SECTIO I.

_De C. Silii Italici genere, nominibus, studiis, honoribus,

vita et morte._

Quum hæc, quæ ad ipsum poetam nostrum pertinent, jam satis accurate

tractaverit, et, quantum de iis constet, ex paucis, quæ huc spectant,

veterum scriptorum locis testimoniisque diligenter eruerit Cellarius, ne

hujus scrinia compilasse, vel operam perdidisse videar, dissertationem

ejus _de C. Silio Italico, poeta Consulari_, a.Chr. MDCXCIV scriptam,

et collectioni dissertationum illius Academicarum, Lips. 1712, in-8º,

prelo excusæ, insertam, cum lectoribus communicare malo, quam easdem res

aliis verbis exponere. Ut tamen chartæ parcerem, nonnulla recidi, quæ

vel supervacanea, vel minus accurate dicta videri possint, nec nisi

pauca in notis adjeci. Hæc itaque sunt verba Cellarii, in epitomen

redacta:

Genus _Siliorum_ ut antiquissimum, ita nobilissimum omnino fuit, quamvis

non negemus, originem illorum, ut in aliis gentibus non paucis, quæ ad

summam nobilitatem pervenerunt, plebeiam et humilem exstitisse, quod

Fulvius Ursinus de familiis Romanis, pag. 264, ex Livii, lib. IV, cap.

54, probavit. Ibi enim quæstoriis comitiis plebem ait ita ultum ivisse

injuriam in tribuniciis adceptam, ut inter quatuor quæstores unum

tantummodo ex patricio ordine crearet, _tres_ autem _plebeios,

Q. Silium, P. Ælium et P. Pium, clarissimarum familiarum juvenibus

prætulerit_. Sed quum semel huic familiæ ad honores, via patefacta fuit,

clarum utique nomen consequuta progressu temporum, ad summæ nobilitatis

gradum adscendit. Ut ex multis tantum unum exemplum adferamus, sub

Augusto _C. Silius tertium consul_ fuit, eo anno, quo is testamentum

condidit, hoc est, proximo antequam ex vita demigraret, auctore

Suetonio, c. CI[1].

_Italici_ nomen plus negotii nobis facessit, ab aliis alia

interpretatione expositum[2]. Sunt qui fuisse _Hispanum_ adfirment, ex

_Italica_ Bæticæ urbe[3], Trajani patria, oriundum, quam sententiam

Petro Crinito et Ludovico Carrioni Dausqueius tribuit, quamquam prior

dubitanter id retulerit. Nec vero peregrinitas inpedimento erat, quo

minus Hispania elegantiores poetas proferret. Etsi enim Ciceronis et

Luculli ætate, «Cordubæ nati poetæ pingue quiddam atque peregrinum

sonarent,» ut Cicero pro Arch. c. 10 extr. tradit; tamen alia cultura

provinciæ fuit post Augusti tempora, ut Lucani et utriusque Senecæ

ingeniis manifestum est. Habet vero Dausqueius, quæ principio

commentarii in Silium huic opinioni de Hispanica patria obponat. _Qui ex

Hispaniæ_, inquit, _Italica, ITALICESIUS audiebat, aut ITALICENSIS_.

Stephanus de Urbibus ἔστι καὶ Ἰταλικὴ πόλις Ἰβηρίας, τὸ ἐθνικὸν

Ἰταλικήσιος. Gellius Noct. Att. XVI, 13: «D. Hadrianus in oratione,

quam de Italicensibus, unde ipse ortus fuit, in Senatu habuit.» Addit

antiquam inscriptionem, quam etiam Gruterus, pag. 385, nº 1, exhibuit:

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 329 / 438 题