Jamque, ubi prolato sonuere repagula signo,
Et toto prima emicuit vix ungula cornu,
Tollitur in cælum furiali turbine clamor:
317. Pro certamine navali, quod Maro jam summo ornatu descripserat
Æn. V, 114... 285, Silius bene substituit curule. Sed eamdem rem jam
occupaverat Hom. Iliad. ψ, 287 seq. 351 seqq. et Virgilius quoque in
simili re iisdem passim coloribus usus erat. Hinc Silius, quæ iniqua
sors est seriorum poetarum, utrumque imitari ac variationem
circumspicere cogebatur; confer quoque ludorum descriptiones apud
_Fénélon_, _Télémaque_, lib. III, et _Barthélemi_, _Anacharsis_,
cap. 38. _Ed._
--_repagula_, funis, vel trabs, quæ in terram cadebat, dato _signo_,
cum tuba, de quo vid. Cassiodor. Ep. III, 51; Solin. cap. 47; Intpp.
Suet. Ner. 22.
318. Vix equi extulerant totum pedem e carceribus, amotis repagulis;
Mars.
319. _clamor_ aurigarum.
--_turbine_, inpetu, ut I, 41, et al. passim.
Pronique, ac similes certantibus, ore sequuntur 320
Quisque suos currus, magnaque volantibus idem
Voce loquuntur equis: quatitur certamine circus
Certantum, ac nulli mentem non abstulit ardor.
Instant præcipites, et equos clamore gubernant.
320 seq. Aurigæ et verberibus et verbis equos incitant. Imitat.
Homer. Iliad. ψ, 362 seqq. Conf. Virg. Ge. III, 103 sq.
--_Proni... ore sequuntur currus_ et _præcipites instant_, conf.
inf. v. 385 sq. et sup. VIII, 281, ubi vid. not.
323. Omnes insano vincendi ardore conrepti sunt.
324. _Instant_ verberibus equis.
--_Instant verbere torto_ ap. Virgil. l.l.
321. _cursus_ Colon.
322. Verba _certamine certantum_ mireris neminem obfendisse,
præcipue quum vox _certantibus_ modo præcesserit. Pro _certantum_
forte legendum _hortantum_ (ὁμόκλησάν τ’ ἐπέεσσιν et κέκλοντο δὲ
οἷσιν ἕκαστος Ἵπποις, Iliad. ψ, 363, 371) vel _cædentum_, scilicet
flagris, seu scuticis equos.
324. _præcipites_ ex emend. N. Heins. recte substituit Drak. pro
vulg. _præceptis_.
Fulvus, arenosa surgens tellure, sub auras 325
Erigitur globus, atque operit caligine densa
Cornipedumque vias, aurigarumque labores.
Hic studio furit aeris equi, furit ille magistri.
325 sqq. Conf. Hom. Iliad. ψ, 365 sq. Virg. Ge. III, 110.
326 seq. Et equi et aurigæ «jam cæco pulvere mixti Una in nube
latent.» Stat. Theb. VI, 411.
328 sqq. Drak. ad v. 329 et 355, hæc jam bene notavit: «Versus 329,
attinet ad spectatores, quorum alii equo ob patriam favebant, alii
propter _nobile nomen Antiqui stabuli_», h.e. quod patre nobili,
qui sæpius in Circensibus victoriam adeptus erat, prognatus esset;
existimantes fortes fortibus creari, et in equis etiam patruum
virtutem esse (cf. Horat. Od. IV, iv, 29 seq. et Stat. Silv.
V, ii, 21 seq. ubi vid. Barth.) Ut autem ex generosis equis sobolem
servarent, «post vigesimum annum a Circo mittuntur ad sobolem
reparandam,» teste Plin. VIII, 42, hinc etiam nobilium equorum
genealogiæ (ut potissimum in Arabia) observabantur (vid. Græv. Præf.
T. IX, Thes. Antt. Rom.) Ita Caucasus equus inf. v. 367, ortus
dicitur ex illis, quos Diomedes ab Ænea abstulit. Solum vero equi
Hispani sunt, quos in hoc certamine memorat Silius, in diversis
tamen Hispaniæ regionibus nati. _Lampon_ enim equus est Callaicus.
_Panchates_ Asturicus, _Pelorus_ ex campis Vectonum, _Caucasus_ Tyde
venerat. Equi autem sanguinis Hispanici ut præstantissimi ludis
Circensibus frequenter laudantur; insuper etiam equi Phrygii et
Græci, sed inpr. Cappadoces, vid. Gothofr. ad Cod. Theodos. l. 1. de
equis curul. et l. unic. de grege dominico. Præterea Silius hic
sequitur morem in Circo usitatum, ut quarumcumque quadrigarum unius
tantum equus, qui præstantissimus erat, et ex quo potissimum
victoria pendebat, recenseretur, reliqui tres non nominarentur.
Atque ita, quum hic quatuor aurigæ certarint, Cyrnus, Iberus, Atlas
et Durius, et unusquisque quadrigas habuisse videatur, ex qualibet
tantum unus equus memoratur, Lampon, Panchates, Caucasus et Pelorus.
Id pluribus erudite illustravit Salmas. Exerc. Plin. p. 630 (al.
897) «Equi Hispani nominantur, tum quod in Hispania hi ludi, tum
quod olim, ut et hodie, laudatissimi inde petebantur equi;» Dausq.
Rector Lamponis est Cyrnus (v. 334... 342), Panchatis Iberus
(v. 348... 354) Pelori Durius, et Caucasi Atlas (v. 355 sq. 366,
367). Hæc lectoribus in Siliana certaminis descriptione numquam
animo dimittenda sunt, ne ipsis quoque, quod doctissimis interpp.
contigit, passim perturbata vel mendosa videantur, quæ tamen plana
sunt et recte se habent.
Hos patriæ favor, hos adcendit nobile nomen
Antiqui stabuli: sunt, quos spes grata fatiget, 330
Et nova ferre jugum cervix: sunt, cruda senectus
Quos juvet, et longo sonipes spectatus in ævo.
330 sqq. _quos spes grata fatiget_, quatenus intenti spectant
exspectatione equi juvenis, qui prima certamina init.
[331.] _nova ferre jugum cervix_; Ern. Cf. tamen sup. ad I, 63.
--_spes grata_ victoriæ, in equo juvene posita.
--_nova ferre_, ut _vetus bellare_ sup. V, 565.
--_cruda senectus_, vid. ad I, 405.
Evolat ante omnes, rapidoque per aera cursu
Callaicus Lampon fugit, atque ingentia tranat
Exsultans spatia, et ventos post terga relinquit. 335
Conclamant, plausuque fremunt, votique peractam
Majorem credunt præcepto limite partem.
333. Confer Virgil. Æn. V, 151, 318.
334. _Callaicus_, vid. ad II, 397.
--_tranat_, vid. ad III, 662.
335. Cf. v. 499; Virg. Æn. XII, 84, et similia passim, ubi,
exaggeratione poetica, pingitur rapiditas.
337. _præcepto_, ante capto, præoccupato, v. ad IV, 802, in Var.
Lect. et inf. ad v. 390.
--_limite_, via, spatio, ut I, 267; IV, 105, inf. v. 488; Drak.
333. _curru_ Colon. unde _raptoque curru_ non male corrig.
N. Heins. quod recepit Lefeb.
334. _Lampo_ Col. conf. ad II, 149.
337. _præcepto limite_ ex scriptis et R. 2, edidit Lefeb. recte
forsan, vid. inf. not. ad v. 390; conf. tamen sup. ad IV, 802.
_limine_ malebat N. Heins. quum de initio cursus agatur.
At, quîs interior cura, et prudentia circi
Altior, effusas primo certamine vires
Damnare, et cassis longe increpitare querelis 340
Indispensato lassantem corpora nisu:
«Quo nimius, quo, Cyrne, ruis? (nam Cyrnus agebat)
Verbera dimitte, et revoca moderatus habenas.»
Heu surdas aures! fertur securus equorum,
Nec meminit, quantum campi decurrere restet. 345
338 seqq. Inter artes Circenses erat ne quis initio certaminis
omnibus viribus uteretur, ne nimis cito spiritus equos deficeret;
Drak. coll. sup. VIII, 278 sqq. (ubi vid. not.) inf. vers. 496 seq.
Sophocl. Electr. v. 735 seq. Lucan. IV, 620 sq. et Stat. Theb. VI,
462 sq. ubi vid. Barth. Sic apud Tacit. Ann. XIII, 16; _quibus
altior intellectus_. _Ed._
341. _Indispensato nisu_, inpetu inmoderato, omnibus viribus, sine
ordine ac modo, effusis. Ex Stat. l.c. intelligitur, eum esse nimium
in equos inpetum, quo vires equorum non _dispensantur_, sed, ut
v. 381, repente _exhauriuntur_; Ern. Bene Drak. contulit Liv. XXVII,
50 (ubi vid. Gron.) Plin. VIII, 45; Senec. Præf. Contr. I «Nesciebat
dispensare vires suas, sed inmoderati adversus se imperii fuit.» Et
Plin. Paneg. 35: «Quæ singula quantum tibi gratiæ dispensata
adjecissent? at tu simul omnia profudisti.»
342. _nimius_, nimium, nimio inpetu.
[343.] _revoca_, adduc.
344. _securus equorum_, de iis non sollicitus, eos nil curans. Cf.
XV, 673, et Virg. Æn. I, 350, ubi vid. Heyne.
339. _vires_ Col. Oxon. Tell. _viris_ R. 2. _juris_ Put. Vulgo
_voces_.
Proximus, a primo distans, quantum æquore currus
Occupat ipse, loci tantum: sed proximus ibat
Astur Panchates, patrium frons alba nitebat
Insigne, et patrio pes omnis concolor albo:
Ingentes animi, membra haud procera, decusque 350
Corporis exiguum; sed tum sibi fecerat alas
Concitus, atque ibat campo indignatus habenas.
346 seq. Minus est spatium, quod memorat Homer. Iliad. ψ, 517 seq.
quem Nonnus Dionys. XXXVII, 470 sq. imitatur; Drak. Color orationis
similis Virgil. Æn. V, 320 seq. et inf. v. 489 seqq.
348 sq. Conf. Virg. Æn. V, 566 sq. et Iliad. ψ, 453.
350 sq. De Asturico equorum genere conf. ad III, 335.
351. _sibi fecerat alas_, velocissime currebat, ut al.
--_volare_, et ap. Homer. Iliad. ψ, 506; σπεύδοντε πετέσθην.
352. _indignatus habenas_, conf. ad XIII, 159.
346. _Proximus, a primo distans, quantum æquore currus Occupat
ipse loci distans; sed_, etc. conj. Salmas. ad Solin. pag. 630.
348. _Paucates_ Putean. passim. _patrio insigni_ scribendum
videbatur Salmas. l.l. Sed per adpositionem, poetis solennem, hæc
dicta esse, jam monuit N. Heins.
351. _enim_ pro _tum_ conj. N. Heins.
Crescere sublimem, atque augeri membra putares.
Cinyphio rector cocco radiabat Hiberus.
353. Hoc loquendi genus ortum ex allucinatione visus nostri, qua
illa pars corporis, quæ prima aerem scindit, major fieri atque
adsurgere supra se ipsa videtur: sic ut quæ majora concipimus
oculis, _crescere_ dicuntur, et contra quæ minora adparere
incipiunt, _decrescere_; Gronov. Obss. III, 1, quem vide. Equus
ferox crevisse videbatur, quia caput et pedes in altum movebat; ut
contra _decrescit_ Lampon fessus, demisso capite ac cervice, inf.
v. 391; conf. et inf. v. 374 sq. 394, 398, 442, 444.
354. _Cinyphio cocco_, Gætulica purpura. Cf. sup ad v. 176, et II,
60.
354, 355. Ita recte Col. et Ox. In reliquis libris, omisso versu
integro, legitur, _Cinyphio rector radiabat fronte Peloro.
Camphasus ipse, asper_, etc.
Tertius æquata currebat fronte Peloro 355
Caucasus: ipse asper, nec qui cervicis amaret
Adplausæ blandos sonitus, clausumque cruento
Spumeus admorsu gauderet mandere ferrum.
355. _Caucasus_ et _Pelorus_ equi, diversis quadrigis juncti,
_currebant æquata fronte_, altero non superato ab altero, ut eorum
magistri, Atlas et Durius inf. v. 378 sqq. et ap. Sophocl. Electr.
v. 739 sq. Κἀξισώσαντες ζυγὰ Ἠλαυνέτην, ποτ’ ἄλλος, ἄλλοθ’ ἅτερος
Κάρα προβάλλων ἱππιηῶν ὀχημάτων, Drak. Sic et _æquo discrimine_,
dixit. Virg. Æn. V, 154, et v. 157 _una ambæ junctisque feruntur
Frontibus_.
356 sq. _ipse_, Caucasus.
--_cervicis Adplausæ blandos sonitus_, quomodo ceteroquin equi
permulceri amant et gestiunt. Cf. ad IV, 264.
358. Cf. Virgil. Æn. IV, 135.
356. _Caucasus_ ubique Col. _Cauphasus_ Put. _Campasus_ Salmas.
l.c. p. 631; conf. ad v. 367.
357. _rosumque_, vel _rasumque_ malebat N. Heins.
At, docilis freni et melior parere, Pelorus
Non unquam effusum sinuabat devius axem; 360
Sed lævo interior stringebat tramite metam.
360 seq. _Pelorus non unquam devius_, a proxima ad metam via
deflectens, _axem_, currum, _effusum sinuabat_, h.e. numquam
dextrorsum evagabatur flexu sinuoso, vel tramite flexuoso, sed recta
via, _interior_, versus metam (non exterior, versus patentiora circi
loca), et _lævo tramite_, læva parte ac via, quæ brevissima est,
currum ita flectebat circa _metam_, ut eam quam proxime raderet, vel
_stringeret_. Cf. ad V, 24; Hom. Iliad. ψ, 319... 341; Heyne et
Cerda ad Virg. Æn. V, 162, 163, 170, 202, 203; Barth. ad Stat. Theb.
VI, 440 sq.; Intpp. Ovid. Am. III, ii, 12; A. A. II, 426, et Fast.
V, 68; Taubneri Ind. in Fast. Ovid. et Gesn. Thes. v. _interior_.
Insignis multa cervice, et plurimus idem
Ludentis per colla jubæ; (mirabile dictu!)
Nullus erat pater: ad Zephyri nova flamina campis
Vettonum eductum genitrix effuderat Harpe. 365
Nobilis hunc Durius stimulabat in æquore currum:
Caucasus antiquo fidebat Atlante magistro.
362 sq. _multa cervice_, longa et crassa, ut _plurima cervix_ ap.
Virg. Ge. III, 52, ubi v. Heyne.
--_plurimus jubæ_, plurimas vel densas gerens jubas, _ludentes per
colla_; cf. inf. v. 442; Virg. Ge. III, 86, et Æn. XI, 497.
364. De equabus Lusitanis ex Zephyro concipientibus, et de
_Vettonibus_; v. ad III, 378 seq.
365. _Harpe_, h.l. equæ, et sup. II, 117 (ubi v. Var. Lect.),
virginis bellatricis nomen.
366. _currum_, equum, Pelorum, ut ap. Virg. Æn. XII, 287, et Ge. I,
514: ἅρματα πεισιχάλινα ap. Pind. Pyth. II, 21.
--_Durius_ (a Durio, Hispaniæ fl., dictus) erat agitator Pelori, et
Atlas Caucasi.
364. Ita Col. et Ox. Nec aliter edd. Marsi et Martini Herbip. nisi
quod τὸ _ad_ omissum sit. _Nullus erat timor: ad Zephyri_ Put.
_Unus erat levis, ad Z._ R. 1, Parm. Med. _Unus erat levis, ut Z._
ed. Junt. et inde aliæ.
365. _Vectonum_ Colon. et edd. tantum non omnes. Sed vid. ad III,
378.
367. _Caucasus_ scripti et priscæ edd. Vulgo _Camphasus_, ut
v. 355.
Ipsum Ætola, vago Diomedi condita, Tyde
Miserat: exceptum Trojana ab origine equorum
Tradebant, quos Æneæ Simoentis ad undas 370
Victor Tydides magnis abduxerat ausis.
368. _Ipsum_ Caucasum.
--_Ætola Tyde_ a Diomede _condita_; v. ad III, 367.
--_vago_, propter tot errores ac peregrinationes, ut _vagus
Hercules_ ap. Horat. Od. III, iii, 9.
369 sqq. _Caucasus oriundas_ ab equis Æneæ, a Diomede ad Trojam
ablatis, de quibus v. Hom. Il. ε, 265 sq., 323 sq.; ψ, 290 sq.
368. _Ipsumque Ætolo Diomedi c. Tinde_ emend. Salmas. de quo vid.
not. ad III, 367.
370. _Tradebant_ Col. _Cadebant_ Oxon. _Ducebant_ Tell. _Cedebant_
R. 1, Parm. Med. Vulgo _Credebant_.
Jamque, fere medium evecti certamine campum,
In spatia addebant; nisusque adprendere primos
Panchates animosus equos, super altior ire,
372. _medium campum_ puto dici medium decursum, adeoque tres gyros
ac dimidium: nam tota decursio septem gyris, vel spatiis
continebatur. Confecto dimidio decursu vel missu, maxime vero in
extremo gyro, non initio certaminis (v. ad v. 338 seq.), aurigæ
cursu concitatiore et habenis quam laxissimis vehi solebant: et hæc
est sententia verborum _in spatia addebant_, quod etiam ex simili
loco Hom. Iliad. ψ, 373.
373. Intelligitur. Ipsam loquendi formulam Silius petiit e Virg. Ge.
I, 513, ubi interpretes eam vario modo expediunt. Plerique, ut et
h.l. N. Heins. et Ern. post Serv.
--_in spatio_ (v. Var. Lect.) _addunt_ h.e. intendunt, augent, scil.
cursum. Heyne: _addunt_, dant scil. se, inmittunt se, ruunt, cum
impeta feruntur _in spatia_, h.e. campum, scil. decursum (cf. sup.
ad I, 539). Voss. _addunt in spatia_, h.e. spatiis, scil. spatia,
h.e. gyros multiplicant et repetunt. Dausq. h.l. _addunt se in
spatia_, insistunt, qua licentior cursus esse potuit, campum
patentiorem, expatant, ut ap. Festum: «Expatare, in locum patentem
se dare, sive in spatium se conferre.» Nulla harum rationum est, quæ
non contorta sit: sed vereor, ut simpliciores dari possint, quam
illæ Heynii et Vossii, quos vide ad Virgil. l.l.
--_nisus_, connisus, _adprendere_, consequi (ut _prendere_, v. 416),
_primos equos_ Cyrni, cujus currui _Callaicus Lampon_ junctus erat,
unde _Callaicum axem_ et _Callaicas vires_, v. 377, 332. Conf.
v. 333 sq.
[374.] _super altior ire_, superare, præterire, vel id. qd. mox
dicitur, «præcedentem jam jamque adscendere currum Pone videbatur,»
ut ap. Hom. Iliad. ψ, 378 sq. Οὐδὲ τι πολλὸν ἀνευθ’ ἔσαν, ἀλλὰ μάλ’
ἐγγύς· Αἰεὶ γὰρ δίφρου ἐπιβησομένοισιν ἐΐκτην.
--_altior_, ut mox _curvatis calcibus_. Ἵπποι ἀερσίποδες, et Ὑψός
ἀειρόμενοι ῥίμφα πρήσσουσι κέλευθον, Iliad. ψ, 475, 501, et Odyss.
ν, 83, de cursu citatiore. Cf. inf. ad v. 390, 394, 398, 510.
373. _In spatio_ scripti et R. 2, quod recepere Drak. Lefeb. Ern.
prob. N. Heins. conf. not. et interpr. Virg. Ge. I, 513.
Et præcedentem jam jamque adscendere currum 375
Pone videbatur, curvatisque ungula prima
Callaicum quatiens pulsabat calcibus axem.
376 seq. _ungula pulsabat axem_, ad naturam scena adumbrata, quum
unus currus alterum insequens urget et tangit, ut ap. Hom. Iliad. ψ,
763. Ὀδυσελὺς θέεν ἐγγύθεν. Αὐτὰρ ὄπισθεν Ἴχνια τύπτε πόδεσσι, et
ap. Virg. Æn. V, 324. _Calcem terit jam calce Diores_; Ern. Sed vix
crediderim, verba nostra eo sensu capi posse. Egregie potius, nisi
me omnia fallunt, depingitur fallacia visus, vel optica, qua equus,
in cursu effuso _primam ungulam et calces curvans_, h.e. pedes
anteriores elevans, procul eum spectantibus _videtur currum
præcedentem adscendere_, et _quatere_, vel _pulsare_. Cf. ad v. 353.
At postremus Atlas; sed non et segnior ibat
Postremo Durio: pacis de more putares
Æquata fronte et concordi currere freno. 380
Sensit ut exhaustas, qui proximus ibat, Hiberus
Callaicas Cyrni vires, nec, ut ante, salire
Præcipitem currum, et fumantes verbere cogi
Adsiduo violenter equos, ceu monte procella
Quum subita ex alto ruit, usque ad colla repente 385
Cornipedum protentus, et in capita ardua pendens,
Concitat ardentem, quod ferret lora secundus,
Panchaten, vocesque addit cum verbere mixtas:
378 sq. Atlas et Durius postremi et una, juxta se, _æquatis_ equorum
_frontibus_, vehebantur. Cf. ad v. 355.
381. _proximus_ Cyrno. _exhaustas_ esse _vires Callaicas Cyrni_,
h.e. equi Callaici, Lamponis, cujus magister erat Cyrnus. Conf.
v. 334 et 342.
382 sq. _salire Præcipitem currum_, ut ἅρματα ἀίξασκε μετήορα,
Iliad. ψ, 369. Conf. Virg. Ge. III, 108 sq.
--_fumantes_ sudore, ut ap. Virg. Ge. III, 515.
384. Videtur poeta repentini inpetus, quo Iberus ad _colla
cornipedum protentus_ fuit, notionem exaggerare voluisse: at quis
non sentiat, _procello ex monte ruentis_ imaginem ineptam huic
consilio atque ex ornandi cupidine ortam? Ita bene Ern.
385 sqq. Cf. VIII, 281 et ibi not.
[387.] _ardentem_ Panchatem equum cum indignatione, _quod ferret
lora secundus_, quod adhuc secundus esset, nec dum primus evadere
potuerit; Drak.
381. _ut_, non _et_, Col. Tell. R. 2.
382. _Cyrni_ Col. Vulgo _cernit_.
«Tene, Astur, certante feret quisquam æquore palmam
Erepto? consurge, vola, perlabere campum 390
Adsuetis velox pennis; decrescit anhelo
Pectore consumtus Lampon, nec restat hianti,
Quem ferat ad metas, jam spiritus.» Hæc ubi dicta,
389 seq. Cf. Hom. Iliad. ψ, 403 sq. et sup. ad IV, 265 sq.; V, 166
seq. Dictionem _eripere æquor_, seu _campum_ ex lapide antiquo apud
Gruter. p. 337, illustrant Salmas. ad Solin. p. 635, 636 (al. 905)
et Gronov. ad Tac. Ann. I, 63 pr., ubi hæc ejus nota est: «Genus
loquendi e circo petitum. Ubi quum quatuor currus ad carceres
starent, si primo ostio missus palmam meruisset, dicebant,
_occupavit et vicit_; occupatio enim est eorum, qui in vacua veniunt
primi: si secundo, _successit et vicit_: si tertio, _eripuit_ (scil.
campum præcedentibus) _et vicit_. Idem Silius sup. vers. 337,
_præripere_ (seu _præcipere_) _limitem_ dicit de primo, quod Manilio
est _præcludere circum_, lib. V, 79 seq. _Vel prima tenentem Agmina
in obliquum_ (quod Silius repræsentat inf. v. 406 sq.) _currus
agitare malignos_ (scil. in adversarium, cui hanc moram objiciunt).
_Obstantemque mora totum præcludere circum_, in quo nullum
adversario locum dat antevertendi aut laudem in eo quærendi.» Hinc
Drak. h.l. ita interpretatur: «Iberus, qui secundus erat agitator,
conspiciens, prægressos Cyrni, primi agitatoris, equos spiritu jam
defici, equum suum adhortatur, ne pati velit, quemquam alium se
certante palmam ferre, _erepto_ quamquam _campo_, i.e. licet primo
ostio emissus non sit, sed ut potius nunc omnibus viribus adnitatur,
eumque prævertere conetur. _Eripuit_ itaque hic _campum_ agitator,
qui, primo ostio emissus, omnes post terga relinquit, ut supra
v. 337. Non nego tamen tertium aliumve quem agitatorem _campum
eripuisse_ dici posse, si alios prioribus ostiis missos prægressus
fuerit; sed ea nunc non est mens Silii.» Enimvero contorta est ratio
illa, _erepto_ quamquam _campo_, et multo simplicior hæc: num
_quisquam feret palmam æquore erepto_ tibi, h.e. dum te cursu
præverterit? Conf. I, 331 et 422.
--_Astur_ Panchates. Conf. v. 348 seq.
--_consurge_, altius pedes tolle, h.e. curre velocius, unde _tollit
se sonipes_, v. 394; cf. ad v. 374.
--_vola, perlabere campum pennis_, ut τὼ δὲ σπεύδοντε πετέσθην,
Iliad. ψ, 506.
[391.] _Adsuetis pennis_, h.e. rapiditate tibi adsueta.
391. _Decrescit_; v. sup. ad v. 353.
390. Vulgo male post _campum_ major distinctio posita.
393. _Qui ferat_ reposuit Lefeb. ut sensus sit: non restat hianti
spiritus, qui ferat illum ad metas. Sed recte etiam dici aliquem
posse spiritum ad metas ferre, jam monuit Ern.
Tollit se sonipes, ceu tunc e carcere primo
Conriperet spatium, et, nitentem obponere curvos 395
Aut æquare gradus, Cyrnum post terga relinquit.
Confremit et cælum, et percussus vocibus altis
Spectantum circus: fertur sublime per auras
Altius adtollens cervicem victor ovantem
Panchates, sociosque trahit prior ipse jugales. 400
394. _primo_, primum, _e carcere_, unde initium cursus.
395 seq. _Conriperet spatium_, stadium, vel campum. Cf. ad I, 570.
Panchates subito prægressus currum Cyrni, frustratur artem, quam
ille parabat, et de qua Salmas. in Exerc. Plin. p. 636, ita
disputat: «_Obponere_ est verbum ex arte circensi, et quidem
proprium præcedenti aurigæ. Quum enim, qui præverterat, et primus
erat, nimis premeretur a sequenti curru, nec alia arte aut vi vitare
posset, ne ipse præverteretur, currum obliquum subito _obponebat_;
quo facto instantis et incumbentis aurigæ currus, dum nimio inpetu
ferretur, inpactus sæpe frangebatur, vel evertebatur excutiebaturque
quadriga, quod ipse Silius disertius exponit, v. 405 seq. et Nonn.
Dionys. XXXVII, 249 seq.; cf. et Manil. V, 80, de quo loco v. sup.
ad v. 390.»
--_curvos gradus_, gressus equorum, h.e. equos, seu currum, ut ap.
Manil. I, 740; _curvæ quadrigæ_ dicuntur, quæ a recta via
deflectunt, et inf. vers. 406: _obliquum conversis habenis_, vel ap.
Manil. V, 80, _in obliquum currus agitare_.
397. Conf. Hom. Iliad. ψ, 766, 767; Virg. Æn. V, 148 seq.; 227, 228,
inf. v. 419 et sup. vers. 303, 314, 336.
398 sq. Cf. ad v. 374.