67. _auras_ opinabatur N. Heins. quia _hora_ præcessit.

Postquam conticuit, finisque est addita dictis,

Tum Virtus: «Quasnam juvenem florentibus, inquit,

Pellicis in fraudes annis, vitæque tenebras, 70

69... 120. Bonæ, aureæ sententiæ sunt, quibus Virtus Voluptatem

refutat; sed molesto verborum adparatu dilutas adnosco, inprimis

quum de hominum ad gloriam et virtutem destinatione velut ex

cathedra disputat; Ern. Similiter tamen disserit ἡ Ἀρετὴ apud

Xenoph. et, si unquam, nunc certe declamatorium acumen, commune

illius ævi vitium, quo Lucanus toties lectores obfendit, Silio

condonandum est. Virtus disputat more Stoicorum, forte quia Scipio

(et ipse Silius) horum philosophiæ deditus, et discipulus erat

Panætii, qui tamen de animi immortalitate alias fovebat opiniones;

Lenz.

70. _vitæ tenebras_ forte errores dici putat Doering. ut ap. Lucret.

II, 15 sq. 58 et al. Sed aptior h.l. est illa notio, quam ad III,

145, exposui.

Cui ratio, et magnæ cælestia semina mentis

Munere sunt concessa Deum? Mortalibus alti

Quantum Cælicolæ, tantumdem animalibus isti

Præcellunt cunctis; tribuit namque ipsa minores

Hos terris Natura Deo: sed fœdere certo 75

Degeneres tenebris animas damnavit Avernis.

71. Disputat Virtus ex opinione, quam de animo humano fovebant

Stoici, qui, quum mentem divinam, seu animam mundi ex materie vel

ætherea (Diog. Laert. VII, 156; Senec. Ep. 50), vel ignea (Cic.

Acad. Qu. I, 11) conflatam putarent, animum humanum ejusdem

originis, et divinæ mentis sive animæ mundi σπέρματα quasi et

ἀποσπάσματα esse statuebant; Doer. qui et laudat Tiedeman. _Geist

der speculat. Philos._ T. II, pag. 490; Meiners. _Grundriss. der

Gesch. d. Weltw._ p. 119 sq.; Heyne ad Virg. Æn. VI, 730; cf. et

Burm. ad Val. Fl. III, 380, et Lips. Manud. ad Philos. Stoic. II,

11: «Ratio nihil aliud est, quam in corpus humanum pars divini

spiritus mersa,» Senec. Ep. 66.

72 sq. Comparant Oppian. Halieut. V, iv, 5, 10, 11, ubi v. Rittersh.

74 sq. _minores Deo_, solis Diis; inferiores quidem Diis, sed

secundi ab illis, ut _Te_ (Jove) _minor latum reget æquus orbem_

Augustus ap. Horat. Od. I, xii, 57, ubi vid. Jani, et ad Od. III, v,

1... 3; οὐ γάρ τι πέλει καθυπέρτερον ἀνδρῶν Νόσφι θεῶν· μούνοισι δ’

ὑπείξομεν ἀθανάτοισι, Oppian. loco laudato confer Psalm. VIII, 6

seq.

[75.] _fœdere certo_, certa lege, ut apud Virgil. Æneid. I, 62.

76 sq. Drak. bene comparavit locum Cic. Tusc. Qu. I, 30: «Socrates

censebat, duas esse vias duplicesque cursus animorum e corpore

excedentium: nam qui se humanis vitiis contaminavissent,... iis

devium quoddam iter esse, seclusum a concilio Deorum; qui autem se

integros castosque servassent, quibusque fuisset minima cum

corporibus contagio, seseque ab his semper sevocassent, essentque in

corporibus humanis vitam imitati Deorum, his ad illos, a quibus

essent profecti, reditum facilem patere.» Cf. ib. Davis. et ad cap.

12.

72. _Munera_ Put.

74. _minore... Deo_ scripti, eleganter judice N. Heins. Id

recepere Drak. et Ern. sed vellem sensum quoque horum verborum

exposuissent, quem non satis adsequor. _minores Deo_ e R. 2, edidi

cum Lefeb. et Doering. Forte tamen non spernenda vulgaris lectio

_minores Deos_.

At, quîs ætherei servatur seminis ortus,

Cæli porta patet; referam quid cuncta domantem

Amphitryoniaden? quid, cui, post Seras et Indos

Captivo Liber quum signa referret ab Euro, 80

Caucaseæ currum duxere per oppida tigres?

Quid suspiratos magno in discrimine nautis

Ledæos referam fratres, vestrumque Quirinum?

78 seqq. _Cæli porta patet_, formula Ennii, ad quem v. Column.

p. 164, cf. Senec. Herc. Œt. 1982 seq.

--Poeta ante oculos habuit Cic. Tusc. Qu. I, 12, et Hor. Od. III,

iii, 9... 16, ubi vid. Jani.

79 sq. De Bacchi expeditionibus Indicis et triumpho, cf. XVII, 647

sq.; Heyne ad Virg. Æn. VI, 805, et Hermanni Mythol. Lyric. p. 262.

De _tigribus_ ejus currui junctis vid. Heyne ad Virg. Ecl. V, 29, et

Jani ad Horat. III, iii, 14.

82. _Suspiratos_, cum suspiriis invocatos, imploratos; Lenz.

83. _Ledæos fratres_, Dioscuros, _suspiratos_, optatos, invocatos a

_nautis_, quibus sidera eorum exoptata sunt, vid. Jani ad Horat. Od.

I, iii, 2; xii, 27 sq. et Hermann. l.c. p. 142.

«Nonne vides, hominum ut celsos ad sidera vultus

Sustulerit Deus, ac sublimia finxerit ora; 85

Quum pecudes, volucrumque genus, formasque ferarum

Segnem atque obscœnam passim stravisset in alvum?

84. Comparant Cic. de Legg. I, 9, et de Nat. D. II, 56; Ovid. Met.

I, 84 sq.; Severi Ætna, v. 223 seq.; Isidor. Orig. XI, 1; Sallust.

Cat. 1 (ubi vid. Corte), et Herderi _Ideen zur Philos. der Gesch.

der Menschh._ T. I, p. 219 sq.

--Hæc gallice transtulit, magno patri non inficianda proles,

_L. Racine, la Religion, chant I_, vs. 193 sq.:

Le roi, pour qui sont faits tant de biens précieux,

L’homme élève un front noble, et regarde les cieux.

_Ed._

86. _formas ferarum_, h.e. feras; ut χρῆμα ὑὸς, Herodot. I, 36;

πρόσωπον παρδαλίων, Nonn. Dionys. I, 158; τύπος συὸς, ap. eumd.

D. Heins. Sic et _forma_, _simulacrum_, _corpus_, ἔργον, periphrast.

poni monuit Drak. coll. Virg. Æn. VII, 18, 650; Ovid. Met. I, 73;

II, 78; IV, 779; Stat. Silv. I, i, 62 (ubi vid. Barth.); Oppian.

Halieut. I, 105, ubi vid. Rittersh. Vid. et sup. ad VI, 572, et,

quos Doering. laudat, Dorvill. ad Charit. p. 204, ac Valcken. ad

Theocr. XVIII, 4.

87. _stravisset in alvum_, ornate, de animalibus prona ad terram

alvo incedentibus, et _obscœnam_, epitheto rei indignitatem notante,

ut _obscœni canes_ ap. Virg. Ge. I, 470, quatenus mala portendunt;

Ernesti. Rectius Doering. eorum capita depressisset et flexisset in

alvum, _obscœnam_, cujus adspectus teter et fœdus est, de quo vid.

ad Catull. LXVIII, 99.

--_passim_, ubique in terra; Doer. Immo, sine discrimine, promiscue,

h.e. omnes; conf. Broukh. et Heyne ad Tibull. II, iii, 41 al. 69.

85. _fixerit_ Col.

87. _traxisset_ R. 2.

Ad laudes genitum, capiat si munera Divum

Felix, ad laudes hominum genus. Huc, age, paullum

Adspice (nec longe repetam) modo Roma minanti 90

Inpar Fidenæ, contentaque crescere asylo,

Quo sese extulerit dextris; idem adspice, late

Florentes quondam luxus quas verterit urbes.

88. Ἡ Ἀρετὴ ad τὴν Κακίαν apud Xenoph. loc. cit. §. 31; τοῦ δὲ

πάντων ἡδίστου ἀκούσματος, ἐπαίνου ἑαυτῆς ἀνήκοος εἶ, et §. 3, οἱ

μὲν νέοι (scilicet τῶν ἐμῶν φίλων) τοῖς τῶν πρεσβυτέρων ἐπαίνοις

χαίρουσιν, οἱ δὲ γεραίτεροι ταῖς τῶν νεων τιμαῖς ἀγάλλονται· καὶ

ἡδέως μὲν τῶν παλαιῶν πράξεων μέμνηνται, εὖ δὲ τὰς παρούσας ἥδονται

πράττοντες, δι’ ἐμὲ φίλοι μὲν θεοῖς ὄντες, ἀγαπητοὶ δὲ φίλοις,

τίμιοι δὲ πατρίσιν. Ὅταν δ’ ἔλθῃ τὸ πεπρωμένον τέλος, οὐ μετὰ λήθης

ἄτιμοι κεῖνται, ἀλλα μετὰ μνήμης τὸν ἀεὶ χρόνον ὑμνούμενοι θάλλουσι.

--_Ad laudes_, gloriam, _genitum_, modo tam _felix_ est, ut _munera

Divum_, dotes et bona, quibus præstat cæteris animalibus, _capiat_,

agnoscat.

89 sq. _Huc_, Romam, δεικτικῶς, nec _longe_, a populis peregrinis

_repetam_, repetenda sunt exempla, ut apud Luc. I, 94; Lenz.

Copiosius id exposuit Grat. Cyn. 308... 325.

[90.] _Roma modo inpar_, vix par, _Fidenæ_, vid. Liv. I, 14 seq.

conf. V.L.

--_modo_, ut _nuper_, etiam de tempore satis longo; confer Gron.

Obss. IV, 18. Ernesti clav. Cic. Duker. ad Flor. I, 11.

[91.] _asylo_ vel tironibus noto ex Liv. I, 8.

92. _Quo sese extulerit_, ad quantum fastigium evecta sit.

--_dextris_, virtute, præclare gestis.

93. Poetam respexisse urbes Italiæ inferioris, Crotonem, Sybarim,

Tarentum, etc. putat Doering.

--_verterit_, everterit, ut inf. v. 408; conf. Intp. Virgil. Æn. I,

20; II, 625; XI, 264, et Ernesti ad Tac. Ann. XII, 45.

88. _genitum est_ malebat N. Heins. Pro _munera_ in R. 1;

_innuam_, et in ora _numina_.

91. Pro _Fidenæ_ malim _Porsenæ_, vel _Porsennæ_. Fidenates certe

a Romanis victi sunt, non Porsena.

92. _Quæ_, vel _Que_ Ox. Put. R. 1, 2, Med. _Quam_ Parm. Deinde

_terris_ pro _dextris_ Put. et Parm.

93. _verteret_ Ox. et Put.

Quippe nec ira Deum tantum, nec tela, nec hostes,

Quantum sola noces animis inlapsa Voluptas. 95

Ebrietas tibi fida comes, tibi Luxus, et atris

Circa te semper volitans Infamia pennis:

94... 99. Locus præclarus, qui ex alio poeta, forte Græco, nescio

quo, expressus videtur. Poeta exornavit verba Scipionis apud Liv.

XXX, 14: «non est tantum ab hostibus armatis ætati nostræ periculum,

quantum ab circumfusis undique voluptatibus, etc.»

95. Conf. XI, 400.

97. _Infamiæ_, et mox _Victoriæ_ alæ tribuuntur, sed illi _atræ_,

huic _niveæ_; cf. ad XIV, 675.

95. _Animas illapsa_ Oxon. Non male, judice Drak. si refingatur

_Animos i._ ut ap. Cic. Legg. II, 15. Sed idem vulgatum firmat

coll. Virgil. Æn. II, 240, et III, 89.

96. _fœda_, vel _feda_, Oxon. et Put.

Mecum Honor, ac Laudes, et læto Gloria vultu,

Et Decus, ac niveis Victoria concolor alis.

98 sq. _Gloria vultu læto_, nitido, fulgente (ut apud Virg. Æn. I,

591, ubi vide Heyne) et _Victoria concolor_ mihi; cf. supra v. 31;

Lenz.

«Me cinctus lauro producit ad astra triumphus. 100

Casta mihi domus, et celso stant colle penates:

Ardua saxoso perducit semita clivo.

Asper principio (nec enim mihi fallere mos est)

Prosequitur labor: adnitendum intrare volenti:

101 sq. Imitatio manifesta egregii loci Hesiod. Ἔργ. v. 289 sq. quem

etiam laudavit Xenoph. l.c. §. 20; cf. sup. ad IV, 603 et 604.

Similiter sedem vel ædes Virtutis δυσεμβάτοις ἐπὶ πέτραις posuit

Simonides apud Clement. Alex. Strom. IV, pag. 585, ut Sapientiæ

domum in celso colle Lucret. II, 7 seqq. et inde Virg. Cir. 8 seq.

103. _nec enim mihi fallere mos est_, ut ap. Xenoph. οὐκ ἐξαπατήσω

δέ σε προοιμίοις ἡδονῆς, ἀλλ’ ᾗπερ οἱ θεοὶ διέθεσαν, τὰ ὄντα

διηγήσομαι μετ’ ἀληθείας. τῶν γὰρ ὄντων ἀγαθῶν καὶ καλῶν οὐδὲν ἄνευ

πόνου καὶ ἐπιμελείας θεοὶ διδόασιν ἀνθρώποις.

100. _producit_ Col. _pducit_ Put. ex quo scripturæ compendio

ortum est vulgatum _perducit_, quod mox denuo sequitur.

103. _Asper_ scripti. Vulgo _perducit semita clivo Aspera_, etc.

104. Ita scribendum distinguendumque viderunt jam Barth. Adv. IX,

17, et N. Heins. Vulgo legitur _Prosequitur, labor ad nitendum_,

etc.

Nec bona censendum, quæ Fors infida dedisse, 105

Atque eadem rapuisse valet; mox celsus ab alto

Infra te cernes hominum genus. Omnia contra

Experienda manent, quam spondet blanda Voluptas.

105. _bona censendum_ conf. Var. Lect.

106. Cf. Lucret. II, 7 seq.

--_mox celsus_, si conscenderis celsum illum collem, et ad ipsam

Virtutem perveneris, _ab alto infra te_, etc. multum excelles

reliquis hominibus, iis superior ac felicior eris. Hunc nexum

sententiæ, quæ cum v. 104, tamquam apodosis cohæreat, verbis v. 105,

106.

--_Nec bona... valet_ incommode interrumpi censet Ernesti.

107. _contra... quam_, contraria iis, quæ spondet, etc.

105. _bona censendum_ Col. et R. 2, vid. ad VIII, 36. In iisdem

recte _Fors_ h.e. Fortuna. Vulgo _bona conscendunt, quæ sors_, et

_concendunt_ in Oxon. Denique _dedisse_ Barth. Adv. IX, 7, et

N. Heins. bene pro vulg. _dedisset_ substituerunt etsi invitis

libris.

107. _intra te_ Put. non inepte, judice Drakenb. quum _intra

aliquem_ esse dicatur, qui minor sit eo, ut ap. Flor. IV, 11;

Senec. Med. 520, (ubi vid. Gron.) Quintil. Inst. Or. XI, 3, et

Prop. III, vii, (al. ix) 2, vid. Brockh. Sed conf. Heins. ad Ovid.

Trist. III, iv, 25, et Burm. ad Petron. c. 84.

108. _spondet_ Col. Vulgo _sponte_.

Stramine projectus duro patiere sub astris

Insomnes noctes, frigusque famemque domabis. 110

Idem justitiæ cultor, quæcumque capesses,

Testes factorum stare arbitrabere Divos.

Tunc, quoties patriæ rerumque pericula poscent,

Arma feres primus: primus te in mœnia tolles

Hostica; nec ferro mentem vincere, nec auro. 115

Hinc tibi non Tyrio vitiatas murice vestes,

Nec donum deforme viro fragrantis amomi;

Sed dabo, qui vestrum sævo nunc Marte fatigat

Imperium, superare manu, laurumque superbam

In gremio Jovis excisis deponere Pœnis.» 120

111. Aureæ sententiæ, ut plures in hac Virtutis oratione, et in

veteribus poetis Gnomicis obviæ, quæ legendæ sunt ab iis, qui talia

præcepta non nisi in sacris libris reperiri etiam nunc opinantur.

112. _stare_, vid. Var. Lect.

116. Cf. ad XI, 41, in Var. Lect.

--_vitiatas_ exquisite pro tinctas, ut _violaverit_ apud Virg. Æn.

XII, 67, ubi vid. Heyne.

[117.] _amomi_, cf. ad XI, 402, et ad Virg. Eclog. III, 89, IV, 25.

_Ed._

119 sq. _laurum... deponere_, vid. ad IX, 546.

112. Syllabam sec. voc. _arbitrabere_ ab optimis poetis corripi

monet Drak. _adstare_ conj. N. Heins. prob. Doering. nisi _stare_

pro _adstare_ positum sit. Immo simpl. _esse_ significat, ut III,

94, et al. vid. ad II, 639.

113. _Tu quoties_ legendum videbatur N. Heins.

117. Vulgo _flagrantis_, non inprob. Dausq. quum unguenta caleant

omnia. Sed recte idem et N. Heins. emend. _fragrantis_ Proxime

_fraglantis_ Tell.

Quæ postquam cecinit sacrato pectore Virtus,

Exemplis lætum vultuque audita probantem

Convertit juvenem. Sed enim indignata Voluptas

Non tenuit voces: «Nil vos jam demoror ultra,

Exclamat; venient, venient mea tempora quondam 125

Quum docilis nostris magno certamine Roma

Serviet imperiis, et honos mihi habebitur uni.»

Sic quassans caput in nubes se sustulit atras.

122. _lætum_, captum et excitatum _exemplis_, quibus virtutis

studium commendaverat; Doer.

123. _Convertit_ ad se, in suas partes; _nil vos demoror_, vos

valere jubeo; verba consulum, quum dimitterent senatum, _nil vos

moramur_, P. C. _Ed._

125. Apte insertum est vaticinium eorum temporum, quibus res Romanæ

luxu et superbia labefactatæ ceciderunt; Ern.

126. _docilis_ freni, ut XVI, 360, h.e. prona ad voluptatem.

128. _quassans caput_, vid. ad I, 298, et VI, 600.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 275 / 438 题