159. Ita Ox. et Put. Vulgo _Invadit juvenem ferro_.

At miser, audita victoris voce, trementem

Cunctantemque animam Stygia ceu sede reducens,

Cassidis a mento malefidæ vincula rumpit,

Jungebatque preces, atque addere verba parabat.

162. Cf. VII, 586, 734, 741.

163. _Cassidis malefidæ_, quatenus nunc, quum agnosci ab hoste

vellet, cassis incommodo tempore vultum et os tegebat; Ernesti. Immo

_male fida_ dicitur, quia nullo usui fuerat Beryæ, isque frustra ei

confiderat: nam _fida_ arma, quod idem V. Cl. recte monet, vocantur,

quæ nos tegunt adversus impetum hostis. Cf. ad IV, 24.

161. _At_, non _Ac_, scripti, R. 1, Parm. Med.

162. _ceu_ Col. Put. R. 2, _cui_ Ox. Vulgo _tunc_.

163. _rumpit_, non _rupit_, scripti.

Sed, subito adspectu et noto conterritus ore, 165

Tyrrhenus ferrumque manu revocavit, et ultro

Talia cum gemitu lacrimis effudit obortis:

«Ne, quæso, supplex lucem dubiusque precare;

Fas hostem servare mihi: multo optimus ille

Militiæ, cui postremum est primumque, tueri 170

Inter bella fidem: tu letum evadere nobis

Das prior, et servas nondum servatus ab hoste.

169. _Multo_, longe _optimus militiæ_, miles. Cf. ad IV, 530, et

VII, 619. Hæc tamen in tali carmine languere, recte putat Ern.

170. Proverbialis locutio, de qua vid. Erasm. in Adag. tit. II,

Drak. Cf. XI, 163 sq.

171 sq. Ernesti: «_letum das prior evadere_, dabas olim, quum mihi

parceres, et captivum tecum abduceres, et tunc _servabas me nondum

servatus_, h.e. priusquam te mihi beneficio servatæ vitæ obligaram.

In verbis ludentem antithesibus poetam adnoscas. Sed quotusquisque

poeta est, qui ita non ludat?»

165. _conterritur_ Ox.

167. _effundit_ Put. R. 1, Parm. Med. In iisdem _abortis_, quod

plurimis locis Ovidio perperam adseri a Gebhardo Crep. I, 12,

monuit Drak.

Haud equidem indignum memet, quæ tristia vidi,

Abnuerim, dignumque iterum in pejora revolvi;

Si tibi per medios ignes mediosque per enses 175

Non dederit mea dextra viam.» Sic fatur, et ultro

Adtollit, vitaque exæquat munera vitæ.

173 seq. _indignum_ iis, _quæ tristia_, etc. Putaverim me

captivitate pristina, atque adeo multo atrociore dignum, si te nunc

non defenderem ab hostibus: quæ singula ad grati animi sensum

adcommodate dicta sunt, sed languidius, meo sensu, quam ut altius

animum lectoris adficere possint; Ern.

175. Imitat. Horat. Od. IV, xiv, 24, ubi Jani monet, _medios ignes_

dici medium pugnæ fervorem, τὸ θερμὸν τῆς μάχης, ut ap. Hom. δαΐς,

πῦρ αἰθόμενον et θεσπιδαὲς, Iliad. κ, 246; ν, 286; μ, 177, ubi v.

Koeppen. Διὰ πυρὸς, per summum periculum, dixisse Eurip. Androm.

v. 488, et Electr. vers. 1182 (ubi v. Barnes.), notavit Doering. V,

III, in Eclog. vet. poett. lat. ad nostrum Sil. XV, 41.

177. _vita exæquat munera vitæ_, beneficium reddit, servans vitam

Beryæ, cui ipse suam debebat.

177. _Possis et victoque exæquat_, judice N. Heins. Withof. unice

legendum monebat: _curaque exæquat mun. vitæ_, hoc est, ejus cui

modo vitam donaverat, curam gerit beneficio non minori, ne

scilicet in aliud periculum incidat.

At, compos Sicula primum certaminis ora

Cœpti, Marcellus victricia signa, quieto

Agmine progrediens, Ephyræa ad mœnia vertit. 180

178 sqq. _compos certaminis cœpti_, victor in primo prælio, quod in

Sicilia commiserat.

[179.] _quieto Agmine_, a nullis hostibus jam lacessito, Lefeb. quia

experiri voluit, an Syracusanos posset ad officium reducere; Mars.

Hinc primum Syracusas misit legatos, quibus demum re infecta

redeuntibus urbem obpugnare cœpit. Cf. v. 182 sq., et Liv. XXIV, 27

sq. et 33.

[180.] _Ephyræa mœnia, Syracusæ_. Vide sup. ad v. 52.

178. _At Campis Sicula primi c. o. Captis Marcellus_ R. 1, Parm.

Med. _Cœpti Marcellus_ scripti. Vulgo _Marcellus cœpti_.

Inde Syracosias castris circumdedit arces.

Sed ferri languebat amor: sedare monendo

Pectora cæca virum, atque iras evellere avebat.

181. _arces_ quatuor inf. v. 281. Ea tanta erat urbs, ut ex quatuor

urbibus maximis constaret, quæ _Insula_, seu _Nasus_, Νᾶσος, Νῆσος,

vel _Ortygia_, _Acradina_ (Ἀχραδινὴ, Plut. in Marcello, p. 308, et

Diodor. XI, 68; XIV, 64), _Tyche_ et _Neapolis_ dicebantur: unde

_quadruplices Syracusæ_ ap. Auson. de urbib. XI, 1. De hisce

partibus v. Cic. Verr. IV, 53, et Liv. XXV, 24 sqq. Iis ab aliis

additur quinta, _Epipolæ_, urbs prærupta et minus habitata, quam

Dionysius muro circumdatam Syracusis adjunxit. Vid. Diodor. XIV, 19.

Inde Syracusæ πεντάπολις ap. Strab. VI, p. 186 al., 270 al., 415.

Florus vero triplicem urbi murum totidemque arces tribuit, lib. II,

c. 6. Cf. Dorvill. Itin. Sic. p. 177 seq., et Schweigh. ad Polyb.

VIII, 5. De Syracusis hujusque oppidi situ, portu, etc., vide

_Bartels Briefe über Calabrien und Sicilien_, tom. III, p. 76...

148.

182 seq. Eadem fuit mens Henrici IV, quum Lutetiam obsideret:

_Eux seuls voulaient se perdre, il voulut les gagner._

_Heureux, si sa bonté, prévenant leur audace,_

_Forçait ces malheureux à lui demander grace!_

_Pouvant les emporter, il les fait investir,_

_Il laisse à leurs fureurs le temps du repentir._

_Voltaire, Henriade, ch. X._ _Ed._

183. _avellere_ sec. Marsi Ven. et inde aliæ edd. sono auribus

ingrato, _havebat_ Col. _habebat_ Oxon. et Put.

Nec (renuant si forte sibi, et si mitia malle

Credant esse metum) laxis servatur omissa 185

Obsidio claustris: quin contra intentior ipse

Invigilat cautis, frontem inperterritus, armis;

Et struit arcana necopina pericula cura.

Haud secus Eridani stagnis ripave Caystri

Innatat albus olor, pronoque inmobile corpus 190

Dat fluvio, et pedibus tacitas eremigat undas.

184 sq. Obsidio quamvis remissa, tamen non est neglecta, si forte

Syracusani monitis Marcelli morem non gerant, eumque existiment

propter metum mitius agere; Ern. Præivit Gron. Obss. III, 7, ubi

h.l. ita inlustravit: «_Nec omissa_, et non remissa (ut _omissus_

adject. pro _negligens_ apud Terent. Heaut. V, ii, 9, et Adelph. V,

iii, 44), sive diligens, laxis et remotioribus ab urbe claustris,

obsidio servatur (ut _vigilias servat_ ap. Senec. de tranq. an.

c. 3) a Marcello, si forte repellant sese, et, quod solet fieri,

credant diffidentia virium pacem obferri a Romanis.» Lefeb. hæc

notavit: «_Metum_: non absimile quod Galli in Justino, lib.

XXIV, 5.» _Brevi sensurum_, etc. Nemo autem Marcello moderatior.

Vide Val. Max. IV, i, 7: in voc. _servatur_ frustra otiantur Gron.

et alii. Locus clarus desumitur e verbis Liv. XXIV, 36: «ne frustra

adsidendo spectandoque obsidionem sociorum tempus tereret.» Sed ibi

de Himilcone et longe alia re sermo est.

188. _necopina_, ut IX, 98.

--_pericula struit arcana cura_, quatenus omnia ad obpugnandam urbem

necessaria instruxerat, ut præsto essent, quum primum iis opus

haberet: quam secretam Marcelli curam et tacitam machinationem poeta

illustrat v. 189 seq. consuetudine oloris, qui, quamvis immobili

corpore undis innatans, tamen sub aqua pedibus agitandis remigare

solet; Ern. De tali comparationem genere, conf. ad VII, 139 sq., et

XIII, 24 sqq.

184. _renuant si forte, sibi et si_, etc. distinguebat Barth. Adv.

IX, 3, qui sensum hujus loci non percepit.

185. _servatur_, non _aufertur_, scripti et priscæ edd.

187. _frontem_ Oxon. probb. N. Heins. Drak. et Gron. Obss. III, 7,

_nunc_ Put. _tunc_ vetustæ edd. Vulgatam lect. _fronte_ reduxit

Lef.

Interea, dum incerta labat sententia clausis,

Exciti populi atque urbes socia arma ferebant:

Incumbens Messana freto, minimumque revulsa

Discreta Italia, atque Osco memorabilis ortu: 195

192. Livius, XXIV, 35... 39, memorat, Marcellum, Syracusis obsidione

clausis, cum tertia fere exercitus parte profectum esse ad

recipiendas urbes Siciliæ, quæ in motu rerum ad Pœnos defecissent.

Hinc poeta, more suo, singula recenset oppida, quæ et Punicarum

(v. 194... 247, 258... 276) et Romanarum partium (248... 257)

fuerint, in quo fere arbitrium suum sequitur. Cf. ad III, 222 sqq.,

et VIII, 356 sqq.

194 sq. _Messana, Osco memorabilis ortu_; v. ad I, 662.

--_Incumbens freto_, ad fretum Siculum sita, ubi Sicilia ab Italia

_minimum discreta_ est, distat.

--_revulsa Italia_; v. sup. ad v. 11 sqq.

194. _Messena_ Col. et Ox. Gr. Μεσσήνη. Sed in numis Græcorum

Siculorumque ut plurimum ΜΕΣΣΑΝΙΩΝ occurrit, nisi quod ap. Parutam

exstat numus argenteus, in quo latinis literis MESSENION, et

alius, in quo MESSANI; N. Heins.

Tum Catane, nimium ardenti vicina Typhœo,

Et generasse Pios quondam celeberrima Fratres,

Et, cui non licitum fatis, Camarina, moveri.

196. _Catane_, Κατάνη, seu _Catina_ (v. Var. Lect.), _nimium vicina_

(ut simil. loc. Virg. Ecl. I, 28) _ardenti Typhœo_, h.e. Ætnæ, quæ

huic giganti inposita credebatur. Vid. ad VIII, 540. «Ætna mons

ultra solitum exarsit, et torrentibus igneis superfusis lateque

circumfluentibus Catanam, urbemque finesque ejus obpressit,» Oros.

V, 13. Cf. Diodor. IV, et Strab. VI, pag. 185. al., 269 al., 412.

Plura de hoc opp. v. in Dorvillii Sicula, c. 13, et Cluveri Sicil.

ant. I, 9.

197. _Pios Fratres_, Amphinomum et Anapiam, seu Anapin et Anapum,

qui parentes suos humeris sublatos per medias Ætnæ flammas

portarunt. Vid. Strab. l.c. Conon. Narr. 43; Senec. de Ben. III, 37;

Solin. c. 11; Val. Max. V, iv, 4; Claud. Idyll. 7 de Piis Fratribus

(ubi vid. Barth. N. Heins. et Gesn.); Salmas. Exerc. Plin. p. 78;

Olear. ad Philostr. vit. Apollon. Tyan. I, 17, et Cluveri Sic, ant.

I, 9. De Piis Fratribus, Amphinomo et Anapia, singulari nuper

libello egit clarissimus Roos.

198. Verba Virg. Æn. III, 700, ubi Servius hæc notavit: «_Camarina_

palus est juxta ejusdem nominis oppidum; de qua quodam tempore, quum

siccata pestilentiam creasset, consultus Apollo, an eam penitus

exhaurire deberent, respondit: Μὴ κίνει Καμαρίναν, ἀκίνητος γὰρ

ἀμείνων· quo contemto, exsiccaverunt paludem, et carentes

pestilentia, per eam partem ingressis hostibus, pœnas dederunt.» Cf.

Heyne ad Virgil. l.c. Cluver. Sic. ant. I, 14; Vib. Sequest. p. 275

sq., ed. Oberl. et _Brydon’s Travels through Sicily and Malta_, qui

noxias hujus paludis (_Lago di Camarana_) exhalationes etiam nunc

procul in locis, qui mille passus distent, sentiri testatur.

196. _Catane_ ed. Parm. Gryph. Raphel. et ad marg. R. 1, Gr.

Κατάνη, et sic quoque semper Rom. Vulgo _Catine_, quam posterioris

ævi scripturam esse putabat Cluv. in Sicil. ant. I, 9, refrag.

Salmas. Exerc. Plin. p. 78. _Catane_, si non ubique, certe h.l.

scribendum censebat Drak. quia Silius nomen hujus urbis Græco more

per secundam vocalem terminaverit, adeoque probabile sit, totum

nomen Græce ab eo elatum esse.

198. _Camarina_, Graecorum more, non _Camerina_, Ox. cum edd.

R. 1, Parm. Gryph. Marsi et Martini Herbip. Conf. Heins. ad Claud.

R. P. II, 52; Pier. et Heyne ad Virgil. Æn. III, 701.

Tum, quae nectareis vocat ad certamen Hymetton,

Audax Hybla, favis, palmæque arbusta Selinus: 200

199 sq. Vid. sup. ad v. 26.

[200.] _Selinus_, nunc _Selinonte_, ad Fluv. ejusd. nominis, prope

Lilybæum, urbs a Syracusanis condita, et ab Hannibale diruta, sed ab

Hermocrate restituta.

--_palmæ arbusta_; vid. Var. Lect.

200. Vulgo _palmis quoque onusta Selinus_: sed _palmaque arbusta_

in scriptis et priscis edd. unde _palmisque arbusta S._ reposuit

Lefeb. coll. Plin. X, 29, qui _arbustum agrum_ pro agro arboribus

consito dixit, non vero _agrum palmis arbustum_. Nostram lectionem

recepere Cellar. Drak. et Ern. ex emend. Gron. Obss. III, 7, qui

tamen suspicabatur, latere vocabulum loci, quem Selinus palmarum

fertilitate, ut Hymetton Hybla favis, provocare videatur, et forte

legendum esse _palmis Phœnica_, vel _palma Hierichunta Selinus_;

conf. Plin. XIII, 4. Sed nostra lectio vera videbatur N. Heins.

qui cum Gron. contulit Lucan. III, 216, _arbusto palmarum dives

Idume_. Ita Selinus exquisite dicitur _palmæ_ h.e. palmarum

_arbusta_, ut _palmosa_ Virg. Æn. III, 705 (ubi vid. Heyne); nisi

cum Cell. sic verba jungere malis: Selinus ad certamen vocat

palmarum arbusta, ut Hybla Hymetti mella.

Et, justi quondam portus, nunc litore solo

Subsidium infidum fugientibus æquora, Myle.

201 sq. _Myle_, vel potius _Mylæ_ (v. Var. Lect.), urbs marit. prope

Pelorum, de qua vid. Plin. II, 98; III, 8; Suet. Aug. 16; Vellei.

II, 79; Polyb. I, 9 et 23; Appian. b. civ. V, 105... 116; Cluver.

Sic. II, 5, αἱ Μύλαι λιμὴν ap. Scylac. pag. 10. Ibi naufragium fecit

Ulysses, de quo v. Scalig. ad Phot. c. 190.

--De Mylarum portu vid. Sen. Nat. Quæst. III, 26, extr. _Ed._

202. _Mylæ_ scribendum censebat N. Heins. Recte, opinor: præter

Silium certe nullus auctor, neque Græcus neque Romanus, singulari

numero urbis nomen extulit. Locum enim Livii XXIV, 30, a Dausq.

laudatum, ad Mylam fluvium spectare, jam monuit Drak.

Nec non altus Eryx, nec non et vertice celso

Centuripæ, largoque virens Entella Lyæo,

Entella, Hectoreo dilectum nomen Acestæ. 205

203. _Eryx_ opp. ad radices Erycis montis, in quo templum Veneris

Erycinæ. Cf. ad VI, 697; Polyb. I, 55 et 58 seq.; II, 7; Strab. VI,

pag. 188.

--_altus_; nam Eryx maximus Siciliæ mons post Ætnam. Vid. Polyb. et

Strab. ll.cc.

204. _Centuripæ_ XII M.P. ab Ætna, si fides habenda Itiner. Anton.

p. 93. Conf. Cluver. Sic. Ant. II, 6, et Dorvillii Sicula, p. 167,

qui urbem (hod. _Certolibi_) in jugis Ætnæis ponit. Vid. et V.L. et

Cic. orat. frument. c. 45.

--_Entella_ ad Crimissum fl. _largo virens Lyæo_, vino abundans.

Conf. Cluv. Sic. ant. II, 12; Cic. l.c. cap. 6 et 43.

205. Cf. Virgil. Æn. V, 387 seq. ibique Heyne in Exc. III, ubi

monet, Silium sequi Maronis fidem, secundum quam Entellus inter

ceteros Acestæ comites ante Æneæ tempora in Siciliam venerit eique

junctus fuerit amicitia.

203. _nec non et_ Put. ut XI, 111, et 277; Virgil. Æn. I, 707 al.

probb. N. Heins. et Drak. Vulgatam lect. _nec non e_ revocavit

Lefeb.

204. _Centuripæ_ Col. αἱ Κεντούριπαι Ptol. et sic Cic. Plin. et

al. At τὰ Κεντόριπα Strab. Polyb. aliisque Græc. auctoribus

dicitur, et ΚΕΝΤΟΡΙΠΙΝΩΝ passim legitur in antiquis hujus oppidi

numis, unde et _Centoripæ_ h.l. legi posse monet N. Heins. Conf.

Wessel. ad Antonin. Itin. p. 93, et Dorvillii Sicula p. 167. Vulgo

_Centuripe_, sine exemplo.

Non Thapsos, non e tumulis glacialibus Acræ

Defuerunt: Agyrina manus, geminoque Lacone

Tyndaris adtollens sese adfluit: altor equorum

Mille rapit turmam, atque hinnitibus aera flammat,

Pulveream volvens Agragas ad inania nubem. 210

206. _Thapsus_ peninsula, non procul Syracusis, cum oppido. Vid.

Steph. Byz.; Thucyd. VI, p. 478; Heyne ad Virgil. Æneid. III, 689,

et Cluv. Sic. ant. I, 11.

--_Acræ_, a Syracusanis conditæ prope mare Ionium et Pachynum prom,

Cf. Steph. Byz., Thucyd. VI, pag. 413, et Cluver. II, 10, _e tumulis

glacialibus_, propter situm editiorem, quem ipsum quoque urbis nomen

indicat.

[207.] _Agyrina manus_; v. Var. Lect.

208. _Tyndaris_, Τύνδαρις, seu Τυνδάριον, ad Heliconem amnem, de quo

v. Diodor. XIV, 79, et Cluver. II, 5.

--_adtollens sese_, superba (ut XIII, 224), h.e. clara origine: nam

nomen deducitur a _gemino Lacone_, Castore et Polluce, _Tyndaridis_,

_Tyndarei_ et Ledæ filiis; quo significatur oppidum a Laconibus

conditum.

--_adfluit_, copiose, multis cum copiis advenit, ut ap. Virg. Æn.

II, 796; Liv. XXXIX, 31 al. Cf. ad VIII, 604.

--_Agragas_, vel rectius forte _Acragas_, mons et oppidum in eo,

quod vulgo _Agrigentum_ dicitur, et adcuratissime describitur a

Polyb. IX, 27. Cf. idem I, 17 sqq.; II, 7; XII, 25.

--_altor equorum Acragas_, ut ap. Virg. Æneid. III, 704, ubi v.

Heyne. Agrigentinos ad ἱππομανίαν usque equos aluisse, monet Ernesti

coll. Plin. VIII, 42 seu 64: «Agrigenti complurium equorum tumuli

pyramides habent.»

[209.] _rapit_; v. ad IV, 218.

--_hinnitibus aera flammæ_, ut _cælum_, vel _urbem clamoribus

incendere_, dixit Virg. Æn. X, 895, et XI, 147, ad quæ loca v.

Heyne.

[210.] _Pulveream volvens nubem_, ut II, 174.

--_ad inania_, in cælum, seu aerem. Cf. Ind. et sup. ad I, 97.

206. _Thapsus_ est ex emend. N. Heins. Græc. Θάψος, conf. Intpp.

ad Ovid. Fast. IV, 477, et Virg. Æn. III, 689; Cluver. Sic. ant.

I, 11. Vulgo _Tapsos_.

207. _Agyrina_ recepi cum Cell. ex emend. Gron. Obss. III, 7, pro

vulg. _Agathyrna_: nam _Agathyrna_ inf. v. 259, inter urbes Pœnis

faventes recensetur, neque gentile est, ut cum _manus_ jungi

possit. Idem, vel _Agyrena_, quod receptum est a Lefeb. et Ern.,

conj. N. Heins. Nam Ἀγύρηνα dicitur Steph. Byz. et Ἀγυρηναῖοι

Diodoro; at aliis Ἀγύριον (unde _Agyrinus_), Ἀγύρινα (unde

Ἀγυριναῖοι in numis), Ἀγούριον Ptol. _Agurium_ Antonino, _Agyrium_

(et inde _Agyrinensis_) Cic. frument. c. 27, et in Verr. II, 9;

III, 18 et 27; V, 62; Ἀργύριον Diodor. (cujus patria fuit) lib. I,

4, pro quo Ἀγύριον scribendum putabat Cluver. Sic. ant. II, 6,

refrag. Holsten. quia urbs hodie _Argyro_, seu _Argirone_, vel _S.

Filippo d’Argirone_ (ad dextram Symæthi fl. ripam, non procul a

Centuripis) dicatur. _Abacæna_ etiam legi posse credebat N. Heins.

Ἀβακαῖνον urbs prope Tyndarim, quacum etiam h.l. conjungitur, vid.

Diodor. XIV, 79, et Cluver. II, 12. _Agathyrsa manus_ corrig.

Hermol. Barb. ad Plin. III, 8, male! vid. ad v. 259.

208. _adfluit_ Col. vid. ad VIII, 604. Vulg. _adfuit_. Sed illud

exquisitius est, et paulo ante præcessit _defuerunt_. Deinde

_altor_ Col. Sed _altus_, h.e. in edito loco situs, Oxon. et Put.

cum priscis edd. ante Junt. in qua Nicander primus _altor_

restituit. Utraque lectio firmari potest ex Virg. Æn. III, 703,

704; _Arduus Acragas... magnanimum quondam generator equorum_. Τὸ

_altor_ vero duriorem efficit orationem: _Acragas altor equorum

rapit turmam mille_ scilicet equorum.

209. _turmam_ Col. Oxon. Tell. _turbam_ Put. Vulgo _turmas_,

laborante versu, nec restituitur metrum, si τὸ _atque_ deleveris

cum D. Heins. _Mille rapit turmas, quæ h. a. flammant_ emend.

Dausq. _flammant... Agragas_ Col. non inprob. N. Heins. coll. III,

222, ubi plura laudavi exempla, quæ tamen diversi sunt generis.

Cf. Heyne ad Virg. Æn. VI, 209.

210. _Agragas_, non _Acragas_, in omnibus fere libris et scriptis

et editis, vid. Heins. ad Ovid. Fast. IV, 475, et Intpp. ad Virg.

Æn. III, 703. Memorabilis potissimum locus Steph. Byz. voc.

Ἀκράγαντες: Πολύβιος φησὶ, τὸν ποταμὸν καὶ τὴν πόλιν ἀπὸ τῆς χώρας

ὠνομᾶσθαι Ἀκράγης (vel rectius forte Ἄκρα γῆς, vel Dor. Ἄκρα γᾶς,

præstantissima terræ) διὰ τὸ εὔγειον, hoc est propter soli

fertilitatem; _ad inania_ ex emend. Gron. Obss. III, 7, pro vulg.

_ad mœnia_.

Ductor Grosphus erat, cujus cælata gerebat

Taurum parma trucem, pœnæ monimenta vetustæ.

Ille, ubi torreret subjectis corpora flammis,

Mutabat gemitus mugitibus; actaque veras

Credere erat stabulis armenta effundere voces. 215

Haud inpune quidem: nam diræ conditor artis

Ipse suo moriens inmugit flebile tauro.

211 sqq. _Grosphus Ductor_ Agrigentinorum, in clipeo gerens cælatam

effigiem tauri Phalaridis, tyranni Agrigentini. Cf. ad I, 407.

Taurus ille æneus fuit et tanta arte factus, ut, si homines in eum

inclusi lente subdito igni torrerentur sonumque lugubrem ederent,

mugitus tauri audiretur: Perillus vero, _conditor diræ artis_, h.e.

inventor tauri artificiosi, primus in eo inclusus est. Hæc vel

tironibus nota ex Ovid. A. A. I, 653 sq., et Trist. III, XI, 41

sqq.; Plin. XXXIV, 8; Cic. Verr. IV, 33 et al. Ea falso in fabulas

relata esse a Timæo, docet Diodor., XIII, p. 211. Sed mirum esse

Silianæ phantasiæ lusum, quo res remotissimæ ex inproviso adreptæ,

et satis quidem apte, conjungantur, bene monet Ernesti.

215. _Credere erat_, ut I, 163.

211. _Crespus_ Put. Sed _Grosphus_ nomen Siculum fuit, v.c.

Grosphus amicus Horatii ex Sicilia oriundus; Drak. coll. Schol.

Crucq. ad Hor. Epist. I, xii, 22.

213. _ubi torrerent subjectæ corpora flammæ_ malebat N. Heins.

quod mireris: nam vulgata lectio exquisitior est.

Venit, ab amne trahens nomen, Gela; venit Halæsa,

Et, qui præsenti domitant perjura, Palici,

Pectora supplicio; Trojanaque venit Acesta; 220

218. _Gela fluvii cognomine dicta_ ap. Virg. Æneid. III, 702, ubi v.

Heyne. Conf. Oberlin. ad Vib. Sequestr. p. 116 sq. _Halæsa_ ad

Halæsum fluvium. Vid. Var. Lect.

219. _Palici gemelli_, Jovis et Ætnæ Nymphæ, vel Thaliæ filii,

deorum loco culti et a terra, quæ gravidam hauserat matrem, ut tutam

a Junonis ira eam præstaret, in lucem editi juxta duo stagna

(λίμνας, seu κρατῆρας Παλίκων, _Dellos_), per quæ jurari solebat,

et quorum aqua mergebantur perjuri. Vide Macrob. V, 19; Diodor. XI,

89; Serv.; Cerda et Heyne ad Virgil. Æn. IX, 585; Heins. et Burm. ad

Ovid. ex P. II, x, 25, et Met. V, 406; Berkel. ad Steph. Byz.

p. 618; Cluver. Sic. II, 9; Salmas. ad Solin. pag. 73; Olear. ad

Philostr. Apoll. Tyan. I, 6; Fazelli Rer. Sicul. Dec. I, L. III,

c. 2.

--_Palici_, h.l. pro incolis Palicæ urbis, juxta fanum, oraculum et

stagna vel lacus Palicorum, nec longe ab Eryce sitæ. De _Palicis_

eorumque matre Thalia, nympha Siciliæ, conf. Wernsdorf in Poet.

minor., tom. IV, p. 820 sq.

220. _Trojana Acesta_; v. sup. ad v. 45 et 205.

218. _Halæsa_ Col. Gr. Ἅλαισα, Ἅλεσα, (Diodor. XIV, 17); Ἅλαισος

ποταμὸς et Ἁλασῖνοι, Strab. Ptol. et Gruter. p. 212, unde rectius

forte _Alæsa_ scribitur. _Halesa_ et _Halesini_ ap. Cic. in Verr.

Vulgo h.l. legitur et _Hæsa_, vel _Esa_, et _Hesa_, quorum nominum

nulla sunt oppida Siciliæ. _Halesa_ jam conj. Cluver. Sic. ant.

II, 4. et _Alesa_ Dausq. vel _et Helas_, quod fluvii nomen est ap.

Plin. III, 8.

219. _damnant_ maluerit N. Heins.

Quique per Ætnæos Acis petit æquora fines,

Et dulci gratam Nereida perluit unda.

Æmulus ille tuo quondam, Polypheme, calori,

Dum fugit agrestem violenti pectoris iram,

In tenues liquefactus aquas evasit et hostem, 225

Et tibi victricem Galatea inmiscuit undam.

221. _Acis_ fl. (nunc _Aci_, _Iaci_, _Chiaci_) qui decurrit ab Ætna

et in mare fluit.

222... 226. In hunc fluvium _Galatea_, _Nerei_ filia, Acin, puerum

formosum, quem amabat, convertisse fingitur, quum Polyphemus,

ejusdem Nymphæ amore captus, eum saxo ingenti percussisset. Fabula

nota ex Ovid. Met. XIII, 750... 897. Cf. Cluver. Sic. ant. I, 9, et

Casaub. lectt. Theocr. c. 2.

--_perluit_ et mox _inmiscuit_, quia in undas conversus Nereidi se

miscuit.

[223.] _calori_, amori.

Nec non qui potant Hypsamque Alabimque sonoros,

Et perlucentem splendenti gurgite Achaten:

227. _qui potant_; v. ad VIII, 367 et 564.

--_Hypsa_, magnus fluvius, qui, in Panormitanis montibus ortus

auctusque Crimiso, seu Crimisso, non longe a Selinunte in mare

fluit. Duplex Hypsa videtur fuisse apud Siculos, alter Agrigento,

Selinunti alter vicinus; N. Heins. et Cluver. I, 15 et 18.

--_Alabis_, vel potius _Alabus_ fluvius, inter Mylas et Megaram.

Vid. Var. Lect. et Cluver. I, 11.

228. _Achates_ fl. inter Gelam et Camarinam.

--_perlucentem splendenti gurgite_, quoniam in eo, vel, si Plinio,

XXXVII, 10, et Solino, c. 5, fides habenda, ad ejus ripas primum

reperta est achates gemma. Confer Cluver. I, 15.

227. _Hypsamque_ Colon. Vulgo _Hyspamque_. Deinde _Alabimque_

Colon. Vulgo _Alabinque_. Sed _Alabumque sonorum_ Rom. 1, Parm.

Mediol. non inprob. N. Heins. Ἀλαβος Ptolem. et Plut. in Timol.

pag. 252, ubi Ἄλαβον pro Ἄβολον legendum esse jam monuit Cellar.

in Geogr. Ἀλαβὼν Steph. Byz., Diodor. IV, 80, et Vib. Sequester.

Ἀλαβὼς Hesych. mendose, judice N. Heins. _Albimque_ Putean.

_Atymque_, vel _Atynque_ conj. Ortel. el Dausq. quod _Atym_ et

_Hypsam_ jungat Plin. III, 8, ubi tamen non _Atys et Hypsa_, sed

_Achates_, _Mazara et Hypsa_ legendum docuere Harduin. et Salmas.

Exerc. Plin. p. 80.

Qui fontes, vage Chrysa, tuos, et pauperis alvei

Hipparin, ac facilem superari gurgite parco 230

Pantagiam, rapidique colunt vada flava Symæthi.

229. _Chrysas_ fl. per Agyrinorum Assorinorumque agros fluens. Vid.

Cluver. II, 7; Diodor. XIV, 96; Vib. Seq. et Cic. Verr. IV, 44, ubi

Ursinus monet, hoc nomen sine adspiratione legi in numismate, quod

ipse possideat. Sic quoque _Crysas_ reperiri in numo æreo apud

Parutam sub tit. _d’ Asaro_, docet nos N. Heins.

230. _Hipparis_ fl. qui in Camerinum lacum se exonerat et ἀστήρικτος

dicitur Nonno in Dion. XIII, 317, ut h.l. _pauperis alvei_: cujusque

etiam meminit Pindarus et numus Camarinæ civitatis ap. Ursin. in

not. ad rei rusticæ scriptores; N. Heins. Cf. Cluver. I, 14.

--_facilem_ cum inf. pass. sæpe occurrit; Luc. II, 656; Tac. Hist.

IV, 39, etc. _Ed._

231. _Pantagias_ parvus fl. hodie _Fiume di Porcari_. Vid. Heyne ad

Virg. Æn. III, 689.

--Vide et Ovid. Fast. IV, 469, et Claudian. Rapt. Pros. II, 58.

_Ed._

--_Symæthus_ (nunc _Giaretta_) maximus fl. Siciliæ.

229. _vage Chrysa_ Col. verissime; _vage Chirsa_ R. 2, _vage

Crassa_ Put. _Vagedrasa_ Ox. _vage Drasa_ R. 1, Parm. Med. Vulgo

_Vagedrusa_, quem Cluverius putabat esse amnem inter Achaten et

Gelam, qui incolis nunc _Manumuzza_ diceretur. Sed hujus nominis

fluvius a nullo scriptore memoratur. Hinc _Ericusa_, vel _Diana_,

vel _Agathyrsa_ conj. Dausq. et _Arethusa_ Ortel. male, quia

Syracusani a Punicis partibus stabant.

230. _Hipparim_ Col. prob. N. Heins. nisi quod _Hipparin_ scribi

jubeat; cujus auctoritatem sequutus sum cum Drak. et Ern.

_Hipparem_ Tell. et R. 2; _Iparem_ vel _Ipparem_ Put. _Hyparen_

Oxon. _Hyppatem_ R. 1 et Med. _Hyppaten_ Parm. Vulgo _Hypaten_,

cujus nominis fluvius apud scriptores non occurrit.

231. _Simethi_ in omnibus fere libris legitur. Sed _Symæthi_ jam

emend. Dausq. et Cell. Cf. N. Heins. ad Virg. Æn. IX, 584, et Ov.

Met. XIII, 750.

Litora Thermarum, prisca dotata Camena,

Armavere suos, qua mergitur Himera ponto

Æolio; nam dividuas se scindit in oras;

Nec minus occasus petit incita, quam petit ortus. 235

Nebrodes gemini nutrit divortia fontis,

Quo mons Sicania non surgit ditior umbræ.

232. Hunc locum docte ac copiose inlustravit Drak. e cujus notis hæc

excerpsisse sufficiat: «Silius _Thermas_ Himerenses respicit,

biennium post Himeram urbem ab Hannibale, Gisgonis filio, excisam,

A.U.C. CCCXLIII a Pœnis conditas (v. Diodor. XIII, 79) ad ejus

nominis fluvium (Cic. Verr. II, 35), qui in _pontum Æolium_, h.e.

Tuscum, seu Tyrrhenum, in quo sunt insulæ Æolides, decurrit (cf.

Cluver. Sic. II, 3), non, quod Salm. Exerc. Plin. pag. 80 statuebat,

ad alterum flumen Himeram, in Libycum mare influens. Verba autem

_prisca dotata Camena_ non, quod Dausq. putabat, ad Stesicbori

statuam Thermis positam (v. Cic. l.l.), vel ad arundines

Thermitanas, unde tibiæ fiebant (Solin. c. 11), sed ad ipsum

Stesichorum, domo Himeræum, referenda esse, recte docuerunt

N. Heins. et Salmas. Exerc. Plin. p. 82.» De Stesichoro, summo poeta

lyrico, Himeræ nato, cf. Jani ad Horat. Od. IV, ix, 8; Ælian. V. H.

V, 26, et Conon Narr. 42. _Thermæ_ autem illæ nunc _Termini_

dicuntur.

234... 237. Nam duo hujus nominis fluvii sunt, qui ex diversis

_fontibus_ in _Nebrode_ monte (v. Grat. Cyneg. extr. Solin. c. 5 et

11; Cluver. II, 11) oriuntur et in contrarias partes currunt. Alter

Himera in septemtrionem, alter in austrum fluit, et ille nunc _fiume

grande_, seu _fiume di Termini_, hic _fiume salso_ vocatur, si fides

habenda Cluver. Sic. ant. II, 3 et 11.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 256 / 438 题