327. _tenaci_ Col.

His super insidiis angusta foramina murus

Arte cavata dabat, per quæ confundere tela

Tutum erat, obposito mittentibus aggere valli. 335

Nec sine fraude labos, arta ne rursus eodem

Spicula ab hoste via vicibus contorta redirent.

333. Archimedes, «ut sui vulnere intacti tela in hostem ingererent,

murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit, per

quæ cava pars sagittis, pars scorpionibus modicis ex occulto

petebant hostem.» Liv. l.c. Cf. Polyb. VIII, 7, ibique Schw. et

Plut. l.l. _His super insidiis_; conf. ad I, 60 in Var. Lect.;

Virgil. Æn. IX, 534.

--_angusta foramina_, ap. Liv. _cava_, gallice _meurtrières_;

extrinsecus _arta_, apud Liv. _cubitalia_, introrsum vero laxiora.

_Ed._

334. _confundere tela_, pro simpl. fundere, Drak. vel sine ordine

jacere, Burm. qui tamen perperam confert Horat. Od. I, xvii, 23, et

Val. Fl. V, 581, ubi v. ejus not. Cf. Var. Lect.

335. _aggere valli_; v. ad I, 265.

334. _cum fundere_ Col. _clam fundere_ conj. Burm. et recepit

Lefeb. Recte, puto. Sic in loco Livii, quem in notis laudavimus,

_pars sagittis, pars scorpionibus ex occulto petebant hostem_.

335. _adposito_ Put. non improb. Drak. ut positum sit pro vicino,

proximo, de quo vid. Gronov. ad Senec. Epist. IV.

336. _Tum sine_ priscæ edd. Mox. _artæ viæ_ malebat N. Heins. et

v. 344, _novo ortu_.

Calliditas Graia, atque astus pollentior armis

Marcellum, tantasque minas, terraque marique

Arcebat, stabatque ingens ad mœnia bellum. 340

338 sq. Cf. Liv. XXIV, 34 extr.

--_Calliditas Graia_, Archimedis Graii. Cf. ad v. 301.

--_astus pollentior armis_; cf. Liv. l.c. pr. et Polyb. VIII, 5,

et 9.

340. _bellum_, obpugnatio, _stabat_, ut sup. IV, 44.

Vir fuit Isthmiacis decus inmortale colonis,

Ingenio facile ante alios telluris alumnos,

Nudus opum; sed cui cælum terræque paterent.

341. Poeta exornavit verba Liv. XXIV, 34 pr. sed, ut solet, definite

et per partes singulas Archimedis ingenium et artem adumbrat; Ern.

--_Isthmiacis colonis_, Syracusanis. Vid. ad v. 50 sq. Venusta

Mathematici descriptio.

343. _nudus opum; sed cui_, etc. pulchra ἀντίθεσις, ut fere ap. Hor.

Od. I, xxviii, 1... 4; Lenz.

Ille novus pluvias Titan ut proderet ortu

Fuscatis tristis radiis: ille hæreat, anne 345

Pendeat instabilis tellus; cur fœdere certo

Hunc adfusa globum Tethys circumliget undis,

Noverat, atque una pelagi lunæque labores,

Et pater Oceanus qua lege effunderet æstus.

344 sq. _Ille noverat_ (v. 348) ex ortu solis, an futura esset

pluvia; Mars.

--_novus Titan_, oriens sol.

--_Fuscati radii_, quorum lucem nubes cælo obductæ hebetant ac

condunt.

--_ille noverat, hærcatne tellus_, stetne inmobilis, _an pendeat

instabilis_, moveatur. Alii olim philosophi hoc, alii illud

statuebant. Vid. Plut. de Plac. Philos. lib. III, 13; Cic. Acad. IV,

39 et al. Terram immobilem stare docebat Archimedes, et monstrabat

in sphæra artificiosa quæ Syracusis in Achradina servabatur; Lenz.

coll. Ovid. Fast. VI, 269... 280.

346 seq. _cur Tethys_, h.e. mare _hunc globum_, orbem terrarum,

cingat, circumfluat. Nam Oceanus, ut veterum opinio ferebat, πόταμος

ἀψοῤῥοος, Ὅς περικυμαίνει γαίης περιτέρμονα κύκλον. Cf. Orph. Hymn.

LXXXII, 3; Köppen ad Hom. Iliad. ξ, 200, 245; ς, 399 al.

--_Tethys_ vero poetis est mare, eademque Oceani et conjux et soror.

--_certo fœdere_, certa lege ac ratione, ut ap. Virg. Æn. I, 62.

348 sq. Cf. ad III, 58.

[349.] _Oceanus pater_ omnium Deorum, fluminum, fontium ac rerum:

nam mare cunctarum rerum principium, secundum Thaletis aliorumque

philosophorum prisci ævi sententiam. Cf. Köppen ad Hom. Iliad. ξ,

201, 246, φ, 196 sq.; Virg. Ge. IV, 382; Orph. l.c. 1, sqq. al.

347. _ulnis_ conj. idem ingeniose, putans, τὸ _undis_ ex glossa

inrepsisse.

349. _refunderet_ corrig. N. Heins. ut inf. v. 551; Stat. Theb.

IX, 464 al. Sed _effundere_ hoc sensu legi ap. Mel. III, 1, et

simplex _fundere_ ap. Lucan. I, 410, monet Drak. Verbum compos.

h.l. pro simplici; conf. not. ad III, 464.

Non illum mundi numerasse capacis arenas 350

Vana fides: puppes etiam constructaque saxa

Feminea traxisse ferunt contra ardua dextra.

350. Cf. Horat. Od. I, xxviii, 1, ibique Jani. Omnino autem respexit

Silius ad Archimedis librum, qui ψαμμίτης inscriptus fuit, quo

probare conabatur, numerum arenæ non esse infinitum, sed efferri et

colligi posse, si vel maxime totus terrarum orbis arena constaret;

Drak. Hinc ille jactabat, Οἶδα δ’ ἐγὼ ψάμμου δ’ ἀριθμοὺς καὶ μέτρα

θαλάσσης, et Græci cœperunt, sicut διακόσιοι et similia, sic

ψαμμοκόσιοι a numero arenæ subputare, pro infinita et inexplicabili

multitudine; D. Heins. Exstat etiam nunc ejus ψαμμίτις, seu libellus

de numero arenæ ad regem Gelonem, quo ostendit, universum non esse

infinitum.

351 sq. Hæc spectant non ad ignaviam et imbelliam, quam Archimedi

h.l. objici putabat Barth. Adv. IX, 3, sed ad mechanicam ejus artem

et machinas (trespastum, seu polyspastum et helicen), quibus nullo

negotio gravissima onera, vel sustulit, vel transtulit, et ingentem

Hieronis navem deduxit in aquam. Vid. Eustath. ad Hom. Iliad. μ,

p. 866; Plut. in Marcello (Opp. T. I, p. 305 sq., ed. Frft.);

Athenæus, V, p. 217; Tzetz. Chil. lib. II, 130; Procl. ad Euclid.

I, 2, p. 18, I; Andr. Schmid. de Archimede (len. 1688, 4); et

_Dutens, Origines des découvertes des Anciens_, T. II, p. 207.

351. _constructa saxa_, ingentes moles («Saxea pila, magnis quam

molibus ante Constructam jaciunt ponto,» ap. Virg. Æn. IX, 711),

quas parvo momento de loco in locum, et quidem _arduum_, transtulit,

cujusvis infirmissimi hominis, et vel _feminæ_ manu; Gron. Obss.

III, 7. Cf. ad IV, 295 sq., et Suet. Vesp. 18. Cave _dextram_ cum

D. Heins. exponas multitudinem, quo sensu passim _manus_ dicitur, et

_constructa saxa_ vel domum actam ingenio Archimedis, vel cum

Dausquio struem congeriemque saxorum, quo onerosior esset navis,

quia. Plut. l.l. dixerit ἐμβαλῶν ἀνθρώπους τὲ πολλοὺς καὶ τὸν συνήθη

φόρτον.

[352.] _Feminea traxisse manu_, ἠρέμα τῇ χειρὶ σείων, Plut.

351. _Una fides_ recepit Drakenb. e Col. et Put. prob. N. Heins.

ut sensus sit: _non una_, h.e. non solum _fides_ est, creditur,

illum arenam mundi numerasse, sed _ferunt etiam_, etc. Id firmat

ex Val. Fl. II, 167 (in omnibus Mstis) et IV, 598; Stat. Theb. II,

689; XII, 114; Senec. Herc. Œt. 608. Vulgo _Vana fides_, ut ap.

Virg. Æn. IV, 12, et Val. Fl. V, 75. Id non displicebat Drak. et

recte, puto, jam revocatum est a Lefeb. et Ern. nam loca illa,

a N. Heins. laudata, vel dubia sunt, vel aliena.

Hic dum Italum ductorem astu Teucrosque fatigat,

Adnabat centum late Sidonia velis

Classis subsidio, et scindebat cærula rostris. 355

Erigitur subitas in spes Arethusia proles,

Adjungitque suas, portu progressa, carinas.

Nec contra Ausonius tonsis aptare lacertos

Addubitat, mersisque celer fodit æquora remis.

353. Hæc pugna navalis ficta a Silio, e dictis Liv. XXV, 27, et

multa habet poeta e Lucano, III, 510... 774 sed non absurdus ut

Lucanus; Lefeb.

--_Teucros_, Romanos, et _Sidonia classis_ pro Punica.

354. «Bomilcar edoctis Carthaginiensibus, in quanto res Syracus.

discrimine esset, cum centum navibus post paucos dies redit,» Liv.

XXV, 25. At v. cap. 27.

355. _cærula_, ut I, 21.

--_rostris scindebat_, ut VII, 411. Ut gravius hostiles naves

vulnerarent, aqua per rimam succedente, rostra depressa habebant,

non exstantia super aquas; Cellar. e Schefferi Mil. nav. II, 5.

356. _Arethusia_, Syracusana. Cf. ad v. 53.

358. _tonsis aptare lacertos_; cf. XI, 489, et XIII, 241.

Verberibus torsere fretum: salis icta frequenti 360

Albescit pulsu facies, perque æquora late

Spumat canenti sulcatus gurgite limes.

Insultant pariter pelago: ac Neptunia regna

Tempestate nova trepidant: tum vocibus æquor

Personat, et clamat scopulis clamoris imago. 365

360 seq. _Verberibus torsere fretum_, mare. Conf. ad lib. XI, 490.

Graphica imago commotæ remis aquæ, obruta illa quidem coloribus, at

non sine arte facta, Ern. [“lib. XI, 490” recte XI, 488]

--_salis facies_, maris superficies, ut mox _æquora_.

363. _Insultant pariter pelago_. Conf. XI, 489, et XIII, 241.

365. _imago_, Echo. Vid. Cerda ad Virgil. Ge. IV, 50; Jani ad Horat.

Od. I, xii, 4; xx, 8, et Interpretes Valerii Flacci lib. III, 597.

365. _clamat_; vide Var. Lect.

365. Hæc nihili esse putabat N. Heins, qui conj. _clangoris

imago_, vel _et clamat scopulis vaga Martis imago_, vel _ingeminat

scopulis clamoris imago_, vel denique _icta redit scopulis

clamoris imago_, ut apud Ovid. in Liv. v. 220, _Tunc vox adversis

collibus icta redit_. Lefeb. contra miratur, versum elegantissimum

displicuisse Heinsio dormienti, quum _clamare_ pro _resonare_

solenne sit apud antiquos. Id quidem neque nos ignoramus, vid.

ad III, 471. Sed _clamorem clamare_ quis umquam dixit, vel dici

ferat? Forte reponendum _clangit_, h.e. resonat; nisi potius vera

lectio _resilit_ culpa librariorum excidisse censenda est, et

vicina vox _clamoris_ peperit inportunum _clamat_. Olim suspicabar

_plaudit_, vel _plangit scopulos_. Withof. emend. _et reboat

scopulis_, etc. [“ad III, 471”: in Not.]

Ac jam diffusus vacua bellator in unda

Cornibus ambierat patulos ad prælia fluctus,

Navali claudens humentem indagine campum.

366... 370. Classes utrimque in semicirculum et cornua disposuerant;

Cell. Luxuriosior poeta est, nec tamen moderatius eadem pinxit

Lucan. III, 529 sq. Ern.

--_diffusus_, sparsus, dispersus.

367. _Cornua_ aciei _ambiunt fluctus_, ut mox _curvata sinu classis_

et _lunato gyro_.

368. _indago_ propr. venatorium verbum, de quo v. ad XIII, 141.

--_humentem campum_, mare. Cf. sup. ad v. 253.

--gallice dicimus, _la plaine liquide_. _Ed._

368. _viventem_ Ox. solenni lapsu librariorum, vid. sup. ad

I, 259.

At simili curvata sinu diversa ruebat

Classis, et artabat lunato cærula gyro. 370

370. _cærula_, ut I, 21.

--_artabat_, claudebat, vel, ut ap. Virgil. Æn. IV, 582, _latet sub

classibus æquor_.

369. _Ac_ Col.

370. _arabat_ Col. _arquabat_ conj. N. Heins. ut _arquatum_ h.e.

arcuatum _curvamen Iridis_ ap. Ovid. Met. XI, 590, ubi vid. Heins.

Nec mora: terrificis sævæ stridoribus æris,

Per vacuum late cantu resonante profundum,

Incubuere tubæ, quis excitus æquore Triton

Expavit tortæ certantia murmura conchæ.

371 sqq. _sævæ tubæ incubuere_; v. Var. Lect.

--_stridoribus_ de tuba. v. Burm. ad Val. Fl. VI, 28.

374. _murmura_, sonum tubarum.

--_certantia conchæ_, cum concha sua ejusque sono. Cf. ad I, 234.

--_conchæ_, buccinæ, quam Triton inflat, ut ap. Virg. Æn. VI, 171

sq. (quem locum Silius in mente, vel ante oculos habuisse videtur)

X, 209; Ovid. Met. I, 333 sq.; Lucan. IX, 348 seq. _tortæ conchæ_,

quam Græci στράβηλον vocant, et Lycoph. vers. 250, στρόμβον,

D. Heins. qui multa docte, ut solebat, sed parum apte disputavit.

371. _terrifici_ malebat N. Heins.

372. _vastum_ forte leg. pro _vacuum_, quæ vox præcessit v. 366.

Deinde _late_ Put. Vulg. _latæ_.

373. _Increpuere_ (ut V, 188; XVI, 95; Virg. Æn. IX, 504) recte

haud dubie emend. Gron. Obss. III, 7, prob. N. Heins. qui et conj.

_Incinuere_. Vulg. lectio non ferenda, quoniam mox sequitur

_Incumbunt_.

374. _tortæ ad certantia_ Gryph. et Dausq. Male!

Vix meminere maris; tam vasto ad prælia nisu 375

Incumbunt proni, positisque in margine puppis

Extremæ plantis nutantes spicula torquent,

Sternitur effusis pelagi media area telis,

Celsaque anhelatis exsurgens ictibus alnus

Cærula nigranti findit spumantia sulco. 380

375 sqq. Imago atrociter pugnantium ex summo puppium margine (unde

_nutantes_, in tam incertis vestigiis); et singula ad naturam apte

adumbrata; Ern. Luxuriantior Lucan. III, 567... 582.

--_Vix meminere maris_, se in mari, non in terra pugnare.

378. _area pelagi_, superficies.

--_media_, inter duas classes.

379 seq. _anhelati ictus_, de remigibus sub labore remorum

anhelantibus; ex naturæ veritate expressum, ut et _nigrans sulcus_:

nam sulcus mari inpressus umbram nigricantem et lumen efficit,

quibus etiam pictores fluctus designant; Ern.

--_alnus_, navis. Conf. supra ad III, 458.

Ast aliæ latere atque incussi roboris ictu

Detergent remos: aliæ per viscera pinus

Tramissis ipso retinentur vulnere rostris,

Quo retinent. Medias inter sublimior ibat

Terribilis visu puppis, qua nulla per omne 385

Egressa est Libycis major navalibus ævum.

381. Naves navibus conliduntur.

382. _Detergent_, frangunt, _remos_, ut παρασύρειν τοὺς ταρσοὺς

dixit Diodor. XI, 18. Cf. Scheffer. Mil. nav. III, 6, et Freinshem.

Ind. in Flor. 383 seq. Comparant Lucan. III, 564.

385. _puppis_, navis Himilconis. Bruti prætoriam navem Lucanus, III,

535 seq. moderatius notavit; Ern.

381. _latere_ Colon. et Rom. 2; _lattere_ Put. Vulgo _laceræ_: sed

si ipsæ laceræ, quomodo aliarum remos potuerunt detergere, utpote

invalidæ; N. Heins.

Sed quater hæc centum numeroso remige pontum

Pulsabat tonsis; veloque superba capaci

Quum rapidum hauriret Borean, et cornibus omnes

Conligeret flatus, lento se robore agebat, 390

Intraret fluctus solis si pulsa lacertis.

387. _Sed_ h.l. pro _nam_ positum videtur, ut δὲ pro γὰρ apud Hom.

Odyss. α, 433 (ubi v. Eustath.), δ, 468; Hesiod. Scut. Herc. 251.

Cf. Arnaldi Animadv. crit. p. 5.

389. _cornibus_ antennarum, lignorum transversorum in malo, a quibus

vela pendent, ut apud Virg. Æn. III, 549; V, 832, et hinc pro ipsis

velis. Verba _lento robore_, non ad remos, sed, ut v. 381, et ap.

Lucan. III, 563, ad totam navem referenda; Drak.

391. Vid. Var. Lect.

387. _Acta quater centum_ emend. N. Heins. cui τὸ _sed_ inportune

hic videbatur inculcatum. _Nam quater hæc_ tacite edidit Lefeb.

eamdem haud dubie ob causam; conf. not.

389. _Borean_, pro vulg. _Boream_, ex emend. N. Heins. qui ita

versui consuluit.

390. _robore_ Col. et Oxon. Vulgo _corpore_.

391. _Intraret fluctu_, h.e. fluctui, emend. N. Heins. sed vid. ad

VI, 498. Deinde _se_ pro _si_ Oxon. Sed, nisi aliquid desit, _ceu_

scribendum censebat N. Heins. prob. Drak. qui h.l. ita

interpretatur: Navis Punica tantæ magnitudinis ac ponderis erat,

ut, quamvis universis velis, iisque satis magnis, omnes auras

conligeret, non citius tamen progrederetur, quam alia quævis, quæ

solis remis propellebatur. Recte, puto; et ita quoque Ern. qui

tamen vulgatam lectionem eodem adcepit sensu, quem non admittit.

Nihil quidem mutandum videbatur Lefeb. cujus nota est hæc: «Non

intellexerunt Heins. et Drak. Dic, hæc puppis, quæ superbiebat,

quum omnes flatus velo capaci hauriret, non nisi lente se agebat,

si solis remis ageretur; tanta erat moles.» Videtur τὸ _si_ pro

_ac si_, _velut si_, positum adcepisse, quod tamen nullo exemplo

probari potest. Withof. _quasi_ pro _si_ substituendum censebat.

Procurrunt levitate agili, docilesque regentis

Audivisse manum, Latio cum milite puppes.

392 sq. Cf. Lucan. III, 553 sqq.

--_puppes dociles regentis audivisse_, audire, _manum_, naves

Romanorum minores ac leviores, triremes, quæ facile regi possunt.

Comparant Lucan. III, 594, et Virgil. Georg. I, 514. Ἅρματα

πεισιχάλινα, dixit Pind. Pyth. II, 21.

Has ut per lævum venientes æquor Himilco

In latus obliquas, jussamque incurrere proram 395

Conspexit, propere Divis in vota vocatis

Æquoris, intento volucrem de more sagittam

Adsignat nervo: utque oculis libravit in hostem,

394. Ap. Liv. XXIV, 36, et XXV, 27.

--_Bomilcar_ est præfectus Punicæ classis.

395. _jussam_; conf. ad IX, 504.

396. _divis in vota vocatis_; v. ad II, 115, et Heins. ad Val. Fl.

II, 577.

397. seq. Graphice adumbratur ars sagittandi, ut II, 126 seq.

398. _Adsignat nervo_, inponit arcui.

--_oculis librat_, qui collimat; Ern. Simile hoc illi, XII, 568,

_intrat urbem oculis_; Drak.

Et calamo monstravit iter, diversa relaxans

Brachia, deduxit vultu comitante per auras 400

In vulnus telum, ac residentis puppe magistri

Adfixit plectro dextram; nec deinde regenda

Puppe manus valuit, flectenti inmortua clavo.

399 seq. _relaxans diversa brachia_ dicitur, qui arcum tendit,

altera manu summum arcum tenens, altera nervum adducens; Ernest.

Immo, qui sagitta emissa utramque manum reducit, et illam, qua

summum tenuit arcum, et hanc, qua eum intendit et remisit.

401... 407. Conf. Lucan. III, 592, 602.

402. _plectro_, clavo, gubernaculo, ut inf. v. 548.

400. _diduxit_ Col. Sed _deduxit_ stans in _puppi sublimiori_;

conf. v. 384 seq.

401. _ac_, non _et_, Col. ac Put.

403. _flectendo_ scribendum putabat Gronov. Obss. III, 7, vel

_flectenti_ pro _flectendo_ positum esse, ut Lævius _curis

intolerantibus_ pro _intolerandis_ dixerit, de quo vid. Gell.

XIX, 7; _flectendo_ recepit Cell. Sed recte jam monuit N. Heins.

nulla opus esse mutatione, quum sensus sit, _clavo_ puppem

_flectenti_; et _flectendo clavo_ durum esse, quum proxime

præcesserit _regenda puppe_. Vulgatam quoque lect. firmavit Drak.

ex Lucan. III, 555.

Dumque ad opem adcurrit ceu capta navita puppe,

Ecce iterum fatoque pari nervoque sagitta, 405

In medium perlapsa globum, transverberat ictu

Orba gubernacli subeuntem munera Taurum.

407. _gubernandam_ Tell. _gubernanai_ Oxon. Put. R. 1, Parm. Med.

quem errorem inde ortum suspicatur Drak. quod in scriptura

Longobardica literæ: _cl_ et _d_ difficulter distingui possint;

conf. ad II, 52.

Inrumpit Cumana ratis, quam Corbulo ductor

Lectaque complebat Stabiarum litore pubes.

Numen erat celsæ puppis vicina Dione. 410

409. Vid. Var. Lect.

410. _Numen_, præsidium, seu tutela navis, quæ semper in puppi, et

vel Deus, vel Dea est; ut contra παράσημον, seu insigne, a quo navis

nomen adcipiebat, in prora, effigies dei, vel herois, vel animalis,

vel aliarum rerum. Sed nonnumquam utrumque ejusdem signi erat, et

navi nomen dabat. Cf. v. 437 sqq., 543, 565 sqq.; Cerda et Heyne ad

Virg. Æneid. V, 116 sq., 663; X, 171; Heins. et Harles. ad Ovid.

Trist. I, x, 1; Meurs. ad Lycophr. Cassandr; v. 110, 1299; Intpp.

Val. Fl. I, 301; Petron. Sat. c. CV et CVIII; Senec. Agam. 423; et

Acta Apost. XXVIII, 11.

--_Dione_, Venus. Vid. ad IV, 106.

--_vicina_ Romanis in Sicilia bellum gerentibus, propter templum

ejus in Eryce; Mars. Dausq. Cell. Drak. Ern. Cf. Var. Lect. et sup.

ad VI, 697.

409. _Lectaque_ Col. et Oxon. h.e. delectu habito conscripta.

_Lescaque_ Put. Vulgo _Lætaque_. Deinde _complebant_ Put. venuste,

judice N. Heins. Denique _stabularum_ Oxon. et Put. cum veterrimis

edd. _Baiarum litore_ conj. N. Heins. quod Baiæ Cumis vicinæ,

Stabiæ autem, quamquam Campani litoris oppidum, satis tamen iis

remotæ fuerint. Sed Drak. bene hæc notavit: «Vix verosimile videri

potest, librarios indoctos notissimam vocem _Baiarum_ in minus

notam _Stabiarum_ commutasse: quare si quid h.l. mutandum, legam

potius versu præc. _Campana_ pro _Cumana_.»

410. _Nomen_ Col. _subducta_ pro _vicina_ Parm. _Numen erat celsæ

puppi Lucrina Dione_ conj. N. Heins. cui vulgatum certe non de

Venere Erycina, sed Lucrina, Baiis, non Stabiis vicina (vid. Stat.

Silv. III, 1; Martial. XI, 81, et Heins. ad Ovid. Met. X, 558),

intelligendum videbatur; _celsæ puppi vicina_ reposuit et junxit

Lefeb.

Sed superingestis propior quæ subdita telis

Bella capessebat, media subsedit in unda,

Divisitque fretum: clamantum spumeus ora

Nereus inplet aquis, palmæque, trahente profundo,

Luctantum frustra summis in fluctibus exstant. 415

411. _propior_ navis Romana.

412. _subsedit_, mersa est, et sic _divisit_ mare. Cf. Lucan. III,

630 sq. cujus tamen ingenium nimis luxuriat.

414. _Nereus_, mare.

413. _clamantem_ primus edidit Marsus, _damnatum_ R. 2, et Mars.

in comment.

Hic, audax ira, magno per cærula saltu

Corbulo transgressus (nam textam robore turrim

Adpulerant nexæ ferri compage triremes)

Evadit tabulata super, flammaque comantem

Multifida pinum celso de culmine quassat. 420

416. Corbulo navem mersam ulturus ignes in magnam Himilconis navem

conjicit; Cell.

417 sq. «Junctæ naves binæ ad quinqueremes turres contabulatas

machinamentaque alia quatiendis muris portabant,» Liv. XXIV, 34.

Machinas has navibus inpositas _sambucas_ potissimum fuisse, docent,

a Dausq. jam laudati, Plut. in Marcello (Opp. T. I, pag. 305, ed.

Frft. ὑπὲρ δὲ μεγάλου ζεύγματος νεῶν ὀκτῶ πρὸς ἀλλήλας συνδεδεμένων

μηχανὴν ἄρας; et p. 306, ἢν δὲ ὁ Μάρκελλος ἀπὸ τοῦ ζεύγματος ἐπῆγε

μηχανὴν, σαμβύκη μὲν ἐκαλεῖτο δι’ ὁμοιότητα τινὰ σχήματος πρὸς τὸ

μουσικὸν ὄργανον), et Polyb. VIII, 6... 8; ubi vid. Schweighæus. V.

Cl. et ad V, 37, qui de sambucis docte ac copiose disseruit.

419. _tabulata_ turris, _crescentia tecta_ sup. v. 309.

--_flamma comantem_; vid. ad VI, 184.

420. _pinum_, facem. Vid. ad X, 549, et sup. v. 303.

--_Multifida_ proprie fax, quo facilius flammam concipiat, ut ap.

Ovid. Met. VIII, 644, et Senec. Med. 111.

416. _iræ_ optime in Ven. ed. Marsi legi testatur N. Heins. sed

negant Draken. et Lefeb.

Inde atros alacer pastosque bitumine torquet,

Amentante Noto, Pœnorum aplustribus ignes.

421. _bitumine pastos_, pingues, ut ap. Val. Fl. III, 124, ubi v.

Burm. Cf. inf. v. 427, et Lucan. III, 681.

422. _Amentante Noto_, vento adjuvante flammas tædarum, quemadmodum

amentum auget vim hastilium. Cf. ad I, 318; IV, 14, et inpr. IX, 508

sq.; Lucan. VI, 221; Ernesti clav. Cic. et Heins. ad Claudian. Cons.

Manlii Theod. 321; Lefeb. contulit ἀνεμοτρεφὲς ἔγχος, Hom. Iliad. λ,

256, ubi v. Köppen.

--_aplustribus_, in _aplustria_, de qua voce v. ad X, 324, et

Ernesti clav. Cic.

422. _Amentante_ Col. Vulgo _Adventante_ inepte, etsi defendat

Dausq. et ex Virg. Ge. IV, 192, expressum putet. _Augmentante_

emend. D. Heins. _Adjutante_ post Dausq. N. Heins. ad Claud. Cons.

Manlii Theod. 321, qui tamen in not. ad nostrum loc. τὸ

_Amentante_ præfert, quum nihil elegantius dici possit.

Intrat diffusos pestis Vulcania passim,

Atque inplet dispersa foros: trepidatur omisso

Summis remigio; sed enim tam rebus in artis 425

Fama mali nondum tanti penetrarat ad imos.

At rapidus fervor, per pingues unguine tædas

Inlapsus, flammis victricibus insonat alveo.

Qua nondum tamen inpulerat vim Dardana lampas,

Parcebatque vapor, saxorum grandine dirus 430

Arcebat, fatumque ratis retinebat Himilco.

424. _foros_, tabulata navis. Vide Salmas. ad Solin. p. 646.

425. _Summis_, qui in superiori parte navis erant, ut mox _imi_, qui

in carina versabantur; Ern. _rebus in artis_; v. ad II, 103, et

V, 477, in V.L.

428. _insonat_ crepitans.

--_alveo_, in carina. Cf. ad XII, 522, in V.L.

429 sq. _Dardana lampas_, tædæ Rom. Cf. v. 450.

--_Qua... Parcebat vapor_, argute dictum pro, quæ in loca fumus

nondum penetraverat, adeoque adcedi sine periculo suffocationis

poterat; Ern.

[430.] _saxorum grandine_, v. ad I, 311.

[431.] _Arcebat_ Romanos, vel potius _fatum ratis_, interitum.

425. _jam_ pro _tam_ recte, opinor, scribendum videbatur N. Heins.

427. _At_ Col. R. 1, Parm. Med. Ben. al. _Ac_ Ox. et Put. Vulgo

_Et_, quod primum in Marsi Ven. sec. operarum errore editum fuit.

429. _inpulerat_ Put. ut ap. Ovid. Met. XII, 552; conf. Heins. ad

Claud. Paneg. Manl. Theod. v. 325. Vulgo _intulerat_, quod

restituit Lefeb.

Hic miser, igniferam dum ventilat aere pinum,

Murali saxo per lubrica sanguine transtra

Volvitur in fluctus, Lychæi vulnere, Cydnus.

Fax nidore gravi fœdavit comminus auras, 435

Ambusto instridens pelago. Ferus inde citatum

Missile adorata contorquet Sabrata puppe.

432 sqq. _pinum_, ut v. 420.

[434.] _Lychæi vulnere_, inlato a Lychæo, h.e. _saxo_, quo Lychæus

eum vulneraverat, percusserat. Drakenb. bene comparavit Virg. Æneid.

II, 436; Mel. II, 7 (ubi _Romana clades_ dicitur, quam Romani

intulere Pœnis), et Gell. IX, 12.

437. _Sabrata_ nomen Pœni militis, ductum ab Africæ opp. de quo v.

ad III, 256. Conf. ad I, 306 in Var. Lect.

--_adorata puppe_, precibus fusis ad Jovem Hammonem, Deum tutelarem

navis. Conf. ad v. 410, et h.l. Var. Lect. Vide quæ notavimus ad Æn.

X, 171. _Ed._

434. _Lycchæi_ Col. unde _Lychæi_ scripsit Drak. _Luchei_ Oxon.

R. 1, Parm. Med. Vulg. _Lichei_. Deinde _Cidus_ Put. et _Ciclus_

Oxon. R. 1, Parm. Med. Conf. ad III, 338.

437. _Sabraca_ Put. _Sabatra_ malebat N. Heins. quod Africæ

civitatis nomen sit. Ea tamen _Sabrata_ potius dicitur, et hæc est

vulgata lectio, quam revocavi. _Sabratha_ edidit Drak. sine

auctoritate; conf. ad III, 256. Possis et _Sabatha_, quæ est urbs

Sabæorum et caput regni in Arabia. Ceterum pro _adorata_ legendum

crediderim _ab aurata... puppe_, ut ap. Virg. Æn. X, 171, _aurato

fulgebat Apolline puppis_. Et tutela et insigne navis ex auro, vel

ebore, vel simili materia esse solebat.

Hammon numen erat Libycæ gentile carinæ,

Cornigeraque sedens spectabat cærula fronte,

«Fer, pater, adflictis, fer, ait, Garamantice vates, 440

Rebus opem, inque Italos da certa effundere tela.»

Has inter voces tremulo venit agmine cornus,

Et Neptunicolæ transverberat ora Telonis.

438 sq. Cf. ad I, 414 sq., et III, 10.

441. _certa tela_, v. ad II, 112.

442. _agmine_, ut XI, 284, ubi vid. not.

--_cornus_, ut II, 124.

443. _Neptunicolæ_ mare incolentis, _Telonis_: quibus verbis poeta

adlusit ad Telonem, qui Capreis regnavit; Mars. et Cell. Cf. ad

VIII, 541.

--_Telon_ nomen gubernatoris ap. Lucan. III, 592.

Urguebant nihilo levius jam in limine mortis,

Quos fuga præcipites partem glomerarat in unam 445

Puppis adhuc vacuam tædæ: sed proxima cursu

Fulmineo populatus inevitabilis ardor

Conreptam flammis involvit ovantibus alnum.

Primus, ope æquorei funis delapsus in undas,

Qua nondum Stygios glomerabat Mulciber æstus, 450

Ambustus socium remis aufertur Himilco.

444. _Urgebant_ telis Romanos et cœptis instabant _nihilo levius_

Pœni, _quos fuga_, etc., etsi jam erant in _mortis limine_, h.e.

summo ac præsente periculo, ut sup. V, 423, et ap. Lucret. VI, 1155,

1206.

445. Cf. Virgil. Æneid. IX, 539 sq.

446 seq. _Fulmineo cursu_; v. ad I, 421.

448. _alnum_, ut vers. 379.

--_flammis ovantibus_, ut _victricibus_, v. 428.

--Vide inf. quæ notamus ad vs. 559. _Ed._

449. Cf. Scheffer. de mil. nav. II, 5.

444. _Urguebant_ Col. quod et conj. Gron. Obss. III, 7. Vulgo

_Urgebat_.

449. _æquoreas in undas_ forte rectius judice N. Heins.

Proxima nudarunt miserandi fata Batonis

Desertam ductore ratem: bonus ille per artem

Crudo luctari pelago, atque exire procellas.

452. _fata_, mors. Post Himilconem misere periit Bato, gubernator

navis.

453 sq. Bene comparant Lucan. III, 592 sq. Cf. et sup. I, 687 seq.,

et IV, 713 seq. Tria præcipue laudantur, ars navis gubernandæ, quum

tempestas est in mari; scientia ventorum, et peritia siderum; Ern.

--_Bonus luctari_, ut ap. Virg. Ecl. V, 1, 2 (ubi vid. Heyne), et

sup. I, 681.

[454.] _Crudo_, aspero, sævo. Vid. ad I, 405. Sic apud Virgil. Æn.

V, vs. 69, _crudo cestu_, ad quem locum vide notas. _Ed._

--_luctari pelago_, vid. ad I, 234.

--_procellas exire_, vitare, declinare; metaphora e gladiatoria re

ducta. Conf. Lucret. V, 1329; VI, 1217; Intpp. Virg. Æn. V, 438, et

Gifan. Ind. Lucret.

452. _Batonis_ Col. nomen Pannonicum; N. Heins. _Baconis_ Parm.

Vulgo _Bathonis_.

454. _obluctari_ malebat N. Heins. Sed conf. IX, 553, et not. ad

I, 234.

Idem, quid Boreas, quid vellet crastinus Auster, 455

Anteibat: nec pervigilem tu fallere vultum,

Obscuro quamvis cursu, Cynosura, valeres.

Is, postquam adversis nullus modus, «Adcipe nostrum,

Hammon, sanguinem, ait, spectator cladis iniquæ.»

Atque, acto in pectus gladio, dextra inde cruorem 460

Excipit, et large sacra inter cornua fundit.

456. _Anteibat_, ante sciebat, præsciebat; quæ tamen verbi vis non

alio exemplo firmari potest. Providebat; Mars. _Anteire_ est

aliquid, antequam fiat, deprehendere, ab iis, qui fugitivos certis

itineribus anteibant, ut fugam eorum sisterent, et eorum propositum

resciscerent; Barth. Adv. XXII, 14. Conf. Burman. ad Val. Fl. I, 31.

Ernesti exponit: præstabat scientia ventorum. Recte, si cum _scire_,

vel alio verbo jungeretur, ut sup. V, 355; sed h.l. nude ponitur.

Cf. Var. Lect.

457. _Cynosura_; v. ad III, 665.

461. _inter cornua_ Hammonis, picti vel cælati in puppe; Cell.

456. Pro _Anteibat_ poeta forte scripsit _Callebat_, vel

_Anticipans_, vel _Anticipat_, scilicet mente, ut ap. Cic. Nat. D.

I, 27.

460. _inde_ Put. et vetustiores edd. Vulgo _deinde_, claudicante

versu.

Hos inter Daphnis, deductum ab origine nomen

Antiqua, fuit infelix, cui linquere saltus,

Et mutare casas infido marmore visum.

462. _Hos inter_, qui in et cum nave Himilconis peribant, _Daphnis_

flammis confectus moritur (cf. v. 476), progenies formosi in Sicilia

pastoris, qui poetæ, sedulo præsertim talia anquirenti, et, quum

nomina fingeret, ea maxime deligenti, in quibus ornatus poetici

materia exstaret, facile occurrere poterat, quum in Sicilia

versaretur; Ernest. De Daphnide, Siculo pastore, v. Intpp. ad Ovid.

Met. IV, 276 sq.; Timæus ap. Parthen. Erot. c. 29; Heyne ad Virgil.

Ecl. V, in Argum. et, quos hic laudat, Theocrit. Id. I, VII, XIX;

Diodor. IV, 84 et 86; Ælian. V. H. X, 18, ibique Intpp.

463 seq. _cui visum_, ᾧ ἔδοξε.

[464.] _infido marmore_, cum periculoso mari, h.e. navali bello se

inplicuit, quum potuisset in casis et silvis, exemplo progenitoris

(_principis generis_), tutus latitare; Cell. Ἅλα μαρμαρέην, dixit

Hom. Iliad. ξ, 273.

At princeps generis quanto majora paravit 465

Intra pastorem sibi nomina! Daphnin amarunt

Sicelides Musæ: dexter donavit avena

Phœbus Castalia, et jussit, projectus in herba

Si quando caneret, lætos per prata, per arva

Ad Daphnin properare greges, rivosque silere. 470

465. Daphnis Siculus carminis bucolici inventor. Vide Diodor. l.l.

et al. Præstantia carminis ejus pulchris, sed notis coloribus

adumbratur.

466. _Intra pastorem_, in vita pastorali, Mars. et Ern. pastoritia

sua vita et fortuna contentus, Barth. Adv. XXII, 14, ubi monet,

_intra rem_ v.c. _fortunam esse_ dici pro, ea esse contentum, ut

apud Prop. III, ix, 2, et _pastorem_ pro pastoritia fortuna, ut

_Hannibalem_ pro furore ejus sup. I, 346, et _juvenem_ pro ætate

juvenili VII, 596. Conf. Var. Lect.

467. _dexter_, ut V, 227.

--_avena_, fistula pastoris.

468. _Castalia_; cf. ad XI, 482.

469 sq. Conf. XI, 440 sqq.; 464 sq.

465. _parabit_ Put. _paravit_ R. 1, Parm. Med.

466. _Inter pastores_ emend. N. Heins. non inprob. Drak. _Intra

pastores_ edidit Lefeb. qui hæc notavit: «_Intra_ notat habitum

vel perpetuum quid. Non tantum erat inter pastores, sed et pastor

ipse intra pastores: ut in Celso Præf. p. 17, ed. Krause,

_medicina intra usum est... ipsi intra professionem_.»

470. _rivosque cieri_, vel _citari_ conj. N. Heins. At sensus hoc

loco est, quod Drakenborch. jam monuit, canente Daphnide fluvios

aquarum murmura continuisse, et ad vocem ejus inmobiles stetisse,

ut apud Ovid. Fast. II, 84, et Propert. III, i, 41, 42, al. III,

ii, 1, 2, ubi vid. Broukh.

Ille ubi, septena modulatus arundine carmen,

Mulcebat silvas, non umquam tempore eodem

Siren adsuetos effudit in æquore cantus;

Scyllæi tacuere canes; stetit atra Charybdis;

Et lætus scopulis audivit jubila Cyclops. 475

Progeniem hauserunt et nomen amabile flammæ.

471. _septena arundine_, fistula septem cannis disparibus compacta;

de qua v. Cerda ad Virg. Ecl. II, 36, et Broukh. ad Tibull. II, v,

31, 32.

472. _Mulcebat silvas_, ut ap. Virg. Æneid. VII, 34.

473. De cantu et forma _Sirenum_ nota fabula. Vid. Heyne ad Apollod.

p. 37, et Hermanni Mythol. T. I, p. 376.

--_Siren_ (Sirenes) _non eodem tempore_ cecinit, sed tacuit

admiratione capta.

--_effudit_, fudit. Cf. ad XII, 292.

474 sq. Cum judicio Silius nunc maxime e tractu Siculo, in quo

carmen versabatur, Scyllæos canes, Charybdim et Cyclopes adpellavit,

cantum Daphnidis admiratos; Ern. Sic et _Sirenas_, quæ proprie sunt

tres petræ non longe a Capreis. Vid. Heyne ad Virg. Æn. V, 864 sq.

--De _Scylla_ et _Charybdi_, v. ad II, 306 sq.

--_Charybdis atra_, sæva, ut _inplacata Charybdis_ apud Virgil.

Æneid. III, 420, vel propter colorem maris in inpetuosiore undarum

fluxu ac vortice.

475. _jubila_, quod jam Drak. notavit, propr. feri clamores, ut et

_jubilationes_ apud Apul. Met. VIII, p. 209, ed. Elm. (nam

_jubilare_ est voce rustica inclamare, de quo v. Fest. et Varr.) sed

h.l. forte cantus pastorales Daphnidis, ut apud Calpurn. I, 30;

VII, 3. Conf. Bocharti Hieroz. II, 23.

475. _sedavit jubila Cyclops_, h.e. cantus suos continuit et

compressit intentus audiendo pastori, emend. Gronov. Obss. III, 7,

non inprob. Drak. quia _jubilum_ nullibi ponatur de carmine, quod

laudem mercatur; conf. tamen not. _læta e scopulis audivit_ conj.

N. Heins. At neque huic, neque Drak. et Ern. vulgata lectio

displicuit; _lentus audivit_ reposuit Lefeb. coll. VII, 440, et

Virgil. Eclog. I, 4.

Innatat ecce super transtris fumantibus asper

Ornytos, ac longam sibimet facit æquore mortem;

Qualis Oiliades, fulmen jaculante Minerva,

Surgentes domuit fluctus ardentibus ulnis. 480

477. _asper_, fortis, vel iratus, vel sævus, _Ornytos_, de quo

nomine v. Bentl. ad Horat. Od. III, ix, 14.

478. _longam sibi facit æquore mortem_, moram mortis natando

adsequitur.

479 seq. Silius legit vestigia Virg. Æn. I, 39... 45, ubi v. Heyne.

--_Oiliades_, Αἴας Ὀϊλῆος, Oilei f.

480. _Surgentes_, ut I, 646; Drak.

479. _Oiliades_ scripti, R. 1, et Med. _Oliades_ Put. _Olides_

R. 2, et Marsi Ven. prior. _Oilides_ Marsi Ven. 2, omnesque

reliquæ edd. ante Drak.

480. _Urguentes_ malebat N. Heins.

Transigitur valida medius, dum se adlevat, alni

Cuspide Marmarides Scyron: pars subnatat unda

Membrorum, pars exstat aquis; totumque per æquor

Portatur, rigido (miserandum) inmortua rostro.

481 seq. Novum et mirum mortis genus: _Scyron, dum se adlevat_ ex

aqua (nam is quoque natando elabi volebat), _alni cuspide_, rostro

navis inruentis ita medio in corpore _transigitur_, ut rostro veluti

veruto cuidam inhæreret, atque sic una parte corporis in unda

demersa, altera ex undis exstante per mare cum nave ferretur; Ern.

ut jam ante Mars. et Cell. _Alnum_ perperam de telo adcepere

N. Heins. et Lefeb. Cf. ad III, 458, et sup. v. 379, 448.

[482.] _Marmarides_, Afer. Cf. ad II, 57.

481. _alni_ Col. vel potius, Lefeb. teste, tres scripti et R. 2;

_alno_ Parm. Vulgo _alvi_, prob. Dausq. ut jungantur _medius

alvi_. Sic et _medius alni_ jungebat N. Heins. (ut _medius teli_

sup. I, 307, ubi vid. not.) qui tamen ita maluerit _medium dum se

adlevat alni_.

484. _ferro_ pro _rostro_ Put. prob. N. Heins. ut sit teli ferrum,

quo transfixus fuerit Scyron, non _rostrum_, cui hic nullum

putabat esse locum. At vid. not.

Adcelerant puppes utrimque, atque ora ruentum 485

Sanguinei feriunt remorum adspergine rores.

Ipse adeo senis ductor Rhœteius ibat

Pulsibus, et valido superabat remige ventos.

Quam rapidis puppem manibus frenare Lilæus

Dum tentat, sæva truncatur membra bipenni, 490

Ac fert hærentes trabibus ratis incita palmas.

487 sq. _ductor Rhœteius_, Romanus, Marcellus. Cf. ad I, 115, et II,

51.

--_adeo_ eleganter παρέλκει, ut I, 20; X, 488, 584; XI, 561; XIV,

488; Drak.

--_Pulsibus senis_, sex remigum ordinibus, ut _senis verberibus_ ap.

Lucan. III, 536. Cf. inf. v. 574.

489. _frenare_, retinere.

490 sq. Cf. Lucan. III, 610 sqq.

487. _autem_ pro _adeo_ Put. Deinde _senis_ Col. Vulgo _sævis_,

quod ex antiqua scriptura _sevis_ ortum.

491. _Ac_ Col. _At_ Put. R. 1, Parm. Med. _Art fert_ Ox. _Aufert_

etiam legi posse monebat N. Heins. Sic tamen _Aufertque_

scribendum. At _ferri_ pro _auferri_ dictum, ut sup. I, 361, Drak.

Sicania Æoliden portabant transtra Podætum.

Hic, ævo quamquam nondum excessisset ephebos

Seu lævi traxere Dei, seu fervida corda

(Nec sat maturus laudum) bellique cupido, 495

Arma puer niveis aptarat picta lacertis,

Et freta gaudebat celsa turbare Chimæra.

Jamque super Rutula, super et Garamantide pinu

Ibat ovans, melior remo meliorque sagitta:

492. Podæti adolescentis ferocis et Marcellum petentis cædes: locus

moratus, imaginem temeritatis et ferocis φιλοτιμίας notans; Ern.

493. _excessisset ephebos_, pro _ex ephebis_ (Terent. Andr. I, i,

24), ut _excedere fidem_ et alia, vel _exire procellas_ sup. v. 455

et similia; N. Heins. et Drak.

494. _Dei lævi_; cf. ad III, 94.

495. _Nec sat maturus laudum_, ad gloriam in bello quærendam. Cf.

XVI, 657.

497. _Chimæra_ et mox _Nessus_ nomina navium, ut inf. v. 516 sq.

_Perseus_ ac _Io_, et v. 567 sq. _Cyane_, _Siren_, _Europe_,

_Nereis_, _Python_, _Hammon_, _Elissa_, _Anapus_, _Pegasus_,

_Libya_, _Triton_, _Ætne_, _Sidon_, ab insignibus earum ducta. Cf.

ad v. 410, et Virg. Æn. V, 116 sqq.

498 sq. Naves Romanas et Pœnas anteibat remigando; Ernest.

492. _Podætum_, non _Podetum_, Col.

493. _ephœbos_ vel _ephebos_ scripti, R. 2, Marsi et Martini

Herbip. edd. Vulgo _ephebis_.

Et jam turrigerum demerserat æquore Nessum; 500

(Heu puero malesuada rudi nova gloria pugnæ!)

Dum cristam galeæ trucis exuviasque precatur

De duce Marcello Superos temerarius, hasta.

Excepit raptim vulnus letale remissa.

[500.] _Nessus_ nomen navis, propr. Centauri, noti ex Ovid. Met. IX,

101 seq., et Apollod. II, vii, 6, ubi v. Heyne, p. 470 sq.

501. Uberrima sententiarum brevitate elatus versus: O miserum

puerum, cui _nova gloria_, h.e. nimia ex novitate gloriæ cupido,

suadebat _rudem pugnam_, cui nondum par erat ob juventutem; Ern.

504. _hasta remissa_ a Marcello, vel ejus milite.

500. _summerserat_ R. 1, Parm. Med. _turrigeram Nessum_ malebat

N. Heins. ut _Centauro magna_ ap. Virg. Æn. V, 122, quod certe

necessarium non esse Drak. probat ex v. 572 et 578.

Proh! qualis! seu splendentem sub sidera nisu 505

Exigeret discum, jaculo seu nubila supra

Surgeret, aligeras ferret seu pulvere plantas

Vix tacto, vel dimensi spatia inproba campi

Transiret velox saltu, decuere labores.

505. Conf. I, 641 seq. et de his exercitationibus campestribus et

gymnasticis generosorum juvenum Horat, Od. I, viii, 3... 12, ubi v.

Jani.

--_Proh! qualis_ quantusque erat! quam variis excellebat artibus!

506. _Exigeret_; v. ad I, 307 et 642.

--De _disco_ vid. Jani ad Horat. Od. I, viii, 11.

507. _Surgeret_, ut lib. VIII, v. 375. Proprie jaculum surgit, in

altum fertur.

508. _spatia inproba_, magna. Vid. ad I, 58.

509. _decuere labores_; cf. XVI, 495, et Ovid. Met. X, 590.

505. _Proh! qualem (seu splendentem... velox saltu) decuere

labores_ refinxit Lefeb. qui tamen hunc locum ita potius corrupit,

quam emendavit.

509. _decuere_ Colon. quod recte probarunt N. Heins. Drakenborch.

et Ern. Vulgo _docuere_, male; _nocuere_ corrig. Barth. Adv.

IX, 3, et Gronov. Obss. III, 7.

Sat prorsus, sat erat decoris discrimine tuto, 510

Sat laudis: cur fata, puer, majora petebas?

Illum, ubi labentem pepulerunt tela sub undas,

Ossa Syracosio fraudatum naufraga busto,

Fleverunt freta, fleverunt Cyclopia saxa,

Et Cyane, et Anapus, et Ortygie Arethusa. 515

510. _discrimine tuto_, ubi periculum de victoria erat, non de vita,

ut in bello; Gron. Obss. II, 11, quem vide. Contentus esse debebat

gloria, quam his artibus pacis sibi pepererat.

511. _Cur petebas majora fata_, majorem fortunam, spolium scil. de

Consule.

513. Conf. ad IV, 667, 671.

514. Conf. I, 156, et ad V, 542.

--_freta_, fretum Siculum.

--_Cyclopia saxa_, litus Cyclopum saxosum prope Ætnam, ut ap. Virg.

Æneid. I, 201, ubi vid. Heyne.

515. _Anapus_ fl. et _Cyane_ fons agri Syracusani, notissimi ex

Ovid. Met. V, 412 sqq., et Claud. R. P. lib. III, 245 sqq.

--_Arethusa_ fons _Ortygiæ_ ins. ac partis Syracusarum. Cf. sup. ad

v. 53 et 181.

511. _fata_ scripti, probb. Gronov. Obss. II, 11, N. Heins.

Drakenborch. al. Vulgo _facta_.

512. _sub umbras_ Putean.

514. _Cyclopea_ libri tantum non omnes, vid. ad v. 33.

515. Ita h.l. ex scriptis restituit N. Heins. ut similes versus

bis terve in Virgilio. Vulgo _Cyanes_, ne metrum laboraret, et

_Ortygiæ Arethusa_, vel _Arethusæ_. Scribendum tamen crediderim

_Ortygies Arethusa_.

Parte alia Perseus (puppem hanc Tiberinus agebat)

Quaque vehebatur Crantor Sidonius, Io

Concurrunt: injecta ligant hinc vincula ferri,

Atque illinc, steteruntque rates ad prælia nexæ.

Nec jaculo aut longe certatur arundine fusa: 520

Comminus et gladio terrestria prælia miscent.

516. _Perseus_ navis Rom. et _Io_ Sidonia, h.e. Punica, ab _Io_

Inachi filia.

518 seq. Conf. omnino Lucan. III, 565 sqq.

520. _arundine_, sagitta, _longe_, eminus, _fusa_, missa. Vid. ad

I, 267.

521. _prælia miscent_; vid. ad lib. I, v. 69.

516. Ita Col. recte; _præsens_ pro _Perseus_ Oxon. Put. R. 1,

Parm. Med. Deinde _puppim hac_ Oxon. _puppem hanc_ R. 1, Parm.

Med. Vulgo _Parte alia præses puppem Tiberinus agebat_.

517. _vehebatur_ Oxon. et Put. Deinde _Crantor_ Col. _et auctor_

Oxon. Τὸ _Io_ autem est ex emend. N. Heins. qui omnino totum hunc

locum restituit. Vulgo legitur _Quaque ferebatur ductor Sidonius,

io Conclamant_, quod postremum verbum invexit Nicander; nam

_Concurrunt_ in omnibus edd. ante Juntinam. Prior vero syll. voc.

_io_, quum sit exclamantis, corripitur.

519. _sternuntque_ Put.

521. _at gladio_ reposuit Lefeb. quem sequutus est Ernesti.

Vulgata vero lectio haud dubie exquisitior est: nam _cominus_

obponitur τῷ _longe_, et _gladius jaculo_; visque h.l. augetur

omissa conjunctione disjunct. _sed_.

Perrumpunt Itali, qua cædes prima reclusit,

Monstravitque viam: vastas et mole catenas

Hortatur socios et vincla abrumpere ferri,

Ac parat hostili resoluta puppe receptos 525

Avehere, et paribus pelago diducere ab armis.

524. _Hortatur_ Crantor, vel Mela, vel nescio quis. Vid. Var. Lect.

525. _hostili_, Romana.

--_receptos_ Romanos, in navem Pœnorum transgressos.

526. _diducere_, sejungere, _paribus ab armis_, a suis, a sociis.

523. _mole_ scripti et priscæ edd. ante Marsum, qui primus _Mæla_

edidit. _Mela_ Cell. _vasta sub mole_ conj. N. Heins. et rectius

_vasta sed mole_ Lefeb. h.e. vasto nisu abrumpere hortatur

catenas. Uterque autem æque ac Drakenb. et Ern. hæc verba referunt

ad Crantorem, qui hortatus sit socios, etc. quæ ratio admodum dura

est. Videtur omnino in hoc versu nomen propr. latere, quod

librariorum incuria ac stupore exciderit, ut passim supra vidimus.

Pro _et_ etiam _sed_ vel _at_ legendum crediderim.

Ætnæo Polyphemus erat nutritus in antro;

Atque inde antiquæ nomen feritatis amabat.

Ubera præbuerat parvo lupa: corporis alti

Terribilis moles, mens aspera, vultus in ira 530

Semper, et ad cædes Cyclopia corde libido.

527. Consilium illud exsequi conatur Polyphemus, sed a Laronio

occiditur. _Polyphemus_ miles fingitur oriundus a Cyclope illo, qui

notus est ex Virg. Æn. III, 641 sq. et ejusdem feritatis homo.

--_Ætnæo in antro_, antris et officinis Cyclopum. Conf. Virg. l.l.

et v. 570 sq., ubi v. Heyne.

530. _vultus in ira_, h.e. iratus erat. Per hypallagen pro, ira in

vultu; Drak. Lef. et Ern.

530. _multus in ira_ opinabatur N. Heins. ut ap. Cic. et alios

_multum esse in re aliqua, in opere_, etc.

Isque relaxatis membrorum pondere vinclis

Inpulerat puppim, et mergebat gurgite tonsas,

Duxissetque ratem, pressa Laronius hasta

Ni propere duro nitentem exsurgere velox 535

Adfixet transtro: vix morte incepta remittit.

533. _mergebat gurgite tonsas_, remos mari inmittebat, ut navem suam

a Romana amoveret. _Gurges_ μέγα λαῖτμα ἁλὸς, vel θαλάσσης.

536. Arguta sententia, quales in deliciis habent hujus ætatis poetæ:

transfixus hasta et jamjam moribundus Polyphemus pergit remum

_ignavum_ (languida manu pertractum a moribundo, qui proprie ipse

ignavus, h.e. debilis erat) movere, ut fit ab his, qui in medio actu

et manuum agitatione repente telo occupantur; Ern. Similis ingenii

lusus supra XI, 479 sq.

534. _Latronius_ Col. Sed _Laronii_ ac _Laroniæ_ nomen apud

Juvenalem, et non semel in inscriptt. antt. occurrere, jam monuit

N. Heins.

535. _Tyrio_ pro _duro_ conj. N. Heins.

536. _Affixit_ Put. et Med. Sed _adfixet_ pro _adfixisset_

positum.

Namque manus servat dum suetos languida ductus,

Ignavum summa traxit super æquora remum.

Perculsi cuneo Pœni densentur in unum,

Quod caret hoste, latus; subito quum pondere victus, 540

Insiliente mari, submergitur alveus undis.

537. _servat ductus_, pergit remos _ducere_, adducere et movere.

Conf. ad I, 334, in Var. Lect. et Gronov. Obss. lib. I, 13.

538. _Ignavum_, ignaviter, _manu languida_, Drakenb.

539 seq. Imitat. Lucan. III, 647 sqq.

--_Percussi Pœni densentur_; v. Var. Lect.

--_cuneo_, v. ad IV, 144, in Var. Lect.

541. _alveus_, navis Rom.

538. _Ignarum remum_ conj. N. Heins. quia vox illa ad res

inanimales quandoque a poetis transferatur. At vid. not. _summo_

Col. _somno_ Put. R. 1, Parm. Med. _sompno_ Oxon. Deinde _traxit_

Col. Ox. R. 1, Parm. Med. et aliæ edd. antt. unde recepi;

_atraxit_ Put. Vulgo _adtraxit_.

539. _Percussi_ Put. et edd. vetustæ, vid. ad II, 213; _densentur_

scripti, R. 2, et Ven. vid. ad IV, 159. Vulgo _densantur_, quod

operarum vitio etiam legitur in ed. Drak.

Scuta virum, cristæque, et inerti spicula ferro,

Tutelæque Deum fluitant: hic robore fracto

Pugnat inops chalybis, seseque in prælia rursus

Armat naufragio: remis male fervidus ille 545

Festinat spoliare ratem, discrimine nullo

Nautarum interdum convulsa sedilia torquens.

542. Cf. Virg. Æn. I, 101, 119.

--_inerti ferro_, quod nunc sine vi et inutile erat. Cf. ad VII,

629.

543 sqq. _Deorum tutelæ_, imagines in puppe. Vid. sup. ad v. 410.

Imitat. Luc. III, 670 sqq.

--_robore fracto_, fragmine trabis ligneæ: nam remos abreptos mox

commemorat separatim; Ern.

[544.] _inops chalybis_, destitutus ferro, telis, gladiis.

[545.] _naufragio_, ruinis fragminibusque navis mersæ.

Non plectro ratis, aut frangendæ in vulnera proræ

Parcitur, et pelago repetuntur nantia tela.

Vulneribus patulis intrat mare: mox sua ponto 550

Singultante anima propulsa refunditur unda.

548. _plectro_, ut sup. v. 402.

--_frangendæ in vulnera proræ_, ut ea pro telo uterentur et hostibus

vulnera inferrent, quo sensu _in pugnam fregere rates_ dixit Lucan.

III, 674; Drak.

550. Conf. Lucan. III, 660 seq. Versum 551 Silius addidit, quo eam

imaginem absolveret: _unda_ e vulneribus _propulsa refunditur_,

propellitur _ponto, singultante anima_, h.e. motu illo convulsivo,

et veluti singultibus quibusdam, qui animæ exitum consequuntur; Ern.

Conf. ad lib. II, 362. Verba tamen h.l. sic junxerim: _unda_, quæ

intraverat in vulnera, _refunditur ponto_, in pontum, _propulsa_ e

vulneribus _singultante anima_, singultibus morientium.

548. _in vulnera_ scripti, R. 1, Ben. Vulgo _in vulnere_, et sic

quoque ed. Drak. sed iterum culpa typographi.

549. _e pelago_ malebat N. Heins.

Nec desunt, qui conreptos amplexibus artis

Inmergant pelago, et, jaculis cessantibus, hostem

Morte sua perimant: remeantum gurgite mentes

Crudescunt, ac pro ferro stat fluctibus uti. 555

Haurit sanguineus contorta cadavera vortex.

Hinc clamor, gemitus illinc, mortesque, fugæque,

Remorumque fragor, flictuque sonantia rostra.

552 sq. Et hæc petita ex Lucano III, 693... 696. Cf. etiam sup. IV,

589 seq.

554. _Morte sua_, ita ut simul cum _eo_ demersi _moriantur_, ut

_permixta morte_ IV, 590, et _mergentes mori_ ap. Lucan. l.c.

--_Remeantum gurgite_, ex undis emergentium.

--_Crudescunt mentes_, ut IV, 449, ubi v. not.

[555.] _stat_, ut II, 235.

--_pro ferro fluctibus uti_, quos ferro interficere non possint,

fluctibus inmersos suffocare; Ern. Cf. Lucan. l.l.

558. _flictu_, ut IX, 322.

553. _Inpellant pelago_ Put. quod rectius videbantur N. Heins. qui

et v. 554, _Mole sua_, h.e. incumbendo iis ac deprimendo sub

fluctu, scribendum censebat, coll. VI, 32, et Tac. Ann. II, 17

extr. At vid. nott.

558. Hic versus, qui vulgo omittitur, restitutus e c. Col. Exstat

quoque in Oxon. Put. et R. 2, in quibus tamen _fluctu_ pro

_flictu_ legitur.

Perfusum bello fervet mare: fessus acerbis

Terga fuga celeri Libyæ convertit ad oras, 560

Exigua sese furatus Himilco carina.

559. _Perfusum bello fervet mare_; conf. Virg. Æn. VIII, 676 sq., et

sup. I, 456; VIII, 620.

--Hic non abs re fore visum est similem navalis pugnæ descriptionem,

vivide, et quasi quodam impetu adumbratam, e scriptore gallico

referre: «Cependant l’on combat de tous côtés; sur une vaste étendue

de mer régne le carnage. On se méle; les proues heurtent contre les

proues; les manœuvres sont entrelacées dans les manœuvres; les

foudres se choquent et retentissent... Le _Dévonshire_, semblable à

un volcan allumé, tandis qu’il est consumé au dedans, vomit au

dehors des feux encore plus terribles. Les Anglais d’une main

lancent des flammes; de l’autre, ils tâchent d’éteindre celles qui

les environnent... Ce fut un horrible spectacle... de voir ce

vaisseau immense brûlé en pleine mer, la lueur de l’embrasement

réfléchie au loin sur les flots; tant d’infortunes errants en

furieux, ou palpitants immobiles au milieu des flammes; s’embrassant

les uns les autres, ou se déchirant eux-mémes; levant vers le ciel

des bras consumés, ou précipitant leurs corps fumants dans la mer;

d’entendre le bruit de l’incendie, les hurlements des mourants, les

vœux de la religion mélés aux cris du désespoir et aux imprécations

de la rage, jusqu’au moment terrible où le vaisseau s’enfonce,

l’abyme se referme, et tout disparait.» _Thomas, Éloge de

Dugay-Trouin._ Uter melius pingit, romanusne poeta, an gallicus

scriptor? _Ed._

560. _sese furatus_, ut X, 74, et XII, 300, clam, furtim discedens.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 259 / 438 题