At juvenis, plenus monitis, ingentia corde
Molitur, jussæque calet virtutis amore. 130
Ardua rostra petit, nullo fera bella volente,
Et gravia ancipitis deposcit munera Martis.
Adrecti cunctorum animi; pars lumina patris,
Pars credunt torvos patrui revirescere vultus.
131. Hæc ad verbum fere expressa sunt ex Liv. XXVI, 18, et versus
133, 134, ex cap. 41, extr.
--_Ardua rostra_, subgestum oratorum in foro Rom.
130. _jussæque_ scripti et R. 2. Vulg. _visæque_.
134. _revirescere_ scripti, R. 1, 2, Parm. Med. Ben. _reviscere_
Marsi prima Ven. errore operarum. Inde _revisere_ sec. Ven. et
hinc aliæ, _se visere_ Ald.
Sed quamquam instinctis tacitus tamen ægra periclis 135
Pectora subrepit terror, molemque paventes
Expendunt belli, et numerat favor anxius annos.
134. _revirescere credunt_, eleganter pro, patris et patrui vultus
in juventam ætatem reductos adnoscere sibi videntur; Barth Adv. IX,
17. Ipse Scipio apud Liv. l.c. cap. 41. «Brevi faciam,... ut
revixisse aut renatum sibi quisque Scipionem imperatorem dicat.»
Conf. ad VIII, 226.
135 sq. Cf. Liv. XXVI, 18, extr.
--_instinctis_, adspectu Scipionis incitatis, quo sibi egregia
patris ac patrui facta in memoriam revocabant, nec minorem de ipso
spem concipiebant; Drak. cf. Var. Lect.
137. _favor anxius_, qui Scipioni favebant, sed de difficultate et
exitu rei solliciti erant, _numerant annos_, ætatem ejus respiciunt.
135. Ita Col. _postquam_ Put. R. 1, Ben. Vulgo _quamquam tacitus
magnis tamen æ. p._ N. Heins. corrig. _ægra pericli_, quum
_instinctis periclis_ nihili sit. Sed recte Lef. hæc notat:
«_instinctis_ tertius casus est; terror subrepit illis instinctis
pectora, quæ ægra erant periclis.»
136. _subrepsit_ R. 1, et Med.
Dumque ea confuso percenset murmure vulgus,
Ecce, per obliquum cæli squalentibus auro
Effulgens maculis, ferri inter nubila visus 140
Anguis, et ardenti radiare per aera sulco,
Quaque ad cæliferi tendit plaga litus Atlantis,
Perlabi resonante polo. Bis terque coruscum
Addidit augurio fulmen pater, et vaga late
Per subitum moto strepuere tonitrua mundo. 145
139. seq. Veritatem rei tradit Liv. XXVI, 19. Omen _anguis_ unde
petierit poeta, intelligetur ex not. ad IV, 476, et II, 584. Confer
ad XVI, 52. Silius respexisse videtur Virgil. Æn. II, 692 sq. et
forte tempestas coorta fuerat cum tonitribus fulminibusque ad
Oceanum Atlanticum tendentibus (_dii auguriis auspiciisque_, etc.)
Liv. XXVI, 41, quæ Scipio, vir callidus in rem suam convertebat;
Lenz.
--_squalentibus auro maculis_, ut sup. II, 585.
141. _sulco_, cf. ad I, 357.
142. _plaga_, cæli.
145. _Per subitum_, vid. ad VII, 527.
--_moto mundo_, cælo, vid. ad III, 205 (in Var. Lect.) et 611.
138. _percensent_ Parm. non male.
145. _Ter subitum_ emend. Barth. Adv. IX, 17, quia numerus
ternarius in ejusmodi præsagiis auspicatus fuit. Sed vid. not.
Tum vero capere arma jubent, genibusque salutant
Submissi augurium, ac iret, qua ducere Divos
Perspicuum, et patrio monstraret semita signo.
146 sq. _salutant augurium_ clamore, ut II, 411, ubi vid. not.
148. _patrio signo_, tonitru, omine misso a Jove, patre Scipionis,
vid. ad IV, 476. Anguis autem in Hispaniam versus et Libyam volabat.