Per medios Hannon, palmas post terga revinctus,
Ecce trahebatur, lucemque (heu dulcia cæli
Lumina!) captivus lucem inter vincla petebat.
Cui rector Latius: «Tanta, en, qui regna reposcant, 75
Quis cedat toga, et armiferi gens sacra Quirini!
Servitio si tam faciles, cur bella refertis?»
72 seq. Hanno vivus captus et Romam missus, vid. Liv. XXVIII, 2
et 4.
[73.] _lucem_, vitam.
--_heu dulcia cæli Lumina_, ut II, 223, ubi vid. not. Inest
vituperatio Hannonis, qui, ut viveret, captivitatis ignominiam
passus est; quo et pertinent acerba Scipionis convicia v. 77, si tam
facili negotio vos capi patimini, et tam servitutis capaces estis,
cur pugnam nobiscum restaurastis, cur non prorsus abstinuistis a
bello? Ern.
75 sq. Et hæc σαρκαστικῶς dicta: En stultos et inbelles Pœnos, qui
regnum adfectant, quod majus sit Romano!
[76.] _toga et armiferi gens sacra Quirini_ ut _gens togata_ apud
Virg. Æn. I, 282, ubi vid. Heyne.
--_gens sacra_, vid. ad VII, 9.
--_armiferi Quirini_ Romuli bellicosi.
77. _Servitio faciles_, quia vivos se capi passi sunt; Cell. cf. ad
I, 615.
--_bella refertis_, ut III, 165, et XI, 28.
74. _vitæ_ primus Nicander substituit pro _lucem_, quæ vox
eleganter potius et δεινῶς repetitur; conf. ad XI, 357.
Hæc inter celerare gradum, conjungat ut arma,
Hasdrubalem ignarum cladis prænuntius adfert
Explorator eques: raptat dux obvia signa. 80
At, postquam optatam lætus contingere pugnam
Vidit, et ad letum magno venientia cursu
Agmina, suspiciens cælum, «Nihil amplius, inquit,
Vos hodie posco, Superi; protraxtis ad arma
Quod profugos, satis est: in dextra cetera nobis 85
Vota, viri: rapite, ite, precor; vocat ecce furentes
Hinc pater, hinc patruus; gemina o mihi numina belli,
78 sq. Paucis describitur pugna Hasdrubalis Gisgonis filii a Gadibus
reversi, cum Scipione, de qua vid. Liv. XXVIII, 12... 16, et Polyb.
XI, 20 seqq.
80. _dux_ Rom. P. Scipio.
85. _profugos_, Hasdrubalem, et, qui ad eum in Gaditanam provinciam
pervenerat, Magonem. vid. Liv. XXVIII, 2.
--_dextra_, virtute.
87. Mors patris et patrui mei ad virtutem et vindictam ab hoste
sumendam vos excitant.
--In sqq. color orationis ut ap. Liv. XXX, 21. «En umquam (h.e.
umquamne, ecquando) ille dies futurus esset, quo vacuam hostibus
Italiam bona pace florentem visuri essent?»
81. _Ac_ Col.
84. _Protraxtis... profugos_ Col. _Protractis_ Oxon. Put. R. 2, et
_profugos_ etiam Put. _profugo_ Med. Vulgo _Protractus...
profugus_. Deinde _vobis_ Put.
Ducite, adeste; sequor: dignas spectabitis, haud me
Præscia mens fallit, vestro jam nomine cædes.
Nam quis erit tandem campis telluris Hiberæ 90
Bellandi modus? en unquam lucebit in orbe
Ille dies, quo te armorum, Carthago, meorum
Adspiciam sonitus admotaque bella trementem?»
88. _haud me_ Ox. Put. R. 1, Parm. Med. Mars. Vulgo _aut me_, quod
retinuit Drak. cui illud præferre videbatur imitationem Virgil.
Æneid. X, 630, quæ nulla est. Dubitationem locum non habere, si
mens _præscia_ sit, et Scipionem nunc ita loqui, ut se certum de
victoria esse milites intelligant, jam monuere Lefeb. et Ern.
93. _tonitrus_ conj. N. Heins.
Dixerat; et raucus stridenti murmure clangor
Increpuit; tonuere feris clamoribus astra. 95
Concurrunt; quantumque rapit violentia ponti,
Et Notus, et Boreas, et inexorabilis Auster,
Quum mergunt plenas tumefacta sub æquora classes;
Aut quum letiferos adcendens Sirius ignes,
Torret anhelantem sævis ardoribus orbem; 100
94. _clangor_ tubarum.
95. _clamoribus_, quibuscum acies concurrunt.
96... 102. Quantum hominum naufragio, aut peste, tantum nunc ferro
absumuntur. Comparationes magis ad multitudinem cæsorum spectant
(quod vel ex voc. _quantum_ et inpr. ex v. 101 sqq. ubi illa multis
verborum ambagibus adumbratur, patet), quam ad inpetum et
celeritatem, qua cædes fiunt, quo eas refert Ernest. coll. IV, 243
seq. et XIV, 121.
99. _Sirius_, æstus, et pestis causa; conf. XIV, 621, et ibi not.
Tantum acies hominumque ferox discordia ferro
Demetit: haud ullus terrarum æquarit hiatus
Pugnarum damna; aut strages per inhospita lustra
Unquam tot dederit rabies horrenda ferarum.
Jam campi vallesque madent, hebetataque tela. 105
Et Libys obcubuere, et amantes Martis Hiberi.
Stat tamen una loco perfossis debilis armis,
Luctaturque acies, qua concutit Hasdrubal hastam.
102. _Demetit_, ut IV, 213. Non facile umquam hiatu terræ tot
absorbentur, quot nunc ferro periere. Hæc nimium ad miraculum aucta
sentio, et sequentia de _rabie ferarum_ clementiora et remissiora
sunt, quam ut imaginem inchoatam recte absolvant; Ern.
105. _hebetata tela_, ut apud Lucan. VI, 186; Senec. Octav. v. 526,
et Curt. IV, 16; Drak.
107... 114. Conf. Liv. XXVIII, 16, et Polyb. XI, 24, qui Hasdrubalem
cedentibus suis restitisse, nec tamen vulneratum esse tradunt.
108. _concutit hastam_ pro stat et pugnat, ut passim apud Homerum.
103. _haud strages_ ed. Lefeb. adjecta nota: «Sic omnes.» Quod si
verum est, mireris, nullam lectionis varietatem notatam esse a
N. Heins. vel Drak. in vulgatis certe edd. _aut_ legitur, nec
multum interest.
Nec finem daret ille dies animosaque virtus,
Ni perlapsa viro loricæ tegmine arundo, 110
Et parco summum violasset vulnere corpus,
Suasissetque fugam: rapido certamina linquit
In latebras evectus equo, noctisque per umbram
Ad Tartessiacos tendit per litora portus.
110. _viro_, Hasdrubali.
111. Conf. ad V, 273, et XV, 755 seq.
--_parco_, levi.
112 seq. De fuga Hasdrubalis vid. plura ap. Liv. et Polyb. ll.cc.
114. _Tartessiacos portus_, vid. ad III, 399. Sed h.l. _Gades_
designari videntur, quo Hasdrubalem ac Magonem refugisse Livius loco
laud. tradit, et quam urbem non diversam fuisse a Tartesso putabant
Plinius III, 21, Avien. Descr. Orb. 613; Sallustius in Fragment. et
alii; conf. ad III, 396.
110. _viro_ Colon. Oxon. Tell. _vitæ_ Putean. Vulgo _foret_.
Deinde _perlapsa tegmen_ emend. Dausq. et _tegmina_ Livineius.
Vulgatum probabat N. Heins. coll. Liv. XXVIII, 11; _Foribus ipsis
duo perlapsi angues_; conf. ibi Gronov.
111. _vulnere_, non _pondere_, scripti. _En_ pro _Et_ substituit
Lefeb. ut passim. _libasset_ pro _violasset_ conj. N. Heins. Sed
vulgatum firmavit Drakenborch. coll. Virg. Æn. XI, 277, 591, 848;
XII, 797; Ovid. Met. XIII, 279.
113. _avectus_ recte, puto, emend. N. Heins. et edidit Lefeb.
Proximus in pugna ductori Marte manuque 115
Regnator Nomadum fuerat; mox fœdere longo
Cultuque Æneadum nomen Masinissa superbum.
115 sqq. _Masinissa_, filius Galæ, regis Numidarum Massylorum, et
socius Pœnorum (vid. Liv. XXIV, 49; XXV, 34; XXVIII, 13), ad
Romanorum nunc partes transit (Liv. XXVIII, 16, 35), et regnum
paternum, a Syphace expugnatum (Liv. XXIX, 29... 34; XXX, 5),
Scipionis ope recuperat (cf. Liv. XXX, 11), a quo præterea
amplissimis muneribus, Cirta oppido ceterisque urbibus et agris, quæ
ex regno Syphacis in populi Rom. potestatem venerant, donatur (inf.
v. 130; Liv. XXX, 15, 44); cf. Polyb. XI, 21; XIV, 3 sq. 8 sq. XV,
4, 5, 9, 12, 14, 18; XXI, 9; XXII, 4, et Appian. Punic. 10... 28,
32, 37, 41... 48, 67, 74, 93, 105 seq. _proximus ductori_,
Hasdrubali, _Marte manuque_, virtute, _fuerat_, eum fortitor
pugnando prope æquaverat Masinissa. «Caput rerum in omni hostium
equitatu.» ap. Liv. XXVIII, 35.
[116.] _Nomadum_, confer ad v. 171.
[117.] _Æneadum_, Romanorum.
--_nomen superbum_, conf. ad IV, 729.
117. _Masinissa_ Putean. et plerique libri editi, ut et optimi ap.
Livium. _Massinissa_ in tabella ænea ap. Ursin. ad Cic. de Sen. c.
10, ut _Porsenna_, et metri causa _Porsena_, judice Drak.
Dausqueius et alii _Masanissa_, vel _Massanissa_, vel _Massanassa_
scribendum censent, forte rectius. Græcis certe plerumque
Μασσανίσσης, vel Μασσανάσσης, vel Μασανάσσης dicitur; cf. Cl.
Schweigh. ad Polyb. III, 5; XI, 21, et ad Appian. Hispan. c. 24,
et Pun. c. 10; Gron. et Drak. ad Liv. XXIV, 49; XXV, 34.
Huic fesso, quos dura fuga et nox suaserat atra,
Carpenti somnos subitus rutilante coruscum
Vertice fulsit apex, crispamque involvere visa est 120
Mitis flamma comam, atque hirta se spargere fronte.
118 seq. Masinissa fausto omine objecto, quod mater explicat,
permovetur, ut Scipionem fœderis pangendi causa adeat: quæ res ita
coloribus poeticis oblita est et figmentis epicis intertexta, ut
sine Livio veram rerum gestarum rationem adsequi nullo modo
possimus; Ern. conf. Liv. XXVIII, 16 et 35. Manifesta autem est et
ab aliis jam notata imitatio Virgil. Æn. II, 682 seqq. ubi vid.
Cerda et Heyne; cf. et Liv. I, 39, 41; XXV, 39; extr. Barth. ad
Claud. Cons. Hon. IV, 193 sq. Casaub. ad Suet. Tib. 14. «Fulgor
igneus, si urendo non noceat, celebritatis gloriam adferre
creditur,» Saresber. Polycr. I, 13. Silii autem ingenio hæc fingendi
locum dedisse crediderim verba Livii XXIV, 49 pr. «Filium Gala
Masinissam habebat, septem et decem annos natum, ceterum juvenem ea
indole, ut jam tum adpareret, latius regnum opulentiusque, quam
adcepisset, facturum.» Veræ gloriæ ejus miracula addita, ut Marcii
ap. Liv. l.c. Ascanii ap. Virgil. et aliorum.
119. _coruscum_ adverb.
120. _apex_, non pileus, de quo Burm. ad Virg. l.c. et Gesner. ad
Claud. l.l. cogitarunt, nam mox _flamma_ dicitur; Ern.
121. _Mitis flamma_, ut apud Virg. _levis apex_, et _tractu innoxia
molli_ (vel _mollis_) _lambere flamma comas_: de _tractu_, vel
potius _tactu_, vide Var. Lect. Nostri Virgil. Vol. II, p. 290.
_Ed._
--_hirta fronte_, conf. ad XIII, 861.
118. _cruda fuga_ conj. N. Heins. qui illam vocem in deliciis
habebat; conf. Burm. ad Val. Fl. VI, 545; VII, 243, et sup. ad VI,
78; VII, 3; XIII, 532.
Concurrunt famuli, et serpentes tempora circum
Festinant gelidis restinguere fontibus ignes.
At grandæva, Deum prænoscens omina, mater,
«Sic sit, Cælicolæ; portentaque vestra secundi 125
Condite, ait; duret capiti per secula lumen.
122 sq. Ipsa verba Virg. Æn. II, 684... 686.
124. _mater_, ut Tanaquil apud Liv. I, 39, et Anchises apud Virg.
quorum tamen scientia auguralis notior est.
125 seq. Verbis _sic sit_ adripit ex veterum superstitione anus omen
et Deos salutat; Barth. Adv. XXI, 15.
--_portenta vestra secundi Condite_, perficite læta, quæ nobis
portenditis. Alii aliter exponunt: Barthius et Ern. firmate, vel
conservate; D. Heins. «_Condite secundi_ est secunda date: secunda
enim auspicia, quæ _adtestata_ dicebantur et fulgure constabant
plerumque, condebant, h. est, confirmabant prima, quum fausta erant;
quum infausta, quæ _parentalia_ vocabantur, tollebant illa et
destruebant quasi.» Hoc acumen, quod non mireris, displicebat Burm.
qui ad Valer. Flacc. I, 531; multis exemplis docet, _condere_, quod
instituere et in ipso principio decernere significet, proprium esse
fatis verbum.
[126.] _duret capiti per secula lumen_, perpetua sit gloria ejus
æternamque imperium, vel æternitati consecretur nomen ejus, cujus
caput clarum fore divino igni circumfuso portendistis.
122. _tempora_, non _pectora_, scripti, ut mox v. 128, et apud
Virg. Æn. II, 684.
125. _Sic sic_ primus edidit Marsus in Ven. poster. Antiquiorem
lect. revocavi cum Lefeb. et Ern. _portenta o vestra_ maluerit
N. Heins.
Ne vero, ne, nate, Deum tam læta pavesce
Prodigia, aut sacras metue inter tempora flammas.
Hic tibi Dardaniæ promittit fœdera gentis,
Hic tibi regna dabit, regnis majora paternis, 130
Ignis, et adjunget Latiis tua nomina fatis.»
130. Conf. sup. ad v. 115 sq.
131. _Latiis fatis_, fortunæ Romanorum, quorum postea constanter
socius fuit et amicus: ut apud Lucan. III, 307; «populo communia
nostro Fata tulit.»
127. _tam læta_ e scriptis recepi, quod et rectius videbatur
N. Heins. In omnibus edd. _tu læta_.
131. _Latiis fastis_ Gryph. Nut. Raphel. Cellar. Modius, refragg.
N. Heins. Drak. Lefeb. et Ern. sed prob. Burm. ad Val. Fl. II,
245, ubi monet, sensum h.l. esse, tua nomina, ut amici et socii
regis, fastis Romanis adscribentur, quibus fœdus tecum initum
consignabitur, et per quos nomen tuum in secula ibit. Non male!
nec tamen spernenda lectio antiqua.
Sic vates, juvenisque animum tam clara movebant
Monstra, nec a Pœnis ulli virtutis honores,
Hannibal ipse etiam jam jamque modestior armis.
132. Recensentur causæ, quibus Masinissa motus partes Romanorum
sequutus sit et fœdus pepigerit cum Scipione, primum _clara
monstra_, h.e. omina manifesta, quibus imperii nominisque amplitudo
portendatur, deinde quod a Pœnis nullo honore aliisve virtutis
præmiis, vel adfectus esset, vel ea exspectare posset, denique quod
Hannibalis fama ac res labi cœpissent; cf. ad v. 148.
133. _Monstra_ h.l. non malo, ut sæpe, sed bono sensu, Virg. Æn. II,
680, sumuntur; Drak. Confer ad II, 650.
134. _modestior armis_, arma bellumque tractans minore impetu,
animo, ira ac insolentia, ut contra victor, et cujus virtuti fortuna
conjuncta est, _ferox_ dicitur, et _bello superbus_ Virg. Æn. I, 21,
vel _superbus virtute et factis_ supra X, 573; κυδιόων Homer. et
_insolentius hostem insequi_ Cæs. B. C. I, 45. Marsus exponit,
minoris famæ ac nominis in re militari; et Ernesti, adtritus, vel
fractus fortuna bellica, et fama pristina deminutus.
134. Hunc versum in recentt. edd. et primum quidem in Junt.
excipit alius, a Nicandro procusus, _Ire videbatur, Martisque
liquescere famam_, vel _fama_, ex emend. N. Heins. qui et
_senescere_ conj. quod adridere potest coll. Liv. XXIX, 3, extr.
_Hannibalem ipsum jam et fama senescere et viribus_. Ernesti
contra _liquescerefama_ exquisite putat dici posse, cujus
existimatio et gloria veluti diluta sit, et elanguerit ex pristino
quasi robore. Idem monet, se non defendere versum, sed servasse,
ut concinnior esset omnis locus, qui sine illo veluti claudicaret.
Ego potius eum delevi cum Modio, Cell. et Lefeb. quoniam
auctoritate optimorum librorum destituitur, eoque ejecto hic
locus, in quo omnia pendent a verbis _animum movebant_, non modo
integer est, sed etiam doctior, neque alienus a stylo Silii.
Aurora obscuri tergebat nubila cæli, 135
Vixque Atlantiadum rubefecerat ora sororum:
Tendit ad Ausonios et adhuc hostilia castra.
Atque, ubi se vallo intulerat, ductorque benigno
Adcepit Latius vultu, rex talibus infit:
135. _tergebat_, serenabat, dimovebat.
136. _Atlantiades sorores_, Atlantis filiæ, Pleiades, seu Vergiliæ,
quæ summo inane occidunt in occidentali parte cæli, dum Aurora et
sol interea ab oriente emergunt, vid. Heyne ad Virg. Ge. I, 221, et
Hermanni Mythol. tom. III, not. 258 sq.
139. Conf. Liv. XXVIII, 35. Sed in hac oratione, quam ex ea, qua
Indibilis suo et Mandonii nomine Scipionem ap. Liv. XXVII, 17,
adloquutus sit, desumtam putabat Drak., poetam suum potius ingenium
(a quo etiam profecta oratio Scipionis, et quæ de donis, ab eo
Masinissæ datis, referuntur infra vers. 154... 167) quam Livium
sequutum esse, jam monuit Ern.
140. _monita_, vid. ad IV, 120.
--_sacræ responsa parentis_; conf. sup. v. 124.