559. _ferro_ pro _bello_ Put.

Concessere mari tandem Graiusque Libysque,

Et jam captivæ vinclis ad litora longo

Ordine ducuntur puppes; flagrantibus alto

Stant aliæ tædis: splendet lucente profundo 565

Mulciber, et tremula vibratur imagine pontus.

Ardet nota fretis Cyane, pennataque Siren.

562. _Graius_, Syracusani. Conf. sup. ad v. 50 sqq.

564. _alto_, in mari.

565 seq. Conf. ad lib. II, v. 663 seq.

567 sqq. _Cyane_, _Siren_, _Europe_, etc., nomina navium. Cf. ad

vers. 500.

--_Cyane_ et v. 575 _Anapus_ naves, ita dictæ a fontibus, de quibus

v. ad vers. 515.

--_nota fretis_, quoniam Cyane fons in Anapum fl. isque in portum

magnum Syracusarum influit.

--_pennata_, velox, Mars. sed rectius Drak. a pennata, seu alata

Sirene nomen habens. Cf. Var. Lect.

563. _En_ tacite scripsit Lefeb. ut passim.

565. _Nant aliæ textis_ conj. N. Heins. ut _texta carinæ_ et

_texta pinea_ pro navibus.

567. _Ardent_ ed. Gryph. non inprob. N. Heins. _pinnataque_

reposuit Lefeb. cujus hæc nota est: «Fœdam labem hic reliquit et

tuetur Drak. scribendo _pennata_. _Penna_ pro _pluma_ generatim de

avibus, _pinna_ de piscibus, quod recte de Sirene, monstro

thalassio. Atque ita distinguit Quintilianus: sed et _pinna_ de

avium alis et cauda. Sic etiam Cupido _pinnatus_ non _pennatus_.

Hoc sensu intelligendus locus Licinii in Gell. XVII, 21, in fine,

de Musis.» Pleraque perperam dicta, quæ refellere nihil adtinet.

Piscium forma Sirenibus quidem tribuitur in Chartarii Imagin. 35,

p. 109, sed non ab antt. scriptoribus. Alatas vero eas fingi,

notum ex poetis et vett. monimm. Conf. Broukh. et Heyne ad Tibull.

IV, i, 69; Intpp. Ovid. Metam. V, 552 sq. Fabrett. ad Column.

Traj. in Add. pag. ult. Montfauc. Antiq. expl. T. I, P. II, pl.

222. Chausse gem. ant. fig. t. 128, al.

Ardet et Europe nivei sub imagine tauri

Vecta Jovi, ac prenso tramittens æquora cornu;

Et quæ, fusa comas; curvum per cærula piscem 570

Nereis humenti moderatur roscida freno.

568 seq. _Europe_ navis, sic dicta ab Europa, _quæ nivei_, etc. Hæc

fabula notissima, vel ex Ovid. Met. II, 850 sq. Ad ejus originem

h.l. respici putabat D. Heins. coll. Polluc. I, 83: ἔστι μέν τινα

πλοῖα Λύβια λεγόμενα κριοὶ καὶ τράγοι (καὶ ταῦροι), ὡς εἰκάζειν, ὅτι

τοιοῦτον ἦν πλοῖον καὶ ὁ ταῦρος, ὁ τὴν Εὐρώπην ἀγαγών. Cf. Tzetz. et

Meurs. ad Lycophr. Cass. vers. 1299, p. 319 sq.; Festus, V, et al.

570 seq. _Nereis_, nomen navis, proprie forsan Thetis, quæ _curvo

pisce_, h.e. Delphine vehitur; Drak. Recte: sed et reliquæ Nereides

belluis marinis vehi solent. Vid. Heyne et Broukh. ad Tibull. I, v,

45 (al. vi, 10); Burm. ad Val. Fl. I, 130 seq.; Claudian. de nupt.

Hon. et Mar. 159 seq.; _Montfauc. Suppl. aux Antt. expl._ T. I, pl.

27; Lippert. Dactyl. I, 74; Borioni collect. antiq. t. 49; Maffei

gem. ant. P. III, t. 90 et 91; _Pitt. ant. d’Ercol._ T. III, t. 16

et 17.

--_fusa comas_; cf. Virg. Georg. IV, 337, de Nercidibus, et sup. ad

IV, 137.

569. _Jovi_ Put. Vulgo _Jove_.

570. _Quæque effusa comas_ conj. N. Heins. et _curvum p. c.

pristem_, vel _pristim_, quod recepit Lefeb. qui monet, frustra

hic nugari Drak. et repugnare duos veteres.

Uritur undivagus Python, et corniger Hammon,

Et, quæ Sidonios vultus portabat Elissæ,

Bis ternis ratis ordinibus grassata per undas.

At vinclis trahitur cognata in litora Anapus, 575

Gorgoneasque ferens ad sidera Pegasus alas.

572. _Python_ nomen navis ductum a dracone, Oraculi Delphici

custode, quem Apollo occidit.

--_corniger Hammon_; cf. supra v. 438 sq.

573. _Elissæ_, ut I, 81.

574. _Bis ternis ratis ordinibus_; cf. sup. ad v. 487.

575. _cognata in litora_, quia Anapus propr. fluvius est. Cf. ad

v. 515 et 567.

576. _Gorgoneas alas_: nam _Pegasus_ propr. equus alatus, et

progenies Neptuni ex Medusa, quæ κατ’ ἐξοχὴν _Gorgon_ dicebatur,

etsi plures Gorgones fuisse finguntur. De _Pegaso_ et _Gorgonibus_,

v. Apollod. II, iii, 2, et iv, 2, ibique Heyne p. 288, 295... 308;

Hermanni Mythol. T. I et III.

572. _Python_ Col. _Piton_ R. 2. Vulgo _Phyton_, vel _Phiton_.

573. Vulg. _Elisæ_. Sed vid. ad I, 81.

575. _At_, non _Ac_, Col. _At vinctus_ malebat N. Heins. quia

_vinclis_ præcessit v. 563. Sed undecim versus interpositi sunt,

et ipse sup. v. 500, navium nomina genere femin. efferenda

credebat.

Ducitur et Libyæ puppis signata figuram,

Et Triton captivus, et ardua rupibus Ætne,

Spirantis rogus Enceladi, Cadmeaque Sidon.

577. _siqnata figuram_, h.e. figura _Libyæ_, filiæ Epaphi, unde

Libya terra nomen adcepisse fertur. Vid. Heyne ad Apollod. II, i, 4,

p. 258.

578. _Triton_; cf. sup. v. 373.

579. Ætna sup. vers. 196, non _Encelado_, sed Typhœo inposita

dicitur, de qua fabularum diversitate v. ad VIII, 540, et Heyne ad

Virg. Æneid. III, 578, ex quo loco Enceladum petiit Silius, qui sup.

v. 196, aliorum poetarum auctoritatem sequutus est, et vel eorum,

quæ supra dixerat, inmemor fuit, vel doctrinam expromere voluit,

quod tamen intempestive fecisse censendus est.

--_Cadmea_, Phœnicia, ut _Cadmea Tyros_ apud Prop. III, _xiii_, 7,

quia Cadmus fuit Phœnix. Cf. ad I, 6.

578. _Ætne_ Oxon. et Put. _Ethe_ R. 1, _Ætnæ_ Med. et Ven. Marsi.

Vulgo _Ætna_.

Nec mora, quin trepidos hac clade inrumpere muros 580

Signaque ferre Deum templis jam jamque fuisset,

Ni subito inportuna lues inimicaque pestis,

Invidia Divum pelagique labore, parata,

Polluto, miseris rapuisset gaudia, cælo.

580 seq. Levi transitu poeta, ut solet in omni carmine, ad

pestilentiam illa in clade ortam describendam progreditur: causas

morbi et omnem hanc calamitatem Livius, XXV, 26, adcuratius enarrat;

Ern. Conf. similes pestilentiæ descriptiones ap. Virg. Ge. III, 474

sqq., et Æn. III, 137 sq.; Thucyd. II, 47 sq.; Lucret. VI, 1136

sqq.; Manil. I, 880 sqq.; Ovid. Met. VII, 518 sqq.; Lucan. VI, 80

sqq., et alios, quos laudat Heyne ad Virg. ll.ll.

--_Nec mora_, nihil impediisset, obstitisset, _quin fuisset_ datum,

concessum, h.e. licuisset; sine inpedimento ac difficultate hac

occasione in urbem inrumpere potuisset Marcellus. Cf. ad I, 163.

[581.] _Signa ferre_, exercitum ducere.

--_templis Deum_, ad templa, ut I, 142.

583. _Invidia Divum_; cf. ad III, 78 (in V.L.); VI, 84, 340, 402, et

VII, 61.

--_pelagi labore_, ut XV, 179; Lefeb. In calamitate pugnæ navalis

cogitari possunt adfecta ex humoribus marinis, frigore, cadaveribus,

quibus _pollutum cælum_ dicitur, corpora: quæ omnia per partes mox

poeta enumerat; Ern.

581. _ferre... ruisset_ conj. N. Heins. Cf. ad I, 170. Sed vid.

not.

583. _pelagique vapore, parata_, vel _pelagine vapore coorta_

emend. N. Heins. qui recte monuit, inter causas pestilentiæ etiam

maris ac fluviorum exhalationes recenseri, ut apud Claud. Cons.

Hon. VI, 241, _amnisque vapore Sæviat aucta lues_. Sed vulgata

forte lectio eodem spectat, vid. not.

Criniger æstiferis Titan fervoribus auras, 585

Et patulam Cyanen lateque palustribus undis

Stagnantem Stygio Cocyti obplevit odore,

Temporaque auctumni, lætis florentia donis,

Fœdavit, rapidoque adcendit fulminis igni.

585. Poeta exornavit verba Liv. XXV, 26: «Tempore auctumni, et locis

natura gravibus, multo tamen magis extra urbem, quam in urbe,

intoleranda vis æstus per utraque castra omnium fere corpora movit.»

Hæc luxuriante varietate imaginum elata, et in vers. 590 seq.,

singula fere verba rei imaginem sistunt, sed ad miraculum quoque

aucta sunt; Ern. cf. Senec. Œd. 37 sqq.

--_Titan_, Sol, _criniger_, propter radios, vel quia Apollo crinitus

et intonsus est. Vid. ad I, 358, et VII, 196.

586. _Cyanen_; vid. sup. ad vers. 515.

587. _Stygio odore Cocyti_, pestifero vapore, qualis Cocyto est. Cf.

ad VI, 146 sq., 154; XII, 117 sq., 137; XIII, 566.

588 sq. _Tempora auctumni fœdavit et adcendit_; cf. Virg. Ge. III,

479, ibique Heyne, et Horat. Od. II, xiv, 15, ubi vid. Jani. Proprie

aer inflammatur et vaporibus corrumpitur.

585. _æstiferis_ scripti. Vulgo _astriferis_.

588. _lætis_ Col. Put. et priscæ edd. _lactis_ Ox. Vulgo _latis_.

Deinde _pomis_ pro _donis_ conj. N. Heins. Sed _dona auctumni_

dici poma, ut _Bacchi_ et _Cereris dona_ vinum et frumentum, jam

monuit Drak.

Fumabat crassus nebulis caliginis aer: 590

Squalebat tellus, vitiato fervida dorso;

Nec victum dabat, aut ullas languentibus umbras;

Atque ater picea vapor exspirabat in æthra.

591. _Squalebat tellus_; v. ad I, 211.

--_dorso_, superficie telluris.

592. Cf. Virg. Æn. III, 137... 142.

593. Conf. Scalig. Poet. V, 11.

--_picea æthra_, ut mox _nubibus atris_.

590. _crassæ caliginis_ emend. Gron. Obss. III, 7, prob. N. Heins.

Conf. sup. v. 313.

Vim primi sensere canes: mox nubibus atris

Fluxit deficiens penna labente volucris: 595

Inde feræ silvis sterni: tum serpere labes

Tartarea, atque haustis populari castra maniplis.

594. Peste primum adficiuntur animalia, ut ap. Virg. Ge. III, 480,

494 seq. et, quos Drak. laudavit, Thucyd. II, 50; Lucret. VI, 1222

seq.; Ovid. Met. VII, 536 seq.; Claud. in Rufin. I, 303 sq., et

Ammian. Marcell. XIX, 4, ubi v. Lindenbrog. Dausq. ad h.l. «Poetæ

magistri vestigiis inhærescunt Homer. Iliad. α, 50 (quod etiam

Ammian. l.l. notavit); ratio autem, quod boves, oves aliaque pecora

et jumenta solo incubant, indeque perniciabilem vaporem prima

trahunt. Quod præcipue verum, si inferne ea labes oboritur: nam si

cælo, aeriæ volucres contagionem primæ sentiant. Est et in canibus

peculiaris ratio, quia narem mergunt odoribus, et auram vitiatam

uberius sibi inspirant.»

595. _Fluxit_, defluxit, delapsa est. Cf. ad II, 131, et VII, 633.

597. _Tartarea labes_, ut _Acherusia pestis_, v. 613. Cf. ad VI,

154, et VIII, 21.

Arebat lingua, et gelidus per viscera sudor

Corpore manabat tremulo: descendere fauces

Abnuerant siccæ jussorum alimenta ciborum. 600

Aspera pulmonem tussis quatit, et per anhela

Igneus efflatur sitientum spiritus ora.

598. Graphice morbi symptomata et indicia adumbrantur, sed breviter

tantum, quia ornatius eadem extulerant poetæ supra ad v. 580

laudati.

599 sq. _Abnuerant fauces siccæ_, faucium siccitas inpedierat, ut

_nisi abnueret duritia_ ap. Plin. XXXVII, 10. Conf. Var. Lect.

--_fauces siccæ_ et tumidæ, quas _obsessas_ dixit Virgil. Ge. III,

508, ubi v. Heyne.

[600.] _ciborum jussorum_, quos quis jusserat descendere, vel capere

voluerat, jubente ac cogente fame et natura. Cf. ad IX, 504.

601. Conf. Lucret. VI, 1187, et Virg. Ge. III, 496 sq.

--_tussis Aspera_, quæ asperos facit homines et fauces raucas, ut

ap. Martial. XI, lxxxvii, 1.

598. _Ardebat lingua_ præstiterit, ut lingua aspera inflammatione

et intumescens designetur, vid. Heyne ad Virgil. Ge. III, 508.

599. _descendere fauci_, vel _fauce sicca_ reponendum putabat

N. Heins. coll. XIII, 708, 759. Rectius forte _descendere fauces

Abnuerant siccas... alimenta_ Drak. _justorum_, vel _missorum

ciborum_ quidam ap. Dausq. Pro _siccæ_ malim _septæ_, ut ap.

Lucan. VI, 1146, _ulceribus vocis via septa coibat_. Conf. Heyne

ad Virg. Ge. III, 508.

Lumina, ferre gravem vix subficientia lucem,

Unca nare jacent, saniesque inmixta cruore

Exspuitur, membrisque cutis tegit ossa peresis. 605

Heu dolor! insignis notis bellator in armis

Ignavo rapitur leto! jactantur in ignem

Dona superba virum, multo Mavorte parata!

603 sq. _Lumina jacent_, dejecta sunt et demissa in terram, ut ap.

Ovid. Met. IV, 144, et XI, 618. _Jacens vultus languido obtutu

stupet_ dixit Seneca, Agam. 238, et in descriptione pestis Œdip.

187, _Oculi rigent_, ut Virg. Ge. III, 523, _oculos stupor urqet

inertes_. Sed possis etiam intelligere oculos depressos, vel ut sup.

II, 465, _lumina retro exesis fugientia genis_. Sic _cavati oculi_

ap. Lucret. VI, 1192.

[604.] _Unca nare_, ut apud Lucret. VI, 1191, _Compressæ nares, nasi

primoris acumen Tenue_, et apud Senec. Œd. 189, _Stillatque niger

naris aduncæ Cruor_.

607. _Ignavo leto_, ut _ignobile letum_, III, 123, ubi vid. not.

Conf. Hermanni Mythol. Tom. I, p. 384 not.

Subcubuit medicina malis: cumulantur acervo

Labentum, et magno cineres sese aggere tollunt. 610

Passim etiam deserta jacent inhumataque late

Corpora, pestiferos tetigisse timentibus artus.

Serpit pascendo crescens Acherusia pestis,

Nec leviore quatit Trinacria mœnia luctu,

Pœnorumque parem castris fert atra laborem. 615

Æquato par exitio, et communis ubique

Ira Deum, atque eadem leti versatur imago.

609. _Subcubuit medicina malis_, ut ap. poetas, a Drak. jam

laudatos, Lucret. VI, 1224 (_Nec ratio remedî communis certa

dabatur_); Manil. I, 885 (_Nec locus artis erat medicæ, nec vota

valebunt_); Ovid. Met. VII, 527.

609 sq. Cf. Liv. XXV, 26; Manil. I, 887 sq.; Lucr. VI, 1213 sq.,

1233... 1256; Scalig. Poet. V, 11.

613... 617. Magna orationis luxurie poeta expressit verba Liv. XXV,

26 extr. «Multo major vis pestis Pœnorum castra quam Romana ad

fecerat, etc.»

--_pascendo_, depascendo, carpendo, consummendo.

--_Acherusia pestis_; vid. ad v. 597. Tria verba _serpit pascendo

crescens_ ejusdem significatus esse putabat Barth. Adv. XXII, 14.

Eum tamen ineptire, et nullam hic esse tautologiam monet Lefeb.

614 sq. _Nec leviore luctu_ et _parem laborem_; immo _multo major

vis pestis_, apud Liv. l.l.

--_Trinacria_, Sicula, _mœnia_, Syracusas.

[615.] _Pœnorum castris_, ante urbem positis, quibus Himilco et

Hippocrates præerant. Livius, XXV, 26; Lenz.

--_laborem_; cf. ad VI, 386, et XII, 78.

609. _acervi_ conj. N. Heins. et Scalig. Poet. V, 11. Sed vulgatam

lect. e verbis sq. _magno sese aggere tollunt_ firmat Lefeb.

Nulla tamen Latios fregit vis dura malorum,

Incolumi ductore, viros, clademque rependit

Unum inter strages tutum caput: ut gravis ergo 620

Primum letiferos repressit Sirius æstus,

Et minuere avidæ mortis contagia pestes;

Ceu, sidente Noto quum se maria alta reponunt,

Propulsa invadit piscator cærula cymba;

Sic tandem ereptam morbis grassantibus armat 625

Marcellus pubem, lustratis rite maniplis.

618 sqq. Adcuratius rerum ordinem exponit Liv. XXV, 27 seq., 30 sq.

[621.] _Sirius_ h.l. æstus cæli, qui eo oriente ingruit, et

pestilentiæ causa est, ut XVI, 99, et ap. Virg. Æn. III, 141, et Ge.

IV, 425, ad quæ loca vid. Heyne.

618. _Latio_ Put. Deinde _vis dira_ maluerit N. Heins. ut _dira

lues_ ap. Ovid. Met. VII, 523.

619. _clademque_, non _cladesque_, scripti.

620. _ægre_ pro _ergo_ malebat N. Heins.

622. _minuere_ Col. quod etiam conj. Gron. Obss. III, 7; _timuere_

Oxon. Put. R. 1, Parm. Med. _posuere_ R. 2, Ben. Marsi ed. et inde

aliæ, quod placet Lefeb. sed displicebat Gronov. et N. Heins. quia

_reponunt_ proxime subsequitur.

Circumstant alacres signa, auditisque tubarum

Respirant læti clangoribus: itur in hostem;

Et, si fata ferant, juvat inter prælia ferro

Posse mori: socium miseret, qui sorte pudenda 630

In morem pecudum effudere cubilibus atris

Inlaudatam animam; tumulos inhonoraque busta

Respiciunt, et, vel nullo jacuisse sepulcro,

631. _cubilibus atris_, tentoriis vel obscuris casis terrenis, vel

sepulcris; Lenz. Immo in lectis tristibus.

632. _Inlaudatam animam_, et _inhonora busta_; conf. ad lib. III,

v. 123.

627. Ita scripti omnes et R. 2, nisi quod per compend. scripturæ

_audisque_ in Tell. et hinc vitiose _avidisque_ in Oxon. Put. et

priscis edd. Vulgo _Signaque circumstant alacres, avidisque

tubarum_, etc.

628. _ad_ pro _in_ Parm. _ire et in hostem_, vel _ire per hostem_

conj. N. Heins.

630. _forte_ Tell. _sorte_ in reliquis scriptis et edd. vetustis.

Vulgo _morte_.

Quam debellari morbis, placet. Ardua primus

Ad muros dux signa rapit: tenuata jacendo 635

Et macie galeis abscondunt ora, malusque,

Ne sit spes hosti, velatur casside pallor.

634. _placet_, scil. _magis_, vel _potius_, quæ particulæ in

comparationibus passim omittuntur, ut Gr. μᾶλλον; cf. Stroth. ad

Liv. III, 40, not. b. Ernesti ad Tac. Ann. I, 57; Intpp. Plaut. Rud.

IV, iv, 70, et Justin. VI, 1; Schol. ad Homer. Iliad. α, 117; Kœn.

ad Gregor. p. 20, et Valken. ad Herodot. III, 40. Nolim tamen id

inter hebraismos referre cum Lefeb.

635. Mirum poetæ commentum, galeis et casside milites ora ex morbo

marcescentia et pallida contexisse: sed id quodammodo excusat addita

causa, _ne sit spes hosti_, ne conspecto militum pallore et macie

hostes spem victoriæ concipiant; Ern.

--_jacendo_, languendo, ut ap. Tibull. I, iv, 31, vel potius

ægrotando, ut ap. Plin. Ep. V, 9, et Cic. ad Div. IX, 20 extr.

636. Quoniam pallor utique hosti videndus fuisset, si milites caput

solum texissent, non et faciem, veteribus etiam clausiles fuisse

galeas, quales recentiori ævo, ab equitibus præcipue, in bello

gestatæ sint, putabat Barth. Adv. XXII, 14, ad Stat. Theb. IV, 20;

XI, 373 sq. et ad Claud. in Rufin. II, 257, quod ex eo repetiit

Fabrett. ad Column. Traj. c. VII, p. 213: conf. tamen Lips. Mil.

Rom. III, 5; Drak.

636. _Et macie_, pro vulg. _Et maciem_ ex vet. ed. Marsi recepit

Drakenb. ut et conj. Dausq. et vir doctus ad marg. R. 1;

_Marcidaque in galeis_ emend. N. Heins. quem vide ad Claudian. in

Eutrop. I, 111; _Et macie in galeis_ Barth. Adv. IX, 3. Mox

_malisque_ Put. non inprob. N. Heins. ut sensus sit: ne spes et

fiducia hosti subnascatur ex malis suis.

637. _vallatur_ Put. _celatur_ conj. N. Heins. vulgare verbum

substituens poetico.

Infundunt rapidum convulsis mœnibus agmen,

Condensique ruunt: tot bellis invia tecta,

Totque uno introitu capiuntur militis arces. 640

638. De expugnatione urbis vide fragm. Polybii n. 11, Opp. Tom. V,

pag. 32... 35, edit. Scweigh. Liv. XXV, 24, 30, 31; Plut. in

Marcello, pag. 308. De _foro_ magno quod Achradinæ, et de vasto

_theatro_ (v. 644), quod in alia urbis parte, Neapoli, erat, vide

_Bartel’s Briefe über Calabrien und Sicilien_, T. III, pag. 126...

135; Lenz.

639. _tot bellis invia tecta_; conf. sup. v. 281 seq.

640. _Tot arces_; vid. sup. ad v. 181 et 277 sqq.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 260 / 438 题