70. _Æolio numine_, et v. 72 ac 74, _Hinc_ malebat N. Heins.

Hic versi penitus Pelopea ad regna Pachyni

Pulsata Ionio respondent saxa profundo;

Hic, contra Libyamque situm Caurosque furentes,

Cernit devexas Lilybæon nobile Chelas. 75

At, qua diversi lateris frons tertia terris

Vergit in Italiam prolato ad litora dorso,

Celsus arenosa tollit se mole Pelorus.

72 sq. Tria Siciliæ promontoria, a quibus dicta est Trinacria,

designantur, eorumque situs, de quo discrepant antiqui scriptores.

Vid. Cluver. Sicil. ant. I, 3.

--_Pelopea ad regna versi_, Peloponnesum et orientem prospectantis.

[73.] _respondent_, ex adverso, e regione sita sunt, ut apud Virgil.

Æneid. lib. VI, 23. Cf. Var. Lect.

74 sq. Lilybæum prom. respicit Africam, quæ obnoxia est furori

_Caurorum_ (v. ad I, 469), et subjacet _chelis_, signo cælesti.

Χηλαὶ propr. forfices scorpionis, quæ deinde _libræ_, ζυγοῦ, nomen

adceperunt. Conf. Herman. Mythol. T. III, p. 99... 107; Intpp. ad

Virg. Ge. I, 33 sq., et Ovid. Met. II, 195 sq. Cave cum Dausq.

intelligas gemellos colles Plin. III, 8, vel cum Ortelio duo Africæ

promontoria Apollinis et Mercurii, quæ sinum Carthag. veluti duabus

cancrorum chelis amplectantur.

[75.] _devexas_, dependentes, et late extentas.

76. _diversi_, adversi. Conf. ad I, 264 in Var. Lect.

72. _Pelopea_ Col. _Pelopei_ Put. Vulgo _Pelopeia_.

73. _resplendent_ suspicari possis; vulgata certe lectio et

languet et inpeditior est.

74. _Libyemque_ Put. _Libycamque sitim_ priscæ edd.

76. _terræ_ scripti et R. 2.

His longo mitis placide dominator in ævo

Præfuerat terris Hieron, tractare sereno 80

Imperio vulgum pollens, et pectora nullo

Parentum exagitare metu, pactamque per aras

Haud facilis temerare fidem, socialia jura

Ausoniis multos servarat casta per annos.

79 sqq. Belli Siculi origo et causæ traduntur. De hoc bello et

_Hierone_, v. Liv. XXIV, 4 seq., et Polyb. I, 13... 64.

--_longo in ævo_: nam Hieron annos amplius XC vixit, et LIV

regnavit. Vid. Polyb. VII, 8, et Liv. l.c.

--_mitis placide Præfuerat_, βασιλεὺς πραῢς ἀστοῖς, οὐ φθονέων

ἀγαθοῖς, ξείνοις τε θαυμαστὸς ἀνὴρ, Pindar. Cf. Polyb. VII, 8.

[80.] _sereno_, miti, mansueto.

82. Equidem non video qua ratione inductus doctiss. _Ruperti_ in

Add. et Corrig. _parentum pectora_ intelligat senatum, patres: hic

enim designantur omnes qui parent, non magis senatus quam vulgum.

Hanc videlicet _maculam incuria fudit_. _Ed._

84. _multos_, quinquaginta apud Liv. XXIV, 4 et 28.

--_casta_, sancta et inviolata. Conf. ad I, 481.

79. _placide_ scripti et priscæ edd. _placido_ edd. Benes. Junt.

et inde aliæ.

Verum, ubi fata virum fragili solvere senecta, 85

Primævo cessit sceptrum exitiale nepoti,

Et placida indomitos adcepit regia mores.

Namque, bis octonis nondum rex præditus annis,

Caligare alto in solio, nec pondera regni

Posse pati, et nimium fluxis confidere rebus. 90

85 seq. Hieroni successit in imperio Hieronymus, ejus _nepos_ ex

Gelone, «Puer quindecim ferme annorum, et vixdum libertatem, nedum

dominationem modice laturus.» Ita Liv. XXIV, 4. Cf. Polyb. VII,

4 et 7.

[86.] _sceptrum exitiale_, et ipsi (cf. v. 99 sqq.), et Syracusanis.

87. _indomitos mores_, regem morum dissolutorum.

89. _Caligare_ de juvene rege, quem splendor imperii, cui non par

est, quadam veluti vertigine occupat, ut oculis cæcis agat; Ern. Cf.

I, 299.

90. _fluxis rebus_; cf. ad VII, 17.

--_fluxis rebus_, potestati et fortunæ cujus mox inconstantiam

experiretur. Sic ap. Claudian. in Rufinum II, 440: «Desinat elatis

quisquam confidere rebus, Instabilesque deos, et lubrica numina

discat.» _Ed._

88. _perditus_ Col. _proditus_, pro editus, natus, conj. N. Heins.

prob. Burm. qui tamen _proditus_ pro _creatus_, _renunciatus_

dictum adcipiebat, ut _prodere Flaminem Interregem_, etc.

90. _flexis_ Put. Tell. et R. 2.

Jamque brevi nullum, delicta tuentibus armis,

Fas notum, ignotumque nefas: vilissima regi

Cura pudor: tam præcipiti materna furori

Pyrrhus origo dabat stimulos, proavique superbum

Æacidæ genns, atque æternus carmine Achilles. 95

92. Conf. Virgil. Ge. I, 505.

93. _pudor_ significat verecundiam peccandi, quidvis turpiter aut

inciviliter agendi fugam, cui ἔνοικος καὶ πάρεδρος Δίκη· φόβον ψόγου

καὶ δέος ἀδοξίας. Ita Gron. Obss. III, 7.

94 sq. Hieronymus «inflatus adsentationibus eorum, qui eum non

Hieronis tantum, sed Pyrrhi etiam regis, materni avi, jubebant

meminisse.» Liv. XXVI, 6. Conf. Polyb. VII, 4, ubi a Nereide, Pyrrhi

filia, natus dicitur. Comparanda et loca similia sup. III, 246 sq.,

et inf. XV, 291 sq.

--_Pyrrhus origo_, a quo originem ducebat maternam. Ipse autem

Pyrrhus, Epiri rex, ab _Æaco_, Pelei patre et _Achillis_ avo,

oriundus. Vid. ad I, 627.

[95.] _Achilles æternus carmine_, æternum nomen consequutus Iliade

Homeri; Drakenborch. coll. XIII, 796 seq.

--_Æacides_ et _Achilles_ unus idemque est.

92. _regni_ Tell. et nonnullæ edd. prob. Dausq. ut sensus sit,

pudicitiam regni insuper habebat; vel ut interpungatur: _vilissima

regni Cura pudor!_ nullius rei minus, quam regni curiosus erat;

postrema ea cura, quæ debuit esse prima, pudor!

93. _tum_ Med. Idem, vel _jam_ reponendum censebat N. Heins.

Ergo ardor subitus Pœnorum incepta fovendi:

Nec sceleri mora: conjungit nova fœdera, pacto,

Cederet ut Siculis victor Sidonius oris.

96 sqq. Hieronymus, societate Roman. repudiata et cum Hannibale

juncta (Polyb. VII, 2, 3), bis legatos Carthaginem misit, et primum

Pœnis fœdus proposuit ile dividenda Sicilia, deinde vero (quæ sunt

_nova fœdera_) postulavit, ut _victor Sidonius_, Hannibal, omnino

Sicilia _cederet_, et totius insulæ imperium sibi permitteretur. Cf.

Polyb. VII, 4, et qui eum ad verbum fere expressit, Liv. XXIV, 6.

Ernesti V.C. suspicatur, Silium in h.l. Hieronymi levitatem et

jactationem animi, cujus eum Livius (l.l. cap. extr.) ex duplici

legatione illa arguat, exprimere voluisse, dum primum _ardorem

subitum_ Pœnum adjuvandi, et mox _nova fœdera_ commemoret, quibus

ille favor quodammodo sublatus sit.

[97.] _pacto_, quum pepigisset, ut ap. Liv. XXVIII, 21. Cf. supra ad

V, 106, et quos Drakenb. laudat, Heins. ad Vellei. I, 7; Gron. ad

Liv. I, 41; Bentl. ad Hor. Serm. I, vi, 126, et al. Sed v. Var.

Lect.

97. _conjungit_ est ea emendat. D. Heins. pro vulg. _jungit_, ne

versus claudicet; _quin jungit_, quod recepit Cell., vel _Nec

sceleri quin jungit enim nova f. p._ corrig. Barth. Adv. IX, 3;

_conjungit_, vel _junguntur_, vel _jungebat nova fœdera pacto_,

paciscenti, ut Pœni cederent Sicilia, N. Heins. _nam jungit_

Lefeb. _Nec sceleri mora fit, jungit_, etc. Burman.

Sed stabant pœnæ, tumulumque negabat Erinnys,

Qua modo pactus erat socium non cernere, terra. 100

99. Cædem Hieronymi accuratius exponunt Liv. XXIV, 7, et Polyb.

VII, 6.

--_stabant pœnæ_, instabant, vel fixæ erant. Conf. Var. Lect.

«Relata tyranni fœda scelera fœdioresque libidines adeo mutavere

animos, ut insepultum jacere corpus paulo ante desiderati regis

paterentur,» Liv. XXIV, 21.

--_Erinnyes_, Furiæ, ultrices scelerum: vel _Erinnys_ h.l. pro

furore conjuratorum Syracusanorumque, qui odium tyrannidis et

tyranni perceperant. Cf. ad XIII, 289 seq.

100. _socium_, Hannibalem et Pœnos. Possis etiam ad Romanos referre.

99. Forte leg. _stabant Pœnæ_, h.e. adstabant, circumstabant,

aderant tyranno Pœnæ ultrices, ut supra II, 551.

Sævos namque pati fastus, juvenemque cruento

Flagrantem luxu, et miscentem turpia diris,

Haud ultra faciles, quos ira metusque coquebat,

Jurati obtruncant; nec jam modus ensibus: addunt

Femineam cædem, atque insontum rapta sororum 105

Corpora prosternunt ferro; nova sævit in armis

Libertas, jactatque jugum: pars Punica castra,

Pars Italos et nota volunt; nec turba furentum

Defit, quæ neutro sociari fœdere malit.

101 seq. _cruento luxu_, ap. Liv. XXIV, 5, _libidines novæ, inhumana

crudelitas_; Lenz.

--Sic ap. Virg. Æneid. III, 326: «Stirpis Achilleæ fastus,

juvenemque superbum... tulimus.» _Ed._

103. _quos ira metusque coquebat_; v. ad II, 327.

104. _Jurati_, conjurati. _ensibus_, cædi.

105 sq. Cf. omnino Liv. XXIV, 25 et 26.

--_Corpora sororum_, v. ad VI, 572.

[107.] _jugum_ servile _jactat_, ut alibi _excutit_, _exuit_.

107 sqq. Conf. Liv. XXIV, 27 sqq.

[108.] _nota_, antiquum fœdus Roman.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 252 / 438 题