602. _Strage vera_ Oxon. R. 1, Med. _Strage fera_ Parm. et Beness.

Jamque propinquabant hostes, tumuloque subibant, 605

Quum secum Pœnus: «Cælum licet omne soluta

In caput hoc compage ruat, terræque dehiscant,

Non ullo Cannas abolebis, Jupiter, ævo;

606 sq. Ernesti: «Poetæ hoc institutum est, quod etiamnum adroganter

et cum minis loquitur Hannibal, qui ap. Liv. XXX, 35: _fassus in

curia est, non prælio modo se, sed bello victum, nec spem salutis

alibi quam in pace inpetranda esse_. Sed nec inepte fecit Silius,

quod ex animo Hannibalis nunc ea veluti præmonstravit, quæ sequenti

tempore contra Romanos moliebatur, postquam se ad Antiochum

contulerat.»

--_Cælum... ruat_, cf. Lucan. I, 73, et sup. ad XVI, 650.

--_in caput hoc_, meum, δεικτικῶς.

608. _Cannas_, memoriam victoriæ Cannensis, _abolebis_, cf. ad I,

61.

Decedesque prius regnis, quam nomina gentes

Aut facta Hannibalis sileant: nec deinde relinquo 610

Securam te, Roma, mei; patriæque superstes

Ad spes armorum vivam tibi; nam modo pugna

Præcellis, resident hostes: mihi satque superque,

Ut me Dardaniæ matres atque Itala tellus,

Dum vivam, exspectent, nec pacem pectore norint.» 615

612 sq. _vivam tibi_, o Roma, _ad spes armorum_, ad metum armorum,

i.e. dum vivam, habebis cur metuas arma mea: _nam modo pugna

præcellis_, uno tantum prælio nos vicisti, et _hostes_ tui

_resident_, nunc quiescunt; at _mihi satque_, etc. h.e. semper tibi

metuendus ero; Lenz. Sed Withof. emend. _nam modo pugna Præcellis;

sed adhuc hostes_ supersunt, scil. Philippus Macedoniæ et Antiochus

Syriæ reges, quos Hannibal deinde adiit, vel inritavit infensos jam

Romanis. Vid. Var. Lect.

613. _Præcellis resides hostes_ legendum esse arbitrabatur

N. Heins. Verba _resident hostes mihi satque superque_ jungit

Barth. Adv. X, 13, ut sensus sit: satis hostium mihi residuum est,

licet Cannensi aliisque præliis innumeros conciderim. Lefeb.

_resident_ exponit, tranquilli ab armis abstinent victi. Sic

quoque Ernesti, ut sententia cum acerbo contemtu dicta sit hæc:

profecto hodie hostes tui _resident_, quiescunt, quum pugna

præcellas, et devictos in fugam converteris: Sed mihi satis est, a

Roma metui. Verum ne ita quidem satis concinnus est hic locus: nam

nimis abrupte ac sine copula dicitur _præcellis_, _resident_;

neque etiam omnia sic satis cohærent. Poeta forte scripsit: _Dum

modo pugna Præcellis, resident hostes mihi satque_, etc. ut mens

ejus fuerit: _dum modo_, hoc ipso momento, quo _pugna p._, hoc est

vincis, _mihi resident hostes_, residui sunt hostes, quos

sollicitabo ad bellum tibi inferendum, Antiochus et alii; et

quidem hostium _satis superque_, ut Romani, _dum vivam, me

exspectent_, adventum vel reditum meum perhorrescant, _nec pacem

pectore norint_, nec unquam quieta mente consistant. Τὸ _satis_

ita cum nominat. jungi, vel tironibus notum est; vid. Ernesti

clav. Cic.

Sic rapitur, paucis fugientum mixtus, et altos

Inde petit retro montes tutasque latebras.

616. «Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus,

Adrumetum perfugit: ... adcitus inde Carthaginem, etc.» Liv. XXX,

35. «Sunt qui Hannibalem ex acie ad mare pervenisse, inde præparata

nave ad regem Antiochum extemplo profectum tradant;» ibid. cap. 37

extr.

--_Sic_, ita animatus.

--_rapitur_, raptim fugit.

616. _inmixtus_ malebat N. Heins. et vers. 620, _Atque æri incisæ

leges_, vel _Æraque et incisæ leges_, h.e. senatusconsulta.

_Arvaque_ conj. Dausq.

Hic finis bello: reserantur protinus arces

Ausonio jam sponte duci. Jura inproba ademta,

Armaque, et incisæ leges, opibusque superbis 620

Vis fracta, et posuit gestatas bellua turres.

618. _Reserantur arces_, ut I, 14.

619. De pacis conditionibus cf. Liv. XXX, 37; Polyb. XV, 18, et

Appian. rer. Pun. cap. 54, qui inter illas etiam hanc fuisse

tradunt, _ut liberi legibus suis viverent_ Pœni. Hinc Silius ab iis

in diversa abit, si _jura ademta_, vel _incisas leges_ cum Drak. ad

ademtam Pœnis αὐτονομίαν retuleris, ut _incisæ leges_ eodem sensu

dictæ sint, quo _spes omnis reditus incisa_ ap. Liv. II, 15, et

XXXV, 31. Sed _inproba jura_ Dausq. interpretatur licentiam quidvis

agendi per nefas, quo veluti jure, sed inprobo, grassati sint Pœni;

Lefeb. potestatem quidvis nefarie moliendi, contra pacta et fœdera;

Cell. jura in alienas civitates et regiones, ut Masinissæ, etiam in

insulas, Siciliam et adjacentes.

--_jura_, leges Pœnorum, _inproba_ quia læsionem fœderum cum Romanis

ictorum suasisse videri poterant; _adempta jura et arma_, quod

contra tradunt historici; _opibus vis fracta_, opes imminutæ; Lenz.

Vide Var. Lect.

620 sq. _Leges incisas_ Dausq. Cell. et Lefeb. exponunt leges pacis,

columnis aut tabulis ligneis, lapideis vel æreis incisas, de quo v.

Aretin. de bello Punico primo p. 31.

--_Arma_ Drak. referebat ad naves rostratas, vel, ut Dausq. et

Cell., ad quævis arma militaria, de quibus Hannibal ap. Liv. XXX,

44: «Tunc flesse decuit, quum ademta nobis arma, incensæ naves,

interdictum externis bellis.»

--_Vis fracta opibus superbis_: nam Pœni jubebantur «naves

rostratas, præter decem triremes, tradere, elephantosque, quos

haberent domitos, neque domare alios (unde mox _posuit gestatas

bellua turres_); bellum neve in Africa, neve extra Africam, injussu

populi Rom. gerere; frumentum stipendiumque auxiliis præstare; decem

millia talentum argenti solvere.» Vid. Liv., Polyb. et Appian.

ll.cc.

620. _Invisæ leges_ (ut paulo ante _inproba jura_) corrigit

Withof. ut tollatur contradictio Livii, et de injustis tantum

legibus sermo sit, non de tota αὐτονομια, Pœnis relicta.

Excelsæ tum sæva rates spectacula Pœnis

Flammiferam adcepere facem, subitaque procella

Arserunt maria, atque expavit lumina Nereus.

622 seq. Scipio naves a Pœnis traditas et «provectas in altum

incendi jussit. Quingentas fuisse omnis generis, quæ remis

agerentur, quidam tradunt: quarum conspectum repente incendium tam

lugubre fuisse Pœnis, quam si tum ipsa Carthago arderet;» Liv. XXX,

43 extr.

--Ibid. _Excelsæ rates_, μακρὰ πλοῖα, Polyb.

[623.] _procella_, vi incendii; Lenz.

624. _fulmina_ opinabatur N. Heins. et 627 _Securus cœpti_, et 631

_juventas_, de quo vid. ad X, 641. Eodem v. 631, _Hannon_, non

_Hanno_, vel _Anno_, Oxon. vid. sup. ad II, 277.

Mansuri compos decoris per secula rector, 625

Devictæ referens primus cognomina terræ,

Securus sceptri, repetit per cærula Romam,

Et patria invehitur sublimi tecta triumpho.

625. «Scipio pace terra marique parta, in Siciliam Lilybæum

trajecit: inde Romam pervenit, triumphoque omnium clarissimo urbem

est invectus;» Liv. XXX, 45 pr. Cf. Polyb. XVI, 23, et Appian. rer.

Pun. c. 65 et 66.

626. Ante Scipionem quidem duces Romanos, v.c. Coriolanum, Fidenatem

et alios, a populis vel oppidis devictis cognomina adcepisse, sed

_primum_ Scipionem a devicta _terra_, jam monuit Dausq. Cf. Liv.

XXX, 45 extr.

627. _Securus sceptri_, certus de summo imperio Romæ parto Pœnis

devictis; Ern. et Lef. Male Dausq. et Cell. repudiato titulo regis,

oblato illi in Africa, ut antea in Hispania, XVI, 278 sq. non autem

h.l. _securus_, ut sæpe, _negligens_, _spernens_, significat.

--_cærula_, v. ad I, 21.

Ante Syphax, feretro residens, captiva premebat

Lumina, et auratæ servabant colla catenæ. 630

629... 650. Triumphus Scipionis, qualem Romani nondum viderant,

ornate et per partes describitur. Cf. Appian. l.l. et similis

triumphi pictura ap. Ovid. Trist. IV, 2.

629. Syphacem in triumpho ductum tradunt Polyb. XVI, 23; Appian.

rer. Pun. c. 28; Val. Max. VI, 2; Corn. Severus ap. Senec. Suasor.

VII, et ipse Silius sup. XVI, 272 sqq. Sed Tibure eum haud ita multo

ante triumphum Scipionis mortuum esse, memorant Livius XXX, 45, et

Mariana lib. II. Hos sequi Silium, regisque mortui imaginem in

ferculo circumlatam esse, quoniam non _feretro resederint_, qui vivi

in triumpho sint circumducti, sed pedibus currum triumphantis

imperatoris præcesserint, suspicabantur Cell. Drak. et Lefeb.

refragg. Dausq. et Ernesti, cujus hæc nota est: «Videntur mihi

argutari et doctrina sua abuti, qui non vivum Syphacem, sed ejus

effigiem a poeta describi existimant, in solo _ferculo_ hærentes,

quæ simulacrorum tantum machina fuerit. Quis probet poetam, et

Silium inprimis, ita in ordinem cogi? Et cui non _Syphax residens,

premens lumina, catenis_ indutus, vivum potius, quam pictum

persuadeat? Nec rara est consuetudo Silii a Liviana sententia

discrepandi, ubi omnis historia dissentit.» Huic opinioni favet

alius poetæ locus sup. XVI, 272 sq. nisi et ibi de picto, non vivo

Syphace agi censeas. Neque tamen dissimulandum est, ita parum apta

esse verba _feretro residens_. Poeta forte, vel suum ingenium, vel

alios scriptores sequutus, putavit, Syphacem et animo et corpore

ægrum in ferculo sedisse.

--Captivi reges nonnunquam feretris seu ferculis elatis sub tropæis

imponebantur; Lenz. collato Burm. ad Propert. III, iii (al. iv), 18,

qui illud ex numis illustravit, et mox citra necessitatem

_signabant_ pro _servabant_ reponendum censuit.

630. _Lumina premebat_, pudore subfusus, quia _captivus_ erat.

--_colla_, quæ plerumque mox frangebantur laqueo, aut securi

feriebantur, _auratæ servabant catenæ_, vid. Broekhus. ad Prop. II,

i, 33.

Hic Hannon, clarique genus Phœnissa juventa,

Et Macetum primi, atque incocti corpora Mauri,

Tum Nomades, notusque sacro, quum lustrat arenas,

Hammoni Garamas, et semper naufraga Syrtis.

631. _Hannon_, captus in Hispania. Vid. XVI, 72 sq.

--_clari_ κατὰ. _genus Phœnissa juventus_, Pœni.

632. _Macetum_, de quibus vid. sup. ad v. 414

--_incocti_, adusti sole, _corpora_, nigri, _Mauri_. Cf. II, 439, et

VIII, 267.

633 sq. _Nomades_, Numidæ.

--_notus sacro, quum lustrat arenas, Hammoni Garamas_, cf. ad I,

414, et III, 648 sq.

[634.] _Syrtis_, Nasamones aliique populi Syrtici, _semper

naufraga_, cf. ad I, 408, et II, 63. [recte II, 62]

632. _Macetum_, non _Macedum_ Put. Tell. R. 2, Mars. vid. ad XIII,

878.

Mox victas tendens Carthago ad sidera palmas 635

Ibat, et effigies oræ jam lenis Hiberæ,

Terrarum finis Gades, ac laudibus olim

Terminus Herculeis Calpe, Bætisque lavare

Solis equos dulci consuetus fluminis unda:

635 sq. In ferculis simulacra devictorum oppidorum, montium,

populorum, regum, fluviorumque portabantur.

--Hic mos gestandi devictarum gentium regumque simulacra

pulcherrimis versibus expresserunt _Racine_, _Mithridate_, act. III,

sc. 1:

Tandis que l’ennemi, par ma fuite trompé,

Tenait après son char un vain peuple occupé;

Et, gravant en airain ses frêles avantages,

De mes états conquis enchaînait les images;

et _Crébillon_, _Rhadamiste et Zénobie_, act. II, sc. 2:

Ce peuple triomphant n’a point vu mes images

À la suite d’un char en butte à ses outrages:

La honte que sur lui répandent mes exploits

D’un airain orgueilleux a bien vengé les rois.

--_victas tendens Carthago ad sidera palmas_, feminæ habitu, ut

solitum, depicta; Cell. Etiam mœsto vultu. Cf. Ovid. Trist. IV, ii,

2, et 43, 44, ad quæ loca vid. Burm. et Harles. Simulacra urbium

eburnea quandoque, quandoque lignea; Dausq. coll. Quintil. VI, 4, et

Plin. V, 5.

[636.] _effigies ore jam lenis Hiberæ_, veluti vultu declarans se

victam et bello fractam; Ernest.

637 sq. Cf. ad I, 141, 142.

638 sq. _Bætis lavare solis equos_, etc. ut ultimus fere Hispaniæ

Occid. fluvius in sinum Gaditanum influens. Cf. ad III, 399.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 318 / 438 题