637. _et finis_ conj. N. Heins.

Frondosumque apicem subigens ad sidera mater 640

Bellorum fera Pyrene, nec mitis Hiberus,

Quum simul inlidit ponto, quos adtulit, amnes.

640 seq. _subigens_, agens, N. Heins. (cf. ad XIII, 610) sursum

agens, ut _subjicere_ et _submittere_, Drak. cf. ad I, 673.

--_mater bellorum fera Pyrene_, quod bellicosissimi populi sub

Pyrenæis habitant; Cell. Verbis _non mitis Iberus_ Dausq. putabat

Silium pinxisse fluvium velut indignabundum et captivitati

obluctantem. Ernesto ambiguum videtur, utrum designaverit adcolas

bellicosos et feroces, an fluvii ipsius amnibus multis aucti vim et

inpetum, quo in mare Mediterr. inferatur. At posterior sententia non

dubia est propter verba v. 642, quibus ratio continetur, cur non sit

_mitis_, de qua voce vid. ad IV, 85. Omnia h.l. ad ornatum spectant.

642. _Amnes_ sunt Sætabis, Turia, seu Turius, Sucro, Bilbilis,

Sicoris aliique. Vid. Mela II, 6, et Mariana III, 18.

--Vultus innuitur ferox Hiberi, aquam ex urna effusam in pontum

impellentis; Lenz.

640. _Frondosumque apicem surgens_, h.e. surrigens, vel frondoso

apice surgens, emend. nonnemo, quem refellit N. Heins.

Sed non ulla magis mentesque oculosque tenebat,

Quam visa Hannibalis campis fugientis imago.

Ipse, adstans curru, atque auro decoratus et ostro, 645

Martia præbebat spectanda Quiritibus ora.

645. _Ipse_ Scipio.

--_auro_, corona aurea (vid. Gell. V, 6; Liv. XXX, 15), et veste

auro sparsa (Plin. IX, 36; XXXIII, 3).

--_ostro_, purpura, toga picta et tunica palmata (cf. Liv. l.l.). Ὁ

στρατηγὸς ἔστεπται μὲν ἀπὸ χρυσοῦ καὶ λίθων πολυτίμων, ἔσταλται δ’

ἐς τὸν πάτριον τρόπον πορφύραν, ἀστέρων χρυσῶν ἐνυφασμένων· καὶ

σκῆπτρον ἐξ ἐλέφαντος φέρει καὶ δάφνην, etc. Appian. rer. Pun. c.

66, in descriptione triumphi Scipionis.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 319 / 438 题