879. _desertus_ Put.

«Proh! quanto levius mortalibus ægra subire

Servitia, atque hiemes, æstusque, fugamque, fretumque,

Atque famem, quam posse mori! Post Itala bella 885

Assyrio famulus regi, falsusque cupiti

Ausoniæ motus, dubio petet æquora velo;

883 sqq. Conf. II, 223 sq. ibique not.

886 seq. _Assyrio_, Syrio (ut XI, 41), _regi_, Antiocho M.

_famulus_, cui operam suam addicet, ut deinde Prusiæ, unde v. 889,

_altera servitia_, quod jam notavit Drak. Cf. Liv. XXXIV, 60.

--_falsus cupiti Ausoniæ motus_, frustratus spe in bello Antiochico

adversus Romanos posita, quod male cessit. Cf. Liv. XXXVI, 19 seq.

[887.] _dubio velo_, dubius quo contendat.

884. In omnibus edd. quas in manibus habui, versus hic ita

legitur: _Servitia atque hiemes_, _æstus_, _fugamque fretumque_,

contra metri leges. Quare vehementer admiror viros doct. hunc

locum tacite prætermisisse, et quum versum manifeste claudicantem

reciperent, nihil admonuisse. Equidem metro consului, addito

_que_, quod et orationis junctura postulabat. _Ed._

886. _fassusque_ Parm. _cassusque_ conj. N. Heins.

Donec, Prusiacas delatus segniter oras,

Altera servitia inbelli patietur in ævo,

Et latebram munus regni. Perstantibus inde 890

Æneadis, reddique sibi poscentibus hostem,

Pocula furtivo rapiet properata veneno,

Ac tandem terras longa formidine solvet.»

888. Ad Prusiam regem Bithyniæ confugiet, et, ne Romanis tradatur,

venenum sumet, quod ante præparatum ad tales casus habebit. Cf. Liv.

XXXIX, 51.

[889.] _inbelli in ævo_, in senectute. Confer cum hoc loco verba

Juvenalis, sat. X, 160 seq., ubi eadem suo quisque modo expressit:

«atque ibi magnus Mirandusque cliens sedet ad prætoria regis, Donec

Bithyno libeat vigilare tyranno.» _Ed._

892. Conf. II, 705 sqq.

893. Verba Maroniana Ecl. IV, 14, et morientis Hannibalis apud

Liv. XXXIX, 51. Hunc Hannibalis exitum multi poetæ in scenam

protulerunt, e quibus ante alios mihi nominandus est _Firmin Didot_,

qui infensissimum nomini romano hostem vividis coloribus totum

expressit, eumque morientem pulcherrimo hoc versu prosecutus est:

«Rome! Annibal mourant te livre enfin la terre.» _Ed._

889. _inbelli_ scripti, _in bellis_ R. 2. Vulgo _inbellis_.

Deinde _patiatur_ quædam edd. _in aula_ pro _in ævo_ suspicabatur

N. Heins.

893. Hic versus abest a nonnullis edd.

Hæc vates, Erebique cavis se reddidit umbris.

Tum lætus socios juvenis portumque revisit. 895

894. Verba Homeri Od. λ, 194 et 626, ut v. 895; Virgil. Æn. VI, 900.

Nemini persuadere volumus, ut credat Silium ex apertis Virgilii et

Homeri voluminibus hæc similia verba nunc descripsisse: sed tamen

poetam illorum lectione imbutum ex hac similitudine adnoscimus, quod

genus imitationis maxime intelligi volumus, quum de imitatione

loquimur; Ernesti.

894. _reddidit_ Col. Vulgo _retulit_, quod revocavit Lefeb.

895. _lætus_ scripti et R. 2. Vulg. _lætos_.

* * * * *

* * * *

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 246 / 438 题