644. _fremebat_ Put.

Tum contra consul: «Cæsis ductoribus olim 645

Magnanimis leto gemino, quum tota subisset

Sidonium possessa jugum Tartessia tellus,

Non Fabio, non, quîs eadem est sententia cordi,

Quoquam ad opem verso, fateor, primoribus annis

Excepi nubem belli, solusque ruenti 650

Objeci cælo caput, atque in me omnia verti.

645... 698. Conf. Liv. XXVIII, 43 et 44. Hæc oratio Scipionis Fabium

refutantis quum varietate et pondere argumentorum, tum gravitate,

acumine, et elegantia verborum Fabianam illam antecellit, quamvis ne

sic quidem poeta ubertatem et majestatem Livianæ eloquentiæ, quæ in

Scipionis quoque responsione eminet, adsecutus est; Ern.

645. Conf. sup. XIII, 694 sq.

--_ductoribus_, Cn. et P. Scipionibus, _cæsis_ in Hispania.

646. _Magnanimis_, ut sup. I, 29.

647. Cf. XIII, 674.

648 seq. Conf. XV, 1... 17, et 129 sq.; Liv. XXVI, 18.

--_Non Fabio... ad opem verso_, ad opem laboranti patriæ ferendam

propenso; quum nemo imperium in Hispaniam adcipere auderet. Hæc non

sine sarcasmo dicta.

[649.] _primoribus annis_; cf. ad XV, 12.

650 sq. Ego grave petii et adcepi imperium, quod omnes recusabant,

et, periculo omni in me verso, interitum patriæ propulsavi.

--_nubem belli_, onus ac molem periculosi belli. Cf. ad I, 311.

--_ruenti cælo_ δεινῶς de inminente patriæ exitio. Cf. ad I, 251;

XVII, 253, 607; Horat. Od. III, iii, 7, et Intp. Val. Fl. I, 829.

[“XVII, 253” recte XVII, 252]

651. _cœlo_ Ox. quod in contextum recepi cum Lefeb. probb.

N. Heins. et Drak. Vulgo _telo_; sed τὸ _cœlo_ gravius est, et

aptius jungitur cum _nube belli_.

Tum grandæva manus, puero male credita bella,

Atque idem hic vates temeraria cœpta canebat.

Dîs grates laudemque fero, sub numine quorum

Gens Trojana sumus; puer ille, et futilis ætas, 655

652. Conf. XV, 135 sq.

--_grandæva manus_; vide ad vers. 644.

653. _idem hic vates_, Fabius, qui olim non minora patriæ pericula

ac mala ominabatur, quum in Hispaniam proficiscerer, quam nunc, si

in Africam transferatur bellum.

655 sqq. Ego, qui vobis puer ad tale bellum gerendum ineptus

videbar, Hispaniam expugnavi expulsis Pœnis. Pluribus orationis

luminibus coloribusque adumbrat ea, quæ breviter et acerbe v. 648

sq. dixerat.

--_puer ille... Scipio_; cf. XV, 12, 16, 17.

[657.] _Scipio_, ego.

--_inlæsus_, nullo vulnere, vel potius nulla clade accepta, quo

meritum ejus augetur et ars bellica commendatur. _Ed._

654. _sub numine_ (ut apud Virgil. Æneid. lib. IX, vers. 247) ex

emend. Dausq. et N. Heinsii substitui cum Drak. Lefeb. et Ern. pro

vulg. _sub nomine_, quod non plane displicebat Draken. si _nomen

deorum_ pro ipsis diis positum sit; conf. not. ad V, 161.

660. _urbi_ ex emend. Dausq. recepi cum Cell. prob. N. Heins.

Vulgo _auri_, quod præter Drak. servavit Ernesti, cujus hæc nota

est: «Quid si, quod nemo tentavit, ex casu dativo vocem

intelligamus, et _signa_ de signis tubarum, ut sit _signa auri

referre_, receptui canere, ut fit, quum loco movetur agmen.» Sed

hæc loquendi formula durior est, quam ut Silio eam obtrudere

ausim. _ante_ Parm. Ben. et Lefeb. ut sit pleonasmus, qualis

Terent. _neque eum ante usquam conspexi prius_. _Afris_, vel

_arvis_ corrig. Barth. Adv. X, 7. _inde_ vel _ultor_ N. Heins.

(_audi_) Cort.

Inbellesque anni, necdum maturus ad arma

Scipio, restituit terras inlæsus Hiberas

Trojugenis: pepulit Pœnos, solisque secutus

Extremas ad Atlanta vias, exegit ab orbe

Hesperio nomen Libyæ, nec rettulit urbi 660

Signa prius, quam fumantes circa æquora vidit

Romano Phœbum solventem litore currus.

658 sqq. _Trojugenæ_, ut _gens Trojana_, Romani.

--_solis Extremas vias_; cf. ad XIV, 147, et XV, 809.

[659.] _ad Atlanta_; cf. I, 198 seq.

--_ab orbe Hesperio_, ut sup. vers. 289.

[660.] _nomen Libyæ_, quid ibi Pœnorum fuit. Cf. ad V, 161.

--_retulit urbi signa_, Romam rediit. Cf. Var. Lect. Si legas

_auri_, sensus erit: _nec retulit_ Romam _prius auri signa_, aurum

signatum, prædam in Hispania factam; Lenz. coll. Livio, XXVIII, 38:

«Scipio urbem est ingressus, argentique præ se in ærarium tulit

quatuordecim millia pondo trecenta quadraginta duo, et signati

argenti magnum numerum.»

662. _Romano litore_, h.e. litore Hispaniæ, quam ego sub Rom.

potestatem redegi.

--_Phœbum solventem currus vidi_, h.e. occidentalem Hispaniæ partem

expugnavi. Cf. ad III, 399, et VI, 1.

661. _citra æquora_ conj. Barth.l.c. prob. N. Heins. ut Scipio

dicat, tam prope se occidenti soli stetisse victorem, ut citra

æquor solventem equos videre potuerit. Hanc conjecturam Cell.

firmavit coll. Curt. IV, xiv, 24, _per fulgorem solis_, _intra

fines regni mei orientis_.

Adscivit reges idem: nunc ultimus actis

Restat Carthago nostris labor: hoc sator ævi

Jupiter æterni monet. Hannibali ecce senectus 665

Intremit, aut ægros simulat mentita timores,

Ne finem longis tandem peperisse ruinis

Sit noster titulus. Certe jam dextera nobis

Experta, et robur florentibus auximus annis.

663. _Adscivit_, amicos Romanis ac socios fecit, _reges_, Syphacem,

Masinissam, Indibilem, Mandonium aliosque Hispaniæ reges, _idem_

Scipio, ego.

664. _sator ævi_, ut IX, 306.

665. _monet_ prodigio, de quo v. sup. v. 586 sq.

--_senectus_, Fabius et _senior_, vel _grandæva manus_, sup. v. 644,

et 652. Lefeb. retulit ad ipsum Hannibalem senescentem (cf. v. 688)

et formidantem Romanos, qui simulaverit timores suos, quos tamen

noverint Romani.

667. _ruinis_, cladibus.

668. seq. _titulus_, gloria. Non est, quod timeat senior Patrum

turba, ne hæc in Africam militia infeliciter succedat, quum jam

bello Hispanico, quid valerem, experti sint: quin contra majora nunc

de me animo præcipi possunt, quod jam ævi maturior vires etiam

majores adeptus sim, et virtus bellica aucta sit: Drak.

665. _Hannibali_ Ox. Put. R. 1, Parm. Med. Vulgo _Hannibalem_;

conf. II, 53, et VIII, 60, quæ loca huic lectioni favent.

669. _Exserta_ conj. N. Heins. ut Scipio innuat, se ad pugnam jam

paratum esse, quum nonnullis, prælium inituris, brachium exserere

moris fuerit. At vid. not.

«Ne vero fabricate moras; sed currere sortem 670

Hanc sinite ad veterum delenda opprobria cladum

Quam mihi servavere Dei. Sat gloria cauto

Non vinci pulchra est Fabio, peperitque sedendo

Omnia Cunctator nobis: nec Mago, nec Hannon,

Nec Gisgone satus, nec Hamilcare terga dedissent, 675

Si segnes clauso traheremus prælia vallo.

670 sq. «Hic modo nihil moræ sit: ....et id est viri et ducis, non

deesse fortunæ præbenti se, et oblata casu flectere ad consilium;»

Liv. XXVIII, 44.

--_currere sortem Hanc sinite_, patiamini, ut hac opportunitate

Pœnos: ulciscendi oblata et mihi destinata sine mora utar; Ern.

Conf. ad IV, 731; VII, 307, et XII, 45. Huic nobili Scipionis

fiduciæ non absimilis est Achillis ardor apud nostratem _Racine_,

_Iphigénie_, act. I, sc. 2:

Ah! ne nous formons point ces indignes obstacles, etc.

Et laissant faire au sort, etc.

Ibi quoque verba, _quam mihi servavere Dei_, his repræsentantur:

............ On sait qu’á votre tête

Les dieux ont d’Ilion attaché la conquête.

_Ed._

673. _sedendo_, v. ad III, 142, et X, 597. Nota sunt verba Ennii:

_Cunctator nobis restituit rem_.

675. Hasdrubales intell. filios Gisgonis, et Hamilcaris. Omnes autem

duces illi Pœnorum a Scipione in Hispania victi. De _Magone_ et

_Hannone_, v. sup. v. 26 sqq. de _Hasdrubalibus_, XV, 399 sq. et

sup. v. 78 sq.

674. _Hannon_, non _Hanno_, Put. conf. ad II, 277, et VIII, 22.

675. _dedisset_ Put.

676. _Si segnes_ Tell. R. 2. Mars. et inde Drakenb. _Si segne_

Oxon. et Put. _Segnia, si_ R. 1, Parm. Med. et Mart. Herbip. prob.

N. Heins. Sed bene Drakenb. «Scipio, ait, non victorias suas

extenuare voluit, Magonem, Hannonem, etc. segnitiæ adcusando; sed

ejus se culpæ adfinem futurum fuisse ait, si, ut olim Fabius,

cunctando bellum traheret.»

Sidoniusne puer, vix pubescente juventa,

Laurentes potuit populos et Troia adire

Mœnia, flaventemque sacro cum gurgite Thybrim?

Et potuit Latium longo depascere bello? 680

Nos Libyæ terris tramittere signa pigebit?

677... 682. Argumentum a pari: si _puer Sidonius_, h.e. Hannibal, et

quidem puer aut juvenis, potuit Italiæ bellum inferre, cur ætas mihi

Scipioni in Africam transituro obstabit? Cell.

678 seq. Italia et Roma variis verborum ambagibus designantur.

--_Laurentes potuit_; v. I, 110.

--_Troïa Mœnia_, Romam, quam olim _adiit_ Hannibal. Cf. XII, 518

seq., 558 sq.

[679.] _flaventem_; cf. ad I, 607.

--_sacro gurgite_; vid. ad XIII, 215.

--_gurgite_, h.e. aqua Tiberis; nisi malis ad Almonem cum Cell.

referre, de quo v. ad VIII, 363.

679. Vulgo _Tibrim_. Sed vid. ad VIII, 367.

680. _depascere_ ex emend. Barth. Adv. X, 7, et N. Heins. reposui

cum Drak. et Ern. pro vulg. _deposcere_, quod Lefeb. defendit

coll. III, 202. Sed hunc locum plane dissimilem, et fortius quoque

verbum Scipionis indignationi consentaneum esse, jam recte monuit

Ern.

Et Tyrias agitare domos? Secura pericli

Litora lata patent, et opima pace quieta

Stat tellus; timeat tandem Carthago, timeri

Adsueta, et nobis, quamvis Œnotria nondum 685

Hannibale arva vacent, superesse intelligat arma.

682. _agitare_, vexare sc. bello. Cf. ad I, 146, et III, 700.

685 seq. _Œnotria arva_; v. ad I, 2, et VIII, 46. Cum hoc loco

compara verba Mithridatis bellum Romæ inferre cogitantis apud

_Racine_, _Mithridate_, Act. III, sc. I:

Marchons, et dans son sein rejetons cette guerre

Que sa fureur envoie aux deux bouts de la terre.

Attaquons dans leurs murs ces conquérants si fiers,

Qu’ils tremblant à leur tour pour leurs propres foyers.

Confer totam Pontici regis orationem, eadem, quæ nunc Scipio,

meditantis. _Ed._

686 sq. Refutantur verba Fabii, v. 612 seq., 621 seq., 636 seq.

--_nobis superesse arma_, h.e. milites, in Africam trajiciendos,

præter eos, qui Hannibali in Italia se objiciant.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 302 / 438 题