Haud deformis erit vobis ad fœdera versis 220
Pacator mediusque Syphax.» Subjungere plura
Non passus, gentis morem arbitriumque Senatus
Scipio demonstrat; vanique absistere cœpti
Spe jubet, et Patres docet hæc expendere solos.
Suadendi modus hic: quodque est de parte diei 225
Exacti super, ad mensas et pocula vertunt.
Atque, epulis postquam finis, dant corpora somno,
Et dura in noctem curarum vincula solvunt.
221. _medius_, arbiter inter duos litigantes, qui barbare _mediator_
dicitur, et sup. VI, 347, _pacis sequester_; conf. Cerda ad Virg.
Æn. VII, 536; Gierig. ad Ovid Met. V, 564; Barth. ad Claudian. Cons.
Mall. Theod. v. 250, et Heins. ad Claud. in Rufin. II, 309.
222 sq. «Scipio abnuebat, aut privatim sibi ullum cum Pœno odium
esse, quod conloquendo finiret, aut de republ. se cum hoste agere
quidquam injussu senatus posse;» Liv. l.c.
225. _modus_, finis.
223. _vanique_ Col. Vulgo _namque illum_; unde _jamque illum_
emend. Dausq. et Cort.
225. _modus his_ Parm. forte pro _is_.
Jamque novum terris pariebat limine primo
Egrediens Aurora diem, stabulisque subibant 230
Ad juga solis equi, necdum ipse adscenderat axem,
Sed prorupturis rutilabant æquora flammis:
Exigit e stratis corpus, vultuque sereno
Scipio contendit Massyli ad limina regis.
229. Conf. sup. V, 24 sqq. et ibi not.
230. _stabulis_, vid. ad III, 399.
[231.] _juga_ et _axem_ pro curru.
234. _Massyli regis_, vid. ad vers. 170.
229. _limine_ Col. R. 1, Med. Marsi Ven. prior. lumine Marsi Ven.
poster. et inde aliæ edd.
Illi mos patrius fetus nutrire leonum, 235
Et catulis rabiem atque iras expellere alendo.
Tum quoque fulva manu mulcebat colla jubasque,
Et fera tractabat ludentum interritus ora.
Dardanium postquam ductorem adcepit adesse,
Induitur chlamydem, regnique insigne vetusti 240
Gestat læva decus: cinguntur tempora vitta
Albente, ac lateri de more adstringitur ensis.
Hinc in tecta vocat, secretisque ædibus hospes
Sceptrigero cum rege pari sub honore residunt.
235 seqq. _mos patrius_, cf. ad I, 82. De hoc Maurorum more conf. I,
406; II, 440; III, 288 sq. Placebit in his jucunda et gravis
verborum varietas, quam plerumque felici studio Silius exsequitur;
Ern.
240 sqq. _regni insigne vetusti decus_ sceptrum; conf. v. 244.
[241.] _læva_ manu _gestari_ sceptrum multis exemplis docuere Dausq.
ad h.l. Burm. ad Ovid. Amor. III, i, 13, et Val. Fl. II, 590.
--_vitta albente_, fascia candida ac tenui, caput cingente, h.e.
diademate; cf. v. 268, et Lips. ad Tac. Ann. VI, 37.
243 sq. _secretis ædibus_, in secreta et abdita domus parte.
--_hospes cum rege_, h.e. et rex, _residunt_, ut ap. Sallust. B. I,
101. «Bocchus cum peditibus invadunt,» et Nep. Phoc. 2: «Demosthenes
cum ceteris in exsilium erant expulsi» Cell.
235. _nutrire_ Col. Vulg. _nutrisse_.
244. _resident_ R. 1, Parm. Med. _resedit_ ad marg. R. 1; cf. ad
V, 3.
Tum prior his infit terræ pacator Hiberæ: 245
«Prima mihi, domitis Pyrenes gentibus, ire
Ad tua regna fuit properantem et maxima cura,
O sceptri venerande Syphax; nec me æquore sævus
Tardavit medio pontus: non ardua regnis
Quæsumus aut inhonora tuis; conjunge Latinis 250
Unanimum pectus, sociusque adcede secundis.
Non tibi Massylæ gentes, extentaque tellus
Syrtibus, et latis proavita potentia campis
Amplius adtulerint decoris, quam Romula virtus
Certa juncta fide, et populi Laurentis honores. 255
Cetera quid referam? non ullus scilicet ulli
Æquus Cælicolum, qui Dardana læserit arma.»
245. _terræ pacator Iberæ_ magnifice de Scipione; conf. ad II, 483.
248. _sceptri venerande_, magne rex; conf. VI, 574.
249. _ardua_, difficilia ac molesta.
257. Dii non favent hostibus Romanorum, h.e. Fortuna non adspirat
eorum cœptis qui _læserint_, id est, lacessiverint acies Romanas.
_Ed._
246. _Pyrenes montibus_ R. 1, et Med. cf. XV, 504, et inf. v. 278.
252. _prætentaque_ conj. N. Heins. non male, ut plane h.l.
respondeat Virg. Æn. VI, 60; conf. Burm. ad Val. Fl. V, 167.
255. _juncta_ et _honores_ scripti. Vulgo _invicta_ et _honore_.
Audivit læto Massylus et adnuit ore,
Complexusque virum, «Firmemus prospera, dixit,
Omina, nec votis Superi concordibus absint, 260
Cornigerumque Jovem Tarpeiumque ore vocemus.»
Et simul exstructis cespes subrexerat aris;
Victimaque admotæ stabat subjecta bipenni;
Quum subito abruptis fugiens altaria taurus
Exsiluit vinclis, mugituque excita late 265
Inplevit tecta, et, fremitu suspiria rauco
Congeminans, trepida terrorem sparsit in aula;
Vittaque, majorum decoramen, fronte sine ullo
Delapsa adtactu, nudavit tempora regis.
258. _Massylus_, cf. ad v. 170.
261. Conf. ad VI, 467 sq.
262. Confer ad IV, 701. Adcumulantur cespites in aras, forte duas,
Jovi Capitolino et Hammoni exstructas; Lenz.
263. _bipennis_, ut πέλεκυς, pro securi; de quo copiose disputant
D. Heins. et Drak.
264 sq. Conf. V, 63 sq. (ubi vid. not.) Stat. Theb. XI, 226 sq. (ubi
vid. Barth.) Senec. Herc. Œt. 798 seq. Fecit autem hujus ominis
mentionem poeta, ut præsignificaret fœdus postea a Syphace violatum,
qui filia Hasdrubalis in matrimonium ducta ad Pœnos defecit; Ern. At
interitum potius regni ita portendi, ex vss. 270 seq. intelligitur.
268 sq. Conf. ad v. 241. Pessimi etiam hoc ominis fuisse, patet e
Senec. Thyest. v. 701, et Sueton. Galb. 18, simileque prodigium
Alexandro M. mortem præsagiisse testatur Appianus (de reb. Syr. c.
56), Drak.
265. Vulgo _Exsiliit_. Sed vid. ad VII, 46.
267. _Congeminans_, non _Congeminat_, scripti.
Talia Cælicolæ casuro tristia regno 270
Signa dabant, sævique aderant gravia omina fati.
Hinc fractum bello regem solioque revulsum,
Tempus erit, quum ducet agens ad templa Tonantis,
Qui tunc orabat socialia fœdera supplex.
His actis repetit portum, puppesque secundo 275
Dat vento, et notis reddit se Scipio terris.
272 seqq. Scipio, _qui tunc orabat socialia fœdera, ducet_ olim
Syphacem in triumpho, de quo vid. ad XVII, 629 seq.
[273.] _ducet agens_, vid. ad VIII, 277.
276. Scipio in Hispaniam redit.
--_notis terris_ Hispaniæ, ubi Scipio jam satis notus et clarus
erat; Lenz. Immo quæ ipsi satis notæ erant, quia cum armis eas
peragraverat. _Ed._
272. _Hic_ ex emend. N. Heins. reposuere Drak. Lefeb. Ern. ut
jungantur _Hic, qui tunc orabat_, etc. Sed hæc ratio durissima
est, quum tot verba interposita sint, et multo simplicior
faciliorque expeditu vulgata lectio, _Hinc_, h.e. abhinc, postea,
_tempus erit_, _quum regem ducet_, etc.
275. _puppesque_, non _puppemque_, scripti; cf. v. 180.
Concurrere avidæ gentes, variosque subacta,
Pyrene misit populos: mens omnibus una.
Concordes regem adpellant, regemque salutant.
Scilicet hunc summum norunt virtutis honorem. 280
Sed, postquam miti rejecit munera vultu,
Ausonio non digna viro, patriosque vicissim
Edocuit ritus, et Romam nomina regum
Monstravit nescire pati, tum versus in unam,
Quæ restat, curam, nullo super hoste relicto, 285
Et Latios simul, et vulgum Bætisque Tagique
Convocat, ac medio in cœtu sic deinde profatur:
277 sq. _avidæ_, Scipionem videre gestientes.
--_gentes Pyrenes_, Hispaniæ.
279 seqq. Poeta huc transtulit, quæ de regio nomine Scipioni jam
prius a devictis Hispanis dato repudiatoque tradunt Polyb. X, 38,
40, et Liv. XXVII, 19.
285. _super_, vid. ad I, 340.
277. _Concurrere_ Col. Put. R. 2. Vulgo _Concurrunt_.
280. _norant_ recte, puto, conj. Drak.
284. _tum versus_, non _conversus_, scripti.
286. _Latios_ scripti, nisi quod _Latio_ in Oxon. Vulgo _Latium_.
«Quando ita Cælicolum nobis propensa voluntas
Adnuit, extremo Libys ut dejectus ab orbe,
Aut his occideret campis, aut, axe relicto 290
Hesperio, patrias exsul lustraret arenas:
288... 591. Scipio ludos funebres in honorem patris patruique
instituit: quod argumentum nullus fere poeta fuit, qui non
tractaverit exemplo Homer. Iliad. ψ, 257 seqq. Odyss. ω, 85 seqq. et
Virgil. Æn. V, 42... 603, ubi vid. Heyne ad Argum. Æn. V. Silius non
Maronis tantum, sed Homeri etiam loca ante oculos habuit, nec tam
arbitrium suum ingeniumque, vel ornandi imitandique studium, quam
historicam veritatem sequutus est, quod ex Liv. XXVIII, 21 (ubi vid.
inpr. princ. et fin.), intelligitur. Tempus quidem non plane
convenit; sed levis hæc mutatio non sine judicio facta est, ne,
scilicet historia belli in Hispania inter Pœnos ac Romanos gesti,
quæ hoc et super. libro narratur, tam longo episodio
interrumperetur. Ea absoluta, facilius poeta aliam rerum varietatem
circumspicere, eique diutius inmorari poterat.
288 sq. Cf. Virg. Æn. V, 44 seq.
289. _extremo dejectus ab orbe Libys_, Pœni ex Hispania pulsi; cf.
I, 141... 270.
290. sq. _axe Hesperio_, plaga occidentali, h.e. Hispania.
[291.] _patrias arenas_, terras, Libyam.
290. _excideret_ Col. quod recepit Lefeb. _occiderit_ et
_lustrarit_ emend. N. Heins.
Jam vestra tumulos terra celebrare meorum
Est animus, pacemque dare exposcentibus umbris.
Mente favete pari, atque aures advertite vestras.
292. _vestra terra_, bene, quæ nunc vestra est, ut vestra virtute
parta, victis et expulsis Pœnis; Ern. Scipio quoque non Romanos
tantum, sed Hispanos etiam adloquitur; conf. v. 286.
--_tumulos celebrare_, exsequias, funus, exstructo tumulo vel
cenotaphio, donis in rogum conjectis et sacris factis.
293. _pacem_, quietem, _dare umbris_, funere facto: nam corpore
insepulto et vel justis inferiarum honore nondum persoluto centum
annos circa Stygem vagatur umbra, si fabulis credere ubi libuerit,
nec ad loca infera admittitur ibique quieti datur; cf. ad I, 154.
294. _favete Mente_, ut al. _ore_, vel. _linguis_, εὐφημεῖτε. Conf.
Cerda ad Virg. Æneid. V, 71, et Jani ad Horat. Od. III, i, 2.
293. _Fert animus_ maluerit idem, non inprob. Drakenb. qui tamen
utramque dictionem exemplis firmavit.
Septima quum solis renovabitur orbita cælo, 295
Quique armis ferroque valent, quique arte regendi
Quadrijugos pollent currus, quîs vincere planta
Spes est, et studium jaculis inpellere ventos,
Adsint, et pulchræ certent de laude coronæ.
Præmia digna dabo, e Tyria spolia incluta præda; 300
Nec quisquam nostri discedet muneris expers.»
Sic donis vulgum laudumque cupidine flammat.
295 seqq. Conf. Virg. Æn. V, 64 sqq.
--_orbita solis_, via et cursus, h.e. dies, ut X, 540.
--_Septima_, qui numerus sacer erat (confer Heyne ad Virg. Æn. V,
85) vel ex arbitrio a poeta ponitur.
297. _planta_, cursu pedum.
298. _jaculis inpellere ventos_, movere, vel stridore corum ac
sonitu concutere, quo sensu _auras mugitibus inpellere_ dixit Ovid.
Met. III, 21; conf. ad II, 580.
299. _corona_ quodvis præmium victoriæ, ut inf. v. 505, et _palma_
v. 389, 462, al.
301. Cf. Virg. Æn. V, 305.
297, 298. _quîs vincere planta Pernici, et studium_ corrig.
N. Heins. Sed a vulgata lectione hæc nimis abhorret, nec video cur
illa tantopere frigeat.
300. _e_ recte ediderunt Raphel. Cell. Drakenb. probb. Dausq. et
N. Heins. conf. inf. v. 449. Vulgo _et_.
Jamque dies prædicta aderat, cœtuque sonabat
Innumero campus, similatasque ordine justo
Exsequias rector lacrimis ducebat obortis. 305
Omnis Hiber, omnis Latio sub nomine miles
Dona ferunt, tumulisque super flagrantibus addunt.
Ipse, tenens nunc lacte, sacro nunc plena Lyæo
Pocula, odoriferis adspergit floribus aras.
303... 311. Conf. Virgil. Æn. V, 104 sq. et 75... 81, ubi vid.
Heyne.
304 sq. _similatas Exsequius_, fictam pompam funebrem _ducebat_, quæ
mox narratur; Ern. Quæ interpretatio obcura est, et nescio an
consentanea menti poetæ, qui designavit cenotaphia et exsequias in
honorem eorum ductas, quorum corpora alio loco vel sepulta erant,
vel, ut Scipionum (conf. v. 293), inhumata jacebant.
309. _floribus_, vid. Var. Lect.
304. _similatasque_ scripsi pro _simulatasque_; conf. ad lib. II,
vers. 553.
305. _abortis_ Putean.
308. Drakenborch. post _lacte_, non post _sacro_, distinxit,
auctore N. Heins. Nil interest.
309. _odoriferis adspergit roribus_, hoc est vino, vel unguentis,
conj. N. Heins. Sed _floribus_ et coronis sepulcra mortuorum, et
quum humarentur, et quotannis, adspersa esse, recte jam monuerunt
Drakenb. et quos laudavit, Cerda ad Virgil. Æn. V, 79; VI, 885;
Noris. ad Cenotaph. Pis. III, 6; Broukh. ad Prop. I, xvii, 22, et
ad Tibull. II, iv, 48; vii, 14.
Tum manes vocat excitos, laudesque virorum 310
Cum fletu canit, et veneratur facta jacentum.
Inde refert sese circo, et certamina prima
Inchoat, et rapidos cursus proponit equorum.
310. Conf. v. 577; Scalig. Lection. Auson. I, 8, Intpp. Virgil. Æn.
V, 80, 81, et sup. ad I, 97.
310 sq. _virorum jacentum_, Scipionum mortuorum; cf. ad II, 574, et
Schleusneri Lex. in N. T. vid. κεῖμαι.
312 seq. Poeta jam ipsa describit certamina, animis lectorum satis
ad ea præparatis: nec video, quænam sint illa efficaciora, quæ
sententia Ernesti Virgilius ludorum recensioni præmiserit, præter
serpentis portentum, quod Silius jam sup. II, 584 sq. ex eo
desumserat, et inde h.l. sapienter prætermisisse silentio censendus
est. Idem vir doctiss. monet, multo aptius ad victoriæ cupiditatem
inflammandam dona oculis eorum, qui in certamen descendant, exposita
memorari a Marone, quam a Silio post victoriam demum expromta et
distributa. Sed, ut taceam, Silium illam quoque rationem sequutum
esse inf. vers. 457 sqq., Scipio jam sup. v. 299... 302, concione ad
milites habita præmiisque propositis animos eorum ad certandum
incenderat.
311. _cantet, veneratur_ Put. _caneret v._ Colon: Vulgo _cantat,
veneratur_. Hinc _canit et v._ emend. Barth. Adv. X, 7, (cui τὸ
_cantat_ muliebre et convivio dignius videbatur) et _canere et
venerari_ N. Heins. Hoc in contextum recepit Lefeb., illud vero
Drak. et Ern. quos sequuti sumus: nam infinit. histor. alienus ab
h.l. ubi cum _vocat_ jungitur, nec quisquam facile dixerit _vocat
et canere_ pro canit.
Fluctuat æquoreo fremitu rabieque faventum,
Carceribus nondum reseratis, mobile vulgus, 315
Atque fores oculis et limina servat equorum.
314 sq. Conf. Virgil. Æneid. V, 148 seq. ubi _studia faventum_ multo
aptius dici, quam _rabiem_, jam notavit Ernest.
--_æquoreo_, æquoris, campi, hoc est eorum qui in campo et circo
erant.
--_favere_ et _favor_ propriæ sunt voces, quibus non solum studium,
quo populus erga hanc vel illam aurigarum factionem adficitur,
indicatur, sed etiam solitæ adclamationes, quibus studium indicabat;
Drak.
--_Carceribus_, qui mox _fores_ et _limina equorum_, Gr. vero
ὕσπληγξ, seu ὕσπληξ, et ἀφετηρία, dicuntur.
--_Carceribus reseratis_, conf. ad VIII, 279.
--_mobile_, leve, inconstans, cujus favor admodum _fluctuat_, h.e.
dubius et mutabilis est; conf. sup. v. 146, et Horat. Od. I, i, 7.
316. _servat_, ut III, 380, ubi vid. not.