868. _hæc dura_ maluerit N. Heins. et ego.

Namque ubi, fractus opum, magnæ certamine pugnæ

Pertulerit vinci, turpemque orare salutem,

Rursus bella volet Macetum instaurare sub armis.

[876.] _magnæ pugnæ_ ad Zamam, de qua v. inf. XVII, 292 sq.,

386 sq.; Liv. XXX, 29 sqq.

877. Expressit poeta verba Liv. XXX, 35 extr. «Hannibal fassus in

curia est, non prælio modo se, sed bello victum, nec spem salutis

alibi, quam in pace inpetranda esse;» et cap. 36: «Decem legati

auctore Hannibale missi ad petendam pacem... orantes inplorantesque

fidem et misericordiam Scipionis.» Cf. Polyb. XV, 18 et de ipsis

conditionibus pacis Liv. l. I, c. 37. Hannibal clam nuncios

literasque ad Antiochum Syriæ regem misisse eumque ad bellum Romanis

inferendum sollicitasse credebatur. Cf. Liv. XXXIII, 44.

878. _Macetes_, Μάκετες, vel _Macetæ_ (tum _Macetum_ pro Macetarum)

Macedones, ut inf. XIV, 5; XVII, 415, 633, sic dicti a Μακετία,

parte Macedoniæ. Conf. Intpp. ad Gell. IX, 3 pr., et Justin. VII, 1;

Scalig. Lect. Auson. I, 23, et Gron. ad Senec. Herc. fur. 980.

--_Macetum arma_ pro Syris dixisse videtur Silius, quia Antiochus M.

abnepos fuit Seleuci Nicatoris, ducis Macedonum, qui post Alexandri

M. mortem regnum Syriæ obtinuit. An respexit fœdus inter Antiochum

Philippumque ictum, bellumve Philippicum, quod Antiochico occasionem

dedit? Cf. Polyb. lib. III, 2, 7, et 32; XV, 20; XVIII, 22. Sed illa

ratio præstiterit: Silius autem epitheta longius petita amat. Vid.

ad I, 6.

878. _Macetum_ Col. et R. 2, _Macetu_ Ven. sec. Marsi. Vulgo

_Macedum_ solenni lapsu, v. not.

Damnatusque doli, desertis conjuge fida

Et dulci nato, linquet Carthaginis arces, 880

Atque una profugus lustrabit cærula puppe.

Hinc Cilicis Tauri saxosa cacumina viset.

879... 882. Hannibal a Romanis adcusatus Carthaginem relinquit et in

Asiam ad Antiochum M. perfugit. Conf. Liv. XXXIII, 47... 49.

_Taurus_ maximus mons Asiæ minoris, cujus pars est _Cilicia_.

[882.] _Cilicis Tauri_ ut apud Ovid. Met. II, 217. Nota est

_Cilicia_ extra et intra Taurum, aspera, seu τραχεῖα et campestris.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 245 / 438 题