833. _Tum virgo: En, patrios_ emend. N. Heins. Non male.

Illa autem, quæ tondetur præcordia rostro

Alitis, (en quantum resonat plangentibus alis 840

Armiger ad pastus rediens Jovis!) hostibus arcem

Virgo (inmane nefas) adamato prodidit auro

Tarpeia, et pactis reseravit claustra Sabinis.

839 sqq. _Tarpeia_ ejusque flagitium notum e Liv. I, 11. Pœnam ejus

poeta non male comminiscitur secundum fabulam de Prometheo, cujus

cor, continuo renascens, aquila, ut Tityi vultur, exedere fingitur.

De illo v. Hesiod. Theog. v. 521 seq. de hoc. Hom. Od. λ, 575 seq.,

et Virg. Æn. VI, 597 sq. Eumdem mythum respexit Silius inf. v. 873.

--_tondetur_, ἀνακείρεται, κατακείρεται, ut simili loco Virgil.

Æneid. VI, 598, et Senec. Agam. 18. Sed quantum a Virgilio distat

Silius! _Ed._

[841.] _Armiger Jovis_, ut X, 108 et al.

843. _pactis_, qui mercedem cum ea pacti erant.

Juxta (nonne vides? neque enim leviora domantur

Delicta) inlatrat jejunis faucibus Orthrus, 845

Armenti quondam custos inmanis Hiberi,

Et morsu petit, et polluto eviscerat ungue.

844. Describitur mira, et modo memoratæ similis pœna incestus,

quam virgo Vestalis solvit.

--_domantur_, puniuntur.

845. _Orthrus_, quod jam D. Heins. monuit, biceps canis Geryonæ et

Cerberi frater comesque in inferis (v. Stat. Silv. II, i, 230, qui

locus inde lucem adcipit), qui Ὄρθρος, dicitur Apollodoro et Qu.

Calab. VI, 253. Ὄρθος, Eustathio, Hesiodo, ejus et Apollonii Schol.

Ὤρος, Palæphato c. 40 (ubi conf. tamen Fisch.), et Gergittius

Polluci V, 5. Cf. Heyne ad Apollodor. p. 390.

845. _Orthrus_ Col. et Oxon. _Orchus_ Put. unde _Orthus_ conj.

Balbus ad Val. Fl. III, 555, et Lefeb. Vulgo _Orcus_, quo nomine

Cerberum designari putabat Barth. Adv. XXII, 8, et Geryonem

Marsus. At vid. not.

Nec par pœna tamen sceleri: sacraria Vestæ

Polluit, exsuta sibi virginitate, sacerdos.

847. _morsu petit_ virginem.

--_eviscerat_, ut apud Virg. Æn. XI, 723, et Cic. Tusc. Qu. I, 44

(in loco Ennii), et II, 9; Drak.

849. Minuciam designari suspicatur Lefeb. coll. Liv. VIII, 15. Sed

aliarum quoque Vestalium incestum et pœnias memorant Liv. XXII, 57;

XXVIII, 11; XLI, 2, et alii.

847. _pollutam_ reposuit Lef. ut ad Vestalem referatur, quod

librarii more suo ad proximum substant. retulerint. _præacuto

ungue_ conj. N. Heins. quum mox sequatur _Polluit_, eamdemque

vocem reddendam censebat Martiali, VIII, 58, pro _piceata_, vel

_piperata_.

«Sed satis hæc vidisse, satis: mox deinde videnti 850

Nunc animas tibi, quæ potant oblivia, paucas

In fine enumerasse paro, et remeare tenebris.

850. Withof. distinguebat: _mox deinde_ (scilicet addit vates):

_videnti_, etc.

851 sq. Cf. sup. ad v. 555 seq. Mirum phantasma est Silii, quod res

gestas Marii, Sullæ, Pompeii et Cæsaris ita vates prædicit, ut illas

ex Orco in terras mox prodituros narret; Ernesti. Quod cur mirum

sit, non adsequor: nam Marius XL circiter anno post bellum Punicum

II natus est, ejusque temporibus vixit Sulla, nec ita multo post

Pompeius et Cæsar. Neque etiam mirus est omnino recensus

posteritatis, quem multo prolixiorem dedit Virgil. Æn. VI, 748, 893,

in quo Cæsaris quoque et Pompeii mentio fit v. 827 seqq.

--_paucas_ ejusmodi _animas_ sapienter et cum dilectu poeta

recensuit, non multas: nam primum Maro hoc argumentum jam summo

ornatu summaque arte ac copia tractaverat; deinde quæ ille hac

occasione in gratiam Cæsarum dixit, Silius jam vaticinio inseruerat

sup. III, 593 seq. reges vero Albani ac Romani cum aliis, quorum

Virgilius meminit, jam ante b. Punicum I vixerant, et ab eorum

recensu poeta doctus, cui alia magnorum virorum exempla suppeditabat

historia antiqua, abstinuit, ut res variaret, non easdem repeteret;

denique hic liber copiosiore rerum futurarum commemoratione in

nimiam molem excrevisset.

852. _enumerasse_ Col. et Oxon. Vulgata lectio _enumerare_, quam

revocavit Lefeb., glossam redolet et aures obfendit.

Hic Marius (nec multa dies jam restat ituro

Ætheream in lucem) veniet tibi origine parva

In longum imperium consul; nec Sulla morari 855

Jussa potest, aut amne diu potare soporo.

854. De _origine parva consulis Marii_ cf. Juvenal. VIII, 245 seq.

ibique Intpp. _veniet in longum imperium_; nam septies consul fuit.

--_veniet tibi_; v. ad I, 46 in Var. Lect.

855 sqq. _Sulla_ non potest _morari jussa_ et _fatum nulli Divum

mutabile_, h.e. leges fati et tempus (_mille lustra_, v. 558) iis

definitum, quo perfecto _lux vocat_ animas, h.e. illis in nova

corpora et ad superos redeundum est: nec _diu_ amplius _potabit

amnem soporum_, aquam Lethes bibet, h.e. mox nascetur; quo sensu

etiam de Mario dicitur _nec multa dies jam restat ituro ætheream in

lucem_. Cf. sup. ad v. 554... 559. Ita, nisi me omnia fallunt, hic

locus explicandus est, non, ut Ernesti putat: Sulla non potest

impedire leges fati, quod Marium Romæ destinavit.

854. _veniens ab origine parva_ scribendum videbatur N. Heins.

et v.

856. _Justa_. Sed cave quidquam mutes.

Lux vocat, et nulli Divum mutabile fatum.

Imperium hic primus rapiet: sed gloria culpæ,

Quod reddet solus: nec tanto in nomine quisquam

Exsistet, Sullæ qui se velit esse secundum. 860

858... 860. Sulla _primus_ dictaturam perpetuam _rapiet_, in quo

_culpandus_ quidem erit, sed laudandus quoque propterea quod _solus_

eam sponte et brevi tempore post deponet legibusque remp. reddet;

Cæsar contra et Cæsares, vel imperatores, summam in republica

potestatem ad exemplum ejus suscipient, sed illa se abdicare nolent.

Res notissima ex historia Rom. _Sullæ secundum_ potestate, eo

inferiorem (ut ap. Virgil. Æn. XI, 441 al.), vel secundum ab illo.

Ille, hirta cui subrigitur coma fronte, decorum

Et gratum terris Magnus caput: ille Deum gens,

Stelligerum adtollens apicem, Trojanus Iulo

Cæsar avo; quantas moles, quum sede reclusa

Hac tandem erumpent, terraque marique movebunt! 865

861. Imitat. Virg. Æn. VI, 827... 836.

--_Ille_, quem vides, est Pompeius _Magnus_.

--_hirta frons_ majestati conciliandæ, Barth. Adv. XXII, 8. Cf. inf.

XVI, 121.

862. _ille_ Julius _Cæsar Trojanus, Deum gens_, qui originem

refert ad _Iulium_ Trojanum, Æneæ filium, Veneris nepotem. Cf. ad

II, 185, et Virg. Æn. I, 286 sq.; VI, 835 sq. De _stelligero apice_

v. Suet. Cæs. c. 88; sup. ad III, 629, et Broukh. ad Prop. IV, vi,

59.

863. _Iulo avo_, auctore generis.

864 seq. Silius ad verbum fere expressit locum Virgilii de bello

civili, inter Pompeium et Cæsarem gesto, Æneid. VI, 828 sqq.

--_sede hac_ in inferis _reclusa_, post ingressum vitæ et reditum ex

inferis.

--_tandem_, post mille lustra, sup. v. 558.

[865.] _erumpent_ exquisite de cupiditate, qua ardent quasi, ad

vitam redeundi et rebus gestis inclarescendi.

864. _quantos montes_ Put.

865. _Hanc_ Col. quod perperam recepit Lefeb. Conf. ad I, 268,

et h.l. not.

Heu miseri, quoties toto pugnabitur orbe!

Nec leviora lues, quam victus, crimina victor.»

866. _Heu miseri_ Romani. His verbis et v. 868 seq. bene ac

commode deploratur bellorum civilium calamitas; et mox δεινῶς

_crimina_ dixit poeta.

867. Et _victus_ Pompeius interficietur, et _victor_ Cæsar: quod

notum vel ex Sueton. Cæs. 35 et 82; Appian. b. Civ. II, 84 sq., et

111... 117.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 243 / 438 题