318. _adpulit undas_, ut inf. v. 418, Put.

Trabs fabre teres, atque, erasis undique nodis, 320

Navali similis malo, præfixa gerebat

Uncæ tela manus: ea celso ex aggere muri

Bellantes curvi rapiebat in aera ferri

Unguibus, et mediam revocata ferebat in urbem.

320. Describitur machina Archimedis, qua navibus hostium nocuit,

_tolleno_, Gr. καρχήσιον. Vide Liv. XXIV, 34; Polyb. VIII, 7 (ubi

conf. Schweigh.); Athenæus, V, p. 208; Plut. in Marcello, Opp. T. I,

p. 306, edit. Frft. Tzetz. Chil. II, 35; Oribas. de machinam. VI,

24.

322. _Uncæ tela manus_, mox _ungues curvi ferri_, et v. 327,

_chalybs morsusque tenaces_. Livio l.l. dicuntur _ferrea manus_;

Polyb. VIII, 8, χεῖρ σιδηρᾶ ἐξ ἁλύσεως δεδεμένη; Plut. in Marcello

l.c. χεῖρες σιδηραῖ ἡ στόματα εἰκασμένα γεράνων, et _harpagones_

aliis.

--_aggere muri_; v. ad lib. I, 265.

323. _Bellantes_, milites e navibus adreptos Silius de suo addidit:

Livii narratio ad naves tantum conreptas et in mare depressas

pertinet, quam poeta, vss. 326... 332, luculenter et eleganti ornatu

expressit; Ernesti. Sed congruit Polybius, ex quo Livius etiam sua

hausit, lib. VIII, c. 9: Οὐκ ὀλίγα δὲ καὶ ταῖς χερσὶ ταῖς ἐκ τῶν

μηχανῶν ἐκακοποίουν· σὺν αὐτοῖς γὰρ τοῖς ὅπλοις τοὺς ἄνδρας

ἐξαιροῦντες ἐῤῥίπτουν.

320. _Trabs trabe cincta teres, erasis u. n._ Put. Hinc _Trabs

trabe juncta teres derasis_ (ut _decisis undique ramis_ ap. Virg.

Æn. XI, 5) _undique nodis_ emend. Lefeb. quia duæ certe trabes

requirantur 325. _vis ulla_ Col. _vix illa, quin s. t._ Put. _Nec

solos fixura viros_ suspicabatur N. Heins.

Nec solos vis illa viros, quin sæpe triremem 325

Belligeræ rapuere trabes, quum desuper actum

Incuterent puppi chalybem morsusque tenaces.

Qui, simul adfixo vicina in robora ferro,

Sustulerant sublime ratem (miserabile visu!),

Per subitum rursus laxatis arte catenis 330

Tanta præcipitem reddebant mole profundo,

Ut totam haurirent undæ cum milite puppem.

[327.] _morsus tenaces_; cf. ad VII, 624.

330. _Per subitum_; v. ad VII, 527.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 258 / 438 题