«Haud equidem metuisse queam, satiatus et ævi
Et decoris, cui tam superest et gloria et ætas, 605
Ne credat nos invidiæ certamine consul
Laudibus obtrectare suis: satis incluta nomen
Gestat fama meum, nec egent tam prospera laude
Facta nova; verum et patriæ, dum vita manebit,
Deesse nefas, animumque nefas scelerare silendo. 610
604... 644. Conf. Liv. XXVII, 40... 42. Ibi in argumentis cumulandis
et enunciandis tam copiosa et eleganti eloquentia Fabius utitur, ut
nihil in eo genere perfectius et gravius fingi possit: epitome vero
Siliana valde tenuis est, et Fabius suadet tantum, ut Italia prius
ab hoste defendatur et plane purgetur, quam in Africam bellum
transferatur; quod unum Silius cum Livio commune habet; Ernesti.
Recte: nec tamen dissimulandum, Silium alia quoque argumenta etsi
strictim adtigisse, et poetæ nihil fere difficilius esse, quam
oratoris partes agere, omnium vero difficilimum, cum tali oratore in
certamen descendere.
604... 609. Disertius hæc extulit Liv. cap. 40.
[605.] _tam_, tantopere, _superest et gloria et ætas_, quæ verba
languent post illa, _satiatus ævi Et decoris_.
608 sq. _Gestat fama nomen_; nam _fama_ est alata, volat, et fert,
quæ nunciat; Ern.
609 sq. Silius expressit verba Liv. lib. XXVIII, 41 pr. Nefas est,
me tacere de periculo, quod ita patriæ inminere videtur, et ejus
saluti non, quoad vivam, prospicere.