323. _docilis_ in comment. Marsi.

«Te vero, te, te exstimulem; qui fulmina contra,

Et nimbos, tonitrusque, ac summi numinis iras 325

Quum starem, perferre ferox hæc vana jubebas

Nubila, et ante ducem Capitolia celsa petebas?

Quid vos, quîs claro deletum est Marte Saguntum,

Exhorter, quos nobilitant primordia belli?

324... 327. Cf. XII, 605 seq.

326. Ipse putius Hannibal fulmina _vana docebat_, sup. XII, 627 seq.

propter quem fulminis contemtum nunc milites laudantur.

329. _primordia belli_; cf. inf. v. 495, et sup. I, 271 sq.

324. _Ten’ vero, tene exstimulem_ legendum putabat N. Heins.

326. _ac vana_ omnes libri et scripti et editi, _hæc vana_, vel

_ceu vana_ emend. N. Heins. et illud recepi cum Lefeb. et Ern.

etsi ne ita quidem hic locus mihi satisfacit. _perstare ferox ad

vana_ conj. Livin. non inprob. Ern. Sed quis ita dicet _Quum

starem, perstare_, etc. _videbas_ pro _jubebas_ R. 2, quod non

displicebat Lefeb. Withof. suspicabatur _tam vana_, vel potius _ea

vana_, ut designentur, quæ ante nominata sint. _docebas_

scribendum putabat Dausq. coll. XII, 629.

328. _deleta Saguntus_ ed. Basil. Wolfii et inde paucæ aliæ, quas

sequutus est Lefeb. quia nomen hoc decies octies in Silio et

semper in femin. gen. occurrat. Sed nostra lectio firmatur

librorum auctoritate, et cur Silio non liceat semel alia vocis

forma uti, quæ non minus recta est? conf. ad I, 271; Liv. XXI, 15,

18, al.

Ut meque et vobis dignum, defendite, quæso, 330

Præteritas dextræ laudes. Divum ipse favore,

Vincendoque senex patriam post trina labantem

Lustra, et non visos tam longa ætate penates,

Ac natum, et fidæ jam pridem conjungis ora,

Confisus vobis, repeto: non altera restat 335

Jam Libye; nec Dardaniis pugna altera restat.

Certatus nobis hodie dominum adcipit orbis.»

330. _defendite_, tuemini, _laudes Præteritas dextræ_, laudem

virtutis hactenus partam.

331 sqq. _Divum favore Vincendoque senex_, debilitatus victoriis.

Cf. ad II, 457, et VIII, 330. Nam a domo ei non milites in

subplementum mittebantur. Similiter Pyrrhus fatebatur, de se actum

esse, si vel unam de Romanis iterum reportaret victoriam. Vid. Plut.

in Pyrrho.

[332.] _post trina Lustra_; v. ad XVI, 151.

--_patriam labantem_, infelici præliorum eventu debilitatam,

nutantem, occasum minitantem, propemodum labentem; Drak. Cf. ad II,

392.

[334.] _natum et conjugem_; cf. III, 62... 157, et IV, 770 sq.

335 sq. Verba Hannibalis apud Liv. XXX, 32: «Roma, an Carthago jura

gentibus darent, ante crastinam noctem scituros: neque enim Africam

aut Italiam, sed orbem terrarum, victoriæ præmium fore.» Cf. v. 390.

337. _Certatus_, de cujus imperio certatur.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 312 / 438 题