
umbratilesque tantum pugnas, sed heroas totius orbis maximos,
horrendas strages ipsiusque Romæ prope desperatæ et triumphantis
fata digne canit, adhucdum mole errorum premi, obrui... Ipsum
certe non minus amabis, quam Martialis, Pomponius, Jos. Scaliger,
Muretus, Modius, Lernutius, Vossius, Heinsius, Huetius, Gronovius,
Cellarius, Crusius; quibus non minimus accedit Cl. _Brotier_, cui
Silius in deliciis. Quales autem, quantique in literis hi athletæ!
quid contra tam insignes viros effutiet barbara hæc nostri ævi
nasutorum trossulorum caterva, cui nil, nisi sua futilis levitas,
risusque Sardonius, placere potuerit? Cum talibus ne sit tibi, ne
sit mihi amplius bellum. Sinamus nugas blatiant blaterones, quibus
indulgentior Plinius arborem suspendio eligendam permittebat.
Ridebat quippe vir maximus, quum invidia secretis cuniculis
vitalia petere, fodicare, suove livoris veneno optima quæque
inficere intendebat.» En cor Xenodoti! jecur Cratetis! Conf. etiam
Rapini, _Réflexions sur la poétique_ p.m. 177, et, qui in Fabric.
bibl. lat. T. II, pag. 173, laudantur, Gundling. in Gundlingianis
P. XII, c. 1, p. 104 sqq. Nic. Antonius Bibl. vet. Hisp. I, 18,
aliique.]
[Annotatio 4: Cf. Fabric. Bibl. lat. l.c.]
[Annotatio 5: Vid. Vossius in loco laudato.]
[Annotatio 6: Hæc sunt verba Vulpii in Notis ad Catull. p. 113,
quæ jam excitata reperies in Fabric. Bibliotheca latina, loco
citato.]
[Annotatio 7: Poet. c. 7. T. II, p.m. 796.]
[Annotatio 8: Vid. Scalig. Poet. VI, 6, p.m. 841; Barth. Adv.
VIII, 3, extr. X, 24, pr. XIII, 7, p. 723; XXXIII, 3, 4. _Essais
de critique sur la littérature ancienne et moderne, par
M. Clément_. T. I, c. 1.]
[Annotatio 9: De Lucano, præter alios, vid. Petron. Sat. p.m. 213;
Scalig. Epist. 3, et Poet. loc. citat. Burmanni Præfat. ad Lucan.
et Val. Flacc. _La Pharsale de Lucain, traduite par M. Marmontel_;
Ill. Meiners _Grundriss der Theorie und Gesch. der schönen
Wissensch._ p. 64 sq. et Celeberrimum Meusel, Diss. de Lucani
Pharsalia, Hal. 1767. Quos libros, ad similem causam spectantes,
contulisse neminem pœnitebit.]
[Annotatio 10: Conf. Ill. Meusel l.c.]
[Annotatio 11: Vid. Casaub. ad Theophrast. Char. 5, et Ill. Wolf.
Proleg. ad Demosth. orat. Lept. p. 34 sq. ubi monet, triplex fere
declamationem genus fuisse, quum alii Rhetores se in fictis
argumentis et quæstionibus infinitis exercerent, alii veras sibi
res et causas sumerent, ex memoria antiquitatis plerumque petitas;
quibus postea successerit nova Rhetorum natio, quæ non satis
habens, discipulos ad universam imitationem veterum informare,
auderet etiam ipsa argumenta, quæ ab illis celebritatem
adcepissent, in certamen quoddam proponere. Vid. Epp. Pithœi et
Ærodii ad Quintil. Declamat. _Ed._]
[Annotatio 12: Ill. Heyne T. III, p. 4, edit. Virgil. prior. «In
Æneide, _inquit_, sunt passim notata a nobis nonnulla, in primis
in deorum ministeriis, parum subtiliter digesta, alia inprimis in
sermonibus, rhetorum argutiis inquinata, quæ displicere possunt:
sed hæc profecto, quæ nostri ævi critici reprehendenda putarunt,
ista ætate vix in vituperium venerunt.» Vide quoque Virg. nost.
edit. T. III, p. 256. _Ed._]
[Annotatio 13: Vid. Gell. XVII, 21; Voss. de hist. lat. I, 2.]
[Annotatio 14: Gell. III, 11; Macrob. I, 7; Priscian. lib. VI.]
[Annotatio 15: Macrob. VI, 1.]
[Annotatio 16: Gell. XVII, 21; Sueton. de III. Gram. c. 2.]
[Annotatio 17: Priscian. lib. II.]
[Annotatio 18: Macrob. VI, 3 et 5. Festus, voce _Tesca_ et Serv.
ad Virgil. Æn. XII, 121.]
[Annotatio 19: Quintil. X, 1.]
[Annotatio 20: Vid. Ovid. ex Ponto IV, xvi, 5; Senec. de Ben. VI,
3; Crinitus de poetis III, 52, et Voss. de hist. lat. I, xvi, 21.]
[Annotatio 21: Vid. nost. Ovid. ex Ponto IV, xvi, 23, vol. VII,
pag. 479. _Ed._]
[Annotatio 22: In Disquisit. de carm. Siliano supra p. 414.]
[“Ill. Ernesti, novissimus ingeniosissimusque poetæ ...”]
[Annotatio 23: In _d. Grundriss der Theorie und Gesch. der schönen
Wissensch._ p. 65: «Lucan nahm freylich weder ein erdichtetes
Süjet, noch entlehnte er es aus dem entferntesten Alterthum; er
verfuhr aber nichts desto weniger, wie Homer und noch mehr Ossian
gethan haben. Er wählte nemlich einen Gegenstand, der seinem
ganzen Volk allgemein bekannt, und auch interessant war, und der
auch die späteste Nachwelt auf das lebhasteste interessiren wird.»
Et pag. 59. «Fiction ist so wenig zum Süjet eines epischen
Gedichts nothwendig, dass ein Süjet der Regel nach um desto mehr
an innerm Werth verliert, je mehr es Erdichtung nothwendig
macht... Es muss nur durchgehends Interesse und Action haben.»
Cujus loci hic est sensus: «Etenim neque fictum neque ex remota
prorsus antiquitate petitum argumentum sibi sumsit Lucanus, sed
tamen egit eadem fere ratione qua Homerus et magis etiam Ossianus
egerunt. Elegit materiam quam tractaret et uberrimam, et civium
suorum omnium sermone celebratam, et quæ sempiternis sæculorum
ætatibus continuo celebrabitur.» Et p. 59: «Commentitiæ fictæque
fabulæ tantum abest ut necessariæ sint ad argumentum poematis
epici constituendum, ut e contrario argumentum, quo magis
fictionibus egeat, eo minus ad tractationem poeticam aptum esse
videatur. Modo commoveatur animus: modo ad exitum quasi rapiatur:
satisfactum erit lectori.» Cui sententiæ libenter et ego
subscribo. _Ed._]
[Annotatio 24: Vid. Gell. XII, 5.]
[Annotatio 25: Conf. Martial. V, 10, et Vitruv. IX, 3.]
[Annotatio 26: Vid. Dionys. Halic. I, 6, et VII, pag. 415. Fabii
fidem, nimis inminutam a Polyb. I, 14, 58, III, 9, defendit
Ernesti in prolusione, Opusculis ejus philol. crit. p. 102 seqq.
inserta.]
[Annotatio 27: Vid. Nostr. Ovid. ex Ponto IV, xvi, 23, vol. VII,
pag. 479. _Ed._]
[Annotatio 28: Ap. Phot. Biblioth. c. 224.]
[Annotatio 29: Cf. Polyb. III, et al. passim.]
[Annotatio 30: De divinat. I, 24.]
[Annotatio 31: Vit. Hannib. cap. 13; Sosili mentionem fecere etiam
Diodor. XXVI, et Polyb. III. Sileni vero Liv. XXVI, 49 et alii,
quos laudat Voss. de hist. Græc. lib. III, p. 189.]
[Annotatio 32: Liv. VII, 3; XXI, 38.]
[Annotatio 33: Vid. Dionys. Hal. loca, pag. 422, not. 1 citata.]
[= n26 supra]
[Annotatio 34: Vid. Liv. XXI, 38; XXVI 23, 28; XXVII, 7, 29.]
[Annotatio 35: Vid. Voss. de histor. lat. I, 4, et Pigh. Annal. ad
a. CCCCXXXIV.]
[Annotatio 36: Vid. Cicer. Or. II, 12, et de Legg. I, 2.]
[Annotatio 37: Vid. Val. Max. I, vii, 6, et Cic. de divinat.
I, 24.]
[Annotatio 38: Voss. de hist. lat. I, 18, p. 83.]
[Annotatio 39: Vid. Tac. Ann. I, 8, 13, 76, 79; VI, 5, 7, 27, 47,
48, et Hist. II, 65.]
[Annotatio 40: Cf. inpr. Senec. Ep. CXIV.]
[Annotatio 41: Vid. Sil. III, 669 seqq. XV, 340; XVI, 552 al.]
[Annotatio 42: Cf. lib. XIV, 176; XV, 78 sqq.]
[Annotatio 43: Vid. lib. VII, 173 seqq. VIII, 28... 201.]
[Annotatio 44: Cf. lib. II, 58 seq. IX, 247, 251; XIV, 354 sq.
412 sq. 453 sq. 487, 491, 520, 539 seq. 548 seq. XVII, 212 sq.]
[Annotatio 45: Verbi causa, lib. XV, 101 sq.]
[Annotatio 46: Vid. lib. IV, 563... 699; V, 118 sqq. 395 sq. VII,
289 seq. IX, 282, 287 sq. 538 sq. X, 256; XII, 605; XIII, 404 seq.
434, 442 seq. 693; XVI, 361 sq. 421 al. In locis quoque ex Marone
expressis, sæpe Homerum, huic præeuntem, simul ante oculos
habuisse videtur.]
[Annotatio 47: Lib. VII, 219 sq. et al.]
[Annotatio 48: De Junone vid. Virg. Æn. I, 12... 33, et Selden. de
Diis Syris Synt. II, 12, de Venere Lucret. I, pr. et alios.]