686. _Tum quoque_, non _Tanto_, Col. et R. 2.

Adsilit, audito tristis clamore ruinæ,

Hasdrubal, et cœptantem Arabum raptare peremto

Gemmiferi spolium cultus, auroque rigentes

Exuvias, jaculum a tergo perlibrat ad ossa. 695

Jam conrepta miser geminis velamina palmis

Carpebat propere, et tepidos nudaverat artus.

693. _Hasdrubal_ Arabum, qui peremto Nabi _spolia_ detracturus erat,

occidit.

694. _auro rigentes_, ut apud Virg. Æn. I, 648, ubi vid. Heyne.

695. _jaculum perlibrat_ in _Arabum cœptantem_, etc. nisi potius

_cœptanti Arabo... jaculum perlibrat_ legendum est. Durior est

interpretatio Ernesti, qui _cœptantem Arabum_, accusat. absol.

Græcorum more pro cœptante Arabo dictum existimat.

696. _miser_ Arabus. Hinc v. 698, _aurea fila_; conf. Virg. Æn. XI,

75.

692. _Adsilit_ Col. _Adsistit_ Oxon. Vulgo _Adstitit_.

693. _Arabum_ scripti, R. 1, 2, Parm. Med. Vulgo _Atabum_.

Utrumque nomen in monimentis antt. occurrere ap. Gruter. p. 59,

n. 8, p. 687, n. 11, p. 914, n. 13, monuit Drak.

697. _trepidos_ Putean. Teller. Rom. 1, 2, Mediol. Marsi Venet.

prior al.

Concidit, et sacras vestes atque aurea fila

Reddidit exanimo, spoliatum lapsus in hostem.

At Canthus Rutulum, Canthus possessor arenæ, 700

Qua celebre invicti nomen posuere Philæni,

Ditem ovium Rutulum obtruncat, cui mille sub altis

Lanigeræ balant stabulis: ipse, otia molli

Exercens cura, gelido nunc flumine soles

Frangebat nimios pecori, nunc lætus in herba 705

Tondebat niveæ splendentia vellera lanæ,

Aut, pecus e pastu quum sese ad tecta referret,

Noscentes matrem spectabat ovilibus agnos.

700 seq. _Canthus_ erat _possessor arenæ_, loci vel tractus arenosi

ad Syrtes, _qua_ parte, ubi, huic tractui _celebre nomen posuere_,

h.e. dedere (vid. ad VI, 593).

--_Philæni_ fratres Carthaginienses, qui vitam suam devoverunt

patriæ, vivi obruti, ut reipubl. terminos proferrent. Locus ille ab

aris, quæ iis ibi consecrabantur, dictus οἱ Φιλαίνου, vel Φιλαίνων

βωμοὶ, et situs prope majorem Syrtin, terminus ditionis Pœnorum in

Africa; conf. Sallust. B. I, 79; Plin. V, 4; Strab. III, et XVII,

p. 836; Valer. Max. V, 6, ext. 4, Mela I, 7; Polyb. III, 39; X, 40;

Ptolem. IV, 3; Scylax in Periplo p. 45, ed. Voss. (p. 113, ed.

Gron.); Solin. c. 40.

702. Suavissimus locus, et tam sententiarum quam verborum luminibus

distinctus. Poeta forte exornavit Virgiliana Æn. VII, 538 sq.

703 sqq. _cura molli_, jucunda, ut apud Ovid. Fast. VI, 416; Trist.

V, iii, 9, et al.

[704.] _Frangebat soles_, vim æstus minuebat, ut _æstus frangere

Tago_ apud Martial. I, l, 15, et _calor se frangit_ apud Cic. Or.

I, 62.

708. Ovibus ad pastum abeuntibus, agni in ovilibus concludebantur,

quorum quisque matrem domum redeuntem noscebat; Drakenb. coll.

Martial. III, 58, ibique Gruter. in App.

700. Ita scripti, Rom. 2, et Benes. Vulgo _At Canthus Lybicæ latæ

possessor arenæ_. In priscis edd. ex tribus verss. unus factus,

_At Canthus Rutulum obtruncat, cui mille sub altis_, typographorum

errore, in quem eos repetitio voc. _Rutulum_ induxit; conf. ad

lib. XVI, vers. 568. Marsus tamen in comment. vers. 701 et 702,

exposuit, etsi ab ejus edd. exsulant.

702. _ovium_ Colon Vulgo _Obium_. Deinde _Rutulum obtruncat_, non

_obtruncat Rutulum_, scripti et antt. edd.

705. _herba_ scripti. Vulgo _umbra_, quod forte non spernendum,

_lentus in umbra_, ut apud Virg. Ecl. I, 4, non male conj.

N. Heins. et recepit Lefeb. qui hanc lect. duobus veteribus,

nescio quibus, firmari dicit.

707. _ad septa_, hoc est ovile, ut ap. Virg. Eclog. I, 34, et al.,

malebat N. Heins. et v. 708; _matrem_ pro vulg. _matres_, ut

ambiguitas vitaretur, et _Poscentes_. Illud recepit Drak. hoc ei

acutum videbatur, ut quisque agnorum balatu matrem quasi

vocaverit.

Obcubuit clipei transfixo proditus ære,

Et sero ingemuit stabulis exire paternis. 710

709. _clipei transfixo proditus ære_, destitutus munimine justo,

quia clipeus perforatus erat; Cell. Nempe æs molle fiduciam domini

decepit, tramittendo ictum, cui resistere, quemque retro agere

debuerat; Gron. Obss. III, 20; conf. sup. ad II, 247.

710. _exire_ scripti. Vulgatum _exisse_ retinuit Lef. Deinde

_parentis_ Col.

Acrius hoc Italum pubes incurrit, et urguet:

Ut torrens, ut tempestas, ut flamma corusci

Fulminis, ut Boream pontus fugit, ut cava currunt

Nubila, quum pelago cælum permiscuit Eurus.

711 sq. Luxuriantis ingenii verba, quibus Romanorum impetus

adumbratur; conf. sup. 569 seq.

714. Conf. ad XIII, 587.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 282 / 438 题