Quod si ergo ex Hispania hoc nomen esset, _Italicensem_ potius, quam
_Italicum_, adpellandum Silium fuisse autumat.
Est quidem discrimen hujusmodi terminationum, ut alius _Hispanus_ sit,
alius _Hispaniensis_. Martialis epistola ad Priscum, quam libro XII
præfixit, extrema: «ne Romam non Hispaniensem librum mittamus, sed
Hispanum.» Sosipater Charisius, lib. I, p. 84, potest interpretis loco
esse. «Quum dicimus, _inquit_, HISPANUS, nomen nationis ostendimus: quum
autem HISPANIENSES, cognomen eorum, qui provinciam Hispaniam colunt,
etsi non sunt Hispani.» Tacito etiam _Hispanienses exercitus_ sunt
Annal. I, 3, qui in Hispania militant, ex aliis nationibus conscripti.
Festus Pompeius quoque in _Corinthienses_, non dissimiliter ait:
«Romanenses, et Hispanienses, et Sicilienses negotiatores dicimus, qui
in alienis civitatibus negotiantur:» nisi in voce _alienis_ ambiguitas
inest, quæ extra Hispaniam civitates significet. Nam quod Charisius
discrimen docet, nequaquam est perpetuum, et Plinius quoque
_Hispaniensem Oceanum_ dixit lib. XXXVII, 10, qui Hispaniam adluit: et
_spumam_ (argenti) _Hispaniensis_, XXXIII, 6. Neglexit itaque Plinius,
quam Grammatici inculcant, differentiam, ut adeo, si ceterum constet de
origine ex Hispania, vix ex eo illa convelli possit, quod _Italicus_
noster, non _Italicensis_ adpelletur. _Italicesii_ nominis, quod pure
Græcum est, nulla habetur ratio. Si fuit autem in Hispania natus, non
tamen et barbarus, aut ex antiquis Hispanis fuit, quia _Italica_ colonia
Romana erat, Scipionis opus, qui in illam debiles ac vulneratos
exercitus sui milites collocavit, eamque ab Italia _Italicam_
adpellavit, quia Itali erant, quos in coloniam illam deducebat[5]. Huic
de Silii ortu sententiæ et altera propius quodammodo adcedit, quam
itidem Petrus Crinitus commemoravit. «Sunt alii, _inquit_, qui per suos
majores Romanum fuisse dicant, sed generis initium traxisse ab
Hispanis,» hoc est, majores Silii ex illa Hispaniensi colonia fuisse,
ipsum vero vel Romæ, vel in alio Italico municipio et natum et educatum
esse, ut ita nihilominus _Itatici_ nomen ab _Italica_ Hispaniæ
habuerit[6].
Ab his sententiis, quae vel nostrum Silium, vel majores ejus, ex
Hispaniensi colonia deducunt, discedit illorum opinio longius, qui
ejusdem _Italicum_ nomen ex Corfinio, Pelignorum in Italia urbe
principe, eliciunt[7]. Vossius et Dausqueius in primis illorum
numerantur. Iste tam de Poetis, quam de Historicis Latinis (nam in horum
etiam, quamvis poetam, censum refert) id clare profitetur, gemino
argumento inductus, quæ antequam dispiciamus, de Corfinii nomine novo
aliquid adferendum est. Quod sæpe ab Italiæ populis postulatum fuerat,
ut in civitatis Romanæ societatem reciperentur, sæpius autem ab Romanis
abnegatum, id Sex. Julio Cæsare et L. Marcio Philippo COSS. in bellum
funestum erupit, quod _Marsicum_ dicebatur, quia Marsi populi cum
Picentibus et Pelignis præcipui et primi auctores erant; et _Sociale_,
quia, qui Romam inpugnabant, societatis fœdus inter se inierant; et
_Italicum_, quia universa Italia contra Romam arma ceperat. Qui itaque a
Romæ commercio secessionem fecerant, Corfinium elegerunt, quod caput
Italorum abdicata Roma, esset, qui nomen _Italicæ_ inpositum voluere.
Strabo lib. V, p. 167: Κορφίνιον, τὴν τῶν Πελιγνῶν μητρόπολιν, κοινὴν
ἅπασι τοῖς Ἰταλιώταις ἀποδείξαντες πόλιν, ἀντὶ τῆς Ῥώμης, ὁρμητήριον
τοῦ πολέμου, μετονομασθεῖσαν Ἰταλικήν, _Corfinium, Pelignorum caput,
communem omnibus Italis, loco Romæ, urbem designaverunt, bellique arcem,
et ITALICÆ nomen indiderunt_. Præter hunc et Velleium Paterculum, de quo
postea dicemus, non habemus, qui hujus novæ adpellationis mentionem
fecerint.[8].
Primum Vossii argumentum est idem, quod supra adtulimus, ab Hispanica
urbe _Italicensem_ potius, quam _Italicum_, dicendum fuisse, quod
Gellius dicto loco _Italicenses_ ejus colonos adpellaret. Salva tanti
viri auctoritate inverti, quod objicit, et ab altera etiam parte
usurpari posse videtur. Si enim ab _Italica_ Hispaniæ non licet
_Italicus_ formare, sed tantummodo _Italicensis_; qua lege constitutum
est, ut ab _Italica_ Italiæ, quod plane idem nomen est, non
_Italicensis_, sed _Italicus_ dicamus? aut si alterum de Pelignorum urbe
non inprobandum est, cur non idem liceat de urbe Bæticorum? At usum ita
ferre inquiunt, qui instar legis ab omnibus censeatur. Est ita, ut a
Bætica urbe _Italicensis_ et Gellius d.l. et auctor belli _Hispaniensis_
et Africani, sive Hirtius fuit, sive Oppius, quod malunt alii; et
laudata inscriptione ipsi provinciales derivarint: an vero prohibitum
fuerit alterum, id tribus exemplis, quæ contra sunt, non sufficit
ostendisse. De Pelignorum autem urbe nullus usus, nullum exemplum
adferri potest, utrum _Italicus_, an _Italicensis_ ex ea deflexum
fuerit: et si de Bætica probatum satis est, _Italicenses_ suos, non
_Italicos_ adpellasse; idem etiam de Peligna urbe facilius, quam alteram
formam, _Italicus_, crediderim.
Deinde urgetur a laudato Vossio, «si Hispanus fuisset Silius, non hoc
nos ignorare sivisset Hispanus Martialis, qui sæpius ad eum scribit, ut
peramicum, Non hoc reticuisset, quod ad Hispaniæ suæ decus magnopere
pertineret.» Utique fatemur, non leviter hoc argumento probari, in
Hispania non natum Silium nostrum fuisse: et credimus ipsi, Martialem,
tot Italico epigrammata inscribentem, non præteriturum fuisse, quod sibi
et suæ patriæ non vulgarem laudem adferre potuisset. Non autem exinde id
sequi putamus, quod existimavit Vossius, Pelignum fuisse Italicum, quia
non fuerit Hispanus. Potuit enim ex majoribus esse, qui in Hispanica
illa urbe habitaverint, ipse forte in quovis Italiæ loco, extra
Pelignorum agrum, in lucem editus: potuit etiam _Italici_ nomen ex casu
quodam vel suo vel majorum habuisse, ut solenne in aliis quam plurimis
cognomentis est.
Sententiæ quoque clarissimorum virorum repugnat, cum brevitas illius
Socialis belli, tum adpellationis novæ raritas, quæ tentata potius, quam
conservata in urbe Pelignorum fuit. Strabo quidem μετονομασθεῖσαν _ita
vere adpellatam_ dixit: aliter Velleius Paterculus, qui propius res
Italicas cognovit, quam Amasiensis Strabo, homo Asiaticus, quamvis
diligentissimus in ceteris rebus. Is autem lib. II, c. 16, ait: «Caput
imperii sui Corfinium legerant, quod adpellarent Italicum[9].» Quum
dicit _adpellarent_, conatum et propositum significat, non quod in usum
illud transductum receptumque fuerit, quod quidem nec potuit facile, si
brevem moram belli seu tumultus intuemur. Eutropius, lib. V, c. 2:
«Quadriennio, _inquit_, hoc bellum tractum est: quinto demum anno finem
adcepit.» Quod ergo in tantillo spatio tentatum novum nomen fuit, vix
receptum aut usu retentum post victoriam videtur, quum in eventus belli
esset, ut Romani, non Itali, vicisse censerentur. Quis ergo crederet,
invisum victoribus nomen et ad ignominiam illorum durante bello
inventum, post victoriam a victis conservatum et in posteritatem fuisse
traditum? præsertim quum statim, nondum finito bello, desierit esse
rerum sedes urbs Corfinium, quod Diodorus Sic. lib. XXXVII, ut in
excerptis ejus libri est, perspicue ostendit. Τὴν καινὴν ἐκλείπουσι
πόλιν τὸ Κορφίνιον, «Novam, _inquit_, urbem Corfinium deserunt,
translatis sedibus in Samnitum urbem Æserniam.» Unde est, quod Cæsar de
Civili bello _Corfinium_ sæpe numero memoravit, et Cicero in epistolis;
sed cognomen _Italicum_ ne semel quidem adtigerunt, quod nec posteriores
Plinius, Seneca, Frontinus, Lucanus, Ptolemæus, et quotquot Corfinii
meminerunt, agnoscunt, nec ipse, qui inde nomen suum habuisse fingitur,
poeta noster Italicus, qui lib. VIII, 520, Corfinium laudat, sed quod
patriam suam vel suorum proderet, nihil omnino adjicit, neque ullum
vestigium ostendit _Italici_ cognominis.
Quare ita sentimus atque ita animum inducimus, Silium poetam neque in
Hispania natum fuisse, quia Martialis, ubi maxime poterat, nihil
memoravit; neque in Pelignorum urbe Corfinio, cujus _Italicum_ nomen
incertum, quamdiu duraverit, aut an unquam devenerit in usum populorum:
sed ex quocunque alio casu vel causa potuisse _Italici_ cognomen habere
ab Italia potius, quam a singulari aliquo oppido deductum: quamquam iis,
qui majores poetæ ex Bætica derivant, nolimus repugnare, nec vero, quod
dubium est, pro certo adfirmare[10].
Satis de ipso cognomine: faciliores in prænomine sumus, quo aliis
_Publius_ est, ut Modio in Novantiquis, et Glandorpio in Onomastico
Hist. Romanæ; nobis _Caius_, quia hoc frequens in gente Siliorum fuit,
quod Dausqueio etiam, ut certius, adprobatur, qui initio commentariorum
potest consuli[11].
_Studia_ ergo Italici nostri contemplamur, de quibus Martialis epigr.
VII, 63.
Sacra cothurnati non adtigit ante Maronis,
Inplevit magni quam Ciceronis opus.
Magna sane hæc laus est, non sibi sapere, aut artem ex suo confingere
ingenio, spretis veterum tam præceptis, quam exemplis: sed ductorem
optimum sequi, et quod aliis bene cessit, imitari, quia, etsi in
philosophia ingenium valeat et novitas inventorum ametur, dispar tamen
res oratoriæ est, nec in ea proficitur bene, nisi ex imitatione
antiquorum. Silii ætate præstantes oratores non defuerunt, quos ita
coluit æstimavitque, ut omnibus tamen Ciceronem, qui præcesserat,
anteferret. Quo consequutus est, ut summus orator evaderet ipse, multum
in foro, multum in centumvirali judicio cum gloria versatus. Martialis
dicto epigr. de eodem:
Hunc miratur adhuc centum gravis hasta virorum,
Hunc loquitur grato plurimus ore cliens.
Poeticen juvenis didicit: senior, defunctus consulatu, magis excoluit,
Virgilium præ ceteris imitando, non minus principem in ligata oratione,
quam Cicero fuit in soluta. Hic ergo etiam, qui optimus erat, quam
alium, sectari maluit, egregio exemplo admonens, quales ad imitandum
auctores eligere conveniens sit. An adsequutus Maronem fuerit, nostrum
non est judicare. Plinius, lib. III, epist. 7. _Scribebat_, inquit,
_carmina majore cura quam ingenio_. Nec vero idcirco ingeniosus parum
fuit: sed Martiale judice epigr. XI, 51, Maronis villa coemta:
Silius et vatem, non minor ipse, colit.
Ut Lips. lib. I, Quæst. epistol. cap. 5, emendat, argutum sane præ illo
vulgato: _et valem non minus ipse tulit_[12].
Honores et multos et amplos gessisse Silium, non est quod dubitemus,
quia consul Romanus fuit, ad quam dignitatem ordinatim et per gradus
adscendebatur. Plinius, lib. III, epist. 7: «Ut novissimus a Nerone
factus est consul, ita postremus ex omnibus, quos consules fecerat,
decessit. Illud etiam notabile: ultimus ex Neronianis consularibus
obiit, quo consule Nero periit.» Ex quo et annum satis aperte
intelligimus[13]. Semel an ter Consul fuerit, non levicula disputatione
dubitatur. Petrus Crinitus de Silio: «Ter consul fuit[14]: et in primum
ejus consulatum (quod lætissimum fuit faustissimumque P.R.) sævissimi
teterrimique Neronis mors auspicatissime incidit.» Adcinunt Justus
Lipsius et Jo. Livineius, uterque in Plinii Panegyr. cap. 58, cujus
verba, «Erat in senatu ter consul, quum tu tertium consulatum
recusabas,» de Silio Italico interpretantur. Livineius haud
dubitabundus: «Potius sit, ut C. Silium Italicum capiamus, qui tertium
consul ex cal. Juliis subfectus cum Statilio Laterano. Adi fastos.» Quod
ad Fastos adtinet, ipse Lipsius in h.l. fatetur: «Revera pars hæc
Fastorum in subfectis consulibus tenebrosa, nec acie ingenii (absque
monimentis sit) facile illustranda.» Variant enim, laceri, inconstantes
sunt, et, quos vidimus, Laterano, ex cal. Jul. subfecto, Nonium
Asprenatem, non Silium, collegam dant. Quod si ter fuisset consul, id
Plinius, qui vitam et mortem ejus describit, nec quidquam laudis
prætermittit, utique non tacuisset. Quin potius Martialis epigr. VII,
63, post consulatum, quem, quum Nero periret, gesserat, a republica
recessisse, et otio se honesto dedisse adseverat. Verba sunt:
Postquam bis senis ingentem fascibus annum
Rexerat, adserto qui sacer orbe fuit:
Emeritos Musis et Phœbo tradidit annos,
Proque suo celebrat nunc Helicona foro.
De quovis igitur alio, quam de Silio, Plinii panegyricum interpretandum
ducimus. Causa vero, quæ doctissimos viros in illam opinionem adduxit,
ex alio Martialis epigrammate natam esse existimamus, quod LXVI est, in
lib. VIII, in quo trium consulatuum fit mentio, sed ita distributorum,
ut primus patris Silii fuerit, alter filii majoris, quem Plinius quoque
dicta epistola _florentem_ et _consularem_ dixit: tertius voto a poeta
præsumitur pro minore filio, qui vero non consequutus est, sed ante
patrem decessit. Hi maxime versus, opinamur, errorem induxerunt:
Bis senos jubet en redire fasces
Nato consule,
id est, filio consule; ubi quidam libri, sed minus castigati, _noto
consule_, quasi de patre, non de filio intelligatur. Nos vero malumus
Vincentio Collesso, nobilissimo juris consulto, quam Livineio aut
Lipsio, adcedere, qui ante hos XIV annos ad hoc epigramma commentatus
est: «Silius pater semel tantum consul fuit, eo anno, quo periit Nero.»
Sic bene Martiali cum Plinio convenit, nec sine causa ille addidit
ibidem;
................ Silius frequentes
Mavult sic numerare consulatus.
_Mavult sic_, hoc est, eodem Collesso interprete: «Mavult duos filios
gerere consulatum, quam ipse ter esse consul.» Alter eorum adeptus est
consulatum, de quo Martialis gratulatur patri: de altero, _gaudenti_
supererat _adhuc quod optet_
Felix purpura, tertiusque consul.
Non statim a consulatu in otium literarium secessit, sed Romæ aliquamdiu
substitit, et _in Vitellii amicitia sapienter se et comiter gessit_,
quod Plinius dicta epistola refert[15]. Vere autem _sapienter_ dixit,
quia summæ prudentiæ est, cum malo principe versari ita, ut neque ille
obfendatur, neque famam et conscientiam nostram lædamus. Erat enim
Vitellius _præcipue luxuriæ sævitiæque deditus_, ut Suetonius cap. XIII,
notavit, sive ut Eutropius, lib. VII, c. 13: «gravi sævitia notabilis,
et qui Neroni similis esse vellet, atque id præ se ferret.» Caute ergo
cum hujusmodi homine ac singulari prudentia vivendum erat: quumque moris
apud Romanos fuerit, ut perfuncti urbano magistratu, ad regendas
provincias mitterentur; nostro _Asiam proconsularem_ obtigisse, idem
Plinius d.l. enarravit. _Ex proconsulatu_, inquit, _Asiæ gloriam
reportaverat_. Honor amplus, Asiam pro consule regere, hoc est,
Attalicum regnum administrare, quod Romani in provinciæ formam,
testamento nacti, redegerant. Fuit provincia senatus atque populi ex
Augusti distributione[16], et prætoria primum, nisi belli ratio
proconsulem postularet. Quod erudite Henr. Noris, Italorum facile
doctissimus, in Cenotaph. Pisan. Dissert. II, cap. XI, demonstrat. Intra
Asiaticam diœcesin erant Ionia, major ac minor Phrygia, Lydia, Mysia,
Caria, ac Pergamus; de quibus terminis eorumque mutationibus Jac.
Usserius, in libro _de Asia proconsulari_, planissime disseruit.
Amplissima ergo provincia, ejusque populi Græca libertate antiquitus
imbuti; ut sane prudentem fuisse oporteat, qui, ut noster Secundo teste,
ex administratione illius _gloriam reportavit_.
Redux ex Asia videtur otium petiisse, _annis_ quoque, ut Plinius ait,
_suadentibus_, quod in more positum Romanis erat, ut, si senectutem
adtigissent, e republ. in honestum otium secederent, quod ex multis
ejusdem Plinii epistolis liquet, lib. II, 14; III, 1; IV, 23. Hanc
quietem Noster in Campania invenit, ubi plures villas possidebat, et in
singulis earum, quod Plinius addit, «multum librorum, multum statuarum,
multum imaginum habebat,» quæ undique ornamenta coëmit, usque etiam
_ad reprehensionem emacitatis_. Erat enim φιλόκαλος, hoc est,
honestissimarum rerum sive dignæ supellectilis studiosus. Quid vero
honestius, quam instruere bibliothecas, et quos alii in inanes res
sumtus faciunt, optimis quibusque libris comparandis inrogare? quid
dignius laude, quam illorum imagines atque signa amare, qui in laude
vixerunt præclaris virtutibus conspicui? Pulchrum enim et magna laude
dignum est, viros laudatos colere, et virtutem illorum, ut meruerunt,
admirari, adeo, ut rursus Secundus epist. I, 17, _ipsum plurimis
virtutibus abundare_ judicet, _qui alienas sic_ in statuis et imaginibus
_amat_. Stimulant enim imagines et exhortantur, ut eorum virtutes
æmulemur, quorum ipsæ memoriam externa facie præ se ferunt[17]: quod
etiam ædes, villæ aliæque clarorum virorum possessiones, si subimus aut
inhabitamus, in nobis efficiunt.
Ex villis idcirco potissimum illas magnopere Silius amabat, quæ eos
dominos quondam habuerant, quos ipse imitatus est plurimum: puto
Ciceronis atque Virgilii; illius nempe Academiam, hujus, quæ sepulcrum
domini continebat[18]. De utraque ita cum laude Silii Martialis epigr.
XI, 49, canit:
Silius hæc magni celebrat monimenta Maronis,
Jugera facundi qui Ciceronis habet.
Heredem dominumque sui tumulique larisque
Non alium mallet nec Maro, nec Cicero.
Sicut ergo, ante consulatum, Ciceronem in causis agendis doctissimisque
orationibus æmulatus est; ita Maronem postea in primis habuit, quem
imitaretur, quum in otio ad carmina scribenda se contulisset. Cujus
memoria etiam ita ei sacrosancta fuit, ut «natalem illius religiosius,
quam suum, celebraret, et monimentum ejus adire, ut templum, soleret,»
quod itidem Secundus epistola sæpius laudata observavit[19]. Nec ex
Campania discessit postea, sed usque ad LXXV ætatis annum ibidem
perseveravit, et in Neapolitano mortem obiit.
Hanc non fatalem habuit, quamlibet senex admodum, sed inedia vitam
finivit, more illis temporibus recepto, ut, si insanabilem morbum
sentirent, aut alio malo, quod superare desperarent, adfligerentur, ipsi
homines sponte sua ex vita abirent. Hoc Pomponius Atticus fecit apud
Corn. Nepotem; hoc Cornelius Rufus apud Plinium Ep. I, 12, procul dubio
ita ex Stoicorum disciplina instituti, quibus dignum sapiente videbatur,
quandocumque liberet, ex hac vita egredi, nec fatalem horam exspectare.
Seneca epist. LXIX: «Exerce te, ut mortem et excipias, et, si ita res
suadebit, arcessas. Interest nihil, an illa ad nos veniat, an ad illam
nos.» At non perinde est, nec ejusdem juris, pati mortem, et eandem
advocare.
Voluntarium ergo excessum perversæ philosophiæ, quæ illis temporibus
vigebat, hoc est, errori inputamus, non excusamus, ut Cicero Catonem
Uticensem Off. I, 31, alienus quamvis a Porticu, ex gravitate ejus
excusat, quasi alius exitus illius virtutem dedecuisset. Aliud etiam
est, quod gloriæ nostri poetæ videtur derogare. Nam quod Plinius refert,
«læserat famam suam sub Nerone: credebatur sponte accusasse.» Omnis
accusatio hominis, vel mediocri specie honesti, sub malo principe
suspecta est, etiam imperata; magis, spontanea. Principes enim mali,
quum aliquem perditum cupiunt, nec tamen aperte audent aggredi, ut
declinent invidiam, subornant alios, qui accusent ac perdant. Qui
accusatores eodem censu sunt, quo delatores, «genus hominum, ut Tacitus
ait Ann. IV, 30, publico exitio repertum, et ponis quidem nunquam satis
coërcitum:» quos nihilominus _per præmia_ Tiberius _eliciebat_. Vir
bonus autem et sapiens inhonesta et turpia jussus, abnuit, etiam cum
periculo suo, si manifesta sit turpitudo, ut est innocentium accusatio.
Exemplum v. ap. Tac. in Vita Agric. c. 4. Nec imperium in atroci scelere
excusare potest, ut Grotius P. et B. lib. II, c. 26, nº 3, demonstravit.
Non autem certa erat Nostri accusatio, sed _credebatur_; et si fuit,
_maculam laudabili otio_ et optimis studiis _abluit_, quibus fama
integratur, in tantum etiam, ut _perpetui_ laudem promeritus sit, h.e.
inmortalis memoriæ atque gloriæ, apuc Martial. epigr. VI, 64, et VII,
62, ubi Collessus ad interpretandum adhibeatur.
[Annotatio 1: Ejus quoque meminere Dio et Appianus, forte et
Vellei. Pat. II, 83, ubi vid. Intpp. Noti præterea _Silii P. et
M._ Tribuni plebis e Sext. Pompeii Fragm. Farnesiano; _T. Silius_,
præfectus vel tribunus militum, ex Cæs. B. G. III, 7; _A. Silius_
ex Cicer. ad Att. XII, 24 sqq. _P. Silius_, Prætor a.U. 694, et
Proprætor Bithyniæ ac Ponti a.U. 702, ex Cicer. ad Div. VII, 21;
IX, 16, XIII, 47, 61 sqq. ad quem forsan referenda etiam loca
Vellei. II, 83 et 90; _P. Silius Nerva_ consul a.U. 781; A. Chr.
28, ex Plin. VIII, 40; Solin. c. 15, et Tac. Ann. IV, 68 (ubi vid.
Ernesti, et, quem hic laudat; Perizon. Epist. ad Heins. Coll.
Burm. T. IV, pag. 760); _Silius Nerva_ consul a.U. 819, a.Chr.
66, ex Tac. Ann. XV, 48 (ubi Perizonius, Lipsius et Norisius in
ep. consulari e fastis et lapidibus _Silanus_ reponere jubent);
_C. Silius_, superioris Germaniæ legatus a.U. 767, a.Chr. 14,
qui, propter Germanici amicitiam crimenque sibi a Sejano
intentatum, a.U. 797, a.C. 44; inminentem damnationem voluntario
fine prævertit, ex Tac. Ann. I, 31, 72; II, 6, 7, 25; III, 42, 45;
IV, 18, 19; _C. Silius_, ejus filius, consul a.U. 801, a.Chr. 48,
a Messalina amatus, et, quum in suspicionem regni adfectati
caderet, occisus, ex Tac. Annal. lib. XI, 5, 12, 13, 26, 27,
32, 35.]
[Annotatio 2: Non minus dubitanter de eo disputat, a Fabricio jam
laudatus, Nic. Antonius Biblioth. Hisp. vet. lib. V, p. 85 sqq.
Vide argumenta quo subsequuntur. _Ed._]
[Annotatio 3: Ἰτάλικα Ptol. et Strab. III, p. 141; Plin. III, 1;
Cæs. B. C. II, 20. In numis Augusti, ITALICA: Tiberii, MUN. ITAL.
et MUN. ITALIC. Posteriori ævo _Talca_ dicta est (vid. Acta
Eruditorum a. 1719, p. 178) nostro autem _Sevilla la veja_,
Hispali vel recentiori Sevillæ proxima. Conf. not. 2, infra.]
[401n2 = n5 infra]
[Annotatio 4: Conf. etiam Hirt. Alex. 52.]
[Annotatio 5: Appian. de rebus Hispanicis, c. 38, tom. I, p. 145,
146, ed. Cl. Schweighäus. Ὁ Σκιπίων ὀλίγην στρατιὰν, ὡς ἐπὶ
εἰρήνῃ, καταλιπὼν, συνῴκισε τοὺς τραυματίας ἐς πόλιν, ἥν ἀπὸ τῆς
Ἰταλίας Ἰταλικὴν ἐκάλεσε· καὶ πατρὶς ἔστι Τραϊάνου τε καὶ
Ἁδριανοῦ, τῶν ὕστερον Ῥωμαίοις· ἀρξάντων τὴν αὐτοκράτορα ἀρχὴν.]
[Annotatio 6: Ælius Hadrianus Imperator, in eadem Hispaniæ Bæticæ
urbe natus, _stirpis Italicæ_ fuisse dicitur Sex. Aurelio Victori
Epitom. c. 14; pr. ubi tamen Anna Fabri jam monuit, originem
Hadriani Hispanicam a Victore dissimulari, ipsumque Italiæ adseri,
ut ab Æl. Spartian. in vita Hadr. c. 1, qui eum Romæ natum tradat.
Cf. Gruner. ad Victor. l.c.]
[Annotatio 7: Conferatur ad Silium, libro VIII, 520.]
[Annotatio 8: Mentio ejus etiam fit in Diodori Excerptis liv.
XXXVII, apud Photium in Biblioth. p. 638, 639. Confer Sigon. de
antiq. jur. Ital. III, 1.]
[Annotatio 9: Fuerunt, qui _Italicam_ emendarent. Sed vulgata
lectio non sollici tanda videtur.]
[Annotatio 10: «Italici sunt Itali genere, in provinciis
negotiantes, vel fixa etiam sede ibi commorantes,» ait Spartian.
vit. Hadr. cap. 12; quæ verba in Fabricii Bib. lat. tom. II,
p. 172, jam laudata reperio.]
[Annotatio 11: Ibi non graviora argumenta, sed hæc verba invenies:
«Ego Silio Caii prænomen hæsisse autumno ex conjectura crebrioris
usus, et quod plures eosque rerum veterum peritiores id tenuisse
deprehenderim.» Sed confer supra not. 1, p. 399. Ceterum idem
Dausqueius loco citato monet, _Silos_, _Silios_, _Silones_,
_Silunculos_ pernotuisse ex nasi figura aut superciliis, et
credibile esse, a Silio aliquo Siliorum tribum (apud Livium et
Festum) ortam atque propagatam.] [“p. 399” recte p. 400 = n1]
[Annotatio 12: N. Heinsius ad Sabini Epist. II, 10, hunc et
anteced. versum, qui non minus contaminatus est, ex codicum
vetustorum vestigiis ita restituit et emendavit: «Silius Andinæ
succurrere censuit umbræ: Silius en vatem, non minor ipse, colit.»
Conf. mox not. 1, p. 409.] [= n18 infra]
[Annotatio 13: Nero periit a.U. 821; A. Chr. 68.]
[Annotatio 14: Ut quidam putant, A. Chr. 68, cum M. Galerio
Turpiliano, A. Christ. 85, loco Domitiani cum T. Aurelio Fulvio,
et A. Christ. 94, cum Sextilio (alii autem legunt Statilio)
Laterano.]
[Annotatio 15: Tacitus Hist. III, 65: «Sæpe, _inquit_, domi
congressi (Flavius Sabinus ac Vitellius), postremo in æde
Apollinis, ut fama fuit, pepigere. Verba vocesque duos testes
habebant, Claudium Rufum et Silium Italicum.» In nostra edit.
maluimus _Cluvium_ Rufum. _Ed._]
[Annotatio 16: De ea vid. Strabon. XVII, extr. Dio lib. LIII,
p. 503; Ernesti Excurs. VI, ad Sueton. Aug. cap. 47, et Lips.
Excurs. ad Tac. Ann. I, 75.]
[Annotatio 17: Sed magna librorum, statuarum imaginumque copia a
multis etiam non nisi vanæ ambitionis et ostentationis causa
colligitur, et eo respexisse putarem Plinium, qui Silium
φιλόκαλον, elegantiae studiosum, _usque ad emacitatis
reprehensionem_, fuisse tradit, nisi mox addidisset: «imagines non
habebat modo, verum etiam venerabatur.» Plin. III, Ep. 7, 8.]
[Annotatio 18: Idem præter alios putabat Rader. ad Martial. epigr.
XI, 49, et 51. Ex his tamen locis, et ex Plin. Epist. III, 6, non
colligi potest, Silium ipsam Maronis villam, quæ non longe a Nola
fuit, possedisse; sed sæpius ejus monimentum, Neapoli proximum,
adiisse. De quo vid. omnino Ill. Heyne ad Donati vitam Virgilii
§ 55, tom. VII, pag. 282, nostr. edit. Virg. _Ed._ Cf. etiam Voss.
de histor. lat. I, 29, pag. 143, ubi hæc monet: «Ex Martial. XI,
49, non aliud colligere est, quam Silium fuisse dominum loci, in
quo Maronis erat monimentum. Agelli tamen nomen locus is mereatur,
si recte aliqui emendant epigr. LI: _Silius Andino tandem
succurrit agello_. Saltem verisimilius illud, quam quod libri
vulgati; ubi inepte est _Arpinus_, cum de Tullio sermo non sit.
Sed utrique lectioni prætulerim, quod in MSS. Gruterus,
Scriverius, alii repererunt: _Silius optatæ succurrere censuit
umbræ_.» Conf. sup. not. 1, pag. 405.] [= n12 supra]
[Annotatio 19: Similiter Statius, qui non minus Virgilium
venerabatur, Silv. IV, iv, 52: «En egomet... Maroneique sedens in
margine templi, Sumo animum, et magni tumulis adcanto magistri.»]