Mille Mycenæus qui traxit in æquora proras
Rector, et Inachiis qui Thessala miscuit arma,
Femineo socium violarunt fœdus amore;
Nullaque tum Phrygio steterant tentoria campo, 280
Captivis non plena toris: tibi barbara soli
Sanctius Iliaca servata est Phœbade virgo.
277. Conf. ad III, 229, et VIII, 620 seq.
278. _Inachiis_, Argivis vel Peloponnesiacis, (ab _Inacho_ fluvio ac
prisco rege Argolidis) _qui Thessala miscuit_, junxit, _arma_, h.e.
Achilles Thessalus.
280. De heroibus Græcorum, qui servas amarint, vid. Horat. Odyss.
II, 4, et Drak. ad h.l.
282. _Iliaca Phœbas_, non quævis virgo Vestalis, oraculorum
Sibyllinorum custos, quod putabat Barth. Adv. IX, 17, sed, quod alii
jam monuere, Cassandra, Priami filia et fatidica, unde _Phœbas_,
h.e. Phœbi adflatu agitata, dicitur Ovid. Am. II, viii, 12; Prop.
III, 11 (al. 13), 62 (ubi vid. Broukh.) Senec. Agam. 710; Sidon.
Apoll. V, 195; XV, 2, quæ loca jam excitavit Drak. Cassandræ vero
Ajax Oilei f. capta Troja in templo Minervæ stuprum intulisse
fertur, vid. Intp. Virg. Æn. I, 41; Hygin. fab. 116; Lipperti
Dactyl. II, 194; Maffei Gem. ant. T. II, tav. 73, p. 158. Simile
continentiæ exemplum majores nostri mirati sunt in clarissimo duce,
_Turennio_. _Ed._
277. _Mycenæas_ et _in æquore_ Basil. Wolfii et inde aliæ edd.
279. _violarunt_ Col. et Put. _vigilavit_ Oxon. Vulgo _violavit_.
280. _steterunt_ malebat N. Heins.
Hæc, atque his paria, alterno sermone serebant;
Donec nox, atro circumdata corpus amictu,
Nigrantes invexit equos, suasitque quietem. 285
283. _sermone serebant_, ut ap. Virg. Æn. VI, 160.
284 sq. _atro amictu_, ut XII, 613.
[285.] _equos_, vid. ad V, 24.
283. _ferebant_ scripti et R. 2, unde _serebant_ emend. N. Heins.
et recepere Drak. Lefeb. Ernest. Vulgo _requirunt_.
Emathio interea tellus Ætola tumultu
Fervebat, Macetum subitis perculsa carinis.
Proximus hinc hosti dextras jungebat Acarnan.
Caussa novi motus, Pœnis regique Philippo
In bellum Ausonium sociatæ fœdere vires. 290
Hic, gente egregius, veterisque ab origine regni
Æacidum sceptris proavoque tumebat Achille.
286. Brevis historia belli a Romanis gesti cum Philippo, rege
Maced., qui fœdere cum Hannibale junctus et ab Acarnanibus
arcessitus, Ætolos, Romanorum socios, vexabat. Adcuratius de eo egit
Livius XXVI, 24, XL et Polyb. IV, 15; V, 112, et VIII, 14; XXIV, 8.
--_Emathio_, vid. ad III, 400.
287. _Macetum_, ut XIII, 878.
288. _Proximus_, finitimus. Ætolis.
--_hosti_, Punico, N. Heins. Immo Philippo.
289 sq. Cf. Liv. XXIII, 33, 34, 39, et Polyb. III, 2, VII, 9.
292. Conf. ad I, 627, et XIV, 94 seq. Heyne ad Virgil. VI, 837...
841. Philippus II, genus referebat ad _Achillem Æaci_ nepotem: nam
Olympias, conjux Philippi I, filia erat Neoptolemi, filii Achillis;
cf. Justin. VII, 6. Similis orationis color sup. III, 246 seq., et
XIV, 94 sq.
--_tumebat_, conf. ad II, 288.
287. _Macetum_ Col. Vulgo _Macedum_, vid. ad XIII, 878.
288. _hinc_, non _huic_, Col.
Ille et nocturnis conterruit Oricon armis:
Quaque per Illyricum Taulantius incola litus
Exiguos habitat non ullo nomine muros, 295
Turbidus incessit telis: ille æquore vectus,
Nunc et Phæacum Thesprotiaque arva lacessens,
Epirum cassis lustrabat futilis ausis.
293. Conf. omnino Liv. XXVI, 25 pr.
--_Oricos_, seu Oricum, urbs Epiri cum portu, hod. _Orco_, vid.
Plin. III, 23; Liv. XXIV, 40 al.
294. _Taulentius incola_, vid. ad X, 508.
295. Dausq. bene contulit locum Plin. III, 21, s. 25, de Illyrico:
_populorum pauca effatu digna aut facilia nomina_.
296. _Turbidus_, ut I, 477, ubi vid. not.
297. _Phæacum_ insula, olim _Drepane_ et _Scheria_ dicta, deinde
_Corcyra_, et nunc _Corfu_, Gr. Κέρκυρα, Thesprotiæ objecta; conf.
Schol. Hom. Odyss. ε, 34, et Apollon. IV, 983; Heyne ad Virg. Æn.
III, 291.
--_Thesprotia_, media Epiri pars; conf. Var. Lect.
298. _futilis_, vanus, unde h.l. forte stultus ostentator, et quem
fortuna ad intolerabilem inflavit superbiam.
--_cassis_, inanibus, levibus; conf. ad VII, 698.
294. _Taulentius_ Colon.
295. _nullo munimine_ male conj. non nemo apud Dausq.
297. _Hinc et_ malebat Dausq. Sed vid. ad vers. 299.
_Tesprotiaque_ edd. tantum non omnes, etiam Drakenborch. Lefeb. et
Ern. Sed Gr. Θεσπρωτία Steph. Θεσπρωτὶς et Θεσπρωτὶς γῆ Thucyd. I,
Θεσπρωτοὶ Herodot. VIII, 46, dicuntur; conf. Scylac. Peripl. pagg.
26, 27.
298. _cassi ausi_ rectius putabat N. Heins. Siliano more. Sed
conf. Virgil. Æneid. XI, 339.
Nunc et Anactoria signa ostentavit in ora,
Ambraciosque sinus Pellæaque litora bello 300
Perfudit rapido: pepulit vada fervida remis
Leucatæ, et Phœbi vidit citus Actia templa.
299. _Anactorium_, Acarnaniæ oppidum, in peninsula et ipso ore
_Ambracii sinus_. Hic sinus, Augusti victoria Actiaca nobilitatus,
inter Epirum et Acarnaniam in mare Ionium excurrit, et nunc _Golfo
di Larta_ vocatur, vid. Plin. IV, 1, et Polyb. IV, 63... 66; V, 5,
6, quibus locis et Philippi navigatio describitur. Ad eum sita
Ambracia, caput Epiri et Pyrrhi regia.
300. _Pella_, caput Macedoniæ, vid. ad XI, 381. Sed hæc urbs ab hoc
loco aliena.
--_Pella_ etiam Achaiæ opp. apud Steph. Byz. Sed vid. Var. Lect.
302. _Leucate_ (hod. _Cabo Ducato_), prom. Leucadiæ, quæ olim
peninsula erat, Acarnaniæ cohærens, et deinde, perfosso isthmo,
insula facta est, in qua Leucas urbs, quæ nunc _Leucada_ dicitur,
vid. Liv. XXXIII, 17; Plin. IV, 1, (ubi conf. Hard.) Strab. I,
p. 59; X, p. 452 seq. al. 691, 693, 704 seq. Heyne ad Virg. Æn. III,
274, qui locus Silio forte hic ante oculos fuit.
--_Actium_ Acarnaniæ opp. et prom. in quo templum Apollinis Actii
erat, et ludi Actiaci in memoriam Actiacæ victoriæ agebantur, vid.
Strab. VII, pag. 325, al. 500, X, pag. 452, al. 693; Heyne ad
Virgil. III, 275, 280; Hard. ad Plin. IV, 1.
299. _Nunc_ scripti, R. 1, Parm. Mediol. Vulgo _Hinc_.
300. Pro _Pellæaque_ forte legendum _Pallæaque_, (Pale, s. Palle
opp. Cephalleniæ, ins. maris Ionii prope Acarnaniam) vel
_Pharæaque_, (Phara, seu Pheræ, urbs Acarnaniæ inter Leucadem et
Alyziam in Scylac. Peripl. p. 30, ubi vid. Voss.) vel _Palæraque_,
a Palæro Acarnaniæ opp. ad sinum ingentem.
301. _Perfudit_, non _Perfundit_, Col. et R. 1, ad marg. ut et
conj. Scalig. ad oram libri sui.
302. _videt incitus_ conj. N. Heins. Sed _vidit_ ut _ostentavit_,
_perfudit_, _pepulit_, _liquit_.
Nec portus Ithacæ, Laertia regna, Samenque
Liquit inadcessam, fluctuque sonantia cano
Saxa Cephallenum, et scopulosis Neriton arvis. 305
303. _portus Ithacæ, Laertia, regna, Samenque_, ut apud Virg. Æn.
III, 271, 272, ubi vid. notas nostræ edit. T. II, p. 386. _Ed._
--_Same_ opp. Cephalleniæ, sed h.l. diversa ab ea insula, ut apud
Mel. II, 7, el Plin. IV, 12, s. 19, ubi vid. Harduin.
305. _Cephallenia_, maxima Græcorum in Ionio mari insula; hod.
_Cefalonia_, seu _Cefalogna_.
--_Neriton_, vid. ad II, 317.
304. _inaccensam_ Col.
305. _scopulosæ Neriton arcis_ (h.e. rupis, montis, ut ἄκρον et
ἄκρα) ingeniose emend. N. Heins. Sic _Neritos ardua saxis_ dicitur
Virg. Æneid. III, 271; Νήριτος εἰνοσίφυλλος Hom. Iliad. β, 632,
_scopulosi verticis Anxur_ sup. VIII, 390.
Ille etiam, Pelopis sedes et Achaia adire
Mœnia prægaudens, tristem Calydona Dianæ,
Œneasque domos, Curetica tecta, subibat,
Promittens contra Hesperiam sua prælia Graiis.
306 sq. Conf. Polyb. IV, 67 sq. Liv. XXVII, 29 sq.
--_Pelopis sedes_, Peloponnesus, cujus nominis origo nota ex Thucyd.
I, 9; Herodot. VII, 11; Pausan. V, 1; Strab. VII, pag. 494; Diodor.
IV, 73.
--_Achaia Mœnia_, urbes Achaiæ in Peloponneso, vel Græciæ propr.
sive τῆς Ἕλλαδος, unde mox Parnasi mentio fit. Sed cf. Liv. XXVII,
29, extr.
[307.] _Calydon_, urbs Ætoliæ, cujus agro _Diana_, irata _Œneo_, qui
huic deæ soli primitias non obtulerat, aprum Calydonium inmisit;
conf. Heyne ad Virg. Æn. VII, 306 seq. Köppen ad Hom. Iliad ι, 529
sq. Gierig. ad Ovid. Met. VIII, 270 sqq. Muncker. ad Hygin. fab. 172
seq.
--_tristem_, iratam (vid. Broukh. ad Tibull. IV, iv, 18, et Prop. I,
vi, 10), vel _tristem Dianæ_, scilicet ἕνεκα, propter Dianam ejusque
iram.
308. _Œneas domos_, ut III, 367.
--_Curetica tecta_, vel Ætolia, vel Acarnania, in quam Curetes, ab
Ætolo ex Ætolia pulsi, concessere; vid. Strab. X, pag. 319, al. 463
al. 710 seq. Köppen ad Homer. Iliad. ι, 525; Heyne ad Apollod. pag.
107, et Heins. ad Ovid. Met. VIII, 153.
306. _Achaica_ Put. _Sed_ vid. ad XIV, 5.
307. _prægaudens_ Col. eleganter, judice N. Heins. _gavisum_ Put.
Vulgo _gavisus_.
Tum lustrata Ephyre, Patræque, et regia Pleuron, 310
Parnasusque biceps, Phœboque loquentia saxa.
310. Urbes remotissimæ junguntur.
--_Ephyre_, Corinthus; confer ad XIV, 52. Philippum eo venisse docet
Polyb. IV, 22 et 25.
--_Patræ_ urbs Achaiæ ad mare, quam Philippus aliquoties classe
adpulit, vid. Polyb. V, 2, 3, 28, 91, 101.
--_Pleuron regia_: nam Pleuron et Calydon principes Ætoliæ urbes,
(unde pro tota Ætolia dicuntur Hom. Iliad. ν, 218; ξ, 116) a
fratribus horum nominum conditæ, qui in iis regnabant; vid. Apollod.
I, vii, 6 seq. Barth. ad Stat. Theb. II, 727, et IV, 103.
311. _Parnasus_, notus Bœotiæ et Phocidis mons.
--_biceps_, ut apud Ovid. Met. II, 221, et Pers. Prol. v. 2,
δικόρυμβος ap. Lucian. in Contempl. (Opp. T. II, pag. 210, ed.
Schmid.) δικάρηνος ap. Nonn. Dionys. XIII; _bivertex_ et _uterque_
ap. Stat. Theb. I, 628, et VII, 346. Nam duo habuit juga, seu
vertices, Tithoream et Hyampeum, vel Cithæronem et Heliconem; confer
Serv. ad Virg. Æn. X, 163; Ovid. Met. I, 316; Lucan. V, 71 seq.
--_Phœbo loquentia saxa_, Delphi, cujus urbis incolæ primum Lycoream
in summo Parnasi vertice tenuere, et deinde degressi Delphos
condiderunt in media montis parte circa templum Apollinis; cf.
Pausan. Phoc. c. 6, et Strab. IX, pag. 288 al. 637 sq. «Templum
Apollinis positum est in monte Parnaso, in rupe undique inpendente,»
Justinus XXIV, 6. Inde hoc loco _saxa_, ut apud Hom. Πυθὼν (quod
priscum Delphorum nomen fuit) πετρήεσσα, Iliad. β, 519, Δελφὶς πέτρα
apud Theocr. Epigr. I, 4. Vox _loquentia_ ad oraculum spectat; cf.
I, 416. Similiter vocales fingebantur quercus Dodonææ, et Argo navis
vel lignum in ejus puppi, φωνῆεν φηγοῆ τῆς Δωδωνίδος ξύλον Apollod.
I, ix, 16; αὐδῆεν γλαφυρῆς νηὸς δόρυ Apollon. IV, 582; cf. Burm. et
Carr. ad Valer. Fl. I, 301, 304.
311. _Parnasus_, non _Parnassus_, priscæ edd. Gr. Παρνασὸς et
Παρνασσὸς; sed illa scriptura antiquior est; conf. XII, 320;
Casaub. ad Pers. Prol. v. 2; Heins. ad Virg. Ecl. X, 11, et Ovid.
Met. I, 468; Perizon. ad Ælian. V. H. VIII, 11, vid. tamen Heyne
ad Apollod. p. 110.
Ac, sæpe ad patrios bello revocante penates,
Quum modo Sarmaticus regna infestaret Orestes,
Aspera nunc Dolopum vis exundasset in agros,
Incepto tamen haud facilis desistere vano, 315
Belli per Graias umbram circumtulit oras;
312. Conf. Liv. XXVII, 32 seq. XXVIII, 8; extr. XXXII, 13, et Polyb.
IV, 29, 64 seq. V, 30, 97, 109 sq.
--_Sarmaticus Orestes_ Cellario et Ernest. videtur fictum esse nomen
ducis Dardanorum, qui ex Scythia traxerint originem, et Macedoniam
illo tempore infestaverint, de quo vid. Liv. et Polyb. ll.cc.
Populum Sarmaticum Thraciumque intelligit Lefeb. in indice Gall.
neque ignoro, Orestiadem vel Orestam urbem Thraciæ memorari a Zonara
et Lamprid. Heliog. 7. Idem vero in notis _Orestas_, Epiri olim et
deinde Macedonum gentem, designari putat, quæ et Dausq. ac Drak.
sententia est. Hi _Orestæ_ dicuntur Liv. XXXIII, 34; XLII, 38;
Steph. Byz.
--_Orestes_ Curt. IV, 13, 28, eorumque urbs _Orestia_ Steph. et
regio _Orestis_, de qua Liv. XXVII, 33: «Philippo nuncii obcurrunt,
Dardanos, in Macedoniam effusos, Orestidem jam tenere, etc.» Sed
h.l. de hoste Philippi, regnum ejus invadente, sermo est; conf. Var.
Lect.
314. _Dolopes_, populus Epiri et Thessaliæ ad Pindum, supra
Acarnaniam et Ætoliam, de quo vid. Polyb. XVIII, 30; XXII, 8, 14;
Liv. XXXIII, 34; XXXVI, 33, XXXVIII, 3... 8; XLI, 27. Sed h.l.
designantur omnino Ætoli, finitimi Acarnaniæ, Epiro et Thessaliæ,
quarum partes incolebant Dolopes; gens fera ac ferox, unde h.l.
--_Aspera_, vid. Polyb. II, 3, 4, 45, 46, 49; IV, 3, 67; IX, 38;
Liv. XXXI, 28; XXXIII, 11, 44; XXXVI, 17. Iidem Ætoli acerrimi
hostes Philippi et Acarnanum, v. Polyb. IV, 2 sq. 62; V, 1... 30;
IX, 28 sq. XVIII, 10, 19 sq. Liv. XXVI, 24 sq. XXVIII, 5 sq. XXXI,
41.
316. _Belli umbram circumtulit_, σκιαμαχίᾳ, belli simulacro usus
est, quo aptius regnum turbatum a se peti dissimularet; Dausq.
Finitimam quoque Græciam bello vexabat, ut sociis opem ferret, et ne
plane _incepto abstitisse_ videretur, vel infestaretur Macedonia, si
quod longinquum bellum eum occupasset; conf. Liv. XXVIII, 5 sq.
--_per Graias oras_, temporibus belli socialis, τοῦ συμμαχικοῦ
πολέμου, Ætolorum et Spartanorum adversus Philippum, Achæos,
Acarnanas, Messenios, Epirotas, Phocenses, Thessalos, Bœotos, vid.
Polyb. IV, 3... 37, 57 seq. V, 1... 30, 91... 105.
313. In hoc versu et quidem in nominibus propriis, qui a librariis
plerumque corrumpuntur, mendum latere crediderim. Pro _Orestes_
forte leg. _Eropus_, quem incursasse Macedonum fines, et Dardanos
etiam concivisse, tradit Liv. XXVII, 32. Eum _Sarmaticum_ fingit
poeta, quum Livius _Eropum quemdam_ dixisset; _Orestes_ autem
notius librariis nomen erat. Possis etiam reponere _Quum modo
Sulpicius_, vel _Scopas dux_, vel _Dorimachus_, vel denique
_Pergameus_ (rex Attalus) _regna infestaret, Orestum Aspera nunc
Dolopum vis exundasset in agros_. De _Sulpicio_ ejusque
incursionibus in Macedoniam vid. Liv. XXVI, 22, 28; XXVII, 7, 10,
22, 31 seq. XXVIII, 5 seq. XXXI, 4... 40; Polyb. VIII, 3; IX, 42;
X, 41; XVIII, 6, de _Scopa_ et _Dorimacho_, Ætolorum prætoribus,
de illo Liv. XXVI, 24 seq. Polyb. IV, 5, et 62; V, 11, de hoc Liv.
XXVI, 24; Polyb. IV, 67, 77; V, 3, 5, 9, 11; IX, 42, de _Attalo_
Liv. XXVIII, 7; XXXI, 46; Polyb. IX, 30; X, 41; XVI, 2 seq. 30, de
_Orestis_, vel _Orestibus_, vid. not. Sed præstiterit haud dubie
_Quum modo Sarmata ei regna infestaret, Orestum_, vel _Orestis_
(dat. plur.) _Aspera nunc_, etc. Tum _Sarmata_ h.l. pro Dardanis,
gente Mœsiæ, (hod. Serviæ) et quidem fera (Plin. IV, 1; Strab.
VII), ac tunc temporis infestissima Macedoniæ, quod ex Liv. XXVII,
33; XXVIII, 8; XXXI, 28, 43; XXXIII, 19; XL, 57, notissimum est,
_in agros Orestum_, h.e. Macedoniæ, cujus pars est Orestis, et cui
non minus tum infesti erant _Dolopes_, h.e. Ætoli vid. not.
Donec, nunc pelago, nunc terra exutus, omisit
Spem positam in Tyriis, et supplex fœdera sanxit
Dardana, nec legem regno adcepisse refugit.
317. Philippus a Romanis victus pacem petit; vid. Liv. XXXIII, 3...
13, 25, 30; XXXIV, 52; Polyb. XVIII, 4... 27.
318. _Tyriis_, Pœnis.
319. _Dardana_, cum Romanis.
Tunc et Tyndariis Latias Fortuna Tarenti 320
Auxit opes laudemque simul: nam perfida tandem
Urbs Fabio devicta seni, postremus in armis
Ductoris titulus cauti. Sollertia tutum
Tum quoque adepta decus, captis sine sanguine muris.
Namque ut compertum, qui Punica signa regebat, 325
Feminea exuri flamma, tacitusque quietæ
Exin virtuti placuit dolus; ire sorori,
320. Tarentum, Hannibali proditum (v. XII, 434 sq.), a Fabio Maximo
per proditionem recipitur; cf. Liv. XXVII, 15; Appian. de bello
Hannib. c. 49; Plut. in Fabio Opp. T. I, p. 186, ed. Frft. Polyb. X,
1; XIII, 4.
--_Tyndarii Tarenti_, vid. ad VII, 665; XI, 16, et XII, 451.
322 sq. Hæc fuit postrema res a Fabio præclare in bello gesta.
[323.] _cauti_, Cunctatoris.
--_titulus_, honos, et deinde factum laude dignum.
--_Sollertia_, Fabius, cautus dux, ut _quieta virtus_, v. 326.
--_tutum_, sine periculo.
325. Vid. Liv. l.l.
--_qui Punica signa regebat_. Cononeus, Dausq. Sed is Tarentum
potius antea Hannibali prodiderat, de quo vid. Oudend. ad Frontin.
Strat. III, iii, 6, et Appian. b. Hannib. 32.
326. _exuri flamma_ amoris; cf. ad V, 15 et 19.
320. _Tænarii_ etiam legi posse pro _Tyndarii_, monet N. Heins. At
necesse non est.
323. _tanti_ pro _cauti_ Putean.
325. _et_ pro _ut_ Colon. quod forte non spernendum, ne _que_ in
_tacitusque_ abundet, quod certe apodosi parum convenit.
326. _quietæ_, non _quiete_, Colon. et Rom. 1, ad marg.
327. _ire sororis_ Colon. male, vid. not. ad X, 621.
Nam castris erat in Rutulis, germanus amatæ
Cogitur, et magnis muliebria vincere corda
Pollicitis, si reclusas tramittere portas 330
Concedat Libycus rector: votique potitus
Evicto Fabius Pœno circumdata telis
Incustodita penetravit mœnia nocte.
328. In castris Romanis erat frater mulierculæ, cujus amore
flagrabat præfectus præsidii Tarentini.
Sed quisnam aversos Phœbum tunc jungere ab urbe
Romulea dubitaret equos, qui tempore eodem 335
Marcellum adciperet letum obpetiisse sub armis?
Moles illa viri, calidoque habitata Gradivo
Pectora, et haud ullis unquam tremefacta periclis,
(Heu quantum Hannibalem clara fractura ruina!)
Procubuere; jacet campis Carthaginis horror. 340
334 sq. De morte Marcelli conf. Liv. XXVII, 25 sq; Polyb. X, 32;
Appian. b. Hannib. c. 50; Plut. in Marcello Opp. T. I, p. 315 seq.
Imitatio loci Virg. Æneid. I, 568, cujus sententia quoque ex h.l.
expedienda videbatur Marso et Ern. cf. ibi Heyne, qui _solem
aversum_ etiam ad horrorem et aversationem nefandi facinoris
spectare monet, coll. Stat. Theb. V, 297 sq. Similiter contra Sol,
voluptate captus diutius inspiciendi Nympharum chorum, inhibuisse
cursum diesque produxisse fingitur in Callim. H. in Dian. vs. 181
seq. ubi vid. Spanhem.
337 sq. Graphica imago et insignis ac vera Marcelli laus.
--_Moles viri_, vir magnus ac fortis.
--_calido inhabitata Marte pectora_, at _calenti Pœno_, XIII, 33, et
_calida consilia_ apud Liv. XXXV, 32, ubi vid. Gron. cf. ad VII, 34.
339. Vid. Var. Lect.
340. _Carthaginis horror_, ut ap. Lucr. III, 1047. Scipio dicitur.
334. _adversos_ quædam edd.
337. _calidoque_ scripti et Mars. Vulgo _validoque_.
339. Forte leg. _Heu quam tum_, etc. ut jungantur _quam clara
ruina_. Sed _Heu quanta, Hannibalem clarum factura, ruina!_ recte,
opinor, edidit Lefeb. ex emendat. N. Heins. qui tamen contra
metrum jungebat _quanta, H. c. factura, ruina Procubuere_.
Forsan Scipiadæ confecti nomina belli
Rapturus, si quis paullum Deus adderet ævo.
341 sq. Forsan Scipioni hujus belli confecti gloriam et nomen
Africani eripuisset, si vita ei contigisset aliquanto longior.
--_Scipiadæ_, v. ad VII, 107.
Collis Agenoreum dirimebat ab aggere vallum
Ausonio (Dauni Mavors consederat arvis):
Curarum comes et summi Crispinus honoris 345
Marcello socius communia bella ciebat.
Ad quem Marcellus: «Gestit lustrare propinquas
Mens silvas, medioque viros inponere monti,
Ne Libys occultis tumulum prior occupet ausis.
Si cordi est, te participem, Crispine, laboris 350
Esse velim: nunquam desunt consulta duobus.»
Hæc ubi sedere, ardentes adtollere sese
Jam dudum certant in equos. Marcellus, ut arma
Aptantem natum adspexit, lætumque tumultu;
343. «Tumulus erat silvestris inter Punica et Romana castra, etc.»
Livius, XXVII, 26.
344 seq. «In Apulia, inter Venusiam Bantiamque, minus trium millium
passuum intervallo, consules (M. Claudius Marcellus et T. Quinctius
Crispinus) binis castris consederunt: in quam regionem et Hannibal
rediit, etc.» Liv. XXVII, 25.
-- _Dauni_ in _arvis_, vid. ad I, 291 sq.
347 sq. Conf. Liv. l.l.c. 26.
352 sq. _Hæc ubi sedere_, vid. ad II, 385.
--_ardentes certant_ junxerim, (_consules ingenio feroces_, ap.
Liv.) non _ardentes in equos_.
354. «Secuti M. Marcellus, consulis filius, et A. Manlius tribuni
militum;» Liv. l.l.
349. _occulti astus_, vel _occulto astu_ conj. N. Heins. et
v. 354, _lætumque tumultus_, et v. 356, _præmaturo_, quod tacite
recepit Lef.
«Vincis, ait, nostros mirando ardore vigores. 355
Sit præmaturus felix labor: urbe Sicana
Qualem te vidi, nondum permitteret ætas
Quum tibi bella, meo tractantem prælia vultu.
Huc, decus, huc, nostrum, lateri te junge paterno,
Et me disce novum Martem tentare magistro.» 360
355. Hæc apte commentus est poeta, et expressit forte ex Virg. Æn.
XII, 432 sqq.
356. Pater optat, ne filio (quem Silius nondum puberem fingit) hic
labor infaustus sit; respiciens ad illud, quod Seneca dixit Controv.
I, 1: «tam inmature magnum ingenium non esse vitale,» vel Quintil.
Inst. Or. I, 3: «illud ingeniorum velut præcox genus non temere
unquam pervenire ad frugem,» et in præf. lib. VI: «celerius occidere
festinatam maturitatem, et esse nescio quam, quæ spes tantas
decerpat, invidiam;» Drak. conf. Hor. Serm. II, vii, 4, et ibi
Bentl. quamvis _vitale_ de servo aliter explicandum sit. _Ed._
--_urbe Sicana_, Syracusis, a Marcello expugnatis.
358. _meo vultu_, ardore et ferocia meæ simili; Mars. At vix illo
tempore ferocia pugnandi in puero locum habuerit; unde puto hoc
potius notari, imitatum esse puerum, quæcumque pater vultu etiam et
nutu militibus imperasset, Ern. cf. Var. Lect.
360. Conf. Virg. Æn. XII, 435.
358. _ritu_ pro _vultu_ opinabatur idem N. Heins. ut _arte paterna
et stimulis gaudens_ Fabii filius sup. VII, 712; cf. not. _nutu_,
vel potius _ductu_, pro _vultu_ legendum putabat Withof.
Tum, pueri colla amplectens, sic pauca precatur:
«Summe Deum, Libyco, faxis, de præside nunc his,
His humeris tibi opima feram.» Nec plura, sereno
Sanguineos fudit quum Jupiter æthere rores,
Atque atris arma adspersit non prospera guttis. 365
362. _Libyco de præside_, duce, Hannibale.
363. _opima feram_, vid. ad I, 133.
364 sq. Aliud omen infaustum memorat Liv. XXVII, 26, extr. De pluvia
cruenta veraque hujus portenti causa vid. Köppen ad Hom. Iliad. λ,
54 sq. (quem locum jam Dausq. contulit) et Heyne Opusc. Acad. T. II,
pag. 212, 266. Minus apte Virg. Æn. VIII, 528, laudavit Ern.
361. _precatur_, non _profatur_, scripti.
362. _nunc his_ Col. _vinclis_ Put. R. 1, Parm. Med. Vulgo
_victor_.
Vixdum finitis intrarant vocibus artas
Letiferi collis fauces, quum turba volucris
Invadunt Nomades jaculis, nimboque feruntur
Æthereo similes, cæca fundente latebra
Armatos in bella globos. Circumdata postquam 370
Nil restare videt virtus, quod debeat ultra
Jam Superis, magnum secum portare sub umbras
Nomen mortis avet: tortæ nunc eminus hastæ
Altius insurgit, nunc sævit comminus ense.
366 sq. Cf. Liv. l.l. cap. 27.
368. _nimbo_, turbini.
--_feruntur_, vid. ad IV, 261.
369. _cæca latebra_; insidiis. Cf. ad V, 3.
370 sqq. Singula ad epicam gravitatem mutata sunt ex historica Livii
narratione; nec male poeta hunc locum ita extulit, ut animos
legentium mollibus etiam sensibus et commiseratione quadam
detineret, quum Livius non nisi cædes et vulnera narraret; Ern. _Nil
restare, quod debeat ultra Jam superis_, h.e. preces (v. 362) ac
vota (nam preces olim simul vota erant) irrita esse, et de salute
desperandum. Manifesta imitatio Virg. Æn. XI, 51 sq. ubi v. Heyne.
373 sq. _Altius insurgit hastæ tortæ_, h.e. hastam altius sublatam
torquet, vibrat. Cf. ad I, 401, et IV, 610.
367. _volucris_ scripti et R. 1, ad marg. Vulg. _volucres_.
373. _habet_, non _avet_, scripti. Deinde _torvæ_ R. 2, _torta
hasta_ conj. Lefeb. Male!
Forsan et enasset rapidi freta sæva pericli, 375
Ni telum adversos nati venisset in artus.
Tum patriæ tremuere manus, laxataque luctu
Fluxerunt rigidis arma infelicia palmis.
Obvia nudatum tramittit lancea pectus,
Labensque inpresso signavit gramina mento. 380
375. _enasset freta pericli_, h.e. Marcellus evasisset e periculo
vitæ. Conf. XVII, 365, et ad III, 662.
376. Marcellum adolescentem, saucium et ipsum, effugisse cum
Crispino memorat Livius XXVII, 27.
378. _Fluxerunt arma palmis_, manibus exciderunt. Vid. ad II, 131;
IX, 120 sqq. et ad Virgilium, Æneid, VI, 33. _Ed._
379. «Marcellum transfixum lancea prolabentem ex equo moribundum
videre;» Liv. l.c.
380. Cf. ad V, 526, ad Virg. Æn. XI, 418; _humum ore momordit_: et
ad Hor. Od. II, vii, 12.
375. _enasset_ Col. Oxon. Tell. Parm. Ben. _enoscet_ R. 1. Vulgo
_enasset_ h.e. evasisset.
376. _venisset_, non _evenisset_, Col.
At postquam Tyrius sæva inter prælia ductor
Infixum adverso vidit sub pectore telum,
Inmane exclamat: «Latias, Carthago, timere
Desine jam leges; jacet exitiabile nomen,
Ausonii columen regni: sed dextera nostræ 385
Tam similis non obscuras mittatur ad umbras.»
381. Et hæc apte a poeta finguntur, qui exornavit Liviana: «Hannibal
magnum terrorem hostibus morte consulis unius, vulnere alterius
injectum esse ratus... inventum Marcelli corpus sepelit,» XXVII, 28,
pr.
382. _adverso sub pectore_, vid. ad V, 594.
383 sq. _Latias leges_, conf. sup. v. 5.
--_exitiabile nomen_, vid. ad IV, 729.
385 sq. Cf. X, 519 sqq.
--_dextera_, virtus, et hoc pro viro forti.
--_dextera nostræ tam similis_, bene, servato adrogantiæ charactere,
et _obscuræ umbræ_ sunt illorum, qui sine funeris et exsequiarum
honore ad inferos mittuntur.
Magnanima invidia virtus caret: alta sepulcri
Protinus exstruitur, cæloque educitur, ara.
387. Cf. X, 525... 565. _Alta sepulcri... ara_, hæc ad verbum
expressa ex Virg. Æn. VI, 177 sq. ubi vid. Heyne. Drak. ad h.l.
«_Ara_ non τάφος, seu tumulus, sed rogus, qui in formam aræ, vel in
altitudinem (nam omne, quod eminet, _ara_ dicitur) exstruitur.
Ceteroquin _aram_ etiam notare urnam, basin, seu cippum funebrem,
docuit Fabrett. Inscript. p. 107. _Aram_ autem _sepulcri_ dixit,
rogum innuens, quod veteres voc. _sepelire_ non de humatione solum
usurparint, sed etiam de combustione et omni alio sepulturæ genere,
de quo vid. Cuper. Obss. I, 7.» Sic et θάπτειν, conf. Burm. ad Val.
Fl. V, 10, et Ernesti ad Sueton. Domit. c. 16.
Convectant silvis ingentia robora; credas
Sidonium cecidisse ducem. Tum tura dapesque, 390
Et fasces, clipeusque viri, pompa ultima, fertur.
389. Cf. X, 530 sq.
390. De donis in rogum conjectis cf. X, 528, 562 sq.; XIII, 692, et
Noris. ad Cenot. Pis. III, 5.
391. _fasces_: quinque enim lictores vivos in potestatem hostium
venisse, Livius XXVII, 27, auctor est; Drak.
--_pompa ultima_, ut _extrema munera_, ap. Val. Fl. V, 13, ubi vid.
Burm.
Ipse facem subdens, «Laus, inquit, parta perennis.
Marcellum abstulimus Latio; deponere forsan
Gens Italum tandem arma velit: vos ite superbæ
Exsequias animæ, et cinerem donate supremi 395
Muneris officio: nunquam hoc tibi, Roma, negabo.»
392 sq. Cf. X, 550 sq.
394. Cf. Virg. Æn. XI, 24 sq.
--_Exsequias ite animæ_, ut ap. Terent. Phorm. V, x, 37, et al.
--_ire inficias_; Dausq. cf. Heins. ad Ovid. Amor. II, vi, 2.
395. _cinerem donate_ filio vel patriæ, ut sepulcro inferatur;
Dausq. Cineres Marcelli Romam relatos, Appianus tradit; ossa filio
remissa in Rom. castra, Plut. notavit; Ern.
396. Hunc versum in vulg. libris excipiunt tres alii, a Nicandri
ingenio profecti, (nam in Junt. ed. primum leguntur) _Quod virtute
viri titulis decorare sepulcrum Ingentis bello liceat, nomenque
futuros Æternum in Rutulos possis mandare nepotes_. Eos
Drakenborch. uncinis inclusit, nos vero abesse jussimus exemplo
Cell. Lefeb. et Ern.
Alterius par atque eadem fortuna laborum
Consulis: exanimum sonipes ad signa revexit.
397 seq. De Crispini vulnere letali ac morte cf. Liv. XXVII, 27, 29,
33.
397. _eadem labori_ non male conj. N. Heins. ut _ex iisdem tibi
elementis_ apud Macrob. Sat. I, 11; Drakenborch. Sic et αὐτὸς τινὶ
eleganter dicitur, qui alteri par vel similis est, nec quidquam ab
eo differt, ut τὰ ὑποδήματα αὐτὰ φορεῖν τοῖς ἀνδράσιν ap. Ælian.
V. H. VII, 11; cf. Heins. ad Claud. laud. Stil. II, 30, et ad Ov.
Am. I, iv, 1; Cort. ad Sallust. B. C. c. 20; Ern. ad Xen. Mem.
Socr. II, i, 5; Zenn. ad Xen. Cyrop. III, iii, 35; Viger. de
Idiot. Gr. L. p. 164; Findeisen. Ind. in Isocr. Paneg. et Hœpfner.
ad Eurip. Cycl. p. 54, 55.
Talia in Ausonia; sed non et talis Hiberis
Armorum eventus campis: Carthaginis omnes 400
Per subitum raptæ pernix victoria late
Terruerat gentes. Ducibus spes una salutis,
399 sq. Poeta retexit filum narrationis, inde a v. 286, abruptum.
Cf. Liv. XXVI, 51, et XXVII, 17 sqq.
401. _Per subitum raptæ pernix_ verba luxuriantis ingenii.
--_Per subitum_, vid. ad VII, 527.
--_raptæ Carthaginis_, raptim, celeriter captæ, cf. v. 407, et ad I,
570.
402. Cf. Liv. XXVI, 51, extr.
--_Ducibus Pœnorum_.
399. _Sed non et_ scripti, ut IV, 43; V, 523; Virg. Æn. X, 343;
conf. Heins. ad Claud. Cons. Hon. IV, 500, ad Ovid. Met. IV, 273,
et Ep. Her. III, 4. Vulgo _Sed non est_.
Si socias jungant vires: ingentibus orsum
Auspiciis juvenem, ceu patria gestet in armis
Fulmina, sublimi vallatam vertice montis 405
Ex oculis urbem, cumulatam strage virorum,
403. _jungant vires_, vid. sup. ad v. 186.
--Hæc sunt verba et cogitationes Pœnorum.
404 sq. _patria Fulmina_, Drak. et Lef. patris et patrui, qui
_fulmina belli_ dicuntur VII, 106, sed rectius Ern. Jovis, cujus
ille filius credebatur. Cf. supra v. 148, et ad IV, 476, de sensu
autem verborum sup. ad I, 421.
[405.] _sublimi vertice montis_, cf. sup. v. 196 et 228.
406. Vid. Var. Lect.
404. _ceu patria_ Col. Oxon. Put. R. 2, _ceu patriæ_ Tell. _patriæ
ceu_ R. 1, Parm. Med. et prima Marsi ed.
406. _Et scopulis_, vel _Et populis_ pro _Ex oculis_ non male
conj. N. Heins. quum _ex oculis rapta_ dici nequeat Carthago, quæ
expugnata quidem, sed non eversa sit. Ernesti jungit verba
_vallatam ex oculis_, et intelligit urbem ita sublimi in vertice
positam, ut oculi eam adsequi prope non possent. At dura est hæc
et coacta interpretatio, quam exemplo firmari posse vix
crediderim. Deinde _cumulata strage_ recte, opinor, emend. idem
N. Heins. quod τὸ _vallatam_ jam præcesserit.
Non toto rapuisse die, qua Martius ille
Hannibal in terra consumto verterit anno,
Nec pube æquandam nec opum ubertate, Saguntum.
407 sq. _Non toto die_, cf. sup. v. 248.
--_rapuisse_, vid. ad v. 401.
--_qua in terra_, Hispania.
[408.] _verterit_, everterit, vid. sup. ad v. 93.
409. _pube_, militum et incolarum copia.
407. _qua_ Ox. Put. Tell. R. 1, Parm. Med. aliæque priscæ edd.
_quo_ Col. _quam_ Junt. et inde aliæ, _quum_ conj. Dausq.
408. _in terra_ scripti. Vulgo _interea_. Deinde _everterit_, vel
_haud verterit_ malebat N. Heins. et posterius quidem, Drakenb.
judice, quod Saguntus octavo mense, (vid. Liv. XXI, 15) adeoque
intra annum capta sit.
409. _Non_ Col.
Proximus, adplicito saxosis aggere silvis, 410
Tendebat, fratris spirans ingentia facta,
Hasdrubal: hic robur, mixtusque rebellibus Afris
Cantaber, hic volucri Mauro pernicior Astur:
Tantaque majestas terra rectoris Hibera,
Hannibalis quantus Laurenti terror in ora. 415
410. Cf. Liv. XXVII, 18, pr.
--_Proximus_, proxime Scipionem, _tendebat_, castra habehat (vid. ad
III, 274), _Hasdrubal_, frater Hannibalis.
411. _fratris spirans facta_, vid. ad III, 240.
412. _Hic robur_ Punicarum copiarum tendebat.
413. _Astur_, Hispani. Cf. I, 231 sq., 252; V, 192.
415. _Laurenti in ora_, in Italia. C. ad I, 110.
412 et 413. _hic_, non _hinc_, scripti, R. 1, Parm. Mediol. _huic_
emend. Livineius.
Forte dies priscum Tyriis sollemnis honorem
Rettulerat, quo primum orsi Carthaginis altæ
Fundamenta, novam cœpere mapalibus urbem.
416... 440. Episodium de natali die Carthaginis veteris, ab
Hasdrubale celebrato, a poetæ ingenio profectum est.
[417.] _Retulerat_, conf. Heins. ad Ovid. Fast. II, 532.
418. _mapalibus_, vid. Var. Lect.
418. _cepere_ Parm. _sepsere_ conj. N. Heins. Pro _mapalibus_
rectius scribitur _magalibus_, vel potius _magaribus_, vid. ad
XIV, 7.
Et lætus, repetens gentis primordia, ductor
Festa coronatis agitabat gaudia signis, 420
Pacificans Divos: fraternum læna nitebat
Demissa ex humeris donum, quam fœderis arti
Trinacrius Libyco rex inter munera pignus
Miserat, Æoliis gestatum insigne tyrannis.
420. De more, festis diebus signa militaria coronis ornandi vid.
Lips. de Mil. Rom. IV, 5.
421... 432. Imitat. Virg. Æn. V, 250... 257, ubi vid. Heyne in not.
et Exc. IV, cf. sup. ad V, 321 sq. Læna Hasdrubalis erat donum
Hannibalis fratris, cui eam _rex Trinacrius_ h.e. Siculus,
Hieronymus, miserat, præter alia _munera_, tanquam _pignus_ amicitiæ
ac _fœderis_; de quo fœdere cf. XIV, 96 sq.
424. _Æoliis_, Siculis, opinor, qui ab Æoliis insulis (cf. XIV, 70
sq.) ita dicti videntur.
420. _agitabat gaudia_ scripti et R. 2, ut ap. Sallust. B. C. cap.
ult. vel _agitare otia, convivia_, etc. Vulgo _a laurea_.
421. _læna_, non _lena_, scripti. Est Gr. Χλαῖνα.
Aurata puerum rapiebat ad æthera penna 425
Per nubes aquila, intexto librata volatu.
Antrum ingens juxta, quod acus similavit in ostro,
Cyclopum domus: hic recubans manantia tabo
Corpora letifero sorbet Polyphemus hiatu.
425. Lænæ intexta erant raptus Ganymedis et antrum Polyphemi. Poeta
utrumque picturæ argumentum (nam uno non contentus erat) ex Virgilio
petiit, illud ex Æn. V, 262 sqq. hoc vero, certe ornatum, ex Æn.
III, 618 sq., 631 sq. In illo breviorem fuisse Silium, quum idem
vidisset a Marone copiosius exornatum, jam monuit Ern.
--_rapiebat aquila_ exquisite pro, intexta erat aquila, quæ
rapiebat, ut mox v. 429: _sorbet_, et 431: _poscit permiscetque_.
Cf. ad II, 406, 417, al.
426. _librata_, vid. ad I, 317, et Var. Lect.
427 sq. _Antrum ingens, Cyclopum domus_, cf. ad XIV, 527.
425. _ad_, non _in æthera_, scripti et Parm.
426. _librata_, non _vibrata_, scripti et R. 2, quam lect. multis
exemplis firmavit Drak. ad h.l. et Heins. ad Ovid. Am. II, vi, 11.
427. _similavit_ h.e. simile fecit, effinxit, expressit, scripsi
pro _simulavit_, et ita ubivis scribendum existimo; confer sup. ad
II, 553.
Circa fracta jacent excussaque morsibus ossa. 430
Ipse manu extenta Laertia pocula poscit,
Permiscetque mero ructatos ore cruores.
431. _pocula Laertia_, Ulyssis, qui eum vino inebriatum excæcavit;
quod notum ex Hom. Odyss. ι, 346 sq.; Eurip. Cyclope et aliis.
430. _freta_ pro _fracta_ R. 1, et Med. _frusta_ ad marg. R. 1,
_fressa_ conj. non nemo ap. Lefeb.
Conspicuus Siculi Tyrius subteminis arte
Gramineas pacem Superum poscebat ad aras:
Ecce inter medios hostilia nuntius arma, 435
Quadrupedante invectus equo, adventare ferebat.
Turbatæ mentes, inperfectusque Deorum
Cessit honos: ruptis linquunt altaria sacris:
433. _Tyrius_, Pœnorum dux, Hasdrubal.
--_Siculi subteminis_, vid. ad v. 421 seq.
--_arte subteminis_, læna, summa arte texta.
434. _Gramineas aras_, cf. XVI, 263, et sup. ad IV, 701.
--_pacem Superum poscebat_, vid. ad IV, 766.
437 sq. Sacrorum religio hostium adventu aliisque malis ominibus
turbabatur, et, ne quid mali ominis exaudiretur, sacrificantes
capita velare, tibicinesque precationibus et sacrificiis præcinere,
profani autem removeri, et, qui aderant, linguis favere solebant.
Cf. Virg. Æn. III, 405 seq.; VIII, 107 seq.; Burm. ad Val. Fl. III,
120.